Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Quaestio VII: DE OPPOSITIONE ET CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Articulus I: UTRUM OPPOSITIO CONTRADICTORIA SIT MAXIMA INTER OMNES OPPOSITIONES
Articulus II: UTRUM DARI POSSINT ALIQUAE CONTRADICTORIAE, QUAE SIMUL SINT VERAE AUT FALSAE
Articulus III: UTRUM REGULAE CONVERSIONIS SINT RECTE ASSIGNATAE
Quaestio VIII: DE CONSEQUENTIA ET SYLLOGISMO
Articulus I: UTRUM RECTE ASSIGNETUR DIFFERENTIA INTER CONSEQUENTIAM BONAM ET MALAM
Articulus II: UTRUM INDUCTIO SIT CONSEQUENTIA FORMALIS
Articulus III: UTRUM CONCLUSIO SIT DE ESSENTIA SYLLOGISMI, AN SOLUM PRAEMISSAE
Articulus IV: UTRUM SYLLOGISMUS RECTE DIVIDATUR IN PERFECTUM ET IMPERFECTUM
Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus IV: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM SIT NOMEN
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM INFINITARI POSSIT INTRA PROPOSITIONEM
Non loquimur de verbo, quando tenetur in vi nominis, ut cum dico: «Currere est non quiescere»; tunc enim infinitari potest sicut et alia nomina; sed de verbo quando exercet rationem copulae. Et consistit difficultas in hoc: Utrum negatio possit ita subtiliter affigi verbo intra propositionem, ut infinitet significationem eius et non efficiat exercitium copulandi, quod est proprium verbi intra propositionem. Si enim negatio afficit verbum ut copulat, propositio erit negativa et verbum negatum, non infinitatum, quia negatio quando infinitat, consumit totam suam vim intra terminum, cui affigitur, ita quod ad alium terminum non transit, ut cum dico: «Non-homo est non-rationale», ubi prima negatio non transit ultra suum terminum, alioquin negaret verbum et non esset propositio affirmativa. Si ergo negatio afficit verbum et quoad significationem et quoad copulam, negatum reddit, non infinitatum. Et sic dubium consistit in eo, ut videamus, an afficere possit significationem verbi, et non copulationem seu exercitium uniendi.
CONCLUSIO EST: Non potest verbum intra propositionem infinitari, sed apposita negatione negatur, bene autem extra propositionem.
Ita S. Thomas expresse 2. Periherm. lect. 1.1 dicens: «Negatio afficiens verbum intra propositionem removet verbum ab aliquo et sic facit enuntiationem negativam, quod non accidit ex parte nominis; non enim enuntiatio redditur negativa nisi per hoc, quod negatur compositio, quae importatur in verbo, et ideo verbum infinitum positum in enuntiatione fit verbum negativum». Quid expressius?
RATIONE PROBATUR PRIMA PARS: Verbum intra propositionem habet rationem copulae et exercet munus uniendi; ergo negatio afficiens verbum intra propositionem negat illud et non infinitat.
Consequens probatur: Negatio afficiens unionem destruit illam et propositionem reddit negativam (propositionem esse negativam nihil est aliud, quam extrema ab invicem removeri et unionem eorum, quam exercet verbum, dissolvi et destrui per appositionem negationis). Ergo eo ipso, quod negatio afficiat verbum intra propositionem, intra quam exercet munus uniendi, negat illud et non infinitat.
Dices negationem afficere significationem verbi, non munus uniendi seu rationem copulae, et sic infinitare, non negare. Contra: Vel negatio afficit verbum quoad significationem tantum, et non quoad munus uniendi, vel afficit verbum quoad utrumque. Si hoc secundum, negatur verbum et tota propositio redditur negativa, quia destruit munus uniendi et removentur extrema. Primum fieri non potest, quia negatio afficiens significationem verbi non potest relinquere unionem affirmatam, sed necesse est in illam etiam invehi et destruere. Probatur: Des mihi verbum infinitum, nonne infinitatio illa reddit significatum verbi in suum oppositum negatum et sublatum? Hoc est enim infinitari. Ergo ex vi talis infinitationis non potest reservari copula affirmata. Patet consequens, quia negatio significari debet ut removens et indeterminans formam positivam; ergo quomodocumque applicetur verbo, removendo significat. Ergo firma permanet ratio D. Thomae, quod quia in propositione «negatio removet verbum ab aliquo, facit enuntiationem negativam» et sic verbum infinitari non potest.
Dicere autem, quod negatio infinitabit verbum quoad significationem, et negabit quoad rationem copulae, implicat, quia tunc neganter et infinitanter se teneret eadem negatio, in quo manifesta est repugnantia; quia ut infinitans facit unum simplicem et incomplexum conceptum cum termino infinitato, ut negans debet habere conceptum distinctum et complexum cum re negata (ut supra dictum est). Non potest autem unica negatio simul pertinere ad conceptum complexum et incomplexum respectu eiusdem rei.
SECUNDA PARS CONCLUSIONIS, quod extra propositionem verbum possit infinitari, constat ex dictis, cum extra propositionem non teneatur in vi copulantis. Quod etiam docet S. Doctor 1. Periherm. lect. 5. § Excludit quaedam.2
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo obicitur: Verbum infinitatum adhuc intra propositionem significat cum tempore, ergo significat uniendo.
Antecedens est Aristotelis, cap. de Verbo.3 Et probatur, quia tale verbum est declinabile per praeteritum et futurum.
Consequens probatur: Verbum habet, quod sit unio, ex eo, quod significet cum tempore, ergo ubi significat cum tempore significat uniendo. — Antecedens constat, quia nulla est particula in definitione verbi, quae explicet verbum esse unionem, nisi „significare cum tempore”. Cum enim hoc sit significare per modum actionis, fluxus aut motus, et actio seu motus quasi duobus terminis innitantur, „a quo” et „ad quem”, verbum sic significans indicatur duobus extremis inniti et copulam eorum esse.
Confirmatur: Ista est bona consequentia: «Petrus habet non currere, ergo Petrus non currit»; ergo in consequenti ly „non currit” infinitatur. Probatur consequens: Si non infinitatur, sed negatur, est mala consequentia, quia arguitur in ea a non distributo ad distributum, et instatur casu, quo Petrus currat et disputet; tunc enim antecedens est verum, scilicet: Habet non currere, id est disputare, consequens autem: «Ergo non currit», est falsum, sumpto ly non neganter, quia eius contradictoria est vera: Petrus currit. Ergo debet sumi infinitanter in consequenti.
RESPONDETUR ad argumentum: Distinguitur antecedens: Verbum significat cum tempore etc., removendo et tollendo formam, quam reddit negatam et indeterminatam, conceditur; ponendo aliquam formam determinatam, negatur. Ergo significat uniendo, distinguitur: uniendo positive, negatur; remote, conceditur. Et sic efficit propositionem negativam, quia ut sit affirmativa, requiritur, quod determinate uniat et aliquid applicet, non autem removendo tollat significatum verbi, quia sic etiam removebit a subiecto, si ei applicetur, quod est negare, non infinitare. Et sic explicatur Aristoteles, quando dixit: «Verbum infinitum consignificat tempus et semper de aliquo est», id est, ut explicat ibi S. Doctor,4 «est nota eorum, quae praedicantur», quod significet tempus, et sit nota, non applicando et uniendo, sed indeterminando et removendo, et intra propositionem solum negando.
Ad confirmationem respondetur illam consequentiam esse malam, et nihil contra nos exinde inferri. Si autem ly „non currere” sumatur in antecedente neganter, consequentia est bona, sed nihil probat, quia non infinitatur verbum.
Obicitur secundo: Istam consequentiam fecit Aristoteles 1. Poster. lect. 23. apud D. Thomam:5 «Stellae netae non scintillant; ergo sunt prope nos». Sed minor non potest esse de verbo negato; ergo est de verbo infinitato. Probatur minor: Si esset de verbo negato, esset minor negativa, et consequenter inferret conclusionem negativam, non affirmativam.
RESPONDETUR Aristotelem non sic formasse illum syllogismum, sed sicut ibi dicit S. Thomas, dum dicit: «Formetur ergo syllogismus sic: Omne non scintillans est prope, planetae sunt non scintillantes, ergo sunt prope, ubi in utraque praemissa „non scintillare” sumitur infinitanter. Et etiamsi Aristoteles dixisset: „Planetae non scintillant”, deberet intelligi aequivalenter, id est sunt stellae, quae non scintillant, vel sunt non scintillantes».
Ultimo arguitur: Verbum obliquum etiam intra propositionem habet rationem verbi, ergo etiam verbum infinitum.
RESPONDETUR disparem esse rationem, ut dicit S. Thomas 2. Periherm. lect. 1.,6 quia verbum obliquum potest copulare extrema in propositione saltem de praeterito et futuro, quia solum cadit a verbo quantum ad significationem temporis praesentis, non vero quoad indeterminationem actionis seu rationem copulae. Nullius enim temporis verbum praeter verbum praesentis temporis indicativi significat actionem prout in fieri, sed prout faciendam de futuro vel iam factam de praeterito, et ideo dicuntur cadere a propria ratione verbi, quae consistit in significare actionem vel motum prout in fieri. Infinitum vero per infinitationem perdit seu impeditam habet copulationem positivam et determinatam, quae fundatur in significatione actionis determinatae, ut dictum est. Potest autem verbum infinitum in vi nominis tamquam praedicatum et subiectum propositionem componere, sed non copulando positive. Et quando sumitur in vi nominis, non mutat significationem non significando cum tempore, sed mutat acceptionem, quia accipitur ut praedicatum vel subiectum, quod etiam in verbo non infinitato requiritur, ut cum dico: «Currere est moveri».