Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Appellatio apud grammaticos est idem quod nominatio, et appellare est nominare. Apud dialecticos sumitur pro applicatione, qua speciali modo significatum unius termini applicatur ad significatum alterius; et sic definitur appellatio, quod est «applicatio significati formalis unius termini ad significatum formale alterius». Ut si dicas: «Petrus est magnus logicus», ly magnus non convenit absolute Petro, sed sub ratione et formalitate Logicae. Unde appellatio inducit hunc effectum, quod terminus appellans non absolute conveniat subiecto, sed ratione eius, super quod appellat, et quasi alligatus illi formalitati, media qua subiecto applicatur; sicut in dicta propositione ly magnus non absolute convenit Petro, sed ratione Logicae. Et ideo appellationis variatio magnum defectum affert in paralogismis et aliquando valde latentem. Dicitur autem in definitione «applicatio significati formalis ad significatum formale», quia applicatio formalis ad materiale tantum est simplex applicatio seu praedicatio, non autem appellativa, quae aliquid applicat ad subiectum mediante aliqua formalitate, et non absolute; unde si dicas: «Petrus est citharaedus, et bonus», utrumque praedicatum applicatur simpliciter et absolute subiecto, non autem appellative unum ad alterum, id est sub aliqua formalitate alterius.
Appellatio dividitur in realem et rationis. Appellatio realis est, quae fit secundum accidentia aut formalitates reales, ut «Petrus est magnus logicus». Appellatio rationis est, quae fit mediante accidente rationis, ut «Homo est species»; non enim convenit praedicatum homini absolute, sed homini ut abstracte concepto; ubicumque autem aliquod praedicatum non convenit subiecto absolute, sed ratione alicuius formalitatis, est appellatio.
Quatuor sunt regulae appellationis: Duae primae pro appellatione reali, duae aliae pro appellatione rationis.
Pro appellatione reali est prima regula: Quando adiectivum ponitur a parte praedicati et substantivum a parte subiecti, non est appellatio ad formale substantivi, sed applicatio ad suppositum eius. Itaque praedicatum respectu subiecti non appellat, sed simplici modo applicat suum significatum ad suppositum materiale subiecti, quod antiqui solebant dicere aliis verbis, quod subiectum stat materialiter et praedicatum formaliter. De quo vide S. Thomam 3. p. q. 16. art. 7. et 9. Exemplum est in hac: «Medicus est magnus», «album est dulce», «hic homo (demonstrato Christo) est aeternus»; applicatur in his praedicatum ad suppositum materiale subiecti. Excipimus propositionem, in qua subiectum supponit suppositione simplici, ut «Homo est species»; nam ibi „homo” praescindit a suppositis et supponit abstracte ab illis. Et nomine suppositi intelligimus suppositum importatum per nomen, non suppositum, quod convenit rei et non importatur per nomen. Unde haec est falsa: «Essentia divina generat», quia actus generandi applicatur ad essentiam, quae est suppositum illius nominis, non ad personam, quae in re est suppositum essentiae.
Et nota aliquando terminum importare vicem duplicis suppositi, quod in re est idem, sed ratione formali diversum; et mutatio istius suppositi est sicut mutatio appellationis. Et haec est fallacia accidentis, quae frequenter accidit in paralogismis, ut si dicas: «Albedo est similitudo, similitudo est intensa, ergo albedo est intensa»; variatur suppositum, quia albedo realiter est idem cum similitudine, sed non formaliter, ideoque suppositum variatur formaliter. Et similiter non valet in divinis: «Pater est Deus, Filius est Deus, ergo Filius est Pater», quia ille terminus „Deus” etsi realiter sit idem, virtute est multiplex et identificari potest et modificari in tribus Personis, illis manentibus distinctis, et qualibet inadaequate modificante essentiam. De quo vide infra, lib. 3. cap. 6.
Denique quando ex parte subiecti ponitur ly „in quantum”, fit appellatio ex parte praedicati ad terminum reduplicatum, quia est idem ac si poneretur ex parte praedicati, ut «Christus in quantum homo, est creatura», «Petrus in quantum albus, disgregat visum» etc. Haec enim non absolute conveniunt subiecto, sed ratione termini reduplicati.
Secunda regula: Quando substantivum et adiectivum ponuntur a parte eiusdem extremi, fit appellatio adiectivi supra formale substantivi, ut «Petrus est magnus logicus», «magnus logicus disputat» etc. Intelligitur regula: Dummodo adiectivum non se habeat disparate ad substantivum, sed possit illud determinare; nam in ista: «Petrus est niger logicus», non est appellatio, quia termini sunt disparati. Intelligitur etiam de termino substantivo, qui, licet sit absolutus, habet tamen vim connotationis, ut homo dictus de Christo. Negatur enim haec propositio: «Christus est homo aeternus» propter appellationem aeternitatis supra humanam naturam. Et eadem appellatio fit inter determinabile et determinationem, sicut inter substantivum et adiectivum, ut si dicas: «Equus regis currit», denotatur, quod quando est regis, currit; non autem fit appellatio, si dicas: «Regis equus currit», quia verificatur de equo, qui est vel fuit regis, et ideo, quando antecedet genitivus seu determinatio, accipitur pluribus, quando sequitur nominativum, accipitur unica acceptione, ut supra diximus. Idem est de istis: «Papam vidi», «vidi Papam». In hac enim secunda denotatur vidisse ipsum, quando erat Papa, in prima id non requiritur, sed sufficit vidisse hominem, qui est vel fuit Papa. Denique ut appellet formale adiectivi supra substantivum, requiritur, quod vere conveniat ipsi supposito substantivi, ratione tamen formalis; sicut cum dico: «Petrus est bonus pater», oportet quod bonitas conveniat ipsi supposito patris, ratione tamen paternitatis; et cum dico: «Christus moritur», convenit supposito mors ratione humanitatis, seu ut habet vices suppositi humani.
Tertia regula: Praedicatum secundae intentionis conveniens rei significatae per nomen appellat supra primarium significatum, quia facit stare suppositione simplici, et ita non convenit absolute supposito, sed ut stat sub conceptu abstracto; ut si dicas: «Homo est species», «animal est genus». Praedicatum autem secundae intentionis, quod ipsi nomini seu termino convenit, non rei significatae, non appellat; ut si dicas: «Ly homo est nomen», «„homo est animal” est propositio» et similia. Tunc enim faciunt suppositionem materialem.
Quarta regula: Terminus significans actum animae interiorem appellat supra obiectum seu terminum, in quem fertur sub propria formalitate talis actus; ut «Cognosco hominem», id est sub conceptu hominis; «cognosco Papam», id est in quantum Papa; «volo delectari», id est sub ratione delectationis, non sub ratione mali. Semper enim actus isti feruntur in obiecta non absolute, sed sub ea formalitate et praecisione, qua pertinent ad talem actum. Et praesertim hoc contingit, quando terminus significans obiectum ponitur post terminum significantem actum animae, et non ante. Nam si dicas: «Venientem cognosco», non appellat, sed potius ampliat ad obiectum, sive cognoscatur tantum ut veniens, sive cognoscatur etiam in se. Et sic non valet ista consequentia: «Cognosco venientem, veniens est Petrus, ergo cognosco Petrum»; possum enim cognoscere sub conceptu venientis, et non sub conceptu Petri.
Et in hac regula fundantur omnes praecisiones et prioritas et diversa signa intellectus, in quibus ab uno ad aliud non valet argumentum.
Omnes regulae pro consequentiis appellationum reducuntur ad hanc: Quod variata appellatione non valet consequentia tam in appellatione reali, quam rationis, de quo dicemus in 3. lib. cap. 9. circa defectus appellationis.