Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Rem hanc paucis absolvemus, potius per interrogationes quam per argumenta ea, quae ad divisionem pertinent, discutientes.
Primo ergo quaeres, an sit propria et quidditativa definitio illa, qua dicitur: «Divisio est oratio rem vel nomen per suas partes distribuens».
RESPONDETUR propriam esse et eo modo quidditativam, quo definitio definitionis et modi sciendi. Traditur enim per id, quod est proprium et quidditativum divisionis. Nam loco generis sive pro materia ponitur „oratio”, et intelligimus nomine orationis orationem, quae est modus sciendi; id enim exigit illa particula „distribuens”, quae idem valet ac distribuendo manifestans. Ly „distribuens per partes” explicat propriam divisionis differentiam, quia distribuendo et distinguendo partes manifestat confusionem alicuius totius. Ubi nota, quod tam definitio quam divisio manifestant aliquid per partes, sed definitio manifestat partes constitutivae, divisio vero quasi quantitativas, quia definitio respicit totalitatem quidditatis, divisio autem totalitatem quantitatis seu distributionis.
Dicitur „rem”; indicet illa duplex divisio, alia nominis, alia rei, de qua egimus in textu.
Secundo quaeres, utrum divisio logica solum consideret totum logicum et divisionem eius, an vero omnes divisiones complectatur, sive physicas sive metaphysicas, sive nominis sive rei etc.
Aliqui existimant ad dialecticum solum pertinere tradere divisionem totius logici, id est totius praedicabilis seu universalis de suis inferioribus. Datur enim totum physicum constans ex materia et forma vel ex partibus integralibus, et est totum metaphysicum ex partibus metaphysicis, genere et differentia, et est totum potestativum ex diversis potentiis seu partibus potentialibus constans, et est totum accidentale ex multis accidentibus, et denique est totum logicum et universale partibus subiectivis, de quibus praedicatur. Et solum hoc ultimum videtur ad logicum pertinere.
CETERUM DICO, quod in omnibus istis divisionibus vel possumus considerare artificium modumque manifestandi divisionem et procedendi in illa, ut scilicet apte et sine errore ab intellectu fiat, vel possumus considerare ipsam materiam, in qua fit et exercetur. Si consideramus materiam, sic non omnes divisiones pertinent ad logicum, quia multae sunt physicae aut metaphysicae divisiones vel quantitatis partitiones, ut a logica divisione distinguuntur. Et sic verum est, quod ex parte materiae divisae solum per se pertinet ad logicum considerare divisionem totius logici seu praedicabilis in partes subiectivas, ut generis in species, speciei in individua etc. Sed tamen loquendo de artificio et modo dividendi, quae est secunda intentio divisionis, ad logicum pertinet de omni divisione agere, quia etiam quando aliquid dividitur divisione accidentali vel divisione physica, talis divisio est modus sciendi et artificioso modo fit, ergo pertinet ad logicum, sicut etiam definitio physica aut metaphysica aut descriptiva pertinet ad logicum, quia de eorum omnium artificio et intentione agit.
Tertio quaeres, an divisio possit tradi per terminos negativos sive contradictorios, ita ut unum membrum dividens negative se habeat, aliud positive.
Quidam negant, tum quia talis divisio nihil nobis notificet; membrum enim dividens negativum nihil notificet, sed pure negat, ut si dicas „animal” aliud homo, aliud non-homo, per ly „non-homo” nihil mihi notificatur. Tum etiam quia in quolibet membro dividente subintelligendum est divisum, quia divisum participatur in dividentibus; at vero ly „non-homo” non participat rationem animalis, latius enim patet non-homo quam animal.
NIHILMINUS dicta divisio artificiosa est et secundum regulas logicas. Nam oportet in bona divisione membra inter se esse opposita; alioquin si non essent opposita, non separarentur per differentias, sed vel essent idem vel disparata. Non est autem necesse, quod semper opponantur relative aut contrarie; possunt ergo opponi contradictorie. Et confirmatur, quia potest fieri divisio penes terminos privativos, ut si dicas: homo alius videns, alius caecus, aer alius tenebrosus, alius lucidus; ergo etiam per terminos negativos, quia privatio de formali negatio quaedam est. Constat enim ex usu communiter hanc divisionem ab omnibus admitti: animal aliud rationale, aliud irrationale, et tamen irrationale est negativum seu privativum respectu rationalis.
Itaque cum divisum ipsum communicetur membris dividentibus, semper intelligitur membrum dividens negativum ut cadens super tale divisum non absolute, sed ad illud restrictum, et sic non latius patet suo diviso. Unde cum dico: Animal aliud homo, aliud non-homo, ly „non-homo” non intelligitur absolute et in tota sua latitudine, sed pro animali, quod non est homo. Animal, quod non est homo, non latius patet quam animal ut sic. Et similiter animal aliud rationale, aliud irrationale, subintelligitur animal irrationale, non autem irrationale absolute, ut etiam invenitur in lapide, et hoc modo etiam ille terminus negativus aliquid notificet prout adiacens tali diviso. Nam animal non-homo vel animal irrationale notificet mihi omne animal brutum absolute et in confuso, quod aliqualis notitia est.
SI DICAS: Nam genus recte dividitur per differentias, ut animal aliud rationale, aliud irrationale, et tamen genus non praedicatur de differentiis; ergo non debet divisum subintelligi in membris dividentibus.
Respondetur genus non dividi in differentias, sed per differentias dividi in species, ut loquitur S. Thomas 3. Metaph. lect. 8.1 et lib. 10. lect. 10.2 De speciebus autem praedicatur genus. Unde quando dividitur animal aliud rationale, aliud irrationale, subintelligitur aliud est animal rationale, aliud animal irrationale, quae sunt species.
INSTABIS: In partitione, qua res dividitur in partes integrales, divisum non potest praedicari de dividentibus, siquidem totum non praedicatur de partibus. Et idem est in divisione accidentali, in qua accidens non praedicatur de ipsis subiectis vel subiectum de accidentibus, quia non identificantur.
Respondetur, quod divisum praedicatur de dividentibus, quando est divisio in partes subiectivas essentialiter vel accidentaliter. Quando autem est divisio in partes integrales vel potestativas, non potest divisum praedicari de singulis, sed singulae participant aliquid de toto, non per praedicationem, sed per dependentiam ab illo. In divisione autem accidentali divisum praedicatur de dividentibus, scilicet de subiectis accidentaliter, et ibi accidens identificatur subiecto vel e contra, quia significatur accidens in concreto et sic non dicit solam formam, sed habens formam, et tale habens identificatur cum subiecto, propter quod dixit S. Thomas 1. p. q. 13. art. 12., quod homo et albus sunt idem subiecto, sed differunt ratione, id est forma et quidditate.
Quarto quaeres, an includatur divisio analoga in hoc modo sciendi. Videtur enim, quod non, quia membra dividentia in analogo sunt primo diversa, non autem differentia inter se; ergo non supponunt aliquod divisum, in quo conveniant, nisi forte in nomine, sicut aequivoca, et sic non erit divisio rei, sed nominis. Similiter analogum non dividitur penes diversos conceptus, siquidem enti v. g. non superaddit aliquid conceptus sui inferioris dividentis illud. Si enim adderet aliquid, illud esset ens, hoc autem supponitur inclusum in ente. Ergo solum fit divisio penes diversam explicationem eiusdem conceptus, quod proprie non est divisio, sed diversa eiusdem explicatio.
NIHILMINUS RESPONDETUR, quod divisio analoga est artificiosa, et logica pertinetque ad modum sciendi, eo quod membra dividentia inter se realiter distinguuntur, ut Deus et creatura, accidens et substantia. Habent etiam convenientiam et sunt unum, non absolute et simpliciter, sed secundum latius explicatur in Logica q. 13. et 14. Ergo habent convenientiam in aliquo reali proportionaliter uno et differentiam simpliciter inter se, quod sufficit ad artificiosum modum dividendi, quia ordinationem aliquam requirit in facienda divisione.
Et ad rationem dubitandi dicitur, quod membra dividentia dicuntur primo diversa, quia non conveniunt in aliquo genere nec per differentias superadditas generi contrahuntur. Non tamen tollitur, quin vere dividant rationem superiorem quasi per diversos modos et explicationes illud contrahendo et dividendo, licet non per superadditas differentias, ut citatis locis in Logica dicetur. Et hoc sufficit, ut dicantur convenire in aliquo conceptu secundum unitatem proportionalem et differre secundum diversos conceptus absolute. Non autem solum conveniunt in nomine, sed in re concepta, v. g. in ente ut proportionaliter una, non simpliciter, ut ibi dicetur.
Ultimo quaeres, utrum omnis divisio essentialiter debeat esse adaequata, ita quod exhauriat totum divisum, an vero possit aliquid pluribus divisionibus essentialibus dividi.
De hoc agetur inferius tractando de divisionibus propositionis.3 INTERIM DICIMUS, quod quando aliquid dividitur penes illud, quo ultimo et indivisibiliter constituitur in sua essentia, non admittit nisi unam divisionem essentialem. Si autem plures formalitates concurrant, quarum quaelibet diverso modo est participabilis, non repugnat essentialiter dividi pluribus divisionibus essentialibus inadaequatis. De qua regula videatur S. Thomas 1. 2. q. 95. art. 4. agens de divisione legis humanae, quae diversas accipit divisiones ex parte diversorum principiorum, a quibus procedunt, et ex parte diversorum finium, quos respiciunt. Et peccata dividuntur specie in carnalia et spiritualia, et ex eo, quod sint in Deum et proximum, ut dicitur 1. 2. q. 72. art. 2. et 4.