Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Consequentia bona illa dicitur, in qua antecedens infert consequens. Mala autem est, in qua non infertur consequens ex antecedenti, licet significetur inferri. Tunc autem non infertur consequens ex aliquo antecedenti, quando potest dari antecedens verum et consequens falsum; quandocumque autem infertur vera et propria illatione consequens verum sive ex antecedenti falso sive vero, bona est consequentia.
In praesenti ergo duo brevissime veniunt discutienda: Primum: An ista differentia inter bonam consequentiam et malam sit essentialis vel accidentalis. Secundum: Quomodo verum sit, quod ex falso infertur verum, cum numquam ex vero inferatur falsum.
Ad primum respondetur affirmative, scilicet quod ista divisio est essentialis, ita quod analoga, loquendo de consequentia formali simpliciter, de qua in praesenti agimus.
RATIO EST, quia essentialis et intrinseca forma consequentiae est connexio illativa antecedentis cum consequenti; sed consequentia mala caret ista vi illativa, ergo caret forma essentiali consequentiae. Ergo ita differt consequentia bona et mala, sicut homo vivens et carens vita, qui analogice conveniunt in ratione hominis. Neque est dabile in consequentia formali, quod habeat aliquam connexionem, et tamen aliquando possit deficere et ideo dicatur mala. Nam forma, quae semel est defectibilis, et aliquando saltem instari potest ex vi consequentiae, hoc ipso formaliter non est bona, unde caret omnino connexione formali, id est dispositione requisita ad inferendum. Quare solum per accidens potest quandoque sequi consequens ex antecedenti, numquam tamen ex vi formae, sed ratione materiae.
OBICIES PRIMO: Non requiritur ad rationem consequentiae, quod in re detur connexio inter antecedens et consequens. Ergo non ideo caret essentiali ratione consequentiae, quia non datur connexio, dummodo significetur dari. Antecedens probatur: Nam consequentia probabilis est vera consequentia, est enim verus syllogismus topicus, et tamen in re potest carere connexione, quia multa falsa sunt probabiliora veris. Ergo non requiritur ad essentialem rationem consequentiae connexio in re, sed sufficit in apparentia et signo.
SECUNDO: Quia propositionem esse veram vel falsam est divisio accidentalis, ergo etiam consequentiam esse bonam vel malam. Nam ita se habet bonum et malum in consequentia, sicut verum et falsum in propositione; siquidem illa est bona consequentia, in qua vere sequitur unum ex alio, illa autem est mala, in qua non vere sequitur.
AD PRIMUM respondetur, quod loquendo de consequentia formali, id est quae ex vi formae et dispositionis suae infert, non datur consequentia probabilis et topica, sed vel est bona vel mala.1 Et quae semel est bona ex parte formae, non potest deficere, et consequenter ex parte formae non potest esse topica, quia si potest deficere, potest instari et vitiari, et consequenter potest dari antecedens verum et consequens falsum. Forma autem consequentiae, quae potest instari, hoc ipso est mala ex parte formae, et si aliquando est bona, solum est materialiter et ratione materiae, non ratione formae. Sed in hac parte fallimur et aequivocamur, si existimamus idem esse consequentiam et argumentum, quae tamen longe differunt, quia argumentum pertinet ad probationem, consequentia vero ad ipsam illationem et formam consequendi unum ex altero. Probatio autem potest esse evidens vel probabilis, et ideo syllogismus ex parte materiae consideratus et posterioristice seu ex parte probationis dividitur in demonstrativum et topicum, non autem prioristice et ex parte formae. In praesenti autem solum loquimur de consequentia ex parte formae et prioristice.
AD SECUNDUM respondetur, quod veritas vel falsitas non mutat significationem enuntiativam, quod est constitutivum propositionis, sed potius significatione immutata potest mutari veritas ex eo, quod res est vel non est. At bonitas vel malitia consequentiae mutat ipsam formam connexionis et illationis, atque adeo et ipsam essentialem rationem consequentiae, quae non consistit in significando veritates, sed in connectendo illas convenienti modo ad inferendum.
Circa secundum difficultas est, quomodo ex vero non possit sequi nisi verum, ex falso autem possit sequi verum. Nec enim apparet, quomodo verum possit in falso contineri, ut ex illo inferatur, falsum autem non possit contineri in vero, cum aeque pugnent inter se verum et falsum.
Respondetur omissa aliquorum solutione, qui dicunt omne falsum continere in se aliquid veri, ratione cuius potest inferre verum, verum autem nihil falsi continere debet et ideo non potest inferre falsum, — hac (inquam) solutione omissa; nam aliquando potest utraque praemissa esse falsa et tamen inferre consequens verum, ut si dicas: «Omnis lapis est vivus et omnis homo est lapis, ergo omnis homo est vivus», ubi non infertur aliquid in vi alicuius veri ex parte praemissarum.
IDEO RESPONDEO SECUNDO, quod ex falso dicitur sequi verum, non quia possit causari vel manifestari per falsum, sed quia stat bene cum falsae praemissae assensus verae conclusionis.
Unde aliud est sequi verum ex falso, aliud est probari verum per falsum. Hoc secundum numquam stare potest, ut advertit optime S. Thomas 1. Metaph. lect. 2.2 Unde consequenter non potest manifestari verum per falsum nec causari ab illo, quia si ab illo causaretur, per illud probaretur. Solum ergo dicitur verum sequi ex falso, quatenus supposita admissione praemissae falsae adhuc potest stare connexio cum conclusione vera, quia falsitas praemissarum non semper destruit omnem veritatem consequentem; nec enim malum destruit omne bonum. Ceterum si semel dantur praemissae verae, hoc ipso quod conceduntur, non potest dari consequens falsum, quia falsum non potest concedi, sed negari. Negato autem consequenti debet negari antecedens, cum quo habet connexionem; siquidem idem est negare illud consequens, atque admittere oppositum eius. Ex opposito autem consequentis sequitur oppositum antecedentis, atque adeo debet admitti oppositum antecedentis et negari ipsum antecedens. Unde de primo ad ultimum: si ex concessione veri sequeretur falsum, idem antecedens concederetur et negaretur.
Posset etiam in praesenti fieri argumentum, quando ex propositionibus necessariis sequitur aliquod contingens, ut ex ista: «Deus scit Petrum peccaturum, ergo Petrus peccabit». Antecedens necessarium est verum et consequens est contingens et consequenter potest esse falsum, et sic dabitur antecedens verum et consequens falsum. Sed huius solutionem vide supra, Summul. l. 3. cap. 11. et apud theologos 1. p. q. 14. art. 13.
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
RATIO DUBITANDI sumitur ex dictis, quia inductio est vera species consequentiae, cum sit vera species argumentationis; argumentatio autem et consequentia idem sunt. Ergo debet esse bona consequentia; nam mala consequentia non habet essentiam consequentiae. Si autem est bona consequentia, debet esse formalis, quia illa, quae formalis non est, potest instari et consequenter non est bona. Unde in ratione consequentiae numquam datur consequentia probabilis, sed vel est bona vel mala, et quae est bona, semper est bona, quia est formalis. Ergo idem est inductionem esse consequentiam et esse formalem consequentiam.
Confirmatur, quia aliquae sunt inductiones, de quibus non potest dubitari, quod sint consequentiae formales. Ergo absolute non est negandum inductionem esse formalem consequentiam.
Antecedens probatur: Nam descensus copulativus in termino supponente distributive et ascensus disiunctivus respectu termini supponentis determinate sunt formales consequentiae, quae in nulla materia possunt instari, ut patet in istis consequentiis: «Iste homo est albus, ergo aliquis homo est albus»; «omnis homo est albus, et homo est, ergo iste homo et ille et ille est albus». Et similiter quando in ipsa inductione enumerantur omnia singularia vel saltem aliqua cum particula „et sic de singulis”, manifestum est esse consequentiam formalem, quia proceditur a collectione omnium singularium ad universalem, quod numquam potest instari.
Denique confirmatur, quia, ut dicit Philosophus,1 «universalia, de quibus est demonstratio, non possunt cognosci absque inductione». Si ergo inductio non esset bona et formalis consequentia, omnis demonstratio et scientia, quae ex illa pendet, inniteretur incerto et fallibili fundamento; ergo necesse est, quod inductio sit consequentia formalis et certa.
De hac difficultate praeter ea, quae diximus in textu,2 solum in praesenti adverto inductionem non solam importare rationem consequentiae ex parte dispositionis et formae connectendi propositiones, quae est ratio prioristica in consequentia, sed etiam importare rationem argumenti seu probationis, quatenus est locus arguendi et probandi aliquam propositionem universalem ex reductione ipsius ad suas singulares.
Et si inductio consideretur in vi argumenti et loci probativi, non semper facit evidentiam, sed aliquando solam probabilitatem. Et ex hac parte admittit, quod sit consequentia probabilis, quia innititur experientiae sensuum, unde intellectus accipit cognitionem universalium. Experientia autem non semper est infallibilis, nec totam collectionem singularium potest semper percurrere, et ita nec infallibilem semper probationem fundare. In quo aliqui hallucinati sunt existimantes formalitatem inductionis requirere, quod in antecedenti numerentur omnia singularia vel si non numerentur omnia, apponatur particula „et sic de singulis”, qua posita inductio reddetur efficax argumentum et consequentia formalis; procedit enim a tota collectione singularium ad universalem, quod est ab aequivalente ad aequivalens.
Ceterum hoc non est facere inductionem in ratione praecisa inductionis, consequentiam formalem, sed adiungere illi alium locum arguendi, nempe ab aequivalenti ad aequivalens, qui semper est probatio efficax. Sed tamen inductio ex natura sua et propria vi id non petit. Nam cum inductio deserviat, ut ex ipsa sensuum experientia sumatur notitia rei universalis, si necesse esset numerare omnia singularia sub universali contenta, numquam aut rarissime fieret inductio. Quis enim omnia singularia experiri posset? Si autem non expertis omnibus pro reliquis, quae non experimur, ponatur particula „et sic de singulis” etiam non expertis, respectu illorum manet inductio inevidens et incerta, quia non constat sic reliqua se habere. Et ita solum erit argumentum probabile, ex his, quae experta sunt (licet non omnia, sed plurima), inferens universale.
Idem dico de aliquibus speciebus inductionis, in quibus invenitur efficax probatio et formalis consequentia. Sed non est praecise in vi inductionis, sed ex alio loco arguendi adiuncto. Ut quando ex singulari infertur non universalis, sed particularis determinata, ut «Petrus currit, ergo aliquis homo currit», tenet consequentia non in vi inductionis, siquidem solum unum singulare numeratur, sed a non amplo ad amplum affirmative sine distributione ampli. Et similiter cum ab universali distributo descendimus copulative ad quodlibet singulare, ut «Omnis homo est albus, ergo iste est albus et ille etc.», tenet ab amplo ad non amplum cum distributione ampli affirmative. Et idem est a particulari ad singularia disiunctive; tenet enim ab aequivalenti ad aequivalens aut aliquo simili loco arguendi.
Quare licet inductio adiunctis his vel aliis similibus locis arguendi sit efficax probatio et consequentia, tamen pura et mera inductio id non petit, sed potest inveniri enumeratis sufficienter singularibus. Sufficienter, inquam, ad inferendam universalem probabiliter, si non omnia numerentur, vel evidenter, si utrumque pertinet ad inductionem, imo illud prius frequentius, quia vix aut numquam omnia singularia enumerantur, et tamen datur inductio ad universale simpliciter. Imo si numerentur non solum sufficienter, sed totaliter, non est pura inductio, sed ab aequivalenti ad aequivalens, sicut si sufficienter numerentur non ad inferendam universalem distributam, sed tantum particularem, ut supra diximus. Haec de inductione, ut dicit rationem argumenti et loci probativi.
Si vero consideretur ipsa dispositio et forma deducendi unum ex alio, sic inductio (si praecise sumatur, non adiuncto alio loco arguendi) non importat dispositionem et formam perfectam consequentiae, sicut syllogismus, in quo ipsa dispositio et forma fundatur in connexione terminorum perfecta cum uno tertio tamquam in medio, unde cogitur intellectus fateri connexionem eorundem terminorum inter se. At vero inductio non utitur connexione extremorum cum uno tertio tamquam ratione et forma illativa, sed ex ipsis singularibus, quae experitur, quasi ex partibus subiectivis totius universalis infert ipsam propositionem universalem, ut diximus. Et haec connexio singularium expertorum cum suo universali fundat consequentiam non absolute formalem, sicut syllogismus, sed formalem inductive. Cum enim omnis consequentia sit quaedam illatio probativa et manifestativa veritatis, omnis autem veritas et scientia nostra habeat duos progressus, scilicet primo in sui introductione, secundum quod oritur et dependet a sensibus, secundo in probatione ex propositionibus iam universaliter conceptis; consequenter illatio ipsa veritatis secundum formalem rationem consequentiae et illationis debet habere duplicem modum connexionis et consequentiae, scilicet in inducendo seu introducendo nos ad cognitionem universalium ex ipsis singularibus, et in probatione seu discursu ex propositionibus factis universalibus ad alia. Inductio ergo habet dispositionem consequentiae primo modo tantum. Unde licet possit vitiari et deficere absolute, tamen habet quidquid requiritur ad formalem consequentiam in ratione inductivi, non simpliciter et evidenter probativi.
AD RATIONES DUBITANDI RESPONDETUR:3 Ad primam4 quod inductio ex praecisa ratione inductionis est vera species consequentiae, sed non ita perfecta sicut syllogismus neque ordinata ad probandum seu convincendum intellectum, sed ad introducendum in universalia ex comparatione et numeratione singularium. Et in hoc genere inducendi habet formalem rationem consequentiae, non probativae ex universalibus, sed inductivae ex singularibus. Unde eius bonitas non est, quod convincat plene, sed quod sufficienter inducat ad universalia ex singularibus expertis.
Ad primam confirmationem respondetur, quod illae consequentiae inductionis tenent non in vi inductionis praecise, sed quia vel reducuntur ad formam syllogismi vel alius locus arguendi sibi adiungitur, qui habet efficacem et infallibilem connexionem, ut diximus.
Ad secundam confirmationem respondetur, quod omnis nostra speculatio dependet ab inductione, sicut dependet a sensu et experientia. Unde si propositiones universales alicuius scientiae non sint ita abstractae et communes, quod ex quocumque individuo manifestari possit ipsarum veritas, sed ex plurium numeratione et experientia pendeat, sicut scientiae naturales, non sunt ita certae sicut aliae scientiae abstractiores et communiores, ut Metaphysica et Mathematica, quorum principia etiam in uno individuo habent totam certitudinem, ut «Quodlibet est vel non est».
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Litigant in hac difficultate DIVERSAE SENTENTIAE fere ex eodem motivo.
Quia enim syllogismus fit per discursum, in quo ex connexione praemissarum infertur et manifestatur conclusio, putant aliqui de ipsa essentia syllogismi non solum esse praemissas inferentes, sed etiam conclusionem illatam, quia discursus non sistit in praemissis, sed in conclusione, et quamdiu non infertur conclusio, manet suspensus discursus et incompletus. De ratione ergo syllogismi completi et perfecti est conclusio.
Alii e contra, quia conclusio est illata et manifestata per discursum, inferunt inde, quod conclusio non pertinet ad essentiam syllogismi, sed est effectus ipsius, quia syllogismus formaliter est modus sciendi et argumentatio, quae est manifestativa alicuius ignoti. Salvatur ergo tota ratio ipsius in ipsa ratione manifestativi, non autem in ratione manifestati; conclusio autem est manifestata, non manifestativa.
Alii denique existimant solum consistere formaliter in ipso motu seu illatione, non in praemissis neque in conclusione, licet illa quasi materialiter et in obliquo includat.
Verius tamen videtur syllogismum in suo essentiali conceptu dicere orationem compositam ex antecedente et consequente ipsaque illatione seu consequentia.
Itaque et habet vim illativam, quae est in praemissis, et habet rem illatam in consequente, et habet ipsam illationem, quae passive sumpta est in consequente illato, active autem in praemissis inferentibus. Atque ita est quasi organicum instrumentum, quod constat ex parte movente et ex parte mota, sicut in viventibus una pars movet aliam. Constat enim, quod ipsae praemissae sunt motivum et ratio cognoscendi conclusionem. Unde ad rationem syllogismi, quo tamquam instrumento fit ista cognitio conclusionis, necessario et essentialiter requiruntur praemissae. Similiter ipsa conclusio est obiectum cognitum; ad hoc enim tendit syllogismus, ut conclusionem cognoscat per illationem. Cognitio autem non respicit in obliquo et materialiter, sed formalissime suum obiectum. Unde non potest consistere syllogismus in solo ipso motu seu illatione, secundum quod praecise illatio sumitur passive pro eo, quod sequitur passive ex alio; sic enim solum invenitur in ipso consequente illato. Et cum in aliquo syllogismo admittimus praemissas et negamus consequentiam, non negamus totum syllogismum, sed solum illationem et deductionem passivam eius, quod sequitur. Ergo signum est totum syllogismum non supponere pro illatione passive accepta, sed pro illo composito ex inferente et illato, in quo invenitur plena et adaequata illatio seu consequentia active et passive sumpta. Sicut motus licet passive solum sit in passo, tamen in quantum actio, dimanat ab agente et respicit illud, et sic complete et adaequate respicit agens et patiens. Sed tamen deficit exemplum in hoc, quod syllogismus non est ipse motus, sed instrumentum logicum, quo intellectus movetur de uno ad aliud cognoscendum. Unde debet includere partem moventem, quae sunt praemissae, et partem motam, quae est obiectum illatum seu conclusio.
Unde rationem primae sententiae admittimus, quae ita includit conclusionem, quod non excludit praemissas. Ad secundam vero dicimus, quod conclusio est effectus syllogismi, non quidem totius syllogismi, sed partis illius. Sicut in viventibus pars mota est effectus ipsius viventis, in quantum mota ratione partis moventis; includit tamen adaequate et complete ipsum totum constans ex parte movente et ex parte mota. Sic syllogismus in sua essentia adaequate et complete includit illuminans et illuminatum, manifestativum et manifestatum tamquam partes. Unde licet de essentia consequentiae et argumentationis sit esse manifestativum alicuius ignoti, tamen ipsum ignotum, quod est conclusio, essentialiter includit ut illatum et manifestatum et obiectum rationis manifestativae.
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
ALIQUI existimant nullum syllogismum indigere reductione ad alium syllogismum perfectiorem, sed aeque immediate regulari omnes illo principio: «Quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se». Unde immediate per istud principium, non autem per reductionem ad alium syllogismum, possunt ostendi, quia sicut in primis quatuor modis primae figurae invenitur identificatio extremorum cum uno tertio, ita et in aliis syllogismis secundae et tertiae figurae, ut constat quocumque syllogismo in illis facto. Ergo ex tali principio poterit immediate convinci, qui negaverit illationem talium syllogismorum, non autem necessaria est reductio ad primos syllogismos primae figurae.
CETERUM Philosophus expresse docet omnes syllogismos imperfectos reduci posse ad universales primae figurae, ut patet in 1. Priorum cap. 7.1 Idem docet S. Thomas opusc. 48. tract. de Syllogismo cap. 6., 7.2 et 8.3 Et RATIO EST, quia licet tota vis syllogistica consistat in illo principio, quod quaecumque sunt identificata uni tertio, sunt identificata inter se, tamen ut clare constet haec identificatio cum uno tertio, requiritur, quod illud tertium sit distributum, quia si medium teneatur particulariter in utraque praemissa, ex puris particularibus nihil sequitur. Si ergo medium debet identificari cum extremis secundum distributionem, mediante qua extrema ipsa contineat et uniat in se, oportet, quod ista identificatio medii reguletur per illud principium „Dici de omni” et „Dici de nullo”.
Et hoc est, quod non in omnibus syllogismis aeque evidenter fit, quia non in omnibus ita immediate et per se constat contineri aliquod extremum sub ipso medio distributo, sicut constat in quatuor primis modis primae figurae, in quibus medium est subiectum in maiori et praedicatum in minori, ratione cuius, cum ponatur universaliter in maiori ex parte subiecti, postea in minori praedicatur de aliquo. Unde hoc ipso illud, de quo praedicatur, designatur contineri sub ipso medio, quod non ita manifestatur in secunda et tertia figura; ut patet, si facimus syllogismum in Barbara: «Omne animal est substantia, omnis homo est animal, ergo omnis homo est substantia». Ubi ille medius terminus animal, in quo identificantur homo et substantia, in maiori ponitur universaliter ex parte subiecti, deinde vero in minori, cum animal praedicetur de homine, hoc ipso clare constat, quod homo continetur sub animali, et consequenter quod substantia, quae praedicabatur de animali, per regulam „Dici de omni” praedicabitur etiam de homine, qui continetur sub animali.
Hoc autem in secunda et tertia figura non ita per se manifestatur. Unde ad hoc, ut constet ita identificari extrema cum uno tertio, quod salvetur in illo „Dici de omni” vel „Dici de nullo”, indiget reduci ad modum primae figurae, et non solum immediate probari per illud principium: Quaecumque sunt eadem uni tertio etc., excludendo principia „Dici de omni” et „Dici de nullo”.
De quarta figura, an detur, aliqui longius disputant. Sed pro ista difficultate sufficiunt ea, quae tradidimus Summul. l. 3. cap. 5. Non enim negamus hanc quartam figuram, sed dicimus reduci ad primam ideoque non ponere figuram omnino distinctam, sed sub prima contentam.