Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
S. Thomas opusculum edidit „De fallaciis”, quod est 39.1 Et fere omnia, quae ad fallacias pertinent, explicata sunt tangendo defectus syllogismorum; fallaciae enim defectus sunt consequentiae.
Quare solum indicabimus hic, quomodo fallaciae reducantur ad illos defectus. Quaedam ergo fallaciae pertinent ad vocem, quaedam ad rem significatam. Fallaciae ex parte vocis reducuntur ad aequivocationem, quia ista fallacia generatur ex apparentia eiusdem vocis, vel quia eadem vox plura significat, vel quia una vox est similis alteri, sive in prolatione sive in significatione, vel denique quia ipsa orationis compositio est cum aequivocatione et amphibologia, sicut accidit in his, quae applicantur secundum sensum compositum et divisum, quae est una ex fallaciis dictionis.
Omnes fallacias, quae ex parte dictionis se tenent, ad aequivocationem reducimus. Et sunt sex modi fallaciarum, quorum tres inveniuntur in terminis simplicibus, scilicet aequivocatio, diversitas accentus, figura dictionis.
Aequivocatio, ut si ex hoc termino „canis” inferam, quod id, quod convenit animali, convenit sideri. Diversitas accentus, ut si sumatur pro eodem „pendere” breviter dictum, et „pendere” longum, „populus” pro arbore, producta prima vocali, vel pro gente, vocali illa correpta. Figura dictionis est similitudo vocis vel significationis cum alia voce, ut si vox, quae significat masculum, videatur significare feminam, ut si dicas: «Substantia colorata albedine est alba; ergo vir, qui est substantia colorata albedine, est alba». Vel si vox significans quale, v. g. differentiam, mutetur in quid, hoc est in speciem, aut quale quid significans essentiam in hoc aliquid; totum hoc pertinet ad figuram dictionis.
Ex parte vero orationis invenitur etiam aequivocatio in tribus modis, scilicet in amphibologia, quae dubiam reddit acceptionem orationis in compositione et in divisione, quando scilicet mutatur sensus compositus in divisum, vel e contra; et quando oratio est falsa in sensu composito, dicitur fallacia compositionis, quando vero in sensu diviso est falsa, dicitur fallacia divisionis.
At vero fallaciae non ex parte dictionis, sed ex parte rei significatae, reducuntur ad alios defectus supra assignatos. Et sunt septem fallaciae huius generis, scilicet fallacia accidentis, fallacia a secundum quid ad simpliciter, fallacia secundum ignorantiam elenchi, fallacia petitionis principii, fallacia consequentis, fallacia secundum non causam ut causam, fallacia secundum plures interrogationes ut unam.
Fallacia accidentis est fere eadem atque mutatio appellationis; provenit enim fallacia accidentis ex eo, quod aliquid significatur ut conveniens duobus, quae sunt per accidens unum, et sic unitas per accidens cum diversitate in re est causa huius fallaciae. Quod totum est diversitas appellationis vel ad illam reducitur, sive ad diversam acceptionem medii, ut «Cognosco venientem, Petrus est veniens, ergo cognosco Petrum».
Fallacia a secundum quid ad simpliciter reducitur ad illam, quae est a non distributo ad distributum, sive a non amplo ad amplum sine constantia cum distributione ampli; ut si dicas: «Aethiops est albus secundum dentes, ergo est simpliciter».
Fallacia secundum ignorantiam elenchi reducitur ad defectum oppositionis, quia apparent aliqua opposita, et non sunt, quia non servantur leges oppositionis; ut si dicas: «Domus est clausa in nocte, et non est clausa in die; ergo est clausa et non clausa».
Fallacia petitionis principii est, quando id supponitur vel assumitur, quod debebat probari; ut si velis probare, quod Socrates est pater Platonis, assumas pro medio, quod Plato est filius Socratis.
Fallacia consequentis oritur ex defectu illius regulae: «Quidquid sequitur ad consequens alicuius bonae consequentiae, sequitur ad eius antecedens». Ex eo enim, quod existimamus aliquid esse consequens et habere connexionem cum alio, inferimus ex illo antecedente, cum tamen in re non habeat convenientiam. Et propterea fallacia consequentis habet magnam affinitatem cum fallacia accidentis, ut si dicas: «Si aliquis est fur, errat de nocte; sed tu erras de nocte; ergo tu es fur». Vel ab opposito consequentis: «Omne quod generatur habet principium; sed anima non generatur, ergo non habet principium».
Fallacia a secundum non causam ut causam est, quando accipitur pro medio id, quod vere non est medium nec causa uniendi praedicatum subiecto, et tamen videtur esse causa, ut si dicas: «Mors est corruptio, ergo vita est generatio, ergo vivere est generari, quia mors et vita sunt contraria»; non enim haec est bona causa, quia non sunt contraria, sed privativa.
Fallacia secundum plures interrogationes ut unam est deceptio proveniens ex eo, quod unica interrogatione plura interrogantur quae diversam exigunt responsionem, et ideo unica responsione non potest satisfieri, sed est distinguendum; ut si dicas: «Aethiops estne homo albus?», «Mel et fel sunt dulcia?», «Homo et equus sunt animal rationale?». Si enim unica responsione affirmative respondeas, infertur contra te, dicendo: «Aethiops est homo albus, ergo est albus». Si vero negative respondeas, infertur: «Ergo non est homo»; et ideo debet distingui interrogatio, quod est homo, sed non albus.
FINIS TEXTUS