Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Specialis consideratio est in oppositione et aequipollentia circa propositiones modales. Et accipitur modalis propositio, prout contraponitur propositioni de inesse. Propositio de inesse est «illa, in qua simpliciter denotatur praedicatum convenire et inesse subiecto». Propositio modalis est, «in qua denotatur praedicatum inesse subiecto cum modo, quo illi inest et convenit».
Cum autem modus nihil aliud sit quam adiacens rei determinatio, ut dicit D. Thomas in opusc. de Logica, tract. de Modalibus1, multiplex est modus, qui afficere potest propositionem; sed non omnis modus constituit propositionem modalem, de qua hic agimus. Aliqui enim modi dantur, qui solum modificant praedicatum aut subiectum, ut si dicas: «Petrus currit velociter», «operatur delectabiliter», ille modus „velociter” et „delectabiliter” solum afficit praedicatum. Et si dicas: «Homo iustus est sapiens», aut «Equus hominis currit», ly iustus et ly hominis modificant, id est restringunt subiectum, sed non extrahunt propositionem a ratione propositionis de inesse, ita ut alias regulas oppositionis vel aequipollentiae habeat.
Alii modi sunt, qui afficiunt ipsam copulam et convenientiam praedicati ad subiectum modificans, et modificando addunt aliquid pertinens ad universalitatem aut particularitatem vel ad affirmationem et negationem. Et isti modi faciunt propositiones modales, de quibus agimus in praesenti; et sunt quatuor, scilicet impossibile, possibile, necessarium, contingens. Alii addunt alios duos, scilicet verum et falsum. Sed isti proprie non sunt modi, de quibus agimus in praesenti, quia veritas et falsitas ita sequitur ad omnem propositionem, quod non mutat ordinem et modum oppositionis et aequipollentiae etc., quae sunt in propositionibus de inesse.
Quare propositio modalis definitur «illa, quae uno ex his quatuor modis afficitur». Et est duplex, quia duplici modo potest affici; alia est modalis divisa, alia composita. Modalis composita est, in qua modus se habet ut praedicatum et ipsum dictum ut subiectum, ut si dicas: «Petrum disputare est possibile». Modalis divisa est, in qua modus adverbialiter sumptus fertur in copulam, ut «Petrus possibiliter disputat».
Et nota, quod hinc ortum habet sensus compositus et divisus in propositionibus; nam sensus compositus sumitur ex modali composita et divisus ex divisa. Et isti sensus consistunt in hoc, quod in sensu composito significatur ipsa simultas et unio duplicis formae in uno subiecto; in sensu autem diviso significatur unio seu convenientia duplicis formae in subiecto non simul, sed successive seu una excludente aliam, hoc enim est divisive. Unde numquam valet a modali divisa ad compositam, seu a sensu diviso ad compositum, sicut non valet a convenientia successiva ad simultaneam.
Et ideo sensus compositus significatur bene per modalem compositam, in qua modus praedicatur de toto dicto; significatur enim uniri et convenire simul formam praedicati et subiecti sub illo modo. Sensus autem divisus significatur per modalem divisam, in qua modus solum afficit copulam, et ita denotat subiecto convenire illum modum, non autem ipsis formis praedicati et subiecti simul convenire. Exemplum est, si dicas: «Nigrum esse album est possibile», «sedentem stare est possibile»; in sensu composito significat, quod coniunctio sedendi et standi possibilis est. Si autem dicas: «Sedens possibiliter stat seu potest stare», in sensu diviso significat, quod subiecto sedenti convenit potentia ad standum, non tamen ad standum simul cum sessione. Unde quando in subiecto et praedicato importantur formae oppositae, ut quia una forma non excludit potentiam subiecti ad recipiendum aliam, sed solum coexistentiam et simultatem cum illa, tunc adhuc in sensu diviso manet illa potentia stante illa forma in subiecto; nec enim illa forma tollit potentiam aut ponit. Et sic cum dico: «Voluntas efficaciter mota potest non operari in sensu diviso», non significo, quod dividendo efficacem motionem potest non operari, sed adhuc stante in subiecto efficaci motione manet potentia ad oppositum, sed non ad coniungendum oppositum cum forma efficacis motionis. Itaque sensus divisus ponit potentiam in subiecto ad opposita successive, compositus denotat potentiam ad opposita simul coniungenda.