Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Quarta divisio est termini categorematici in varias subdivisiones, quarum una non subordinatur alteri, sed quasi ex aequo conveniunt termino. Et reduci possunt istae subdivisiones ad quinque praecipuas.
PRIMA est: Terminus categorematicus alius communis, alius singularis. Terminus communis est, qui significat plura divisim, ut homo. Et intelligimus plura divisim, id est communicabiliter ad plura; significat enim aliquid, quod vel ex parte rei significatae vel saltem ex modo concipiendi non repugnat intelligi ut communicatum pluribus, qua ratione etiam hoc nomen „Deus” est terminus communis propter modum significandi illum ex parte nostri conceptus, ut explicamus in Log. q. 5. art. 3. Terminus singularis est, qui unum tantum significat, ut Petrus, hic homo, id est, qui non habet significatum communicabile pluribus, nec etiam ex modo significandi. — Et hic adiungitur divisio termini in collectivum et divisivum. Collectivus, qui in singulari plura copulatim significat, ut ly populus, Salmantica etc., quia aggregantur ex pluribus. Divisivus, qui unum in singulari vel plura divisim significat, ut Petrus, homo.
SECUNDA SUBDIVISIO: Terminus categorematicus alius absolutus, alius connotativus. Absolutus, qui significat aliquid per modum per se stantis, id est ad modum substantiae, sive in se substantia sit, ut homo, sive ad modum substantiae, ut si accidens sine subiecto concipiatur, ut albedo. Connotativus, qui significat aliquid per modum alteri adiacentis, ut album, caecum. Unde connotativum debet habere unum significatum principale et in recto, quod est idem cum suo absoluto, ut album et albedo, et aliud in obliquo, scilicet illud, cui adiacet et in quo invenitur. Et non significat connotativum in obliquo et de connotato, nisi illud, cui vere convenit, non cui imaginario et falso. Nec sufficit connotare obiectum sicut scientia, sapientia, quae sunt absoluta, et tamen respiciunt obiecta sua et connotant illa, sed debet connotare subiectum, in quo invenitur. Et cave, ne confundas connotativum, concretum et adiectivum. Nam concretum solum opponitur abstracto et potest inveniri in termino absoluto, ut homo est concretum et absolutum. Dicitur ergo concretum, quod significat aliquid tamquam constitutum ut quod, sicut homo, abstractum vero, quod significat aliquid, ut quo constituitur, sicut humanitas. Adiectivum etiam opponitur substantivo, non connotativo. Unde potest inveniri connotativum, quod non sit nomen adiectivum, ut pater, creator, licet omne adiectivum sit connotativum.
TERTIA SUBDIVISIO: Terminus categorematicus alius primae intentionis, alius secundae intentionis. Terminus primae intentionis est, qui significat aliquid secundum id, quod habet in re vel in suo proprio statu, id est secluso statu, quem habet in intellectu et prout conceptum, sicut album, homo ut in re. Terminus secundae intentionis est, qui significat aliquid secundum id, quod habet per conceptum mentis et in statu intellectus, sicut species, genus, et alia similia, quae logicus tractat. Et dicuntur ista primae et secundae intentionis, quia id, quod convenit alicui secundum se, est quasi primum in illo et status proprius; quod vero convenit alicui, secundum quod est intellectum, est quasi secundum et secundus status superveniens primo, et ideo vocatur secundae intentionis, quasi secundi status.
QUARTA SUBDIVISIO: Terminus categorematicus alius complexus, alius incomplexus. Terminus complexus est terminus, cuius partes sunt per se significativae, ut homo albus. Terminus incomplexus, cuius partes non sunt significativae seorsum, ut homo.
Et nota duo: Primum, quod terminus complexus etiam potest esse oratio, sed sub alio modo et formalitate est oratio, sub alio est terminus. Est oratio, quando considerantur illae partes significativae ut componentes unum totum, quia quasi attribuendo unum alteri sistit ibi intellectus ut in quodam toto composito. Est terminus, cuando considerantur illae partes significativae non ut componentes totum, sed ut facientes quamdam partem compositam ex aliis partibus, ordinabilem tamen de se ad componendum totum, sicut caput est pars hominis, composita tamen ex aliis partibus, ut oculis, auribus, ore etc. — Secundum est, quod ut terminus sit complexus, debet habere partes significativae per se, id est habentes et exercentes suam significationem etiam intra ipsum complexum, quod componunt, ita quod si aliqua pars deponeretur a sua significatione, complexum destrueretur. Unde praecipua ratio termini complexi est, quod suae partes subordinentur pluribus conceptibus, ut docet S. Thomas, 1. Periherm. lect. 4.1 Qua ratione termini compositae figurae, ut equifer, legifer etc., apud dialecticum sunt incomplexi, quia subordinantur unico conceptui incomplexo et unica significatione sunt impositi, ita quod, licet equus deponeretur a sua significatione in se ipso, adhuc ly equifer significaret idem.
QUINTA DIVISIO pertinet ad comparationem terminorum inter se. Nam alii sunt impertinentes seu disparati, id est, quorum unus nec alterum infert nec alteri repugnat, ut album et dulce, doctus et iustus. Alii sunt pertinentes, id est quorum alter alterum infert vel alteri repugnat; et ideo dividuntur in pertinentes sequela et pertinentes repugnantia. Pertinentes sequela, quia se consequuntur et comitantur, ut homo et risibile; pertinentes repugnantia, quia opponuntur et repugnant inter se, ut videns et caecum, calidum et frigidum. De pertinentibus repugnantia agitur in Postpraedicamentis in cap. de Oppositis2 et infra agendo de oppositione propositionum3; et ideo hic supersedendum est.