Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus IV: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM SIT NOMEN
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM INFINITARI POSSIT INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS, ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS IN COMMUNI
Appendix II: In fine omnium illustrationum
DE SIMPLICITATE AUT COMPOSITIONE PROPOSITIONIS CATEGORICAE
Hucusque remisimus difficultatem istam, ne discipulos ad eam cogere videremur. Eius resolutio etsi ad cognitionem propositionis conducat, pertinet tamen et pendet ex 3. lib. de Anima; unde hic eam breviter attingemus. Difficultas consistit in eo, ut videamus, an categorica propositio sit in mente unicus simplex conceptus vel aggregatio plurium.
Non loquimur de actu iudicii, seu assensu cadente super ipsam enuntiationem. Iste enim simplex qualitas est et unicus actus, quo intellectus non componit, sed de compositis iudicat, dicendo: Ita est. Et sic in Deo et angelis actus iudicii ponitur, non tamen ponitur compositio. Loquimur ergo de enuntiatione, quae antecedit iudicium, id est de enuntiatione apprehensa, non iudicata. Et inquirimus, utrum sint in mente multi actus formantes enuntiationem, an vero formatio enuntiationis unico solum actu fiat resultante ex collatione et compositione plurium simplicium conceptuum.
Divisi sunt auctores in hoc puncto. Quidam existimant, quod sicut in tertia operatione discursus non est qualitas aliqua seu conceptus resultans ex orationibus constituentibus syllogismum, sed ipsae enuntiationes inter se ordinatae, sic enuntiatio non est qualitas simplex, sed plures conceptus ordinati. Alii dicunt formari enuntiationem per aliquem conceptum ordinantem conceptus simplices vel ex illis unum actum, qui non solum dirigat et ordinet conceptus simplices, sed qui repraesentet totam propositionem. Alii ponunt quatuor actus: Tres, qui repraesentent subiectum, praedicatum et copulam secundum se, et quartum, qui illos conceptus dirigat et ordinet, et in hoc formaliter consistit propositio, in aliis vero praesuppositive.
Pro resolutione SUPPONENDUM EST ex D. Thoma, quod secunda operatio intellectus, in qua formatur enuntiatio, producit conceptum seu verbum distinctum a conceptibus simplicibus, qui per primam operationem producuntur. Unde conceptus productus per secundam non solum habet distinctam ordinationem, sed etiam distinctam repraesentationem ab ea, quam habent conceptus primae. Constat hoc ex 3. de Anima lect. 11.,1 6. Metaph. lect. ult.,2 opusc. 13.,3 et ex Quodlib. 5. art. 9.,4 ubi sic habet: «Duplex est operatio intellectus secundum Philosophum 3. de Anima, una quidem, quae vocatur indivisibilium intelligentia (id est simplex apprehensio), per quam intellectus format definitionem vel conceptum alicuius incomplexi. Alia autem operatio est intellectus componentis et dividentis (id est compositio vel divisio), secundum quam format verbum. Et utrumque istorum per intellectum constitutorum vocatur verbum cordis, quorum primum significatur per terminum incomplexum, secundum per orationem». Et ratio est, quia distincta repraesentatio et ordinatio reperitur in secunda operatione, quae non in prima; ergo et distinctus conceptus. Antecedens probatur, quia in secunda operatione attribuitur et unitur unum alteri, quod in prima operatione non fit, in qua simplices conceptus apprehenduntur. Ergo talis haec unio et attributio repraesentabilis est; ergo distincto modo et distincto conceptu ab illo, quo secundum se et absque attributione repraesentantur in prima operatione.
HOC SUPPOSITO RESPONDEO: Probabilius est in D. Thoma, quod conceptus secundae operationis, qua formatur enuntiatio, est unicus actus et conceptus, non solum unitate ordinis, sed unitate qualitatis; oppositum autem etiam est probabile.
Primum tenet Caietanus 1. 2. q. 113. art. 7. § In respond. ad 2., Ferrariensis Contra Gent. cap. 55. § Ad horum evidentiam, Mag. Soto cap. de Proposit., et alii thomistae. Favet S. Thomas loco cit. Contra Gent., dum dicit, «quod quando aliqua multa accipiuntur quocumque modo unita, simul intelliguntur. Simul enim intelligitur totum continuum, non partes post partem, et similiter intelligitur simul propositio, non prius praedicatum et postea subiectum, quia secundum unam totius speciem omnes partes comprehenduntur». Nota causalem. Si ergo per unam speciem comprehendentem praedicatum et subiectum utrumque cognoscitur, ergo non repugnat unico conceptu, qui entitative sit unus, propositionem formari. Si ergo propositio est capax repraesentari unica specie impressa repraesentante totum, cur non poterit repraesentari unica specie expressa? Per se enim loquendo una species unum postulat conceptum, nisi illa inadaequate utamur. Videatur S. Doctor 6. Metaph. lect. ult.5 et 1. p. q. 85. art. 4., q. 58. art. 2.
Dices primo loqui S. Thomam de propositione iudicativa seu de ipso assensu, non de enuntiatione.
Secundo, loqui de uno conceptu seu specie unitate ordinis, non unitate entitatis, siquidem 1. 2. q. 113. art. 7. ad 2. dicit, «quod simul intelligimus praedicatum et subiectum, in quantum uniuntur in ordine affirmationis unius; et per eundem modum potest liberum arbitrium simul moveri in duo, secundum quod unum ordinatur ad aliud». Constat autem voluntatem moveri duplici actu et solum unitate ordinis, non simpliciter unum actum esse, ergo similiter intellectus cum intelligit praedicatum et subiectum.
SED CONTRA primam solutionem est, quia iudicium seu assensus non componitur ex praedicato et subiecto, sed super enuntiationem compositam cadit dicendo: Ita est, ut iam probavimus supra. Sed D. Thomas loquitur de illo toto, quod componitur ex praedicato et subiecto, et hoc dicit fieri unum, ut patet in 6. Metaph. loco cit., dum dicit, «quod cum ex simplicibus conceptibus format compositionem vel divisionem, intelligit ambo ut unum, in quantum scilicet ex eis fit aliquid unum».6 Ergo loquitur D. Thomas de enuntiatione ipsa, prout formatur et componitur ex praedicato et subiecto, non pro iudicio, quod non format propositionem, sed super eam formatam cadit et iudicat. Denique quando dicit 1. p. q. 12. art. 9. ad 3. ex speciebus montis et auri formari in nobis speciem montis aurei et ex conceptu generis et differentiae formari conceptum speciei, plane loquitur de conceptu entitative uno; talis enim est, qui repraesentat speciem constantem genere et differentia, ut hominem. Sed eodem modo loquitur D. Thomas de formatione propositionis, quam dicit sic intelligi posse cum totum simul intelligitur, ut domus, et non singulae partes seorsum, ut patet in locis allatis, praesertim 6. Metaph. Ergo loquitur de specie seu conceptu uno entitative, quod est conceptus domus, ut totum quoddam est.
Contra secundam solutionem optime advertit Caietanus super illum locum 1. 2., quod liberum arbitrium non unico actu movetur in Deum et peccatum, licet simul, quia unum est ratio alterius. Exemplum autem de intellectu plus dicit quam oporteat, quia dicit etiam unitatem actus. Sic Caietanus. Unde D. Thomas adduxit exemplum de intellectu, in quo unico actu seu conceptu repraesentantur res, ad ostendendum non repugnare, quod voluntas in instanti, licet duobus actibus ordinatis, moveri possit, sicut ex praemissis movetur in conclusionem eodem instanti simul, sed non eodem actu. Ex locis enim adductis constat D. Thomam unitatem speciei seu conceptus, et non solum simultatem temporis vel ordinationem posuisse.
Fundamentum sumitur ex dictis, quia intellectus potest unico conceptu seu specie habente unitatem repraesentativam plura sub ratione unius comprehendere. Ergo cum secunda operatio formet novum conceptum respicientem plura sub unitate unius compositi et habentis rationem totius, habet sufficientem rationem, ut unico conceptu seu specie repraesentat. Et certe quando unum cognoscitur cum connotatione et habitudine ad aliud, utrumque sub illa habitudine potest intelligi unico conceptu entitative uno, licet obiective plura includat ut unita; ut patet, cum repraesentatur accidens in concreto, ut album, connotando corpus, aut totum connotando partes; et in opinione opposita, cum repraesentat unum terminum, v. g. subiectum non absolute, sed ut conveniens praedicato, et copulam ut utrumque coniungentem. Nisi enim sic repraesentet, numquam uniet illa intellectus, etiam unitate ordinis. Si ergo unico conceptu entitative plura unita repraesentari possunt, unum directe, aliud in connotato et ut terminus habitudinis, cur non poterit conceptus unus, formatus modo compositivo ex pluribus praesuppositis, repraesentare ipsum totum compositum et unitum et unum factum? Et cur non attribuemus conceptui secundae operationis, qui est perfectior, id quod conceptui primae operationis repraesentanti plura ut unum, imo visioni externae plura videnti unica visione? Denique unica scientia, quae est unus habitus entitative iuxta sententiam D. Thomae (1. 2. q. 54. art. 4. c. et ad 3.) sufficit ad attingendum discursive omnes conclusiones talis scientiae, ut in Log. q. 28. art. 2. ostendemus. Ergo idem conceptus repraesentative sufficit ad attingendum omnes terminos, qui sub una compositione clauduntur per modum unius.
SOLVUNTUR OBIECTIONES CONTRARIAE SENTENTIAE.
Nihilominus opposita sententia etiam est probabilis.
ET PRIMUM FUNDAMENTUM eius sumitur ex hoc, quod intellectus noster est formaliter compositivus et non solum obiective, hoc est: non solum apprehendit obiectum complexum (hoc enim etiam facit angelus), sed etiam pluribus actibus et conceptibus apprehendit id, quod angelus unico actu. Ergo non est dicendum, quod unico conceptu formet propositionem; sic enim non formaliter componeret nec formaliter compararet unum alteri, sed solum virtualiter. At vero D. Thomas compositionem hanc intellectus per modum comparationis explicat, non per modum physicae unitatis, ut patet in 6. Metaph.,7 ubi inquit, «quod illa compositio vel divisio, qua intellectus coniungit vel dividit sua concepta, est tantum in intellectu, non in rebus; consistit enim in quadam comparatione conceptorum, sive illa duo sint idem secundum rem sive diversa». Ubi non potuit clarius exprimere, quod compositio et divisio consistat non in una simplici qualitate, sed in multis conceptibus ordinatis et unitis. Et idem sumitur ex 1. p. q. 58. art. 4. ad 1., ubi dicit, quod in angelis non est compositio et divisio, licet sit multitudo conceptuum, quia non qualiscumque multitudo causat compositionem, sed illa, quorum unum attribuitur alteri, quod in angelo non reperitur. Ergo compositio non potest perfici per simplicem formationem et productionem unius conceptus, sed per attributionem et compositionem unius ad alterum. Sicut etiam dicit in 1. Periherm. lect. 3.,8 quod veritas et falsitas non invenitur in compositione, nisi secundum quod comparat unum conceptum alteri. Et 1. p. q. 13. art. 12. dicit, quod intellectus noster repraesentat Deum diversis conceptibus, quam diversitatem repraesentat per pluralitatem subiecti et praedicati. Ergo subiectum et praedicatum non repraesentatur unico conceptu, quo formatur propositio. Denique oratio est illa, quae pluribus conceptibus subordinatur, sic enim distinguitur a termino; ergo non uni tantum conceptui subicitur.
SECUNDO, quia syllogismus licet componatur ex pluribus propositionibus per modum unius, non tamen per unicam qualitatem formatur, sed per plures ordinatas inter se; et similiter propositio hypothetica, quae non est una nisi unitate ordinis. Cur ergo propositio categorica non sufficienter formabitur per coordinationem et comparationem conceptuum, ex quibus constat? Denique propositio vocalis est composita ex pluribus vocibus, ergo et mentalis. Consequentia probatur, quia D. Thomas 1. p. q. 85. art. 5. ex eo probat in mente esse compositionem, quia in vocibus est compositio.9
ULTIMO, quia sequitur, quod non sit formaliter in intellectu ratio verbi seu copulae et ratio subiecti et praedicati, quia idem entitativus conceptus non potest esse id, de quo aliquid dicitur, et id, quod dicitur, et copula, qua dicitur. Sequitur etiam, quod idem conceptus possit esse notitia intuitiva et abstractiva, clara et obscura, ut cum dico: «Lapis non est angelus, vel non est Deus», lapidem clare video, angelum et Deum non video, sed obscure attingo. Denique in propositionibus negativis, ut cum dico: «Homo non est lignum», non potest unica species mihi repraesentare hominem et lignum, cum unum negetur et separetur ab alio. Ergo debent concurrere plures species, ergo et plures conceptus.
Haec sunt, quae probabilem faciunt hanc partem; sed non omnino convincunt. Unde sustinendo primam sententiam ad illa respondetur:
AD PRIMUM FUNDAMENTUM: Possumus unico verbo dicere, quod propositio non formatur unitate plurium entitatum et compositione ordinationis conceptuum, sed formatione unius ex pluribus praesuppositis, ex quorum collatione et comparatione formatur et resultat una tertia species seu conceptus; sicut ex speciebus montis et auri formatur species montis aurei, quae tamen non est una unitate ordinis, sed unitate entitativa. Et iste modus formandi unam speciem ex pluribus collatis et comparatis inter se, est longe diversus a simplici conceptu et specie angeli. Angelus enim non solum habet conceptum simplicem entitative, sed etiam non est formatus ille conceptus ex pluribus inter se collatis et comparatis, sed ex ipsa naturali efficacia et indivisibili lumine repraesentando unum repraesentat omnia, quae illi conveniunt, quia modo comprehensivo, non collativo procedit. Itaque non negamus ad omnia loca D. Thomae requiri comparationem et collationem conceptuum ad formationem propositionis. Sed dicimus ex tali formatione et collatione produci unum verbum seu conceptum, qui est terminus per secundam operationem procedens eo modo, quo ipse D. Thomas 1. p. q. 12. art. 9. ad 2. dicit, quod ex speciebus montis et auri formatur species montis aurei. Et q. 13. art. 12. expresse dicitur, «quod intellectus noster pluralitatem divinorum rationum repraesentat per pluralitatem praedicati et subiecti, unitatem vero seu identitatem repraesentat per compositionem». Manifeste ergo praeter pluralitatem conceptuum subiecti et praedicati ponit unitatem seu identitatem, in qua consistit ipsa compositio. Et quia ista identitas et unitas compositionis formatur ex collatione plurium, quasi arte elaborata et formata ab intellectu, praesupponens plura, non ex prima et naturali efficacitate omnia illa repraesentans, ideo longe distat a conceptu angeli, qui simplicior et efficacior est in repraesentando propositionem, quia non ex pluribus praesuppositis et prius conceptis formatur et resultat.
AD SECUNDUM respondetur esse diversam rationem inter propositionem hypotheticam seu syllogismum ex una parte, et categoricam ex alia. Nam categorica est illud, quod per se primo format secunda operatio nostri intellectus. Unde cum illa operatio producat verbum et conceptum distinctum a prima operatione, oportet, quod talem compositionem formet per productionem unius qualitatis, et non solum unitate ordinis sine novi conceptus productione coniungat. Postea vero ad coniungendum plures propositiones categoricas iam formatas, vel ad movendum se de una ad aliam per discursum, sufficit propositiones inter se coordinare nec requiritur novam aliam qualitatem producere per modum unius repraesentationis seu ordinationis aut transitus de uno ad aliud, quod pluralitatem exigit. Et ulterius possumus rationem huius investigare ex doctrina S. Thomae 1. p. q. 85. art. 5. ad 3., ubi docet, quod compositio intellectus est signum identitatis eorum, quae componuntur. Neque enim intellectus attribuit unum alteri nisi repraesentando identitatem, qua uniuntur praedicatum et subiectum in uno, quod significatur per modum habentis, «et secundum hanc identitatis rationem», inquit Divus Thomas, «intellectus noster unum componit alteri praedicando». Quam identitatem tam in praedicabilibus accidentalibus quam substantialibus intervenire docet S. Thomas 1. p. q. 13. art. 12., et hanc unitatem seu identitatem repraesentari per compositionem. Ex quo elicimus, quod in illa compositione, quae fit per identitatem extremorum vel remotionem identitatis, est sufficiens fundamentum, ut unica repraesentatione omnes illae partes identificate repraesententur, sicut per speciem totius repraesentantur partes. Et ita contingit in propositione categorica. In hypothetica autem et multo minus in syllogismo non intercedit praedicatio unius de altero neque identitas extremorum, sed plures propositiones inter se ordinantur; unde non est fundamentum ad attribuendum nisi unitatem ordinis inter ipsas propositiones.
Ad id, quod additur de compositione vocum, respondetur, voces non repraesentare nisi ex impositione. Non est autem imposita una vox ad repraesentandam integram propositionem; unde oportet, quod per continuationem et ordinationem vocum ipsam compositionem mentis significemus. In mente autem intellectus simul intelligit praedicatum et subiectum, ut ex D. Thoma supra diximus, non autem per continuationem. Unde quando D. Thomas ex compositione vocum probat compositionem in mente, loquitur de compositione ex parte rei significatae, non autem ex parte conceptus repraesentantis, quia licet tam in voce quam in mente unum attribuatur alteri, tamen in mente formatur species totius, in quo illae partes attribuuntur, non autem sic formatur in voce.
AD ULTIMUM respondetur primum inconveniens nullo modo sequi. Datur enim praedicatum et subiectum et copula formaliter, tum antecedenter ad formationem ipsius propositionis, tum cum ex coordinatione et collatione illorum conceptuum nominis et verbi formatur propositio, tum in ipso conceptu seu specie formata, in qua repraesentatur praedicatum et subiectum et copula per modum identitatis et unitatis totius, sicut in specie montis aurei repraesentantur mons et aurum, et in specie totius domus fenestrae et columnae etc.
Ad secundum dico non repugnare, quod eadem qualitas formata ex pluribus repraesentet intuitive et abstractive respectu diversorum, scilicet praedicati et subiecti, non respectu eiusdem. Et secundo: Intuitivum et abstractivum solum inveniuntur in notitiis simplicibus, non in ipsa compositione vel discursu. Et sic praesuppositive supponuntur diversae notitiae, intuitiva et abstractiva, clara et obscura. In ipsa autem compositione solum attenditur attributio unius ad alterum et identitas vel differentia istorum, sub qua ratione in uno conceptu identitatis vel differentiae adunantur, licet numquam respectu eiusdem apprehensiva et simplex notitia sit clara et obscura. Quod autem diversae species impressae possint concurrere ad unam propositionem praesuppositive, non arguit, quod formari non possit una tertia species vel conceptus repraesentans illa per modum unius totius, sicut ex speciebus auri et montis, quae diversae sunt, formatur species una et conceptus montis aurei. Intellectus enim sicut ea, quae unita sunt potest dividere, ita et diversa unire solet in uno conceptu.