Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
In propositione subiectum habet rationem materiae quasi partialis respectu praedicati, quia praedicatum de subiecto dicitur et quasi in eo recipitur. Rursus subiectum et praedicatum dicuntur quasi materia copulae, quia secundum habitudinem et convenientiam praedicati ad subiectum fit vel non fit debito modo unio ipsa inter praedicatum et subiectum. Et haec habitudo terminorum, ex quibus quasi ex materia propositio componitur, dicitur absolute propositionum materia.
Et est triplex: alia naturalis, alia contingens, alia remota. Naturalis, in qua unus terminus est de essentia alterius; et sic vel fundat habitudinem essentialem, ut si dicas: «Homo est animal», vel necessariam propriae passionis, ut «Homo est risibilis». Contingens, in qua praedicatum accidentaliter convenit subiecto et potest adesse et abesse sine subiecti corruptione, ut «Petrus est iustus». Remota, in qua praedicatum repugnat subiecto, ut «Homo est lapis». Et sufficit repugnantia naturalis; nam supernaturaliter id, quod erat in materia remota, scilicet Deus et homo, factum est in materia naturali, postquam Verbum factum est homo.
Praedicatio alia identica, alia formalis, item alia directa, alia indirecta. Identica, in qua idem de se ipso, vel synonymum de synonymo praedicatur, ut «Homo est homo». Formalis, in qua praedicatur forma vel aliquid ad instar formae de aliquo, ut «Homo est iustus», «homo est animal». Praedicatio directa est, in qua praedicatur id, quod habet rationem formae, de eo, quod habet rationem subiecti, sive sit forma essentialis, ut definitio vel pars definitionis de definito et superius de inferiori, sive sit forma accidentalis de subiecto; unde et praedicatio directa alia est essentialis, alia accidentalis. Indirecta praedicatio est, in qua e converso subiectum dicitur de forma aut definitum de definitione, ut «Coloratum est homo», «animal rationale est homo»; et ista proprie non est essentialis aut accidentalis. Sed de his latius in Logica q. 5. art. 2.