Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Lectori.1
Brevitatem sectantes otiosum videbitur morosa praefatione diffundi, vel ipsa Spiritus Sancti sententia id praedamnante: «Stultum est ante historiam diffuere, in ipsa vero historia succingi»2. Ne ergo taedium et onus lectori in ipso limine iniciamus, tantum admonuerim studii nostri scopum eo collimasse, ut ad brevem et concisam methodum pro viribus Logicae et Philosophiae disciplinam iuxta S. Thomae sensum redigeremus. Idcirco non solum visum est eius solidam sequi et imitari doctrinam, sed ordinem, brevitatem modestiamque aemulari.
Ut methodum ordinemque sequeremur, in operis fronte Logicam in duas partes dividimus. Prima dialecticas disputationes, quas Summulas vocant, complectitur et circa formam logicalem versatur. Secunda, circa praedicabilia et praedicamenta ac libros Posteriorum, tractat de instrumentis logicalibus ex parte materiae et posterioristicae resolutionis, ut abundantius in initio huius libri adnotamus.
Ut brevitatem imitaremur, immensam inextricabilium quaestionum silvam et spinosa sophismatum dumeta excidere curavimus, quae audientium mentibus onerosae et pungentes utilitatis nihil, dispendii non parum afferebant. Ad haec metaphysicas difficultates pluresque alias ex libris de Anima, quae disputantium ardore in ipsa Summularum cunabula irruperant, suo loco amandavimus et tractatum de signis et notitiis in Logica super librum Perihermenias expedimus. Quidquid autem in tractatu de termino et aliis locis ad Logicam remittimus, ibidem etiam loca adnotamus. Nec tamen omnino evadere potuimus, quin aliqua libaremus ex praecipuis magisque necessariis difficultatibus, quae et docentibus et discentibus ad logicales quaestiones explicandas conducebant. Curabit autem lector, ut viso aliquo textus capitulo difficultates illi correspondentes inquirat in quaestionibus; sic enim omnes, quae occurrerint, difficultates facilius percipiet et evincere poterit.
Ut denique modestiam (gratiorem inter angelicas S. Doctoris virtutes gemmam) brevi huic annulo exculperemus, placuit sic diversorum auctorum placita aut referre aut impugnare aut sequi, ut plerumque a prolixa citatione et publicatione nominum abstineremus (nec enim haec nostra evulgamus aut contentioni aut aemulationis zelo obsecundantes, sed veritatis inquisitioni servientes, quae doctrinam respicit, non personas); et ut audientium commodo prospiceremus, quibus facilius instillatur doctrina, si non tam auctorum et auctoritatum concertationi quam veritatis solius luctae studeatur. Quam ut multiplicato foenore assequi possis, humanissime lector, tenui hoc, sed affectuoso calamo plenissime peroptamus. Vale.