Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Ampliato definitur, quod est «extensio termini a minori ad maiorem suppositionem», ut «Homo potest esse iustus» extenditur usque ad homines possibiles. Restrictio est «coarctatio a maiori ad minorem suppositionem», ut «Homo, qui est iustus, est sapiens» non stat pro omni homine, sed pro eo tantum, qui iustus est.
Ut intelligantur istae definitiones, nota, quod terminus dupliciter potest ampliari vel restringi: Uno modo in ordine ad plura vel pauciora supposita, quibus convenit, secundo in ordine ad plura tempora vel pauciora, in quibus verificatur. Primo modo solum ampliato et restrictio invenitur in termino communi; solum enim terminus communis habet individua, quibus convenire potest. Unde talis ampliato et restrictio solum invenitur in suppositione personali accidentali. Nam simplex suppositio non transit ad individua, naturalis vero omnibus absolute convenit, sola vero accidentalis pluribus vel paucioribus convenire potest; de pluribus enim dicitur: «Omnis homo est coloratus», quam haec: «Aliquis homo currit», et de pluribus dicitur: «Homo iustus est sapiens», quam haec: «Homo est sapiens». Secundo vero modo ampliato et restrictio etiam termino singulari convenit; potest enim aliquod singulare verificari in pluribus differentiis temporum. Et tunc dicitur ampliari terminus quantum ad differentias temporis, quando verificari potest in pluribus temporibus seu differentiis temporum disiunctim seu divisim. Nam si supponit in ordine ad plura tempora copulatim, potius restringitur; ut si volo verificare, quod aliquis homo, qui est vel fuit, est albus, facilius id invenitur, quam si velim verificare de homine aliquo, qui est et fuit, et ideo illud primum ampliatur in pluribus suppositis, hoc restringitur. Licet autem differentiae temporum apud physicos sint solum tres, scilicet praesens, praeteritum et futurum, in ampliatione tamen logica attenduntur quinque, scilicet praesens, praeteritum et futurum, possibile et imaginabile.
Et sunt ALIQUAE REGULAE quibus dignoscitur, quando terminus aliquis ampliatur:
Prima: In propositionibus constantibus copula de praeterito, terminus antecedens verbum ampliatur ad id, quod est vel fuit, subsequens vero restringitur ad id, quod fuit; ut «Petrus fuit albus», ly Petrus potest stare pro eo, qui modo est et fuit, vel qui fuit tantum et iam non est; sed ly album stat solum pro albo praeterito; album enim praesens non verificatur per ly fuit, sed per ly est, in quantum praesens, etiamsi alias fuerit. Similiter si constat copula de futuro, ampliatur terminus antecedens verbum ad id, quod est vel erit, sequens vero restringitur ad id, quod erit, ut «Petrus erit albus», «Antichristus erit peccator».
Intellige tamen, quod semper requiritur, quod terminus antecedens, qui ampliatur, fuerit, si est de praeterito, et futurus sit, si est de futuro; alias non verificaretur propositio, quia non recte unirentur extrema. Sed ampliato stat in hoc, quod terminus ille ita stet pro praeterito aut futuro, quod per eandem copulam etiam verificari possit de subiecto praesenti, dummodo etiam fuerit aut futurus sit.
Secunda regula: Terminus significans inceptionem ampliat omnes terminos ante se et post se ad id, quod est vel erit, significans vero desitionem ad id, quod est vel fuit; ut si dicas: «Motus incipit esse», «motus desinit esse». Idem dicitur de termino significante actionem incipiendi vel corrumpendi, vel prioritatem et posterioritatem; ampliat enim terminum, supra quem cadit actio incipiendi, ad praesens et futurum, ut «Petrus aedificat basilicam», vel ad praesens et praeteritum, si significat corruptionem, ut «Petrus destruit domum». Ly domus et ly basilica ampliantur ad eam, quae est vel erit, aut est vel fuit.
Tertia regula: Verbum „potest” et ly „possibile” positum in propositione ampliat omnes terminos ad possibilia, ut «Homo potest esse albus» verificatur etiam de homine et albo possibili. Idem invenitur in terminis significantibus aptitudinem; aptitudo enim quaedam possibilitas est. Ampliuntur autem subiecta ad possibilia, si significetur aptitudo ad existendum, non vero solum ad agendum, ut «Petrus est generabilis vel corruptibilis»; haec vero: «Petrus est risibilis vel intellectivus» non ampliat subiectum, quia aptitudo ad agendum supponit esse subiecti, licet, si propria passio sit, conveniat non supponendo esse.
Quarta regula: Iste terminus „imaginario” aut verbum „imaginatur” ampliat omnes terminos antecedentes et subsequentes ad imaginabilia, ut «Corpus imaginario est chimaera». Similiter terminus significans actum animi interiorem, ut „volo”, „intelligo” etc., ampliare potest terminum, super quem cadit tamquam supra obiectum, usque ad imaginabilia; ut «Petrus intelligit chimaeram», ampliatur ly chimaera ad rem imaginabilem.
Restrictio est coarctatio a maiori ad minorem suppositionem. Et potest fieri restrictio vel quoad tempus, ut «Petrus, qui fuit, non erit»; vel quoad genus, scilicet femininum vel masculinum, ut si sumatur «Aliquis homo est albus» pro solis masculis vel pro solis feminis; et denique quoad supposita per adiectivum vel per genitivum possessionis adiunctum, v. g. «Homo albus currit», «equus hominis non currit»; genitivum enim possessionis restringit sicut adiectivum.
Et potest restrictio fieri vel per copulam implicationis, ut «Petrus, qui est iustus, est doctus»; vel per simplicem adiectivi appositionem, ut «Petrus iustus est doctus», «Petrus, qui praeteriit, non erit», «Petrus praeteritus non erit». Imo habitudinem copulae implicationis pro suppositis, ad quae restringit, et pro tempore, ad quod dicit ordinem, optime intelliges reducendo ad participium per modum adiectivi, ut «Petrus, qui est, erit», explicatur sic: «Petrus existens erit»; «Antichristus, qui non est, erit», «Antichristus non existens erit».
REGULAE ARGUENDI in ampliatione et restrictione sunt eaedem, quia amplum et non restrictum sunt idem et sumuntur pro eo, quod est superius seu communius, non amplum autem seu restrictum pro eo, quod est inferius. Et solent tradi sex regulae, sed reducuntur ad duas, quia solum duplici modo procedit consequentia, vel ab amplo ad non amplum, id est a superiori ad inferius, vel e converso a non amplo ad amplum, id est ab inferiori ad superius.
Prima regula: Procedendo ab amplo ad non amplum, sive a non restricto ad restrictum (idem enim sunt) valet consequentia in affirmativis, si procedatur cum distributione ampli et posita constantia non ampli; in negativis etiam sine constantia non ampli. Si vero procedatur sine distributione ampli seu non restricti, numquam valet consequentia, nec negative nec affirmative.1 Constantiam vocamus affirmationem de existentia alicuius subiecti. Ut si dicam: «Omnis homo est albus», non possum inferre: «Ergo Petrus est albus», nisi addam constantiam «et Petrus est», qua constat illud individuum dari. Sed si dicam: «Nullus homo est albus», etiam sine constantia infertur: «Ergo Petrus non est albus», quia ad negativam non requiritur suppositio et existentia extremorum.
Secunda regula: A non amplo ad amplum, sive a restricto ad non restrictum valet consequentia opposito modo, scilicet in affirmativis, si procedatur ad amplum sine distributione ampli, etiam sine constantia non ampli; in negativis, si arguatur sine distributione ampli et cum constantia; ut bene valet: «Petrus disputat, ergo homo disputat» et «Petrus non disputat, et Petrus est, ergo aliquis homo non disputat». Sine constantia autem posset consequens esse falsum casu, quo tantum esset Paulus in mundo et disputaret. Tunc enim omnis homo disputaret, et verum esset antecedens, quod Petrus non disputat, quia non est. Si vero arguatur cum distributione ampli, numquam valet consequentia, nec affirmative nec negative, ut si dicas: «Homo disputat, ergo omnis homo disputat», «aliquis homo non disputat, ergo nullus disputat», est falsa.
Alienatio, quae ab aliis solet dici remotio, est «distractio termini a propria ad impropriam significationem», ut «Homo est pictus», «Petrus est leo», scilicet in crudelitate. Unde alienatio pertinet ad impropriam suppositionem, et terminus alienans subiectum ponitur a parte praedicati, quia talia sunt subiecta, qualia permittuntur a suis praedicatis. At vero, quando ponitur ut adiectivum ex parte subiecti, restringit illud quasi adiacens ei, non vero alienat; ut si dicas: «Homo pictus est imago», ly pictus non alienat, sed restringit ipsum analogum et trahit ad minus principale.