Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus IV: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM SIT NOMEN
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM INFINITARI POSSIT INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS, ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS IN COMMUNI
Orationem perfectam divisit S. Thomas 1. Periherm. lect. 7.1 in deprecativam, vocativam, optativam, interrogativam et enuntiativam, quia omnes istae generant sensum perfectum. Nos autem in praesenti solum agimus de enuntiativa, quae perfectior ceteris est et ad veritatem explicandam, quod logicus intendit, praecipue conducens. Sumimusque enuntiationem et propositionem pro eodem, ut communiter sumitur apud sapientes, licet diversos respectus connotare possint, et addat propositio supra enuntiationem proponi vel assumi ad inferendum.
De enuntiatione igitur INQUIRIMUS, quid sit illud commune, in quo categorica et hypothetica conveniunt.
Quidam existimant, quod propositio est ipsum iudicium intellectus (non enim illam ab actu iudicativo distinguunt), quia hoc proprie est capax veritatis et falsitatis. Quod autem sit significativa veri vel falsi solum putant convenire propositioni scriptae vel vocali. Alii distinguentes inter iudicium et enuntiationem, super quam cadit et fertur iudicium, existimant essentiam propositionis in communi consistere in enuntiando absolute connexiones seu repugnantias rerum; ex quo sequitur tamquam proprietas, quod sit significativa veri vel falsi. Alii praedictam essentiam asserunt consistere in enuntiando stricte unum de alio; et quia hoc solum in categorica invenitur et non in hypothetica, hypotheticam reiciunt a ratione enuntiationis. Quid sit autem enuntiare, dicunt esse «significare esse vel non esse». Unde postea sequitur, quod sit vera vel falsa; hoc enim non habet propositio ex vi suae significationis, sed ex eo, quod res significata vel enuntiata ita sit vel non sit. Alii tandem propositionis essentiam constituunt in eo, quod sit oratio affirmativa vel negativa.
DICO PRIMO: Distingui debet propositio iudicativa ab enuntiativa, et de se iudicium potest esse posterius et consequi ad enuntiationem.
Sumitur haec assertio ex D. Thoma 2. 2. q. 173. art. 2. et q. 12. de Veritate art. 7.2 dicente quandoque dari lumen alicui ad iudicandum, quandoque vero ad accipiendum et ordinandum seu componendum praeexistentes species. Sed compositio seu ordinatio praeexistentium specierum est compositio enuntiativa, quia est compositio alicuius veritatis complexae significatae, et super quam potest cadere iudicium. Ergo enuntiatio distinguitur a iudicio, quia quandoque dari potest lumen ad iudicandum et quandoque ad componendum.
RATIONE probatur conclusio: Iudicium est assensus intellectus circa aliquid, quod est capax talis iudicii. Sed solum est capax talis iudicii veritas complexa significata per enuntiationem. Ergo actus iudicii distinguitur a formatione enuntiationis.
Maior constat quia iudicium est id, quo determinatur intellectus assentiendo, quod ita est vel non est; hoc enim est iudicare. Sed non potest assentire aut pronuntiare, quod ita est vel non est, nisi circa aliquid complexum, quod connectitur cum verbo, ut experientia constat, et hoc est enuntiatio. Ergo prius formatur enuntiatio et deinde iudicatur. Quod etiam patet, quia multoties apprehendimus et formamus enuntiationes de rebus dubiis sine ullo iudicio, ut cum dicimus: «Astra sunt paria», «thesaurus est in isto loco», de quibus nescimus iudicare et determinare assertive, ergo aliud est enuntiatio, aliud iudicium.
Verum tamen est, quod enuntiatio ratione verbi, ex quo constat, et habet vim copulandi extrema et exprimendi unico actu formantur enuntiatio et iudicium assertivum, et sic aliquando unico actu formantur enuntiatio et iudicium, ut cum dico: «Homo est animal», exprimendo in ly est tam copulationem quam assertionem seu assensum. Aliquando vero separantur, quia sumitur ly est praecise in vi copulandi, non asserendi.
DICO SECUNDO: Ratio seu essentia enuntiationis in communi consistit in hoc, quod sit oratio perfecta (per hoc distinguitur ab imperfecta) exprimens obiectum complexum, circa quod potest ferri iudicium (per hoc distinguitur ab aliis orationibus perfectis, quae obiectum iudicii exprimere non possunt, ut vocativae, interrogativae etc.), ex quo consequitur, quod significat verum vel falsum.
Ita S. Thomas 1. Periherm. lect. 7.3 dicens hanc esse definitionem enuntiationis: «Oratio, in qua verum vel falsum est». Dicitur autem esse verum in mente sicut in subiecto, ubi ly „in mente” idem est ac in iudicio mentis. Nam veritas non in ipsa potentia immediate est, sed in actu potentiae, neque in alio actu quam iudicii.
RATIO HUIUS ASSERTIONIS EST, quia hoc modo explicatur distinctio enuntiationis a reliquis orationibus, et communis ratio hypotheticae et categoricae, ratio quoque significandi verum vel falsum. Ergo huic definitioni standum est, cum explicet, quidquid habet enuntiatio, nempe significare obiectum complexum sive per copulam verbalem, quae unit praedicatum et subiectum in categoricis, sive per copulam hypotheticam, quae unit categoricas. De utroque enim complexo fertur iudicium, in quo veritas et falsitas est. Illa enim oratio, super quam non potest cadere iudicium sive assensus sive dissensus, non est enuntiatio. Et hoc voluerunt exprimere auctores, qui dixerunt enuntiationem esse orationem, quae enuntiat connexiones aut repugnantias rerum vel affirmationem et negationem. Et si quid aliud, non aequiescimus.
DICO TERTIO: Veritas aut falsitas, quantum ad actuale exercitium conformitatis vel difformitatis, sunt accidentia propositionis et iudicii.
Constat hoc ex Aristotele dicente in cap. de Substantia,4 quod «oratio eadem permanens potest mutari de vera in falsam», ut cum dico: «Petrus sedet», ipso sedente est vera, ipso non sedente est falsa, et tamen propositio semper est eadem, quia dicit et significat idem. Ergo per mutationem veritatis et falsitatis non mutatur substantia enuntiationis; et sic veritas et falsitas solum est accidens consecutum ad significare obiectum complexum, super quod potest cadere iudicium, in quo consistit essentia. De his plenius disserimus in 2. tom. 1. p. disp. 2.5
DICO ULTIMO: Una propositio non est verior altera formaliter; fundamentaliter autem est certior et firmior.
RATIO EST: Veritas consistit in indivisibili et non suscipit magis et minus; ergo una propositio non est magis vera quam alia.
Antecedens probatur: Veritas consistit in adaequatione seu conformitate ad esse vel non esse rei. Inter esse autem et non esse nullum datur medium nec latitudo, cum contradictorie opponantur. Ergo conformitas propositionis ad esse et correspondentia ad ipsum, ut recedit a non esse et ei non conformatur, vel e contra, non recipit magis et minus. Et idem est de quacumque relatione, quae consistit in indivisibili, ut aequalitatis etc., a qua quomodocumque recedatur, cadit ab aequalitate vel conformitate.
Firmitas autem et certitudo, quae fundant veritatem, sumuntur ex eo, quod res habeat firmiores causas sui esse vel suae connexionis. In hoc vero est magis et minus, ut constat; sic enim Deus est summa veritas, quia summe firma, et veritates creatae quanto magis necessariae, tanto firmiores.
CONTRA: Ipsa indivisibilis adaequatio in veritatibus creatis est causata et participata a Deo. Ergo talis veritas est magis est in Deo quam in creaturis etiam quoad indivisibile, et sic in eo formaliter una veritas est maior alia.
Respondetur concedendo antecedens et distinguendo consequens: Magis ex parte latitudinis obiecti, circa quod versatur veritas, negatur; magis ex parte certitudinis et firmitatis seu ex parte entis et dependentiae ac participationis unius ab alio, transeat. Itaque veritas participata semper est minor veritate non participata; sed quia utraque versatur circa esse vel non esse, in hoc non datur latitudo neque magis et minus, et hoc se tenet ex parte obiecti et correspondentiae ad illud in veritate. Quod vero veritas sic attingens esse et recedens a non esse, sit perfectior, firmior et immutabilior, in hoc datur magis et minus. Inter esse vero vel non esse, circa quod est veritas, numquam est magis vel minus, sive in veritate creata sive in divina. Sicut aequalitas participatur ab aequalitate, quae est in Deo, et ista creata est minor in sua perfectione et esse seu in ratione entis, non in indivisibili veritatis, id est in non recedendo a puncto aequalitatis et conformitatis ad suum terminum; si enim caderet aliquo modo ab eo, esset inaequalitatis.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo obicitur contra primam conclusionem: Si daretur ante iudicium enuntiatio, illa esset vera vel falsa in significando; sed ante iudicium non datur veritas vel falsitas; ergo enuntiatio et iudicium non distinguuntur.
Maior probatur, quia essentia propositionis consistit in significare verum vel falsum; ergo si ante iudicium datur enuntiatio, significabit verum vel falsum.
Minor constat ex D. Thoma 1. p. q. 16. art. 2. et q. 1. de Veritate art. 3.6 et 6. Metaph. in fine7 id expresse asserente; et ex ratione, quia per solam apprehensionem enuntiationis nullus dicitur errans vel sciens, alias qui apprehenderet aliquid falsum et illi non assentiret, intellectus eius esset falsus, quod est absurdum; Deus enim multa falsa apprehendit et non fallitur.
RESPONDETUR: Conceditur maior et distinguitur minor: Ante iudicium non datur veritas vel falsitas ut asserta et iudicata, conceditur; ut significata et apprehensa, negatur. Et D. Thomas non negat dari in enuntiatione veritatem per modum repraesentationis, sed per modum assensus; quin potius in 1. Periherm. lect. 7. dicit:8 «Veritas proprie invenitur in secunda operatione et in signo eius, quod est enuntiatio». Ex veritate autem apprehensa vel repraesentata tantum non denominatur intellectus errans aut sciens, deceptus vel falsus, sed solum ex veritate iudicata, quando scilicet assentit seu consentit deceptioni aut veritati.
Secundo obicitur: Iudicio, quod per nos est actus distinctus ab enuntiatione, convenit exprimere veritatem et falsitatem, ut quando assentimus propositioni dicendo: «Ita est». Ergo definitio enuntiationis convenit aliis a definito, vel iudicium et enuntiatio sunt idem. Item in his vocibus „verum vel falsum” explicatur veritas vel falsitas; et tamen non est enuntiatio; ergo. Item: Definitio debet explicare determinate naturam rei. Sed verum vel falsum est quid sub disiunctione et indeterminatum. Ergo non recte per hoc definitur enuntiatio, praesertim cum dentur propositiones, quae determinate sunt verae, ut quae sunt in materia naturali.
RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: Iudicio convenit exprimere veritatem aut falsitatem complexive aut copulative seu per modum copulae et unionis extremorum, super quam possit cadere iudicium, negatur antecedens; assertive seu per modum assensus, conceditur antecedens. Primum est propria essentia propositionis; secundum convenire potest etiam iudicio. Licet aliquando utrumque simul exerceat intellectus significando copulationem extremorum et simul assertionem circa esse vel non esse, ut cum dico: «Homo est animal», ly est utrumque significat, et copulari extrema et intellectum assertive assentire. Aliquando vero separatur significatio assertionis a significatione copulationis extremorum, ut quando prolata enuntiatione suspenditur iudicium. Et quod dicimus de copulatione extremorum in categorica, procedit similiter de copulatione categoricarum in hypothetica.
Ad secundam probationem respondetur, quod illae voces „verum vel falsum” significant nominaliter, non per modum complexi enuntiabilis, super quod cadat iudicium.
Ad tertiam probationem respondetur, quod enuntiatio ex parte obiecti complexi semper est determinatae significationis; sed veritas inde consecuta variari potest ipsa oratione invariata manente. Ista autem veritas vel falsitas non pertinent ad essentiam enuntiationis.
Ad id, quod additur de propositionibus determinatae veritatis vel falsitatis, respondetur non ex veritate determinata sumere essentiam determinatam, sed ex determinato obiecto significato, cuius connexio talis naturae est, ut immutabiliter ad illam sequatur veritas. Unde „significare verum vel falsum” non debet intelligi praecise, id est quod in qualibet propositione praecise debeat inveniri illud disiunctum veri et falsi, sed accomodative, id est quod ex vi obiecti significati potest resultare aliquando verum, aliquando falsum. Et sic non est inconveniens definire aliquid per opposita, non quasi simul eidem conveniant, sed quia susceptivum est eorum successive, sicut substantia dicitur susceptiva contrariorum.
Tertio obicitur: Significare verum vel falsum etiam ex parte repraesentationis obiecti complexi non potest esse essentia enuntiationis; ergo incongrue definitur.
Antecedens probatur: Repraesentatio obiecti complexi in mente numquam potest esse falsa, sed semper vera sicut simplex apprehensio, quia est repraesentatio naturalis. Et S. Thomas 1. p. q. 17. art. 3. ideo dixit, quod in simplici apprehensione potest dari veritas et non falsitas, quia est repraesentatio naturalis similitudo, quae numquam potest difformari suo obiecto, sed semper conformari. Ergo neque enuntiatio poterit suo enuntiabili difformari, quia illud naturaliter significat.
RESPONDETUR: Negatur antecedens, et ad probationem dicitur, quod est lata differentia inter similitudinem naturalem obiecti simplicis et obiecti complexi per modum compositionis. Nam hoc ipso, quod similitudo enuntiationis resultat et formatur per compositionem plurium et non per naturalem impressionem obiecti, potest in ipsa compositione resultare deceptio, in quantum attribuitur unum alteri, quod ei non convenit, qua ratione etiam in ipsa definitione admittit S. Thomas posse dari deceptionem et falsitatem 1. p. q. 17. art. 3. Similitudo autem obiecti simplicis cum ex ipsa naturali impressione feratur in obiectum, et non ex compositione aliqua consurgat, non est capax falsitatis, sed solius adaequationis naturalis repraesentativa. Et praeterea enuntiatio potest etiam ipsum assensum iudicii repraesentare et non solam copulationem extremorum, et ratione huius est capax falsitatis, si assensus ipse falsus sit.
ARTICULUS SECUNDUS, qui supra pag. 150 b ponitur, in editione Lugdunensi deest; ARTICULUS TERTIUS, qui supra pag. 157 ponitur, in ed. Lugd. est secundus.