Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Post explicatas proprietates propositionis ex parte extremorum et partium, ex quibus componitur, restat videre illas, quae sunt proprietates totius et non partium, et ideo convenire solent uni propositioni comparative ad aliam. Et sunt tres, scilicet oppositio, aequipollentia, conversio. Cum autem istae tres proprietates non conveniant alicui propositioni nisi in habitudine ad aliam, quia oppositio unius propositionis cum alia propositione exercetur, et aequipollentia etiam est aequivalentia duarum propositionum, et conversio est mutatio unius in aliam: ideo oportet, quod istae proprietates exerceantur inter propositiones non disparate se habentes, sed eisdem terminis constantes; sicut non opponuntur istae duae: «Petrus currit», «Paulus non disputat», nec una in aliam convertitur aut aequipollet.
Igitur oppositio in communi potest definiri, quod sit «affirmatio et negatio eiusdem de eodem». In qua definitione non comprehenditur subalternatio, quae non ita proprie est oppositio, nisi relativa, scilicet inter superius et inferius. Reliquae autem oppositiones penes affirmationem et negationem exercentur.
Unde ad oppositionem inter propositiones requiritur triplex conditio: Prima ex parte extremorum, quod sint propositiones constantes eisdem partibus seu extremis, ita quod non ponatur aliquid in una et non in alia, quod possit variare subiectum vel praedicatum propositionis. Secunda, quod servetur eadem acceptio terminorum, id est idem genus suppositionis, eadem ampliato, eadem restrictio, eadem appellatio. Genus suppositionis, v. g. quod si in una propositione terminus supponit simpliciter aut personaliter, etiam in alia, sed non eadem species personalis suppositionis; haec enim in aliquibus oppositionibus mutatur, v. g. universalis in particularem, ut seq. cap. dicetur. Debet autem servari ampliato et appellatio et restrictio, quia hoc pertinet quasi ad identitatem materiae et extremorum. Tertia, quod ex parte copulae sit opposita qualitas, scilicet in una affirmata, in altera negata.
Dividitur oppositio dicta in tres species, scilicet in contradictoriam, contrariam et subcontrariam.
Oppositio CONTRADICTORIA, si definiatur secundum suam rationem formalem, est illa, quae repugnat in veritate et falsitate, ita ut duae contradictoriae numquam possint esse simul verae aut falsae, sed si una est vera, altera est falsa. Ex parte autem eius, quod se habet quasi materialiter, contradictoriae propositiones sunt universalis et particularis propositio, quarum una affirmatur, altera negatur; vel duae propositiones de subiecto singulari, una affirmata, altera negata. Exemplum primi: «Omnis homo est albus», «aliquis homo non est albus». Exemplum secundi: «Petrus currit», «Petrus non currit».
Oppositio CONTRARIA, si definiatur ex parte suae rationis formalis, est illa, quae repugnat in veritate, non tamen in falsitate, ita ut duae contrariae numquam possint esse simul verae, bene tamen simul falsae. Ex parte rationis materialis contrariae propositiones sunt universalis affirmativa et universalis negativa eiusdem de eodem, ut «Nullus homo est albus», «omnis homo est albus». Ambae sunt simul falsae, numquam tamen contrariae possunt esse simul verae. Nec tamen intelligimus, quod semper sint simul falsae, sed possunt esse, scilicet in materia contingenti.
Oppositio SUBCONTRARIA ex parte suae rationis formalis est illa, quae repugnat in falsitate, non tamen in veritate, ita ut possunt esse simul verae, numquam tamen simul falsae. Ex parte vero rationis materialis subcontrariae propositiones sunt particularis affirmativa et particularis negativa eiusdem de eodem, ut «Aliquis homo currit», «aliquis homo non currit».
Et nota, quod ubi oppositio exercetur penes quantitatem subiecti propositionis, et habent repugnantiam, quae formaliter requiritur ad talem oppositionem, dicuntur tales propositiones opponi de lege et de modo. Quando autem habent repugnantiam requisitam ad talem oppositionem, sed non quantitatem, dicuntur opponi de lege, sed non de modo. Itaque formalis repugnantia vocatur oppositio de lege, oppositio autem ex parte quantitatis subiecti dicitur de modo enuntiandi. V. g. istae sunt contrariae de modo et de lege: «Omnis homo disputat», «nullus homo disputat»; istae autem sunt contrariae de lege, sed non de modo: «Aliquis homo disputat» (restringendo ly aliquis pro solis masculis), «omnis homo non disputat» (non restringendo ly omnis pro solis masculis); tunc enim utraque est falsa et non potest esse vera, casu quo femina disputaret, et nullus masculus.