Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Defectus omni consequentiae sive syllogisticae sive inductivae communes dicuntur illi, qui oriuntur ex defectu alicuius proprietatis logicalis, puta suppositionis, ampliationis etc.
In suppositione primus defectus est: Si varietur in aliqua consequentia genus suppositionis. Et dico genus, quia species variari potest, ut si ex distributiva suppositione inferatur determinata seu particularis. Sed genus suppositionis non potest variari, v. g. quod mutatur suppositio simplex in personalem vel materialis in personalem etc. Et propter hunc defectum non valet ista consequentia: «Homo est species, Petrus est homo, ergo Petrus est species». «Homo est vox, omnis homo est animal, ergo aliquod animal est vox».
Secundus defectus est: A suppositione non distributa ad distributam non valet consequentia, bene tamen e contra; sicut non valet: «Aliquis homo currit, ergo omnis homo currit».
Tertius defectus est: A suppositione confusa tantum, non distributa, ad determinatam non valet consequentia, bene tamen e contra, a determinata ad confusam; sicut non valet: «Omnis homo est animal, ergo aliquod animal omnis homo est», bene tamen e contra.
In ampliatione et restrictione, quae est secunda proprietas logicalis, inveniuntur regulae ampliationis, ex quibus constant et defectus consequentiarum. Igitur quando procedimus ab amplo ad non amplum, si procedatur sine distributione ampli, non valet consequentia.
Secundo est defectus, si procedimus ab amplo ad non amplum affirmative, etiamsi procedatur cum distributione ampli, si proceditur sine constantia; ut si dicas: «Omnis homo est albus», non poterit immediate inferri: «Ergo Petrus est albus», nisi addas constantiam «et Petrus est», alioquin Petro non existente falso infertur. Et advertenter dicimus: „Cum distributione ampli”, quia si amplum non distribuitur, etiam posita constantia non valebit; ut «Homo possibiliter est albus seu omnis homo possibiliter est albus, et Petrus est, ergo Petrus est albus», quia ly possibiliter ampliat quidem, sed non distribuit ad minus ampla, nisi sub ipsa ratione possibilitatis, et ita deberet inferri: «Ergo Petrus possibiliter est albus», alioquin arguitur affirmative a potentia ad actum. Cuius signum est, quia si ponatur ly impossibiliter aut necessario, qui sunt modi distribuentes, bene valet: «Homo impossibiliter est albus, ergo Petrus non est albus».
Tertio est defectus, si procedimus a non amplo ad amplum cum distributione ampli; est enim arguere a non distributo ad distributum, qui semper est defectus. Ad quem defectum etiam reducitur defectus procedendi ab universalitate incompleta ad completam vel a particularitate completa ad incompletam, ubi semper arguitur a non distributo ad distributum, saltem aequivalenter. Vocamus universalitatem incompletam, quando non distribuitur perfecte, completam, quando perfecte. E converso autem particularitatem completam, quando perfecte particularizatur, ita quod nihil manet de universalitate, incompletam, quando non perfecte particularizatur, sed retinet aliquam universalitatem. V. g. «Aliquod animal non fuit in arca Noe», est particularitas incompleta, id est «Alicuius speciei nullum animal fuit»; «Neuter homo currit», id est «Alicuius binarii nullus»; ubi semper iungitur particularitati aliqua universalitas.
In appellatione quae est alia proprietas logicalis, omnes defectus reducuntur ad unum: Quoties variatur appellatio, consequentia non valet, sive sit appellatio realis sive rationis sive circa terminos significantes actum animae, ut non valet: «Petrus est magnus logicus, ergo est magnus»; «homo est species, ergo Petrus, qui est homo, est species»; «albedo est intensa, ergo similitudo, quae est albedo, est intensa»; «cognosco venientem, ergo cognosco Petrum, qui est veniens»; quia actus animae semper feruntur in sua obiecta sub praecisa formalitate, qua tales actus sunt. Unde non valet: «Venientem video, ergo video venientem»; «Papam vidi, ergo vidi Papam»; nec e contra, nisi utrobique sub eadem appellatione, id est sub eadem ratione cognoscendi sumatur „in quantum veniens”, et „in quantum Papa”, non sub alia; alioquin multis deceptionibus datur locus variando rationes formales cognoscendi. Et qui dicunt valere ab appellante ad non appellantem in his terminis significantibus actus animae, non propterea dicunt valere mutata appellatione, sed valere a formali ad materiale, ut tamen stat sub formali, et sic est verum.
In oppositionibus est prima regula: In contradictoriis praesupposita veritate unius sequitur falsitas alterius, et e contra.
Secunda regula: In contrariis a veritate unius sequitur falsitas alterius; sed e contra est mala consequentia, a falsitate unius ad veritatem alterius, quia possunt ambae esse falsae, non simul verae.
Tertia regula: In subcontrariis a falsitate unius sequitur veritas alterius; sed e contra est mala consequentia, quia possunt esse simul verae.
In aequipollentiis non est defectus, sed semper est bona consequentia ab aequipollente ad aequipollentem.
In conversione est prima regula: A conversa ad convertentem semper est bona consequentia, ut «Omnis homo est animal, ergo aliquod animal est homo».
Secunda regula: Non est bona mutua consequentia conversionis, nisi in conversionibus simplicibus, non autem in conversionibus per accidens. Dicitur mutua consequentia, quando valet non solum a conversa ad convertentem, sed etiam e contra a convertente ad conversam; sicut non valet: «Aliquod album est homo, ergo omnis homo est albus», quae est convertente ad conversam in conversione per accidens universalis affirmativae, sed e contra valet.
In exponibilibus seu resolubilibus est prima regula: Ab exponibili ad omnes exponentes vel a resolubili ad omnes resolventes et e contra, bona est consequentia, quia est ab aequipollentibus.
Secunda: Ab exponibili vel resolubili ad quamlibet exponentem copulative est bona consequentia, sed e contra est defectus a qualibet exponente ad resolubilem, quia prima est a copulativa ad partem, secunda a parte ad copulativam.
Tertia est: A qualibet exponente disiunctive ad suam exponibilem est bona consequentia, sed e contra non valet. Constat ex regula disiunctivarum. Vide, quae diximus cap. de exponibilibus et hypotheticis de singulis locis arguendi.1