Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Suppositio cum sit acceptio termini pro eo, de quo verificatur, dicit respectum et ordinem ad tria, et penes illa sumuntur eius divisiones. Dicit enim respectum ad significatum, pro quo supponit, ad verbum, in ordine ad quod supponit, ad signum modificans, quo modificatur ad supponendum.
PRIMO ergo ex parte significati dividitur suppositio in propriam et impropriam. Suppositio propria est acceptio termini pro eo, quod proprie significat vel repræsentat; ut cum dico: «Leo rugit», accipitur „leo” pro animali, quod proprie significat. Impropria suppositio est acceptio pro eo, quod improprie significat et quasi metaphorice; ut cum dico: «Vicit leo de tribu Iuda», accipitur „leo” pro Christo, quem proprie non significat. Et sic in istis propositionibus: «Christus vicit», «leo de tribu Iuda vicit», licet accipiatur subiectum pro eodem, scilicet pro Christo, diverso tamen conceptu et repræsentatione. Nam in primo repræsentatur Christus absolute et simpliciter, quia proprie, in secundo vero repræsentatur Christus cum connotatione ad leonem verum, et ita nomen „leo” improprie repræsentat et supponit pro Christo, quia ratione connotationis, et non simplicis ac directi significati illum repræsentat. Et ideo isti modi metaphoricæ locutionis habent elegantiam et delectationem, quia non simplici modo, sed quasi quodam circuitu et connotatione res significant.
Propria suppositio dividitur in tres species, scilicet materialem, simplicem, personalem.
Materialis est acceptio termini pro se, id est pro ipsa voce, et ideo in definitione suppositionis propriæ posuimus, quod est acceptio pro eo, quod proprie significat vel repræsentat. Quando enim supponit materialiter, repræsentat se, non significat, ut cum dico: «Homo est nomen», «blitiri est vox», nisi forte subintelligas „vox homo”, „vox blitiri”. — Cognoscitur suppositio materialis ex tribus: Primo, si ponatur terminus non significativus, ut blitiri, scindapsus; etsi enim non possunt supponere nisi pro se. Secundo, si ponantur signa dictalitatis, ut sunt: „Hæc dictio”, „hic terminus” etc.; faciunt stare rem demonstratam per illa materialiter. Tertio, si ex parte prædicati ponatur aliquid, quod non significat rem, sed terminum, ut si dicas: «Homo est vox», «homo est nomen».
Suppositio simplex est acceptio termini pro eo, quod primo et immediate significat et non mediate; ut si dico: «Homo est species», ly homo supponit suppositione simplici. Ubi adverte nomina significare duo: Primum, quod est quasi primarium et formale; secundum, quod est id, in quo invenitur tale primarium, et est quasi secundarium significatum a nomine, quia in eo quasi in supposito et materiali susceptivo reperitur id, quod significat nomen. V. g. „homo” significat primario et immediate humanam naturam, mediate vero omne illud, in quo illa invenitur, id est omnia individua hominis. Suppositio ergo simplex est acceptio termini pro eo, quod est significatum primarium et immediate, ita præcise, quod non transit ad secundarium significatum et ad ea, in quibus invenitur primarium, sed cum praecisione stat pro primario significato. Et ideo est simplex et praecisa suppositio, quae stat in immediato et primario significato, non quasi duplex, quae transeat ad secundum et mediatum; sicut quando dico: «Homo est species», non accipitur homo pro individuis, sed pro homine ut sic et praescindendo ab individuis. Unde non valet: Homo est species, ergo Petrus est species. Et ideo in simplici suppositione semper intercedit appellatio, quia praedicatum convenit subiecto sub aliqua praecisione et formalitate, qua non descendit ad individua.
Suppositio personalis est acceptio termini pro individuis seu pro his, quae materialiter et mediate significantur. Et ideo vocatur personalis, quia convenit quasi personis seu suppositis alicuius rei; sicut cum dicimus: «Omnis homo est animal», convenit hoc etiam individuis et valet bene descendendo: Ergo iste homo est animal etc. Unde suppositio personalis est capax ascensus et descensus, non simplex.
Deinde SECUNDO dividitur suppositio personalis ex ordine ad verbum seu copulam in essentialem seu naturalem et accidentalem. Suppositio naturalis est acceptio termini pro omnibus, pro quibus natus est accipi, seu aliis verbis: est acceptio termini pro eo, cui intrinsece et essentialiter convenit praedicatum, ut «Homo est animal», ubi verbum „est” abstrahit a tempore in sui verificatione. Suppositio accidentalis est acceptio termini pro his solum, de quibus verificatur iuxta exigentiam verbi, seu alio modo: est acceptio termini pro eo, cui praedicatum non intrinsece, sed accidentaliter convenit, ut in hac: «Homo est iustus», «homo disputat».
TERTIO dividitur suppositio ex parte significationis in communem et singularem. Communis est acceptio termini communis pro suis inferioribus, ut «Homo disputat». Suppositio singularis et discreta est acceptio termini singularis pro re singulari, ut «Petrus disputat», «hic homo disputat».
QUARTO dividitur suppositio communis ex parte signorum in determinatam et confusam. Suppositio determinata est acceptio termini communis indefiniti aut signo particulari affecti, ut «Homo disputat», «quidam homo disputat». Suppositio confusa est acceptio termini communis cum signo universali vel etiam speciali signo confusionis, ut «Omnis homo disputat», «tantum homo disputat». Confusa est duplex: Altera distributa, altera confusa tantum. Distributa est acceptio termini communis, qui immediate afficitur aliquo signo distributionis, ut «Omnis homo disputat»; ly homo stat distributive. Confusa tantum est acceptio termini, qui afficitur mediate signo universali affirmativo vel aliquo speciali signo confusionis. Exemplum primi: «Omnis homo est animal»; ly animal stat confuse tantum. Exemplum secundi: «Tantum homo disputat», «requiritur oculus ad videndum»; ly homo et ly oculus stant confuse. In cap. seq. explicabimus specialia signa confusionis. Et ista confusa vel est confusa disiuncta vel copulata. Disiuncta est, quam exemplis allatis explicavimus. Copulata, quae afficitur signo collectivo, ut «Omnes apostoli sunt duodecim», «omnes planetae sunt septem»; ly apostoli et ly planetae stant confuse copulate seu collective.
Solet etiam cognosci differentia istarum suppositionum ex descensu vel ascensu, qui unicuique debetur. Nam suppositioni determinatae debetur descensus disiunctivus, distributivae copulativus, confusae tantum disiunctus vel copulatus. Quis sit autem ascensus copulativus et disiunctivus, disiunctus et copulatus, dicetur lib. seq. cap. 2. et 3.
Cum autem solum personali suppositioni debeatur ascensus et descensus, quia ascensus et descensus sumitur per ordinem ad individua, ad quae descendimus ab universali, vel ascendimus ab ipsis singularibus ad universale, soli autem personali convenit accipi pro individuis, ideo optime dignoscitur varia suppositio personalis penes varium descensum et ascensum ad individua. Et quia descensus et ascensus quasi quidam motus est, ideo terminus, sub quo possumus immediate et independenter ab alio descendere et ascendere, dicitur supponere seu stare mobiliter. Quando autem non potest descendi aut ascendi immediate, sed dependenter a resolutione alterius termini (idem est resolutio, quod descensus et ascensus), dicitur stare immobiliter. Et descensus disiunctus vel copulatus non reputantur simpliciter resolutio termini, quia non fit descensus per propositiones notiores quoad veritatem, sicut ad resolutionem requiritur, sed per enumerationem eiusdem termini; ut si dico: «Omnis homo est animal», disiunctus descensus debetur illi termino „animal”, sic dicendo: Omnis homo est hoc vel illud vel illud vel illud animal. «Ad equitandum requiritur equus», sub ly equus fit descensus disiunctus: Requiritur hic vel ille vel ille equus ad equitandum. Quae numeratio non magis manifestat et resolvit veritatem, sed solum numerat terminos. Et similiter: «Omnes apostoli sunt duodecim» resolvitur sic: Iste et ille etc. sunt duodecim.