Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus IV: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Definitionem nominis supra positam, quae essentialis est, explicans rationes genericas signi logici et differentiales, quibus differt ab oratione, verbo et adverbis, scilicet „vox significativa ad placitum” (istae particulae iam sunt explicatae in definitione termini), „sine tempore” (haec explicabitur in definitione verbi), „cuius nulla pars significat separata, finita et recta”, aggredimur explicandam sequentibus tribus articulis.
ALIQUI ex recentioribus Aristotelem deserunt in hac parte et dicunt, quod aliqua nomina vere sunt nomina, etiamsi habeant partes significativas. Ut hoc nomen: equiferus, respublica, proconsul et alia compositae figurae, in quibus partes vere et proprie significant separatae; ergo falsa est ista pars.
OPPOSITUM tamen expresse est Aristoteles in 1. Periherm. cap. de Nomine,1 ubi dicit: «In nomine, quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione, quod est equus ferus». Idem asserit ibi S. Doctor lect. 4.2 Et rationem reddit, quam sic ad formam reducimus: Nomen dicit ex se unum et simplicem conceptum; si enim plures dicat, non erit unum, sed plura nomina. Ergo etiamsi nomen componatur ex partibus alias significativis, nulla tamen separata significare debet, ut intra nomen existit.
Probatur consequens: Voces alias significativae quando assumuntur, ut unum nomen componant, non ingrediuntur compositionem illius dictionis ut componentes unam significationem ex propriis suis significationibus, sed ut suscipientes aliam impositionem distinctam ab ea, qua primo impositae sunt, ut significationem distinctam habeant a prima, quam habent. Ergo non componunt nomen, ut significativae sunt formaliter; ergo separate non significant, quia ut coniunctae fuerunt impositae et ut coniunctae significationem susceperunt. Unde etiamsi quaelibet deponatur a sua prima significatione, coniunctum tamen semper significat. V. g. „res” et „publica” significabant seorsum et separatim „rem publicam”. Coniunguntur in hac dictione „respublica”, et ut sic coniunctae impositae sunt ad significandum civitatem vel regimen commune unico simplici conceptu. Et sic nulla separata significat nec ex eis separatis resultat nomen. Aliud est enim componere ad suscipiendam novam impositionem, aliud ad fabricandum et construendum ex suis significationibus conceptum complexum et compositum. Quando ad hoc componunt, componunt ut significativae formaliter, secus vero quando componunt ad significandum de novo aliquem simplicem conceptum, quem singulae partes non significant.
EX HIS AD ARGUMENTUM: Partes huius nominis „equiferus”, „respublica” etc. significant separatae: Distinguitur: Significant separatae quasi materialiter et per accidens, conceditur; formaliter, negatur. Id est, significant secundum se sumptae, non vero in ordine ad componendam illam vocem, cui imponenda est nova significatio conceptus simplicis. Sub hac enim formalitate non componunt ut significativae et ut impositae antecedenter ad significandum, sed ut de novo imponibiles, materialiter et quasi non esset, se habente prima impositione et significatione; sicut in hoc nomine „dominus” ly do et ly minus significant seorsum, sed non prout significativae seorsum componunt illum terminum.
CONTRA INSTABIS: In his vocibus: proconsul, prorex et similibus attenditur significatio utriusque partis, ut resultet significatio nominis; ergo significatio antecedens formaliter intrat compositionem illius. Antecedens probatur: Proconsul est idem quod viceconsul, ubi non amittitur significatio de ly pro et ly consul, sed potius attenditur, ut significetur officium vice-consulis; ergo intrant ut significativae.
Respondetur ex D. Thoma, ubi supra: Distinguitur antecedens: Attenditur significatio utriusque partis ut origo et occasio ad imponendum illud coniunctum ad aliam significationem simplicem habendam distinctam a prima, quam habebant partes, conceditur antecedens; attenditur significatio partis, ut eadem servetur partialiter intra nomen, negatur antecedens.
Pro quo est notandum, quod aliud est, a quo nomen imponitur, aliud, quid significat nomen. Ad imponenda nomina attenditur etymologia et origo alterius prioris significationis, quae non concurrit ad componendam significationem nominis, sed ad originandam, quia impositor ex illa sumpsit occasionem ad imponendam illam significationem; ut lapis dicitur a laedendo pede et significat lapidem, providentia a pro et videntia, propheta quasi proculfans, proconsul originatur a pro et consul, respublica a re et publica; sunt tamen diversae impositiones, et una non est pars alterius, sed origo vel occasio illius. Et sic praedicta nomina ab aliis etymologiam habent, sed non componuntur ex partialibus significationibus illorum.
SECUNDO ARGUITUR: Nomen complexum est vere nomen, et tamen habet partes separatim significativas; ergo male ponitur illa particula: „Cuius nulla etc.” Maior probatur: Terminus complexus est vere terminus; ergo nomen complexum est vere nomen.
Respondetur: Negatur maior. Ad probationem conceditur antecedens et negatur consequens. Disparitas est, quia in termino formaliter et principaliter consideratur ratio partis, invenimus autem partes compositas, ut brachium est pars hominis, composita tamen ex manu, digitis, nervis etc. Est ergo terminus complexus unus terminus, quia est una pars, etiamsi composita et complexa sit. In nomine autem non principaliter et formaliter attenditur ratio partis, sed ratio nominis, id est quod sit notamen et designativum rei, inde enim dicitur nomen; ad designandas enim, notificandas et discernendas res utimur nominibus. Complexum ergo nomen non est unum nomen, sed plura, quia non est unum notamen et designatio, sed plures, et sic erit unus terminus, non unum nomen.
CONTRA: Nomen aequivocum est unum nomen, et tamen significat plura, ut constat ex eius definitione; ergo licet nomen complexum significet plura, erit nomen, et unum nomen.
Respondetur, quod aequivocum est unum nomen ratione unius vocis significativae, quia in concretis accidentium unitas subiecti dat unitatem simpliciter et individuam, licet formae sint plures, sicut subiectum habens colorem et calorem non est plura qualia, sed unum quale, ut dicitur in Logica q. 13. art. 2.
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM SIT NOMEN
Explicamus hic particulam „finita”, per quam diximus excludi nomina infinita a ratione nominis. Est autem nomen infinitum, «quod aliqua negatione apposita reddit suam significationem indeterminatam». Hoc est infinitari.
Pro quo nota, quod negatio alicui termino affixa dupliciter potest in illum agere: vel transeundo in significationem eius, illam destruendo et loco illius subrogando negationem talis rei significatae, quae utique convenit omnibus subiectis talis negationis capacibus; aut non immutando eius significationem, sed removendo compositionem seu copulationem, quia vis illius affigitur verbo, ut copulat extrema. Quando primo modo fit, dicitur infinitare, id est indeterminare ipsum nomen; quando fit secundo modo dicitur negare efficitque propositionem negativam. Unde solum exercetur effectus iste negandi intra propositionem, cum respiciat copulam.
Hinc est, quod ad infinitationem nominis requiritur, quod negatio non significetur per se et ex ipsa prima impositione, sed quod nomen afficiendo significationem eius reddat indeterminatam, id est non significantem, quid res sit, sed quid non sit. Unde ista nomina „nullus”, „nihil” non sunt infinita, quia significant ipsam negationem per se et directe sub determinato suo conceptu, non vero negationem aliquam positivam ex adiuncta negatione indeterminant.
Secundo est advertendum, quod nomen infinitum est incomplexum et connotativum.
Primum constat ex Aristotele et D. Thoma 1. Periherm. cap. de Nomine id expresse asserentibus.1 Et ex ratione, quia nomen infinitum non relinquit suum significatum in eo statu, in quo erat, sed mutat in oppositum, scilicet in negationem sui significati. Ergo non relinquit duplex significatum, nempe positivum, quod antea habebat, et negationem adiunctam (si enim relinqueret, non mutaret illud). Ergo non est complexum, siquidem non est ibi duplex significatum. Unde in hoc complexo „nullus homo” non datur infinitatio, quia utrumque significatum manet illesum. Debet ergo omnino immutari et ex duplici fieri et consequenter incomplexum.
Quod sit connotativum, patet, quia nomen infinitum non significat negationem in abstracto, sed in concreto; ergo significat connotative, quia de formali significat formam negatam et ex parte habentis ipsum subiectum, de quo verificatur in concreto, quod est connotative se habere. — Antecedens probatur, quia nomen infinitum verificatur de aliquo positivo; sed non potest verificari, si significet negationem in abstracto; ergo debet eam significare in concreto et per modum adiacentis. Minor probatur, quia non potest verificari de lapide v. g.: «Lapis est negatio hominis», sed «lapis est non-homo». Ergo ut praedicetur, debet in concreto et connotative significari.
SIT ERGO CONCLUSIO: Nomen infinitum non est nomen recteque excluditur a ratione nominis per particulam „finita”.
Ita Aristoteles et D. Thomas hic.2
PRIMA PARS, quod non sit nomen, ab omnibus communiter admittitur. Et probatur: Infinitatio tollit proprium et essentiale officium nominis; ergo nomen infinitatum non est nomen.
Antecedens probatur: Officium et ratio propria nominis est esse notamen et designativum rei, ut supra diximus; nomen enim dicitur a notando, quia unamquamque rem suo nomine notamus, discernimus et designamus. Sed nomen infinitum nec notat nec designat nec nominat aliquid; ergo non est nomen. Minor constat, quia nomen eo ipso, quod infinitatur, reddit significatum suum indeterminatum et solum significat, quid non sit, non vero, quid sit, ut videre est in „non-homo” et similibus.
SECUNDA PARS conclusionis, scilicet quod excludatur per particulam „finita” et non per aliam, est contra aliquos recentiores, qui illam expungunt tamquam superfluam. Expressa est tamen S. Thomae, tum in opusc. 48. cap. de Nomine,3 tum in 1. Periherm. lect. 5.,4 ubi agens de verbo infinito (idem autem est de nomine) dicit, quod Philosophus prius definierat verbum in communi et postea per particulas istas excludit ea, quae imperfecte sunt verba. Ergo definitio perfecta et exacta nominis et verbi requirit istas particulas; absque illis enim, et ut ad rem loquamur, absque ista particula „finita” non explicatur proprium munus et modus significandi nominis, scilicet per modum notaminis seu notantis, quid sit res; hoc enim est nominare.
Nec excluditur nomen infinitum per illam particulam „cuius nulla pars etc.”, quia (ut diximus) nomen infinitum non habet partes, sed est incomplexum. Si enim complexum esset, propositio ex subiecto infinitato esset propositio negativa, quia illa negatio etiam ferretur in copulam et non solum in subiectum, cum ibi habeat suam significationem partialem, quae significative et formaliter componit propositionem, et relicta suae naturae totum, quod post se invenit destruat. Consequens autem est absurdum, ut patet in conversione per contrapositionem, quae fit ex negativa in affirmativam infinitatis terminis. Ergo etc.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Obicies primo: Nomen infinitum est vere terminus, ergo est vere nomen.
Antecedens probatur: Est extremum et pars propositionis, ut patet in hac: «Lapis est non-homo»; ergo est terminus. Consequens probatur ex Divo Thoma 1. Periherm. lect. 1.5 dicente, quod omnis propositio debet constare nomine et verbo, quia istae sunt principales partes eius. Ergo si ex verbo et nomine infinito fit vere propositio, nomen infinitum vere est nomen.
Confirmatur: Verbum, quod est copula in propositione, vere est verbum; ergo nomen, quod est extremum copulatum aut copulabile, vere est nomen. Sicut enim est de ratione verbi, quod sit copula, ita est de ratione nominis, quod sit extremum copulabile.
RESPONDETUR ad argumentum: Conceditur antecedens et negatur consequens. Ut enim sit terminus, sufficit, quod quomodocumque sit pars; ut vero sit nomen, requiritur, quod sit pars per modum notaminis seu notantis, quid sit res, et hoc non habet nomen infinitum.
Ad probationem ex D. Thoma respondetur explicando illam propositionem: «Omnis propositio debet constare nomine etc.», quod per se et ab intrinseco aut ex accommodatione et per accidens induat statum vel proprietatem nominis, conceditur; quod per se et rigorose sit nomen, negatur. Multa enim ponuntur in propositione ut extrema (sic S. Thomas in praesenti lect. 5. et opusc. 48. cap. de Verbo), non quia sunt nomina, sed quia loco nominis collocantur aut in vi nominis tenentur; ut si dicas: «Currere est moveri», «heri non est hodie», «velociter non est tarde».6 Ista enim ex accommodatione intelligentis quamdam acceptionem nominis sortiuntur, non ex proprietate significationis, sed per accidens tantummodo, et sic construunt propositionem. Dicitur idem de nomine infinitato.
Ad confirmationem respondetur: Conceditur antecedens et negatur consequens. Disparitas est, quia ut sit verbum, nihil aliud requiritur, nisi quod significet copulando sive per modum copulae; hoc enim est proprium officium et munus verbi, unde si id habet, est vere verbum. Nomen autem non solum dicit esse extremum copulabile, sed per modum notaminis seu notantis, quod non habet nomen infinitum, et ideo non est nomen.
Secundo arguitur: Nomen infinitum significat aliquid certum et determinatum ex parte sui significati formalis, licet ex parte materialis et connotati indeterminate significet; ergo est vere nomen.
Consequens patet, quia unaquaeque res, ut talis vel talis sit aut dicatur, iudicari debet ex ratione sui formalis, quod est principale et specificativum in ea, non ratione sui materialis aut connotati. Antecedens probatur, quia „non-homo” v. g. significat negationem determinatam, scilicet hominis et non equi, sicut caecum significat negationem visus et non auditus. Ergo sicuti caecum vere et proprie est nomen, ita non-homo et reliqua nomina infinita.
Confirmatur: Intelligibile et imaginabile significant aliquid indeterminatum, sicut et non-homo. Dicuntur enim tam de eo, quod est, quam de eo, quod non est, tam de ente reali quam rationis, et tamen sunt vere nomina. Ergo ex eo, quod nomen infinitum aliquid indeterminatum significet, non debet a ratione nominis excludi.
Confirmatur secundo: Nomina transcendentia aut supertranscendentia possunt infinitari, sicut et alia per appositionem negationis; et tamen sic infinitata sunt vere nomina. Probatur: Non-ens v. g. sic infinitatum aut significat aliquid vel nihil. Si nihil significat, ergo non significat, ergo nec terminus est, nec nomen est, sed per appositam negationem a sua significatione cadit. Si aliquid significat, ergo significat ens, et sic non-ens significat ens, quod est contradictorium.
Ad argumentum RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: Nomen infinitum significat aliquid certum et determinatum ex parte rei significatae, transeat antecedens; ex modo significandi, negatur antecedens et negatur consequens, quia ut sit nomen, non sufficit nec requiritur, quod rem certam et determinatam significet, sed modo certo, determinato, designativo, certificativo et per modum notaminis.
Ad probationem: Non-homo significat negationem determinatam, distinguitur: ex parte rei significatae, transeat; modo determinato, quasi notando et designando, negatur. Pro quo nota, quod significare aliquid determinatum stat dupliciter: vel ex parte rei significatae, hoc est rem determinatam significare; vel ex modo significandi, id est modo designante, quid sit id, quod significat. Ut aliquid sit nomen, non requiritur, quod significet primo modo aliquid determinatum. Nam quantumcumque aliquid sit indifferens et commune, etiam ipsa negatio, intelligibile, imaginabile, ens, si modo designativo et notativo significetur, id est dicente, quid sit res aut quomodo sit, verum nomen erit, quod sic significat. Si autem rem determinatam significat indeterminato tamen modo, et non designante aut notante, quid sit, sed potius, quid non sit, nomen non erit, quia non habet munus et officium nominis, quod est nominare seu designare; nominando enim distinguimus et designamus unum ab alio. Et non iudicatur aliquid esse nomen solum ratione rei significatae, sed etiam ratione modi, qui modus tenet se ex parte formalis significati et distinguit verbum a nomine; alio enim modo significat verbum, alio nomen, licet eandem rerem significent, ut „curro” et „cursus”.
Hinc patet responsio ad probationes et confirmationes. Caecum enim etsi significet negationem visus, significat quasi notando et designando, quid sit, non vero, quid non sit forma, ut non-homo, intelligibile, imaginabile, etc. res indeterminatissimas, sed modo determinado. — Ad ultimam probationem respondetur negando minorem. Ad probationem: „Non-ens” vel significat aliquid vel nihil, dicitur significare negationem entis non modo determinato et designativo, dicendo quid sit negatio entis, sed quid non sit. Ergo „non-ens” significat aliquid, distinguitur: In quantum significatur per illud nomen infinitatum „non-ens”, negatur; sic enim praecise significat negationem entis modo indeterminato. Quatenus per reflexam cognitionem illam et negatio entis ad modum entis cognosci potest et fieri ens rationis, transeat, quia tunc significabit ens seu aliquid rationis, non per illud nomen „non-ens”, sed per aliud quod significet illum reflexum conceptum non-entis ad modum entis, v. g. negatio rationis vel ens rationis.
Ultimo arguitur: Nomen infinitum habet partes significativas separatim; ergo exclusum manet a ratione nominis per illam particulam „cuius nulla pars etc.”, non vero excluditur per „finita”.
Antecedens probatur: „Non-homo” constat ex „non” et „homo”, sed ly non non componit nomen infinitum materialiter, sed significative et secundum conceptum suum ultimatum; ergo mediante diverso conceptu ab eo, quem infinitat, et consequenter nomen infinitum subordinatur duplici conceptui et est complexum. Minor probatur: Infinitatio huius vocis non-homo non provenit a materiali sono illius vocis „non”, sed a significatione formalissima illius, si enim ly non significat, nihil tollit aut negat, ergo infinitat significando et non solum materialiter componendo.
RESPONDETUR, sicut supra dictum est de respublica, proconsul etc., quod in nomine infinito, sicut et in nominibus compositae figurae, et est derivatio unius nominis ab alio et est compositio. Si ad derivationem attendamus, certum est, quod ex significatione de ly non derivata fuit significatio de ly „non-homo”. Si attendamus ad compositionem materialiter se habet in hac voce „non-homo” ly non et ly homo; et tamen infinitatio, qua impeditur significatio positiva nominis, originatur et fit a significatione de ly non et de ly homo derivative et efficienter, non compositive et formaliter. Datur ergo alia nova impositio et significatio, secundum quam nomen infinitum subordinatur unico conceptui et significat negationem hominis in concreto, quia penuria nominum non habemus simplices voces ad eam significandam. Sic in infinitatione ly non est quomodocumque negatio, sed negatio mutans et impediens significationem nominis.
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Explicando definitionem nominis diximus particulam „recta” poni ad excludendos casus obliquos. Hos enim non esse nomina constat ex Aristotele 1. Periherm. cap. de Nomine et Verbo,1 quia ratio propria et officium nominis est significare directe et per se nominando; sed casus obliqui non sic significant; ergo non sunt nomina.
Maior ex etymologia nominis constat. Minor probatur, quia significare aliquid nominando est significare aliquid quasi notando et designando, quid sit in se; casus autem „cuius” vel „cui” significant rem, ut est alterius, non per se et in se; ergo non sunt nomina, quin potius casus dicuntur, quia a propria nominis ratione cadunt. Unde et Aristoteles et D. Thomas ibi lect. 4. asse-
[lacuna: Reiser p. 223 deest in 259-270.pdf*; en su lugar va ligado el folio 233, que pertenece a De oratione. Se reanuda p. 224.]*
similiter casus obliqui solum distinguuntur a recto penes diversum exercitium eiusdemmet repraesentationis, non vero addent diversam repraesentationem.
RESPONDETUR: Conceditur antecedens et negatur consequens. Disparitas est, quia aliqui modi se habent solum ut applicatio conceptus, alii vero se habent ut explicatio conceptus. Illi non oriuntur ex diverso modo intelligendi aut repraesentandi rem, sed ex applicatione et usu intellectus, quatenus intelligendo habitudinem unius ad aliud diverso modo applicat et coniungit unum alteri. Et huiusmodi est habitudo praedicati et subiecti, diversitas suppositionis etc. Similiter veritas et falsitas nascitur ab eo, quod res est vel non est; unde existente re veritas consurgit in oratione, non existente consurgit falsitas, ipsa oratione invariata, ut dixit Aristoteles cap. de Substantia,2 eo quod non oportet variari repraesentationem, sed existentiam obiecti, ut diversa relatio conformitatis vel diversitatis ad illud resultet. Eodem modo ex coexistentia obiecti cum notitia fit intuitiva vel abstractiva absque nova repraesentatione (in sententia probabili). Et sic modi isti in argumento citati sunt applicatio conceptus solum, et ideo eum in repraesentatione non variant. Modus autem obliquitatis, quem importat futurum vel praeteritum in verbo, quid, cuius, cui in nomine, pertinent ad diversum modum intelligendi unam et eandem rem, ut dicit S. Doctor cit. Quodlib. Intelligitur enim aliquid in recto, ut persona vel res agens, in obliquo ut patiens vel ut connotans esse alterius, quae sunt diversae modificationes repraesentationis et obiecti repraesentati, ortae ex diverso modo intelligendi illud. Habitudo enim personae agentis, possidentis aut patientis, a quo vel cui, non significatur ut res, sed ut modus rei, quae modo significatur ut a quo, modo ut ad quem etc., et sic sub illo diverso modo explicandi producitur conceptus. Unde non est sola applicatio, sed explicatio et repraesentatio diversa.
Arguitur secundo: Casus obliqui variant intrinsecam repraesentationem conceptus; ergo differunt categorematice a recto, quod est contra primum dictum S. Thomae.
Consequens probatur: Distinctio categorematica et in ratione termini habetur penes diversum modum exprimendi unam et eandem rem, ut „curro” et „cursus” idem significant; quia tamen unum per modum fluentiis, aliud per modum nominis aut per se stantis, unum est nomen et aliud verbum. Et idem est videre in nominibus finitis, quia categorematice differunt ab infinitis.
Confirmatur: Album et albedo differunt categorematice penes absolutum et connotativum, quia licet significent idem, differunt tamen ex parte connotati seu substituti; ergo ly cuius et quid facient a fortiori diversitatem categorematicam.
RESPONDETUR: Negatur consequens. Ad probationem distinguitur antecedens: Distinctio categorematica habetur penes diversum modum exprimendi eandem rem, ita ut sit diversitas solum ex parte significationis, negatur antecedens; ita ut sit diversitas ex parte significationis et rei significatae, conceditur antecedens. Obliqui autem retinent eandem rem significatam et solum obliquant modum et habitudinem intelligendi illam, et ideo non differunt categorematice. Nomina autem infinita transferunt nomen in aliam rem significatam, scilicet in negationem sui positivi, et ita differunt categorematice ex parte rei significatae.
Ad confirmationem respondetur: Conceditur antecedens et negatur consequens. Absolutum enim et connotativum, commune et singulare diversificantur penes modum significandi rei ipsi attributum, qui rem ipsam significatam in se modificat, ut res absoluta a connotatione vel cum ea, per modum adiacentis vel per se stantis, diversitatem rei aliquo modo importat. Casus vero obliqui solum dicunt diversum modum consignificationis pertinentem ad deficientiam quamdam ipsius nominis, ut nomen est, in quantum nomen tali modo significat rem, ut notet seu designet, quid illa sit, obliquus vero, quod sit alicuius vel alicui, quod est variare modum consignificandi rem in ratione nominis, quod pertinet ad modum consignificationis, non ad modum afficientem rem in se categorematice; talis enim modus etiam per modum nominativi designari potest et non solum in obliquo, ut patet in exemplis de communi, connotativo, absoluto etc.