Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Divisio est «oratio rem aliquam per sua membra aut terminum per varias significationes distribuens»; sicut si dicam: «Animal aliud est rationale, aliud irrationale»; «canis significat sidus et significat animal».
Et quia divisio ordinatur ad manifestandam per distributionem confusionem divisi, sicut definitio ad manifestandam quidditatem, tres conditiones exiguntur ad bonam divisionem: Prima, quod singula membra sint inferiora, id est minora diviso; nam omne totum est maius sua parte. Secunda, quod omnia membra dividentia simul exhauriant seu adaequent totum divisum, quia in toto non est aliud quam omnes suae partes simul. Tertia, quod membra dividentia habeant inter se oppositionem aliquam saltem formalem, quia si nullam oppositionem haberent, neque distinctionem haberent, sed identitatem, et sic non essent diversa membra. Omnes istae conditiones videri possunt in hac divisione: Animal aliud rationale, aliud irrationale, et in hac: Bonorum aliud honestum, aliud utile, aliud delectabile.
Addunt quidam quartam conditionem, scilicet ut divisio fiat tantum in duo membra dividentia aut saltem in quam paucissima. Sed licet verum sit, quod omnis divisio potest reduci in duo membra, si tradatur per contradictoria, ut: Bonorum aliud honestum, aliud non honestum, tamen non est hoc semper necessarium ad bonitatem divisionis. Sed quando aliquod genus distribuitur per species ex aequo et immediate subiectas, in illas dividi potest. Si autem non dividatur in plures immediate et ex aequo subiectas, debet fieri divisio in duo membra vel in quam paucissima, et deinde in alia inferiora distribui; sicut substantia non bene divideretur in hominem, plantam et angelum, sed ordine quodam in corporalem et spiritualem, corporalis in viventem et non viventem etc.
Species seu modi divisionis sunt multae. Cum enim divisio distribuat totum dicitur multis modis, ita et divisio. Datur enim totum essentiale, totum integrale, totum universale, totum potentiale, et sic multiplicari possunt species divisionum.
Et ut breviter omnes comprehendere possis, facito duas lineas seu ordines. Quaedam linea est divisionum per se, alia divisionum per accidens seu accidentalis. In divisione PER SE include quinque species, quae hoc modo colliguntur: Nam omne, quod dividitur, aut est vox significans respectu suarum significationum, aut est res significata. Si primum, est divisio nominis, si secundum, est divisio rei. Res autem, quae est totum, comparari potest aut ad partes, quibus integratur, aut ad partes, quibus constituitur essentialiter, aut ad partes sibi subiectas. Si primo modo fiat, est partitio, qua aliquid dividitur per partes integrantes, ut si dicas: Corpus humanum dividitur in caput, pectus et pedes; universum in angelos, corpora corruptibilia et incorruptibilia. Si secundo modo, est divisio essentialis in sua constituentia, ut si dicas: Hominis alia pars est anima, alia corpus; vel hominis alterum extremum est animal, alterum rationale. Si tertio modo, aut fit in partes sibi subiectas secundum praedicationem aut secundum potestatem. Si secundum praedicationem, est generis in species, quia de speciebus praedicatur genus ut de inferioribus. Ad quam etiam pertinet divisio generis per differentias, imo videtur esse eadem, quia genus non dividitur in differentias, sed per differentias dividitur in species, et melius explicatur, quando fit per differentias, ut: Animalium aliud rationale, aliud irrationale. Et haec est divisio propriissima et quidditativa, utpote de his, in quae et per quae essentialiter contrahitur genus, et in qua divisum praedicatur de membris dividentibus. Si fiat divisio in partes subiectas, quae se habent ut potentiae, est divisio totius potentialis, ut si dicas: Animae aliud intellectivum, aliud appetitivum; prudentiae aliud iudicativum, aliud consiliativum, aliud imperativum; quae divisio est penes diversa officia seu potentias rei.
In linea divisionum PER ACCIDENS, etsi multiplicari possint infinite divisiones, quia de his, quae sunt per accidens, non datur certa regula, tamen frequentiores sunt tres: Prima est divisio subiecti in accidentia, ut: Animalium aliud album, aliud nigrum. Secunda e converso accidentis in subiecta, ut: Alborum aliud nix, aliud lac. Tertia accidentis in accidentia, ut: Alborum aliud dulce, aliud amarum etc.
Regulae divisionis seu loci arguendi sunt tres, qui deducuntur ex conditionibus bonae divisionis. Prima: A diviso ad divisionem et e converso valet consequentia affirmative vel negative. Patet, quia se habent convertibiliter. Secunda: A toto diviso cum negatione unius membri, si sit divisio bimembris, vel plurium, si sit multiplex, ad positionem eius membri, quod restat, bona est consequentia, ut: Equus est animal, et non est rationalis, ergo irrationalis. Tertia: Quando membra sunt realiter opposita, bene valet a positione unius membri ad negationem alterius. Patet, quia opposita non possunt esse simul, saltem naturaliter et per se loquendo.