Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Definitio est «oratio naturam rei aut termini significationem exponens». Sicut cum dico: «Homo est animal rationale», naturam hominis explico, quae in illo termino „homo” non explicabatur. Et cum dico: «Album est habens albedinem», non explico naturam albi, sed significationem nominis, quia idem est ac si dicam: «Album est vox significans id, quod habet albedinem». Definitioni correspondet definitum tamquam obiectum eius, quod cum ipsa convertitur.
Unde oportet explicare tria: Primum, quae conditiones requirantur, ut aliqua definitio sit bona; secundum, quae conditiones requirantur, ut aliquid sit definitum; tertium, quotuplex sit definitio et quot modis fiat.
Circa primum tres conditiones requiruntur ad bonam definitionem:
PRIMA est, quod definitio debet tradi per genus et differentiam. Et quia haec conditio non solum complectitur definitionem essentialem, in qua proprie invenitur genus et differentia, sed etiam accidentalem et descriptivam, in qua non est proprie genus et differentia, sed aliquid loco illius, ideo intelligimus nomine generis aliquid commune, nomine differentiae aliquod distinctivum particulare. Et ita sensus est, quod omnis bona definitio, ut explicet naturam aliquam, debet explicare illam per id, quod est ei commune cum aliis, et per id, quod est sibi proprium et a ceteris distinguit; sic enim totam rei naturam complectitur.
SECUNDA conditio est, quod definitio clarius significare debet quam definitum, quia illud manifestat. Et inde infertur, quod non debet definitum intrare definitionem, quia sic non redditur clarior, sed magis perplexa; sicut in illa definitione hominis, quod est animal rationale, non bene adderetur animal rationale, quod est homo.
TERTIA conditio est, ut definitio non sit redundans nec diminuta. Si enim aliquid habet plus quam definitum vel minus, hoc ipso naturam eius non explicat; attribuit enim illi aliquid, quod non habet, vel ab eo tollit, quod habet. Et ita definitio non potest alii convenire quam definito, sicque est optimus locus arguendi a definitione ad definitum et e contra.
Circa secundum tres etiam conditiones requiruntur, ut aliquid sit definitum, seu ut possit definiri:
PRIMA, quod sit unum per se, id est una essentia. Si enim plures essentias explicat, non est unum definitum, sed plura. Et ideo priusquam aliquid definiatur, tollenda est aequivocatio et confusio pluralitatis, et tunc unumquodque definiendum est. Si autem plura se habeant per modum unius et concurrant ad unam essentiam constituendam, vel unum se habeat ut res, alterum ut modus illius, non repugnat unica definitione comprehendi.
SECUNDA conditio est, ut definitum sit universale. Nam cum sola quidditas et natura definiatur, singularia, quae supra naturam addunt conditiones individuales, definiri non possunt, sicut nec sub scientia cadere, licet singularitas in communi definiri possit, quia tunc accipitur ut quidditas et natura quaedam.
TERTIA conditio est, ut omne definitum, si rigorosa et propria definitione definiatur, sit species aliqua contenta sub aliquo genere, eo quod omnis definitio propria constat genere et differentia, et sic debet tradi de aliquo, quod contineatur sub genere, nisi forte definiatur per extrinsecas causas aut habitudines, quod non ita rigorosam definitionem importat.
Est autem duplex definitum, scilicet remotum et propinquum. Quod diversimode explicatur a diversis, prout diverso modo considerant rationem propinqui et remoti. Quidam enim dicunt definitum propinquum esse ipsum nomen seu terminum significantem rem definitam, remotum vero esse ipsam rem significatam. Ut si definitio hominem esse animal rationale, terminus „homo” est propinquum definitum, res vero significata remotum, eo quod res mediis terminis nobis appropinquant; unde in definitione quid nominis solum est unicum definitum. Alii dicunt, quod definitum propinquum est ipsa natura et quidditas, quae immediate cadit sub definitione, remotum vero sunt illa, in quibus invenitur talis natura, scilicet individua. Quando enim definio hominem, immediate definitur natura humana, remote Petrus et alia individua eius. Utroque modo potest dici.
Circa tertium, definitio est multiplex.
PRIMO dividitur in definitionem quid nominis et quid rei. Illa est definitio quid nominis, quae explicat significationem nominis, unde maxime accedit ad rationem etymologiae; definitio quid rei, quae explicat naturam rei significatae. Sicut si definio album, quod est idem atque habens albedinem, est definitio quid nominis. Si autem dico, quod est disgregativum visus, est definitio quid rei; explicat enim, quid sit res ipsa, prima vero, quid significat nomen. Et in ista distinctione definitionis quid nominis et quid rei semper procedimus in sensu formali et per se. Nam non negamus, quod ex definitione quid rei etiam deveniamus in notitiam propriae significationis, et saepe non potest explicari significatio nominis nisi rem ipsam declarando. Sed ex eo, quod directe et per se explicat unaquaeque definitio, iudicandum est, quae sit definitio nominis vel rei.
SECUNDO definitio quid rei dividitur in essentialem, descriptivam et causalem. Definitio essentialis seu quidditativa est oratio rem aliquam per suas partes seu praedicata essentialia explicans, ut: «Homo est animal rationale». Cum autem considerentur in unaquaque re partes physicae, ut materia et forma, et partes metaphysicae, ut genus et differentia, duplex quoque est definitio quidditativa, scilicet physica, quae traditur per materiam et formam, et metaphysica, quae traditur per genus et differentiam, quamquam etiam in physica materia ponatur loco generis, forma loco differentiae, ut sic verificetur, quod omnis definitio constat genere et differentia seu aliquo loco generis et differentiae. Definitio descriptiva est, quae traditur per eius accidentia, sive propria sive communia, ut si dicas: «Homo est animal risibile», aut «animal bipes». Definitio causalis est, quae traditur per causas extrinsecas; quae causae extrinsecae sunt duae, scilicet efficiens et finalis, ut dicetur in 2. Phys.1, quia non constituunt naturam, sed extra illam sunt (nam materia et forma sunt causae intrinsecae), ut si definias animam humanam, quod est forma creata a Deo ad beatitudinem, ly „a Deo” est causa efficiens, ly „ad beatitudinem” est finis.