Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Reductio modalium ad propositiones de inesse nihil aliud est quam probare seu regulare veritatem modalis per veritatem propositionis de inesse. Si enim est verum, quod Petrus possibiliter disputat, ideo est, quia haec de inesse: «Petrus disputat» habet possibilitatem. Et nota, quod omnis modalis si est vera, est propositio necessaria et aeternae veritatis, quia applicat modum convenientem veritati propositionis ex intrinseca connexione; ut si dicas: «Petrum currere est contingens», hoc ipsum est propositio necessaria, quia cursui Petri necessario convenit contingentia. Et hinc disces, quomodo prima causa potest causare in nobis libertatem et contingentiam operando infallibiliter, quia non solum causat res ipsas, sed etiam modos earum et unicuique dat modum suum; et ita ex causatione divina non sequitur v. g., quod ambulatio Petri sit necessaria, sed quod ambulationem Petri fieri libere et contingenter sit infallibile et necessarium, quia illi ambulationi ab intrinsico et necessario convenit libertas et contingentia. Et quia in modali composita dictum supponit quasi immobiliter et facit unum extremum respectu modi, ideo ad resolvendum modalem compositam descendendo sub dicto, oportet, quod reducatur ad suam divisam, cui aequipollet, ut «Necesse est hominem currere», «necessario homo currit», et tunc descendatur sub ly homo.
Ut autem videamus, quomodo reducendae sunt propositiones modales ad suas de inesse, nota, quod propositio de inesse dicitur dupliciter: Uno modo, quia caret modis afficientibus eam, et ut opponitur modali; alio modo, quia est de praesenti et opponitur propositioni de praeterito aut futuro, quae dicitur de extrinseco tempore.
Reducitur ergo modalis ad suam de inesse formando propositionem de inesse et ostendendo, quod illi convenit modus in propositione modali positus; ut si dicas: «Petrus contingenter currit», reducitur ad suam de inesse sic: «Haec propositio: Petrus currit est contingens», et ista vocatur officians illius modalis, diciturque probari seu reduci modalis per officiantem de inesse, id est ostendendo illam per unam propositionem, quae probet aut significet suae de inesse convenire talem modum possibilitatis aut contingentiae.
Quo supposito plures regulae, quae traduntur ad reducendum et regulandum modales vel de extrinseco tempore, ad suas de inesse, reducuntur ad hanc: Ad veritatem propositionis modalis vel de extrinseco tempore quae immediate reducibilis est ad suam de inesse, sufficit et requiritur, quod suae de inesse conveniat et verificetur de illa talis modus aut talis differentia temporis. V. g. ad veritatem huius: «Petrus possibiliter disputat», sufficit, ut haec propositio: «Petrus disputat» sit possibilis; et ad veritatem huius: «Petrus necessario est homo», requiritur, quod haec: «Petrus est homo» sit necessaria; et ad veritatem huius: «Adam fuit», sufficit, quod aliquo tempore fuerit vera: «Adam est», quae est sua de inesse; et sic de aliis omnibus. Dixi autem „propositionis immediate reducibilis”, quia aliquando requiritur aliqua prior resolutio vel explicatio termini, quam reducatur ad suam de inesse; ut si dicas: «Album fuit nigrum», non immediate verificatur, quod aliquando fuit verum: «Album est nigrum», sed verificatur resolvendo subiectum ampliatum hoc modo: «Hoc est vel fuit album», «et hoc (scilicet quod est album) fuit nigrum aliquando». Et similiter ubi est duplex copula, ut «Petrus fuit et erit albus» resolvatur prius utraque copula in suam copulativam, et tunc quaelibet categorica reducatur seu reguletur per suam de inesse.