Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Aequipollentia nihil aliud est quam «propositionum oppositarum penes variationem negationis aequivalentia et eiusdem sensus significatio».
Ad hoc autem sunt tres regulae:
PRIMA: Propositis duabus contradictoriis, si uni illarum praeponatur negatio, redduntur aequipollentes. Intelligitur: dummodo negatio teneatur neganter, et non infinitanter. V. g. si dicas: «Omnis homo disputat», «aliquis homo non disputat». Si uni praeponas negationem, ut dicendo: «Non omnis homo disputat», est idem ac dicere: «Aliquis homo non disputat». Et si dicas: «Non aliquis homo non disputat», est idem ac dicere: «Omnis homo disputat». Et hinc etiam colliges, quomodo quacumque propositione data per solam praepositionem negationis fiat contradictio, quia negatio est malignantis naturae destruens quidquid invenit post se. Unde sicut praeposita contradictoriae facit illam aequipollentem, ita praeposita eidemmet propositioni efficit contradictoriam sui.
SECUNDA REGULA: Positis duabus propositionibus contrariis fiunt aequipollentes postponendo negationem subiecto propositionis ante copulam; ut «Omnis homo currit», «nullus homo currit», fiunt aequipollentes dicendo: «Omnis homo non currit», vel «Nullus homo non currit». Quae regula intelligitur, ubi distributio est completa, alioquin potest habere instantiam, ut in his: «Uterque homo disputat», «nullus homo disputat»; non fient aequipollentes per solam postpositionem negationis, et tamen sunt contrariae de lege, quia possunt esse simul falsae, casu quo tantum unus homo disputet et non duo; numquam tamen est casus, quo possint simul esse verae.
TERTIA REGULA est pro subalternis ut «Omnis homo disputat», «aliquis homo disputat»; fiunt aequipollentes per praepositionem et postpositionem; ut si dicas: «Non omnis homo non disputat» aequipollet huic: «Aliquis homo disputat»; et «Non aliquis homo non disputat» aequipollet illi: «Omnis homo disputat». Unde versus:
Prae Contradic, Post Contra, Praepostque Subalter.
De subcontrariis non dantur aequipollentiae, quia non sunt capaces. Si enim praeponas negationem, redditur universalis propositio et consequenter non aequipollens particulari, ut «Quidam homo est albus», «quidam homo non est albus». Si dicas: «Non quidam homo est albus», est idem quod nullus. Si postponas negationem subiecto in affirmativa, fiet non aequipollens, sed formaliter negativa, ut «Quidam homo est albus», si postponas negationem, fiet negativa: «Quidam homo non est albus», non autem aequipollens negativae. Si vero ipsi negativae postponatur, fiet repetitio inutilis: «Quidam homo non non est albus».