Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Omissa divisione propositionis in veram et falsam, quae simpliciter non est divisio, cum eidem propositioni convenire possit, imo veritas et falsitas non sunt formaliter in ipsa propositione, quatenus enuntiativa est, sed quatenus iudicativa. Iudicium autem pertinet ad assensum et dissensum, enuntiatio ad copulationem extremorum, super quam cadit iudicium assensus tamquam supra materiam, ut dicemus q. 5. art. 1. Omissa ergo hac divisione et agendo solum de propositione, quatenus enuntiativa est, omnes divisiones propositionis ad quatuor principales quasi ad capita reducuntur.
Prima divisio est in propositionem categoricam et hypotheticam, quae est divisio essentialis, ut dicemus loco praedicto; nam tenet se ex parte partium essentialium, quibus constat. Est enim categorica propositio, quae habet subiectum, copulam verbi et praedicatum tamquam partes principales sui. Omnis enim propositio verbo constare debet, ut Aristoteles docet 1. Periherm. cap. 5.1 et cum eo D. Thomas ibid. lect. 1.2 et 8.3 Subiectum dicitur illud, de quo aliquid dicitur, praedicatum id, quod de aliquo dicitur; ut in hac propositione: «Homo est albus» ly homo dicitur subiectum, ly albus praedicatum et ly est copula verbalis. Et quia ex istis tamquam ex principalibus constat haec propositio, dicitur categorica, id est praedicativa, et ab aliis dicitur simplex, quia solum ex verbo et nomine componitur, ut dicit S. Thomas lect. 8.4 cit.; nec enim est alia compositio simplicior. Hypothetica, quae ab aliis dicitur composita seu coniunctione una, dicitur illa, quae habet duas categoricas tamquam partes principales sui, ut «Si homo currit, homo movetur». Et sic differunt hypothetica et categorica penes copulas et penes extrema copulata, quia hypothetica non unit verbo, sed particula „et”, vel „si” et similibus; nec immediate unit terminos, sed propositiones. Istae autem copulae et partes essentialiter differunt in modo copulandi.
Secunda divisio est ex parte quantitatis propositionis in universalem, particularem, indefinitam et singularem. Et sicut in naturalibus quantitas rei sequitur materiam, ita in propositionibus quantitas sequitur subiectum, quod est quasi materia respectu praedicati et copulae. Constat autem, quod extensio propositionis seu quantitas eius sumitur penes pluralitatem et extensionem subiectorum, quibus praedicatum convenit. Unde haec divisio est accidentalis. Igitur propositio universalis est illa, in qua subiectum propositionis afficitur aliquo signo universali. Signa autem universalia sunt omnis, nullus, quilibet, neuter et similia, quae distributionem pro pluribus important; unde talia signa non affiguntur nisi termino communi, ut «Omnis homo disputat».
Sed adverte, quod in propositione distinguitur aliquando subiectum distributionis a subiecto praedicationis seu enuntiationis; ut in hac propositione: «Cuiuslibet hominis equus currit», ubi cursus praedicatur de equo ut de subiecto, sed distributio non convenit subiecto, sed homini. Itaque illud subiectum propositionis, cui affigitur signum distributionis, dicitur subiectum distributionis. Sed haec distributio et universalitas est simpliciter distributio, quando non dependet nec restringitur ab alio termino antecedente, cuius resolutio prius dari debeat quam resolutio termini distributi. Est autem distributio secundum quid, quando est dependens ab alia priori resolutione, ut si dicam: «Hominis quilibet equus currit», licet ly equus afficiatur signo distributionis, non tamen simpliciter est universalis, quia restringitur a ly hominis. Et non possumus resolvere, id est descendere sub illo termino „equus”, antequam descendamus sub illo termino „hominis”, ut in lib. 3. in tract. de Inductione clare ostendemus.5 Et sic universalitas propositionum tunc est simpliciter talis, quando in sua distributione et resolutione seu discensu est independens ab aliqua priori resolutione alterius termini; quando autem est dependens, est universalitas secundum quid.
Propositio particularis est, in qua subiectum afficitur signo particulari, ut «Quidam homo disputat». Signa particularia sunt quidam, aliquis, alter et similia, quae pluribus convenire faciunt, sed non distributive. Propositio indefinita est, in qua subiectum est terminus communis et nullo signo afficitur, ut «Homo disputat». Propositio singularis est, in qua subiectum est terminus singularis, vel terminus communis affectus signo singularitatis, ut «Petrus disputat», «iste homo disputat». Terminus autem singularis est, qui de uno solo et non de pluribus potest praedicari.
Tertia divisio est in propositionem affirmativam et negativam, quam D. Thomas 1. Periherm. lect. 8.6 appellat generis in species. Affirmativa propositio est, in qua praedicatum affirmatur de subiecto, ut «Homo est albus»; negativa, in qua praedicatum negatur de subiecto; et sic affirmatio facit compositionem, negatio vero divisionem.
Quia ergo affirmatio et negatio penes copulam attenditur, oportet advertere, quod duplex est copula: quaedam principalis, quae unit praedicatum subiecto; quaedam minus principalis (quam etiam implicationis vocant), quae est pars extremi, ut quando dico: «Petrus, qui est doctus, est iustus», illud „qui est” tenet se ex parte subiecti et constituit unum extremum, super quod cadit copula uniens praedicatum, et ista est principalis. Copula principalis alia est simplex, alia complexa: simplex, ut quando unam solum pono, v. g. «Petrus est iustus»; complexa, ut quando ponitur duplex, v. g. «Petrus est vel fuit iustus». Et quidem in copulis complexis, si utraque negetur vel utraque affirmetur, clare constat, quod tota propositio est affirmativa vel negativa, ut «Petrus nec est nec fuit albus», est simpliciter negativa; «Petrus est et fuit albus» simpliciter affirmativa. Si autem una affirmatur et altera negetur, ut si dicas: «Petrus est vel non fuit albus», formaliter est mixtae qualitatis; virtualiter autem illa dicetur affirmativa, quae ex se infert unam affirmativam, et virtualiter negativa illa, quae infertur ex una negativa. Cuius ratio est, quia si una propositio infert unam affirmativam, illa propositio illata non potest verificari, nisi supponant extrema; ergo oportet, quod etiam in eius antecedente extrema supponant, quia non potest antecedens esse verum et consequens falsum in bona consequentia. Ergo oportet, quod talis propositio, inferens affirmativam per bonam consequentiam, sit virtualiter affirmativa, hoc est exigat ad sui verificationem idem, quod exigit affirmativa, scilicet suppositionem extremorum. V. g. haec propositio: «Petrus est et non fuit albus» est virtualiter affirmativa, quia infert hanc: «Petrus est albus», quae est absolute affirmativa.
E contra vero, si una propositio infertur ex una negativa, dicitur virtualiter negativa, licet in se sit mixtae qualitatis, quia non exigit ad sui verificationem nisi id, quod exigit negativa, scilicet quod verificetur7 sine suppositione extremorum, eo quod infertur ex una negativa, quae sine suppositione extremorum verificatur, et per consequens eodem modo verificabitur ea, quam infert, quia in bona consequentia, si antecedens est verum, consequens non potest esse falsum; sicut haec: «Petrus est vel non fuit albus» infertur ex ista: «Petrus non fuit albus», et ita prima est virtualiter negativa.8
Propositio negativa cum constet ex copula negata, negatio autem est malignantis naturae, quae destruit, quidquid post se invenit, consequenter duplicata negatio efficit affirmationem, quia prima negatio destruit secundam. Et eodem modo, cum negatio habeat vim distribuendi, si invenit subiectum distributum, tollit distributionem eius, quod dialectici vocant immobilizare; et sic negatio mobilitat, id est distributum immobilitatum et immobilitat mobilitatum, id est distributum, ut si dicas: «Non omnis homo disputat», ly „non omnis” est idem quod „quidam”, particularis, de quibus in cap. de Aequipollentia.9
Quarta divisio est in propositionem de inesse et modalem. Modalis propositio est, in qua verbum seu copula afficitur aliquo ex his quatuor modis, scilicet necessario, contingenter, possibiliter, impossibiliter, quia isti modi afficiunt ipsum verbum quantum ad rationem et modificationem componendi propositionem et copulandi. Propositio autem de inesse est illa, quae sine talibus modis copulat et componit unum extremum cum alio, quamvis aliis adverbis modificatibus verbum aut praedicatum constet, ut hae propositiones: «Petrus est albus», «Petrus iuste vivit» sunt de inesse; hae vero modales: «Petrus contingenter disputat», «necessario videt» etc. De his modalibus latius dicemus tractando de oppositionibus.10
Omnes istae divisiones fiunt et sumuntur ex parte copulae, praeter illam, quae est in universalem et particularem etc., quae sumitur penes quantitatem ex parte subiecti. Categorica enim et hypothetica penes copulam distinguuntur, quia categorica constat copula verbali, hypothetica coniunctione propositionum. Item affirmativa constat copula affirmata, negativa copula negata. Modalis constat copula modificata modificatione tangente ipsam compositionem, propositio de inesse copula simplici et absoluta.