Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Exponibiles propositiones sunt «quae ratione alicuius termini importantis sensum explicabilem pluribus propositionibus necesse habent exponi seu declarari»; et quia pluribus propositionibus declarantur, dicuntur virtualiter hypotheticae. Et aliquae sunt exponibiles ratione rei significatae, ut verbum „incipit”, „desinit”, „differt” et similia; exponitur enim ly incipit dicendo: Nunc est et antea non erat. Et haec omittimus in praesenti, explicanda, ubi eorum tractatur materia, sicut de inceptione et desitione in lib. 6. Phys.1, de differentia in Praedicabilibus.2 Alia ex ipso modo significandi indigent exponi, et haec proprie pertinent ad dialecticam.
Sunt autem tres species, scilicet exclusivae, exceptivae, reduplicativae. Propositio exclusiva dicitur illa, quae modificatur termino significante exclusionem, ut tantum, solum, et similia. Et potest constituere vel propositionem de excluso extremo, scilicet quando se tenet ex parte praedicati, ut «Petrus est solum dialecticus»; vel totam propositionem exclusivam reddere, scilicet quando se tenet ex parte subiecti, ut «Tantum homo est risibilis»; vel potest excludere gratia alietatis, id est significare, quod aliis subiectis non convenit praedicatum, ut «Tantum homo est risibilis», id est non alius quam homo est risibilis; vel potest excludere gratia pluralitatis, ut «Praedicamenta sunt tantum decem», id est non plura quam decem.
Et licet possit fieri exclusiva tam affirmativa quam negativa, et negativa vel solum de modo vel solum de dicto vel de utroque, tamen in praesenti sufficit expositionem tradere pro affirmativa; ex ea enim constabit, quod in negativa opposito modo debet exponi.
Exponitur ergo exclusiva propositio per duas categoricas copulative acceptas, quarum una affirmat praedicatum convenire subiecto, et vocatur propositio praeiacens, id est simplex seu simpliciter praedicans unum de alio; alia negat praedicatum convenire alii subiecto, et sic est universalis negativa respectu omnis alterius subiecti. V. g. «Tantum homo est risibilis» exponitur sic: «Homo est risibilis, et nihil aliud ab homine est risibile». «Praedicamenta sunt tantum decem» exponitur sic: «Praedicamenta sunt decem, et non sunt plura quam decem». Unde sequitur, quod propositio affirmativa exclusiva convertitur in universalem affirmativam transmutatis terminis; ut bene valet: «Tantum homo est risibilis, ergo omne risibile est homo»; et consequenter ly tantum est signum confusionis respectu termini, quem immediate afficit, quia in sua convertente ille terminus affectus a ly tantum afficitur mediate a signo universali affirmativo, quod est confundi.
Loci arguendi in exclusivis sunt tres: Primus: Ab exponibili ad exponentes et e converso bona est consequentia. Secundus: Ab exponibili exposita copulative ad quamlibet exponentium bona est consequentia. Tertius: A qualibet exponentium ad exponibilem disiunctive valet consequentia.
Et bene observa, quod licet particula „tantum” posita a parte subiecti faciat totam propositionem exclusivam, posita autem a parte praedicati faciat de excluso extremo, tamen quia exclusio ita afficit suum terminum, quod quasi appellat super eum, non licet arguere a propositione de excluso extremo ad exclusivam vel e contra, sicut non valet: «Tantum Adam est albus, ergo Adam est tantum albus»; prima enim erat vera casu, quo solus Adam esset albus in mundo, et secunda est falsa, quia multa alia sunt in Adam quam albedo. Et similiter non valet: «Tantum sol lucet, ergo sol tantum lucet»; «praedicabilia sunt tantum quinque, ergo tantum praedicabilia sunt quinque».
Secunda exponibilis est exceptiva, ut si dicas: «Omne animal praeter hominem est irrationale». In hac nota, quod talis exceptiva si sit affirmativa, habet tres exponentes copulativas, scilicet suam praeiacentem et universalem affirmativam, in qua terminus, a quo fit exceptio, praedicatur de parte excepta, et negativam, in qua praedicatum negatur de parte excepta; ut exponentes illius positae propositionis sunt: «Omne animal, quod est non-homo seu aliud ab homine, est irrationale», et «omnis homo est animal», et «nullus homo est irrationalis». Contradictoria autem huius exponitur disiunctive per contradictorias exponentes. Aliqui brevius exponunt particulam „praeter” per particulam „excepto” dicendo: «Omne animal excepto homine est irrationale»; vel per copulam implicationis dicendo: «Omne animal, quod non est homo, est irrationale». Sed hoc non est ponere exponentes, sed aequivalentes in uno termino, quia etiam indiget expositione; nam ly excepto aeque indiget expositione ac ly praeter.
Loci arguendi in exceptivis sunt: Primus: Ab exceptiva ad omnes suas exponentes et e converso est formalis consequentia. Secundus: Ab exceptiva copulative exposita ad quamlibet exponentem est formalis consequentia, sicut in quacumque copulativa a tota ad partem. Tertius: In exceptivis, quae exponuntur disiunctive et contradictorie respectu copulativarum, valet a qualibet exponente ad totam per regulam disiunctivarum.
Tertia exponibilis est reduplicativa, per illum terminum „in quantum”, quae vocantur reduplicativae, quia quasi duplicant subiectum aut praedicatum, ut dicendo: «Petrus in quantum homo est risibilis». Et idem est de his terminis: quatenus, qua ratione, secundum quod, ut sic etc.
Et sumuntur dupliciter isti termini reduplicantes: primo specificative, secundo reduplicative. Specificative reduplicant seu applicant subiecto formale et specificum conceptum; reduplicative applicant rationem causae, propter quam aliquid est tale, et sic faciunt propositionem causalem. Exemplum primi: «Coloratum in quantum coloratum est obiectum visus», specificative tenetur, quia reduplicat solum rationem formalem. Si autem dicam: «Homo in quantum albus disgregat visum», denotat causam, propter quam disgregat.
Exponitur reduplicativa per quatuor exponentes, quando tenetur reduplicative et non specificative tantum, scilicet per praeiacentem et per affirmativam, ubi terminus reduplicatus affirmatur de subiecto illius exponibilis, et aliam affirmativam, in qua praedicatum affirmatur de termino reduplicato, et per causalem, ubi explicatur ratio connexionis inter praedicatum et subiectum, ut si dicas: «Omnis homo in quantum rationalis est risibilis», exponitur sic: «Omnis homo est risibilis», et «omnis homo est rationalis», et «omne rationale est risibile», et «quia est rationale, est risibile». Sic antiqui.
Sed revera sola quarta propositio est legitima et sufficiens exponens, scilicet causalis, et ad summum potest addi illa tertia, quia implicite continetur in causali; sufficit enim dicere: «Quia aliquid est rationale, est risibile, ergo in quantum rationale est risibile». Nam prima et secunda exponens, quod necessariae non sint, imo aliquando falsificentur, constat, quando reduplicativa verificatur mediante aliqua restrictione aut diminutione, et non absolute, ut si dicas: «Christus in quantum homo est creatura», «omne animal in quantum rationale est risibile», falsa est prima et secunda exponens, in qua simpliciter dicitur: «Christus est creatura», «Omne animal est risibile», «omne animal est rationale»; illae enim absolutae prolatae sunt falsae. Quare sufficit causalem ponere pro exponente; et quia ad veritatem causalis requiritur illa tertia exponens, addi potest. Si enim est verum, quod quia est rationale, est risibile, etiam est verum, quod omne rationale est risibile; causalis enim est semel vera, in omnibus est vera.
Et adverte, quod aliquando ly „in quantum” ly „secundum quod” sumuntur non tam specificative et reduplicative quam diminutive et restrictive, quia verificatur solum secundum quid de subiecto et ratione partis, et non absolute; ut si dicas: «Aethiops est albus secundum dentes seu in quantum habet dentes», «Christus in quantum homo est creatura, non autem absolute est creatura»; et tunc utere illa regula S. Thomae, 3. p. q. 16. art. 8., quod quando aliqua indifferenter possunt convenire toti et parti, si solum conveniunt parti, non absolute denominant, sed secundum quid et per ly „in quantum”, ut, quia albedo potest convenire toti corpori et parti, si solum convenit parti, v. g. dentibus, non dicitur absolute de toto. Quando vero solum potest convenire parti et ratione eius toti, absolute dicitur de toto, licet conveniat soli parti, ut absolute dicitur homo crispus, licet crispitudo sit solum in capillis. Et quia esse creaturam propter sui trascendentiam convenire natum est supposito et naturae, non dicitur absolute de Christo nisi explicando, quod ratione naturae humanae convenit.
Secundo adverte, quod reduplicativa aliquando non reduplicat causam, sed conditionem aut concomitantiam, ut si dicas: «Ignis in quantum applicatus comburit», «assensus in quantum obscurus est fidei», ibi non reduplicatur causa, sed conditio aut modus; «homo in quantum existit operatur», ly existit dicit concomitantiam conditionis requisitae. Et tunc illae reduplicativae non exponuntur per causalem, sed per conditionalem, in qua praedicatum reduplicative ponitur ex parte subiecti, ut «Si homo operatur, existit», «si assensus est fidei, est obscurus», «si ignis comburit, est applicatus» etc.