Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
ET DIVIDITUR ISTE TRACTATUS IN OCTO PRAECIPUAS QUAESTIONES
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
SUPPONIT titulus in omni doctrina dari ordinem, id est in omni scientia tractante materias suas scientifice; nec a casu nec pro libito incipere debet ab ista vel ab illa, sic enim pariet confusionem, non claritatem, quae maxime pendet ab ordine tractandi, et ideo sapientis proprium est ordinare, ut dicitur 1. Metaph.1
Secundo suppono ex proemio Physicorum in procedendo eundem esse ordinem naturae et artis seu scientiae; incipiunt enim ab imperfectiori et faciliori et consummantur seu terminantur in perfectiori. Et ideo secundum intentionem perfectiora sunt priora, id est prius intenta, in executione vero sunt ultima. E converso vero se habent in perfectione. Cognitio ergo facilius tangit, quae sunt magis communia, et tunc est imperfectior, perficitur autem, cum magis in particulari cognoscit. Et ideo a communioribus, id est quae ad plures pertinent, et a simplicioribus et notioribus quoad nos incipit doctrina sicut et natura. Quae vero sunt notiora non quoad nos, sed secundum se propter magnam perfectionem et dicuntur notiora naturae, id est nobilioris et cognoscibilioris naturae, licet non facilioris, ab his non incipit cognitio in executione. De quo vide in Phys. q. 1.2
DICO ERGO PRIMO: Ad Logicam per se pertinet dirigere omnes tres operationes intellectus, quae sunt simplex apprehensio, compositio et discursus.
De secunda et tertia operatione nullus dubitat, de prima aliqui. Sed deducitur clare ex Aristotele et D. Thoma, qui 1. Poster. lect. 1.3 ita inquit: «Una actio intellectus est intelligentia indivisibilium sive incomplexorum, secundum quod concipit, quid est res, et ad hanc operationem ordinatur doctrina, quam tradit Aristoteles in libro Praedicamentorum». Nec minus aperte idem affirmat S. Doctor in 1. Periherm. lect. 1.,4 ubi ordinem librorum Aristotelis in Logica penes istas tres operationes intellectus distribuit.
DICES S. Thomam non docere, quod prima apprehensio absolute et per se pertinet ad Logicam, sed per accidens et ratione alterius, scilicet iudicii; sic enim id, quod est primum in apprehensione simplici, postea est partiale obiectum iudicii, et sub illo primo statu non pertinet ad Logicam, sed sub secundo.
Sed contra est primo: Quia Divus Thomas eodem tenore et modo loquitur de una operatione quam de alia, nec magis facit tractatum dirigentem per accidens primam operationem quam secundam. Deinde: Quia per se est dirigibilis etiam prima operatio et fundat suas intentiones, scilicet relationes superioris et inferioris, universalis et particularis in praedicabilibus, et coordinationes praedicamentorum, in quibus distinguimus confusionem rerum in suas classes; quod totum indiget aliqua arte et directione, in quantum ista omnia ordinate et distincte disponuntur, et tollitur confusio, sub qua primum res apprehenduntur. Et hoc spectat ad primam operationem, non ad complexionem et orationem, cum potius complexa excludantur a praedicamentis et tantum simplicia ibi ponantur, ut in Logica in antepraedicamentis5 dicetur, nec potest hoc ab alia arte dirigi quam a Logica. Ergo etc.
DICO SECUNDO: Inter ipsas operationes recto ordine doctrinae incipit Logica a directione primae operationis.
Constat ex dictis. Et secundo, quia ordo artis debet proportionari et conformari ordini naturae; ars enim imitatur naturam. Naturaliter autem intellectus procedit de prima operatione in secundam in cognoscendo. Ergo etiam ars Logicae procedere debet a prima operatione in secundam dirigendo.
DICO ULTIMO: Intra ipsam primam operationem convenientissime incipitur in linea et ordine tractandi prioristicam resolutionem Logicae a termino seu simplici dictione, non absolute, sed ut est pars enuntiationis, et ut ad illam componendam dicit habitudinem.
Haec conclusio pendet ex dicendis articulo sequenti. Interim colligitur aperte ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 1.,6 ubi sic inquit: «Si quis quaerat, cum in libro Praedicamentorum de simplicibus dictum sit, quae sit necessitas, ut hic rursus de nomine et verbo determinaretur; ad hoc dicendum, quod simplicium dictionum triplex potest esse consideratio. Una quidem, secundum quod absolute significant simplices intellectus, et sic earum consideratio pertinet ad librum Praedicamentorum. Alio modo secundum rationem, prout sunt partes enuntiationis, et sic determinatur de eis in hoc libro, et ideo traduntur sub ratione nominis et verbi, de quorum ratione est, quod significent aliquid cum tempore vel sine tempore, et alia huiusmodi, quae pertinent ad rationem dictionum, secundum quod constituunt enuntiationem. Tertio considerantur, secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic determinatur de eis sub ratione terminorum in libro Priorum». Haec D. Thomas.
RATIO EST, quia licet absoluta consideratio alicuius rei soleat praecedere respectivam, tamen in ordine ad aliquem specialem tractatum vel finem potest respectiva consideratio praecedere. Tractamus enim in praesenti de his, quae spectant ad formam logicalem seu resolutionem prioristicam; de his vero, quae pertinent ad materiam et resolutionem posterioristicam, in Logica. Considerationes autem praedicamentorum, in quibus simplices dictiones absolute considerantur, pertinent ad materiam seu partem posterioristicam Logicae, eo quod praedicamenta sunt series praedicatorum seu graduum superiorum et inferiorum, generum et specierum etc. Quod totum tenet se ex parte ipsarum rerum, ex quarum connexione tamquam ex materia conficitur demonstratio vel opinio. At vero consideratio termini vel simplicis dictionis, ut pertinet ad partem prioristicam, respicit fabricam et constructionem enuntiationis et syllogismi. Unde oportet, quod consideretur sub respectu ad ea, quae construit vel in quae constructum resolvitur. Et in hac consideratione respectiva prius considerare debuimus respectum ad enuntiationem quam ad syllogismum, quia enuntiatio syllogismum praecedit. Convenienter ergo incipimus a termino secundum officium seu respectum conficiendi enuntiationem, acturi deinceps de illo sub respectu extremi syllogistici.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Adversus primam conclusionem oppones: Obiectum Logicae adaequatum est artificiosus modus sciendi; ergo in illa cognitione, ubi nullum est artificium nec modus artificiosus, nullum ius habet Logica nec directionem, sicut non potest dirigere visum vel auditum. At simplex apprehensio est expers omnis artificii et modi sciendi, quia tam naturaliter fertur in obiectum sicut sensus externi; ideo enim vocatur simplex apprehensio, quia nihil habet de artificio. Ergo nullo modo pertinet ad dialecticam illam dirigere.
RESPONDETUR negando, quod simplex apprehensio sit expers omnis artificii logicalis. Licet enim sit expers artificii compositionis et divisionis, non tamen distinctionis et coordinationis, sicut distinguimus inter gradus superiores et inferiores, inter intentionem generis et speciei, inter commune et particulare, concretum et abstractum et similia. Cum enim in ipsa prima apprehensione soleant multa confuse et involute apprehendi, illa evolvere et coordinare artificium est ad modum sciendi requisitum, utputa ad definitionem et divisionem, quae penes intentionem generis et differentiae solent fieri. Emendare autem errores simplicis apprehensionis ex parte naturae seu rei apprehensae pertinebit ad metaphysicum, ex parte vero formae et secundae intentionis, v. g. ex parte generis et differentiae, ex parte concreti et abstracti et similium pertinebit ad logicum.
Secundo arguitur contra secundam et tertiam conclusionem: Quia rectus ordo doctrinae postulat, ut incipiamus eo ordine, quo natura, scilicet ab imperfectioribus et notioribus quoad nos. Sed terminus, ut a nobis traditur, nec est imperfectior nec notior quoad nos; ergo ab illo non est incipiendum.
Probatur minor: Non est imperfectior, quia terminus est adhuc resolubilis in alia imperfectiora, ex quibus constat, scilicet in significationem et vocem et syllabas etc. Ergo prius agendum esset de signo quam de termino, et de voce et de syllabis. Neque est notior quoad nos, quia aliquid est notius ipso. Nam imprimis notitia confusa totum est notius parte, et sic oratio et propositio est notior termino. Deinde notitia definitiva et distincta terminus definitur per propositionem; ergo propositio debet esse notior, nam se habet ut definiens respectu termini ut definiti, et sic manifestat ipsum. Alias nullam habentes notitiam propositionis, quomodo per ipsam definiemus terminum?
Et confirmatur: Nam Aristoteles in 1. Priorum cap. 1.7 prius definivit propositionem, deinde terminum tamquam id, in quod resolvitur propositio, ergo prius tradenda est notitia propositionis quam termini.
RESPONDETUR negando minorem. Ad probationem primae partis respondetur terminum esse quidem resolubilem in alia priora, ex quibus constat, sed tamen de illis agere non pertinet ad logicum, sed praesupponit illa. De voce enim secundum se et de signo naturali agit physicus, de syllabis grammaticus, de signis vero ad placitum pertinet ad rempublicam eorum institutio, et de illis agit Politica, ut spectant ad communicationem hominum publicam. Si quid vero agit logicus de signo, vel est mutuatim ab aliis scientiis vel agit de illo, ut est fundamentum secundae intentionis in instrumentis logicalibus, termino, oratione etc. Itaque resolutio logicalis proprie sistit in termino, ut constructio est propositionis et syllogismi, ulterior vero resolutio termini, scilicet in vocem et significationem et similia, non est perscrutationis logicae, sicut statuarius sistit in ligno, ex quo facit statuam, licet lignum et aes resolvantur in materiam et formam, non ab arte, sed a natura.
Ad probationem secundae partis respondetur, aliquid esse notius termino notitia confusa, non distincta et scientifica. Nos autem incipimus agere a termino ordine scientifico et notitia distincta, quae supponit cognitionem confusam totius. Unde ad definiendum partem per habitudinem ad totum tamquam ad terminum extrinsecum sufficit praesupponere ipsum totum cognitum confuse, non scientifice et distincte. Et cum urgetur, quod definiens debet esse notius definito, respondetur debere esse notius, sed non scibilius, id est debet esse aliquid apud omnes notum saltem notitia simplici et confusa, non tamen scientifica, praesertim in his, quae definiuntur per ordinem ad aliquid extrinsecum, quae sunt definitiones quasi per additamentum, ut dicitur in 7. Metaph.8 Ordo enim ad illud est intrinsecus, non illud extrinsecum, ad quod est talis ordo, et sic non requiritur perfecta cognitio talis extrinseci; sicut si definitur color per ordinem ad visum, non oportet prius definite et scientifice cognoscere visum. Itaque uno verbo, quando aliquid definitur, sufficit, quod sua definientia sint notiora quoad an est, non quoad quid est.
Ad confirmationem respondetur esse pro nobis. Nam Philosophus acturus de syllogismo prius attingit materiam eius proximam, quae sunt propositiones, inde remotam, quae sunt termini. Ergo syllogismus est ex propositionibus, propositio ex terminis. Si ergo, quando resolvitur syllogismus, ultimum, in quod resolvitur, est terminus, ab illo tamquam ab ultimo elemento in ordine syllogistico incipiendum est, si scientifice incipimus.
Ultimo arguitur: Omnis scientia incipit ab universalibus, ergo Logica non a termino, sed ab illo, in quo convenit terminus et propositio in genere logico, scilicet ab intentione secunda in communi deberet incipere. Et hoc etiam convenit modo, quo incipit Philosophus in Physicis; incipit enim ab ente mobili in communi, deinde singulas partes in libris de Coelo, de Generatione et Anima etc. Ergo similiter Logica deberet incipere ab ente logico, id est a secunda intentione, deinde ad partes descendere.
Confirmatur, quia ipse modus sciendi secundum se est facilior ad cognoscendum quam terminus, quia ipse modus sciendi facilitat et parat viam ad sciendum, cum sit instrumentum sciendi. Ergo prius debebat agi de modo sciendi tamquam de faciliori seu facilitante scientiam, deinde de obiectis scibilibus in particulari, scilicet termino, oratione etc.
RESPONDETUR Logicam incipere ab universaliori, quando incipit a termino, non quidem universaliori in praedicando, sed in componendo vel causando; componit enim terminus omnia instrumenta logica, orationem, propositionem, syllogismum, ipsum etiam modum sciendi, scilicet definitionem, divisionem etc. Non semper autem est necesse incipere ab universaliori in praedicando, ut quando specialem difficultatem non habet prout concipitur in communi, sed ut explicatur per suas partes, sicut modus sciendi in communi non habet aliam difficultatem, quam quae explicatur per suas partes. Et ad illud de ordine servato a Philosopho in Physicis dicimus idem observari in Logica, quia sicut physicus agit prius de ente mobili tamquam de obiecto in communi et incipit scientifice a principiis et elementis, quibus constituitur ens mobile, scilicet a materia et forma, ita Logica agit de modo sciendi vel forma logicali, quae est secunda intentio, in communi tamquam de obiecto, sed tamen incipit scientifice a primo elemento et simpliciori eius constitutivo, quod est terminus.
Ad confirmationem respondetur, quod modus sciendi ut scientifice et distincte cognoscendus et definiendus, tamquam res cognoscenda ut quod, non est facilior cognitu quam terminus, siquidem terminus est pars illius, et a cognitione partium incipit distincta et scientifica cognitio compositi. Modus autem sciendi ut conditio seu ut instrumentum cognoscendi in exercitio et ut quo, est facilior termino et parat viam ad illum, sicut et ad omnia obiecta, quae scientifice cognosci debent. Sed ad hoc non est necesse prius cognosci quidditative et scientifice, sed notitia quadam imperfecta et confusa, ut totum respectu partium. In summa: Doctrina, quae incipit a termino scientifice, incipit etiam cognoscere scientifice ipsum modum sciendi et propositionem et syllogismum, quia scientifica istorum cognitio incipit a cognitione distincta partium, et prima pars illorum terminus est.
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
In controversiis, quae de definitionibus rerum agitantur, fere omnia tandem reducuntur ad quaestionem de nomine, quia cum definitio sit principium, quo utitur aliqua scientia ad cognoscendas naturas rerum earumque passiones, non habet alia priora principia, ex quibus discerni possit, nisi tantum nomina et diversum modum concipiendi eandem rem; quod fortasse maxime contingit in his, quae de definitione termini solent agitari.
Igitur ut clarius procedamus, DISTINGUIMUS terminum enuntiativum et terminum syllogisticum, fundati in illa doctrina D. Thomae praecedenti articulo relata in 1. Periherm. lect. 1., quod simplices dictiones habent triplicem considerationem,1 et secundum quod pertinent ad praedicamenta, et secundum quod sunt partes enuntiationis, et secundum quod ex eis constituitur syllogismus tamquam ex extremitatibus. Et quia de praedicamentis in praesenti non agimus, consideramus et definimus terminum secundum duas ultimas acceptiones. Et secundum primam vocamus terminum enuntiativum, ut dicit ordinem ad enuntiationem, et sic agimus in hoc articulo; et secundum ultimam vocamus illum terminum syllogisticum, et sic agemus de illo sequenti articulo.
In definiendo ergo terminum mirum est, quam variant AUCTORES. Quidam satis ample etiam ad voces non significativas extendunt rationem termini, dummodo in propositione extrema esse possint. Alii quamcumque dictionem simplicem significativam non curando, quod possit esse extremum propositionis. Alii exigunt ad rationem termini utramque formalitatem, scilicet quod sit signum sive vox significativa tamquam genus, et quod sit pars vel constitutivum propositionis tamquam differentia. Alii tertiam formalitatem addunt magis adhuc restringentem, scilicet quod terminus sit pars propositionis non quomodolibet, sed pars principalis, quae est extremum; et ita definiunt terminum, quod sit extremum propositionis. Denique alii quartam addunt formalitatem, scilicet quod non solum sit signum, nec solum pars etiam ut extremum, ista enim omnia supponit, sed tandem quod sit actuale extremum resolutionis syllogisticae, ita quod, quando fit resolutio syllogismi et propositionis, tunc habeat essentialem et ultimam differentiam termini, quia in illum resolvitur propositio; dicit autem Philosophus terminum esse, «in quem propositio resolvitur».2 Addunt tamen, quod terminus ita constat ex significatione et ratione partis ut ex formalitatibus praerequisitis et praecedentibus, quod illae non verificantur essentialiter de ipso termino, sed de substituto seu subiecto termini.
DICO PRIMO: De essentiali ratione termini logicalis seu artificialis est, quod sit significativus significatione ad placitum, si sit vocalis vel scriptus, non si sit conceptus.
Conclusio est communis dialecticorum, qui sequuntur Aristotelem universa instrumenta logica, syllogismum, orationem, nomen, verbum etc. definientem per voces significativas. Sequitur S. Thomas 1. Periherm. lect. 1.3 agens de definitione nominis et lect. 6.4 agens de definitione orationis, et excludit voces naturaliter significantes, licet oppositum senserit Plato in Cratylo,5 eo quod oratio et partes eius non sunt res naturales, sed quidam artificiales effectus, unde debent significare artificialiter. Voces autem significationis expertes solum naturaliter repraesentant, non ad placitum, unde per se non pertinent ad construendam orationem.
RATIO EST, quia nulla vox naturaliter repraesentat copulam aliarum, ergo saltem ex parte copulae indigent voce significante ad placitum. Secundo, quia si copula significat ad placitum, non potest per se unire extrema naturaliter repraesentantia, ut si inter duos gemitus vel duos risus proferas verbum „est”, nihil unit nisi ridicule. Naturales ergo voces copula „est” non uniuntur, et sic cessat artificium logicale, quod sine verbo non fit aut sine significatione, quarum una determinat aliam; non determinat autem vox non significativa vocem significativam, ut si dicas scindapsus, blitiri, nihil aliud addendo. Tertio una scriptura non significativa ad placitum non componit logice, ut figurae seu characteres non impositi ad significandum, sed naturaliter exculpti, ergo neque voces non significativae. An vero per accidens possit vox non significativa a Logica assumi ad componendam orationem, dicemus in argumentis.
DICO SECUNDO: De ratione termini enuntiativi est, quod dicat ordinem ad propositionem, non solum ut extremum propositionis tamquam praedicatum et subiectum, sed etiam secundum rationem magis communem, quae comprehendat verbum et alias partes. Unde eius ultima formalitas est esse partem enuntiationis.
Haec conclusio est communis inter thomistas, Petri Hispani, Soto, Banez, et aliorum. Et desumitur clare ex D. Thoma et ex doctrina Aristotelis. Etenim Philosophus 1. Periherm. cap. de Enuntiatione6 docens, quomodo nomen et verbum excludantur ab oratione, inquit: «Nomen ergo et verbum dictio sit sola, quoniam non est dicere sic aliquid significantem voce enuntiare». Quae verba exponens S. Thomas ibidem lect. 8. § Excludit ab unitate7 inquit: «Nomen ergo et verbum dictio sit sola, ita dictio, quod non enuntiatio, et videtur ex modo loquendi, quod ipse imposuerit hoc nomen dictio ad significandum partes enuntiationis». Ita D. Thomas. Constat ergo, quod verbo et nomini aliquod commune nomen imposuit Philosophus, scilicet quod sit „dictio sola”, et hoc nomen imposuit, inquit D. Thomas, ad significandum partes enuntiationis. Igitur dictio ut pars enuntiationis secundum D. Thomam est ratio communis verbo et nomini, et consequenter tractari et definiri debet dictio simplex sive terminus, quod idem est, quatenus est pars enuntiationis, imo sub hac consideratione partis consideratur in libro Perihermenias. Ergo definitio dictionis simplicis, ut est pars enuntiationis, pertinet ad logicum et est de ratione termini logicalis, quia illud, quod in communi considerat et tractat aliqua scientia, etiam in communi definit, alias tractare non posset.
Et si inquiras, utrum ista consideratio partis includat omnes partes enuntiationis, an solum principales, respondetur ex D. Thoma ibi, quod sola nomina et verba sunt principales orationis partes; sub nominibus enim comprehenduntur pronomina, sub verbo vero participium. Alia vero, quae secundum grammaticos dicuntur partes, sunt magis colligationes partium orationis significantes habitudinem unius ad aliam, quam orationis partes, sicut clavi et alia huiusmodi non sunt partes navis, sed partium navis coniunctiones. Unde patet, quod generali acceptione terminus seu dictio comprehendit omne genus partium eo modo, quo partes sunt, etiam adverbia et pronomina, quae sunt syncategoremata, speciali autem et stricta acceptione solum partes principales, id est nomen et verbum, ad quas aliae reducuntur, et hoc non solum, quando verbum habet etiam rationem extremi, ut cum dico «Petrus currit», ubi ly currit est praedicatum, sed etiam quando solum est copula, quia copula principaliter constituit compositionem et significat affirmationem, per quam significatur veritas et constituitur enuntiatio. Syncategoremata autem sunt colligationes significando aliqualiter et non aliquid, unde numquam possunt habere rationem praedicati et subiecti, sicut verbum habere potest, nec significant per modum copulae, quae principaliter constituit ipsam significationem veritatis, quae est enuntiatio.
Quod vero ratio partis sit ultima formalitas termini in communi accepti, ex eo patet, quia in hac sola ratione convenit nomen et verbum, secundum quod dicunt habitudinem ad enuntiationem, scilicet quod sint partes enuntiationis. Ergo haec sola constituit rationem communem nominis et verbi, quae ratio communis vocatur terminus seu dictio. Quacumque vero alia formalitate seclusa, intelligitur manere id, quod est commune nomini et verbo, ergo intelligitur manere terminus ut dictio. Ultra rationem autem partis solum restat ipsum actuale exercitium componendi totum et resolvendi. Non intelligitur autem addi distincta formalitas ad rationem partis ex eo, quod actu componat vel resolvat, sed solum additur exercitium ipsius formalitatis partis, quae utrumque facere potest, hoc ipso quod pars est, ut melius explicabitur articulo sequenti. Ratio autem partis non consistit in exercitio componendi, sed in potestate ad componendum, ut patet in materia et forma, quarum entitates non sunt ipsum exercitium componendi, et anima separata est pars, licet actu non componat.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Primo arguitur contra primam conclusionem, quia voces non significativae constituunt et terminant veram orationem, ut si dicas: «A non est B», «Blitiri non est scindapsus»; ergo vere sunt termini.
Nec potest dici, quod materialiter constituunt, vel quod oratio constituta materialiter tantum est oratio. Nam ex illis resultat formalis et vera oratio, quia sensum orationis generat in mente audientis; ergo partes formaliter constituunt, et istae sunt voces non significativae.
Et confirmatur ex definitione orationis apud Aristotelem, tum ex eius usu. Ex definitione quidem, quia dicit orationem esse, «cuius partium aliquid significat separatim». Ergo non requiritur, quod omnes partes separatae significent, potest ergo aliqua non significativa pertinere ad orationem. Ex usu autem, quia frequentissime format Aristoteles suas demonstrationes ex solis litteris, ut A est B vel C est A, quae nihil significant tamquam dictio. Ergo etiam voces non significativae componunt propositionem et syllogismum, et sic non requiritur ad rationem termini significatio.
RESPONDETUR, quod quando propositio vel oratio fit ex vocibus non significativis, vox illa stat materialiter pro se, sicut in suppositione materiali, ut cum dico: «Homo est nomen», «homo est vox», illae voces stant pro se, quia repraesentant se ipsas sensui, et ad hoc non indigent significatione, sed repraesentatione sui, quae supplet vicem significationis. Ceterum respectu compositionis mediante verbo „est”, quod unit extrema, ipsa vox non significativa vel materialiter tenta non componit. Quomodo enim unire potest verbum „est” mediante significatione ad placitum id, quod naturaliter repraesentat et materialiter tenetur pro voce? Quare formaliter et artificiose voces non significativae vel materialiter tentae non componunt orationem formalem, sed subintelligitur vox aliqua significativa, ratione cuius fiat compositio artificiosa, haec enim est formalis, ut cum dico: «Blitiri non est nomen», subintelligitur «vox blitiri non est nomen», ubi ly vox est terminus formaliter significans et componens, blitiri autem solum stat ibi materialiter. Et eodem modo dicendo de resolutione, quod oratio non resolvitur formaliter et artificiose in ly blitiri, sed obiective et materialiter, formaliter autem in ly „vox blitiri” et in ly „nomen”. Sed aliquando compendio utentes ponimus tantum blitiri et subintelligimus vocem, cum tamen ly blitiri non sit id, quod formaliter componit, sed quod materialiter designatur, sicut gemitus aut risus non possunt cum verbo componere. Et haec simpliciter est vera et certa solutio.
Ad confirmationem dico quantum ad definitionem orationis, quod Aristoteles non intendit, quod voces non significativae possint formaliter et per se componere, sed quod aliqua saltem pars orationis debet significare aliquid ut categorema, etiamsi reliquae solum significent aliqualiter tamquam syncategoremata, ut exponit S. Thomas lect. 6. in 1. Periherm.,8 non tamen quod voces omnis significationis expertes formaliter cum verbo possint componere orationem. Ad usum autem Aristotelis utentis litteris simplicibus respondetur ex dictis, quod illae litterae vel se tenent ibi materialiter repraesentando se, vel subintelligendo vocem A vel B etiam formaliter componunt et artificiose, vel si per se formaliter componunt, intelligitur, quod illa vox A vel B componet, ut imposita est ad significandum prima illa elementa et primas litteras. A enim est imposita ad significandum, et non solum naturaliter significat, ut patet in praepositione „a” vel „ab”, et similiter significat litteram seu figuram A et vox B litteram B.
Secundo arguitur: Nulla definitio debet esse ignotior suo definito, ergo non debet definitio termini tradi per propositionem, quia propositio est nobis ignotior; nulla enim praesupponitur eius notitia, quando definitur terminus. Ergo non debet terminus sumi respective ad propositionem, sed absolute in se, ut est quaedam dictio.
Confirmatur, quia termini possunt dici absolute et definiri, in quantum simplices dictiones sunt, et ut communiter se habent ad illam triplicem considerationem, quam S. Doctor ponit, scilicet ut pertinent ad librum Praedicamentorum, et ut sunt partes componentes propositionem vel syllogismum, et sic definiri in communi secundum absolutam considerationem.
RESPONDETUR: Ut diximus articulo praecedenti, quod sufficit tradi definitionem per aliquid notius notitia imperfecta et quoad an est. Non autem semper requiritur, quod tradatur per aliquid notius quoad quid est et cognitione scientifica, praesertim in his, quae definiuntur per ordinem ad aliquid extrinsecum, ut ibi dictum est, sicut ad definiendam potentiam visivam sufficit cognoscere dari coloratum visibile quoad an est.
Ad confirmationem respondetur terminum, ut pertinet ad praedicamenta, ut coordinatur secundum gradus superiores et inferiores; ut pertinet ad compositionem propositionis aut syllogismi, sumi pro signo, quo tamquam instrumento suarum compositionum utitur intellectus et Logica. Et sic non possunt termini una definitione definiri, vel si possent definiri, non pertinet ad praesens, ubi solum agimus de termino, ut pertinet ad formam logicalem et prioristicam resolutionem, ut saepe dictum est.
Ultimo arguitur ad probandum, quod ratio partis non possit esse formalitas termini, quia diversa est formalitas partis et extremi; sed terminus habet rationem extremi, ergo non constituitur formalitate partis tantum.
Minor probatur ex communi definitione termini, quod terminus est extremum propositionis, quae desumpta est ex Aristotele 1. Priorum cap. 1., quod terminus est «in quem resolvitur propositio».9 Constat maior, quia ratio partis universalior est quam ratio extremi; pars enim salvatur in eo, quod componat totum, extremum autem, quod contineat et claudat ipsum totum, ita quod extra illud non sit, et se habeat quasi pars principalis.
Confirmatur, quia si traditur definitio termini per rationem partis, convenit aliis a definito, ergo non est bona. Antecedens probatur, quia convenit etiam propositioni et orationi, siquidem propositio componit syllogismum et aliam propositionem hypotheticam, quae essentialiter constat ex aliis propositionibus.
Nec potest dici, quod sunt partes, sed non per se primo et essentialiter sicut termini, sed accidentaliter et secundario. Contra enim est, quia syllogismus et hypothetica per se componuntur ex propositionibus; ergo propositiones sunt per se componentes et constitutivae illorum, ac per consequens per se sunt partes.
RESPONDETUR illam definitionem termini, quod sit extremum propositionis, non comprehendere generaliter omnem terminum, sed tantum principaliores partes, et adhuc non omnes, sed solum quae se habent ut praedicatum et subiectum, unde magis convenit termino syllogistico quam enuntiativo, et ideo Philosophus tradidit illam definitionem de termino syllogistico. Nos autem agimus in praesenti de termino enuntiativo, et ut praecise respicit enuntiationem, et ideo magis in communi illum accepimus quam in definitione termini syllogistici. Cuius diversitatis ratio est, quia terminus enuntiativus solum ordinatur ad construendam veritatem in enuntiatione, syllogismus autem ad inferendam; veritas autem componitur non solum ex extremis, sed etiam ex verbo copulante et adverbis vel negationibus, a quibus saepe dependet veritas propositionis, et ideo omnia illa considerari debent in terminis ut constituentibus propositionem. At vero syllogistica illatio considerat non ut vera, sed ut inferens, solum requirit tres terminos, duos, qui se habeant ut extremitates in conclusione inferenda, et tertium, qui se habeat ut medium probans et inferens et inferendo coniungens. Unde solum extrema propositionum sunt termini syllogistici.
Quodsi dicas, quia isti termini non possunt concurrere sine verbo ad inferendam conclusionem, ergo etiam verbum erit terminus syllogisticus: respondetur: Nego consequentiam. Verbum enim requiritur non ad coniungendum extremitates per modum illationis et probationis, sed per modum enuntiationis, et quia enuntiatio praerequiritur ad syllogismum, ideo etiam requiritur verbum, sed non requiritur formaliter ad syllogismum, sed praesuppositive ratione enuntiationis, non ratione illationis.
Ad confirmationem respondetur imprimis orationem et propositionem non posse esse partes propositionis categoricae, sed solum hypotheticae vel syllogismi, terminus autem est pars propositionis categoricae et mediante illa etiam hypotheticae, quod non convenit aliis a definito. Vel secundo respondetur solutione data, quod propositio et oratio non est pars primo et per se, sed quoddam totum compositum ex partibus, per accidens autem est pars alterius totius, sicut domus est per se quoddam totum artificiale, per accidens autem est pars civitatis.
Ad replicam respondetur, quod hypothetica et syllogismus sunt composita eo modo, quo Philosophus in cap. de Enuntiatione10 dixit hypotheticam propositionem esse coniunctione unam, categoricam autem simpliciter. Illa autem composita, quae coniunctione et ordine componuntur, possunt componi ex partibus, quae per se et primo non sunt partes, sed per accidens et materialiter, quia in se supponuntur esse quaedam tota et composita, sicut exercitus componitur ex multis hominibus et civitas ex multis domibus, quae sunt quaedam tota. Et quando audis partes per se componentes, non intelligas per se perseitate naturali, sed per se artificiose et in genere logico, ita quod in hoc genere termini sunt per se primo artificialiter componentes, quia non habent aliam essentiam prius constitutam, propositiones autem etiam in isto genere non sunt per se partes neque componentes, sed per se sunt tota et composita, per accidens autem componunt alia.
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Cogimur in praesenti tractare etiam de termino syllogistico, licet hoc magis videretur pertinere ad ipsum tractatum de syllogismo, ut perfecte exponamus definitionem termini et differentiam considerationis eius a termino enuntiativo; quia aliqui sic existimant tradidisse Philosophum definitionem termini, quando dixit: «Terminum voco, in quem resolvitur propositio, ut in praedicatum et subiectum»,1 quod sola ista definitio termini acceptanda sit, etiam secundum considerationem termini ad ipsam enuntiationem, et non ad syllogismum. Imo aliqui ita litteraliter adhaerent illis verbis definitionis, quod termino denegant essentiam termini, quando componit, sed solum quando terminat resolutionem syllogismi vel propositionis, imo solum quando terminat actu istam resolutionem mediante actu intellectus resolvente, non autem quando habet potentiam, ut possit resolutionem istam terminare, cum tamen verba in definitione non dicant actum, sed potentiam.
DICO ERGO PRIMO: Philosophus in 1. Priorum non definivit generaliter omnem terminum, ex quo potest constare propositio, ut enuntiatio est, sed ut praecise deservit ad construendum ordinem syllogisticum.
Hoc constat manifeste intuentibus ipsam definitionem. Dixit enim Philosophus: «Terminum voco, in quem resolvitur propositio tamquam in subiectum et praedicatum». Ubi manifeste in hac definitione non inclusit omnes partes enuntiationis, scilicet verbum, syncategoremata et negationes, et tamen verbum numeravit Philosophus inter partes enuntiationis in 1. Periherm.2 Et ibi lect. 1. notavit D. Thomas «esse numerandum inter partes principaliores».3
Et ex dictis praecedenti articulo manifeste constat, quod cum enuntiatio ordinetur ad construendam veritatem, quae in ipso iudicio et enuntiatione invenitur, plures partes requirit ad sui constructionem, quia ex illis dependet veritas, quam syllogismus, qui formaliter non respicit componere veritatem, sed inferre; supponit enim veritatem constitutam in propositionibus et solum addit, quod sit inferens vel illata.
DICO SECUNDO: Terminus etiam secundum ordinem syllogisticum consideratus non solum habet quidditatem et essentiam suam in terminando resolutionem syllogismi et propositionis, sed etiam in componendo; nec solum consistit in ipso exercitio resolutionis actualis, sed etiam in eo, super quod cadit talis resolutio, quod est esse partem seu extremum componens propositionem et syllogismum.
Et quidem diversitas opinionum est, unde appellationem „termini” simplex dictio desumpserit, an a terminando resolutionem, an vero a terminando constructionem seu compositionem. Et utrumque tamquam probabile referunt Conimbric. super cap. 1. Priorum q. 1. art. 3. Sed hoc tangit nominis etymologiam; supponimus enim terminum habere utrumque munus, scilicet componendi et resolvendi id, quod ex illo componitur. Et dicimus, quod non solum consistit in ipso munere seu officio resolvendi, sed etiam essentialiter importat ipsam formalitatem componendi. Quod aliqui negant existimantes solum posse definiri essentialiter terminum per ipsam terminationem resolutionis, non per rationem partis.
Oppositum tamen accipimus ex D. Thoma in 1. Periherm. lect. 1. Ubi loquens de illa triplici consideratione simplicis dictionis supra relata et deveniens ad tertiam considerationem termini, quam consideravit Aristoteles 1. Priorum: «Tertio», inquit, «considerantur, secundum quod ex eis constituitur ordo syllogisticus, et sic determinatur de eis in libris Priorum».4 Ecce, ipsam formalissimam considerationem termini, ut tractatur in libris Priorum, dicit esse, secundum quod ex eis constituitur seu componitur ordo syllogisticus.
Ad haec D. Thomas 2. Phys. lect. 5. explicans verbum Philosophi, qui dixerat «propositiones esse materiam conclusionum»,5 et inquirens, quomodo hoc sit intelligendum, inquit, «in quantum termini, qui sunt materia propositionum, sunt etiam materia conclusionis, licet non secundum quod stant sub ordine propositionum».6 Sic ergo termini habent rationem materiae in conclusione et propositionibus, id est in toto syllogismo. Sed de intrinseca ratione materiae est, non solum terminare resolutionem compositi, sed etiam ipsum construere et componere tamquam pars. Ergo non minus pertinet ad terminum esse partem construendi, quam finem et terminum resolvendi.
Et CONFIRMATUR, quia nihil resolvitur nisi in ea, ex quibus constat et constituitur; construitur autem ex partibus, quae facta resolutione separantur. Ergo si est de essentia definitionis termini, quod sit id, in quod resolvitur propositio, etiam est de essentia eius, ut sit id, ex quo construitur, atque adeo definiri potest per hoc, quod est esse partem aut extremum propositionis, quia per omne id, quod est de essentia eius, definiri potest.
Sed cur, inquies, Aristoteles per solum resolutionis officium terminum definivit dicens: «Terminum voco id, in quod resolvitur propositio»? An fuit diminutus tantus Philosophus? Respondetur: Qui per resolutionem definit, etiam compositionem compendio intelligit. Nam si resolvitur in partes, ex quibus constat propositio, hoc ipso virtualiter significat ex ipsismet componi. Sed tamen optima ratione potius expressit Philosophus resolutionem in definitione termini syllogistici, quam compositionem, tum quia hoc magis conducebat ad explicandam simplicitatem termini; melius enim et distinctius simplicitas partis dignoscitur per id, quod remanet soluto composito, quia sic est in ultima resolutione nihil aliud concernens; tum quia expediebat hoc ad cognoscendum modum procedendi analyticum et resolutorium, quem ibi tradebat Aristoteles et qui proprius est Logicae, ut scilicet cognosceremus id, ultra quod non transit resolutio logica; sistit enim in termino, in quem solvitur ultimate propositio. Pertinebat autem ad notitiam resolutionis logicae notificare nobis id, ultra quod non transit in resolvendo. Si autem traderetur per compositionem, non constaret, an aliquid aliud restaret, ex quo etiam componeretur propositio, et ad quod posset resolutio logica se extendere. Quam solutionem vide in D. Thoma opusc. 48. tract. de Syllogismo simpliciter cap. 1.7
Ex dictis COLLIGO DUO: Primum est, quod si loquamur de termino enuntiativo, verbum „est” etiam est terminus, quia etiam est pars componens veritatis significationem ut copula extremorum, ut iam supra diximus. At vero loquendo de termino syllogistico, verbum „est” ut copulans non est terminus, quia non est maius aut minus extremum neque medium, cum non sit praedicatum vel subiectum, quod requiritur, ut aliquid sit extremitas syllogismi vel medium deserviens ad illationem. Et sic verbum „est” non est terminus in definitione Aristotelis, ita quod sit formaliter terminus inferens vel illatus, quod pertinet ad formalitatem syllogismi; sed est terminus enuntiativus, quia est pars componens enuntiationem quoad ipsam rationem veri vel falsi. Secus est, si non se habebat solum ut copulans, sed ut extremum, ut si dico: «Petrus est», id est existit, de secundo adiacente.
Secundo colligo, quod terminus enuntiativus etiam extra propositionem habet actu essentiam termini, id est partis propositionis, licet non habeat actu exercitium terminandi vel componendi illam; non tamen extra propositionem est praedicatum vel subiectum, sed praedicabile vel subicibile. Ratio est, quia essentia actualis termini est esse partem propositionis; ratio autem et essentia partis consistit in hoc, quod sit compositiva et constitutiva totius, non vero quod actu componat. Unde aliud est actu habere essentiam partis et actu habere habitudinem partis, aliud habere actu exercitium componendi; sicut anima rationalis, etiam quando est separata, est pars, licet actu non componat. Et idem apparet in partibus rerum artificialium, ut in partibus domus vel cathedrae, quae actu sunt partes, id est actu habent entitatem constitutivam partis, etiamsi actu non componant. Aliud est ergo actualiter construere, aliud esse actu constructivum. Hoc secundum est ratio partis, primum vero est exercitium; sicut potentia visiva actu est potentia, licet actu non videat. Actu ergo componere dependet ab applicatione et existentia in toto; actu esse partem est habere entitatem, ex qua fieri potest totum vel in illud resolvi. Aliud est esse praedicatum et subiectum, et suppositionem vel ampliationem habere et similia, quae important ipsum actuale exercitium praedicandi vel subiiciendi, et non solum esse praedicabile vel subicibile vel supponibile.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Primo arguitur: Non sufficit formalitas partis vel extremi, ut aliquid dicatur terminus, sed ulterius requiritur formalitas terminandi; siquidem tunc solum actu et formaliter resolvit et terminat. Ergo sola ista formalitas constituit rationem termini, reliquae vero formalitates, ut esse partem vel extremum vel signum, supponuntur necessario, sed non constituunt formaliter rationem termini. Unde dicit D. Thomas 7. Metaph. lect. 12., quod tota essentia definitionis in differentia quodammodo comprehenditur.8 Ergo definitio termini per hoc solum debet tradi, quod est ultima differentia, scilicet terminare resolutionem syllogisticam.
Confirmatur: Nihil essentialiter dicitur id, ex quo est, sed id, quod est; sed terminus est ex parte, ergo non est pars. Maior est nota, quia id, ex quo aliquid est, se habet tamquam pars illius, nulla autem pars dicitur de toto. Minor constat, quia ex formalitate partis et formalitate terminationis resultat, quod illa pars sit terminus; ergo terminus est ex parte, sed non est pars.
Confirmatur secundo, quia legitima definitio termini syllogistici debet tradi per id, quod convenit termino in genere et isti termino in specie. Sed termino in genere convenit ratio terminandi ut sic, et termino resolutionis terminare resolutionem, termino vero syllogistico terminare resolutionem syllogisticam. Ergo recte definitur terminus per hoc, quod est terminus resolutionis syllogisticae.
RESPONDETUR ad principale argumentum ex dictis, quod ad rationem termini requiritur formalitas terminandi vel componendi, non quantum ad actuale exercitium compositionis et resolutionis, sed quantum ad actualem entitatem et proportionem, ex qua potest fieri compositio. Actualis enim terminatio vel compositio supponit in ipsa parte, quae assumitur ad componendum, esse naturam et proportionem debitam, ut assumatur. Et licet ipsa ratio partis dicat actualem relationem ad totum, cuius est pars, tamen aliud est exercitium respiciendi, aliud exercitium componendi. Illud primum est intrinsecum et inseparabile a parte, quia hoc ipso, quod est pars, respicit actu totum, seu ut constructivum, non ut construens actu, sicut potentia respicit actu obiectum ut potens facere, non ut faciens, id enim pertinet ad operationem actualem. Igitur terminus hoc ipso, quod habet proportionem debitam ad componendum et resolvendum propositionem, licet actu non resolvat et terminet, habet rationem termini. Et sic verificatur commune dictum, «quod verba in definitione posita non dicunt actum, sed potentiam».
In loco autem citato ex D. Thoma non ita reducitur definitio ad solam differentiam, quod excludatur genus, ut de se patet, sed ad significandum, quod differentiae sunt ipsa forma generis cum determinatione, ideo per solam differentiam explicari potest definitio, ut ibidem explicat S. Doctor.9
Ad primam confirmationem dicitur, quod ex formalitate partis et formalitate terminationis actualis non resultat, quod illa pars sit terminus, sed quod exerceat officium termini, et hoc exercitium supponit terminum constitutum. Per ipsam autem formalitatem partis constituitur in ratione apti et proportionati ad ipsam compositionem et resolutionem, etiam antequam actu id exerceat.
Ad secundam confirmationem respondetur, quod genus termini et differentia non est actuale exercitium terminationis vel compositionis syllogismi, sed actu habere aptitudinem et proportionem ad componendum et resolvendum. Sicut essentia animae non est actu terminare resolutionem vel compositionem hominis, sed posse componere et terminare illam.
Secundo arguitur: Ratio partis non invenitur extra totum per se et essentialiter loquendo; nam hoc ipso, quod est extra totum, non est pars, sed totum in se. Quod autem semel est totum, si postea fit pars, accidentale est ei esse partem. Sed terminus etiam in ratione termini invenitur extra totum et separatim extra propositionem, ergo per se essentialiter non est pars, sed quoddam totum.
Nec obstat exemplum de anima separata, quae non amittit rationem partis. Nam anima est quaedam substantia spiritualis per se existens et ideo manet separata a toto. At vero terminus non est aliquid per se existens, ergo non attribuitur illi ratio partis separatim a toto, sed solum intra ipsum; sicut etiam aliae formae per se non existentes non habent rationem partis extra totum.
Et confirmatur, quia terminus constituitur in esse termini per secundam intentionem, quae est relatio partis ad totum. Sed ista relatio consistit in ipso actuali exercitio respiciendi, et non in potentia ad respiciendum. Ergo si constituitur in esse partis per relationem, constituitur per actuale exercitium partis, non per potentiam ad componendum.
RESPONDETUR non esse de ratione partis, quod actu componat, ut patet in exemplo adducto de anima separata, et idem supra ostendimus de partibus rerum artificialium.
Et ad replicam respondetur, quod sicut anima rationalis existit realiter per se extra totum, ita terminus potest cognosci separatim a toto; et quia ens rationis non habet aliud esse quam cognosci, ideo potest terminus existere per rationem extra totum retinendo ipsam rationem partis.
Vel secundo dicitur, quod etiamsi aliqua pars non possit existere de facto extra totum propter dependentiam, quam habet in existendo a toto, nihilominus officium partis non consistit in actuali compositione, ut patet in ipsa materia prima, quae potest modo esse sub una forma et sub uno composito, modo sub alio. Et ita licet non possit esse extra totum saltem naturaliter, tamen non consistit in ipso actuali exercitio componendi hoc totum vel illud, sed in potentia ad quodlibet.
Ad confirmationem respondetur, aliud esse potentiam respiciendi, aliud potentiam componendi, ut supra diximus. Et bene stat, quod potentia componendi actualiter respiciat ipsum totum, quod potest componere, licet actu non componat, sicut potentia visiva actu respicit obiectum visibile, licet actu non videat. Dicitur autem relatio seu intentio partis constituere ipsum terminum in esse artificiali termini, quatenus induit rationem partis potentis componere propositionem, non ut actualiter componentis. Ex qua tamen relatione non componitur propositio, sed ex ipso termino, qui induit rationem partis.
Ultimo arguitur: Aptitudo ad conficiendam propositionem est accidentalis termino, ergo non potest per illam definiri essentialiter.
Antecedens probatur, quia ipsum conficere propositionem in exercitio est illi accidentale, ergo et ipsa aptitudo proxima ad componendum; actus enim et potentia proxima sunt in eodem genere. Terminus autem dicit potentiam proximam ad componendum, quia radicalis et remota etiam in ipso signo secundum se invenitur.
Et confirmatur, quia etiam secunda operatio ordinatur ad tertiam sicut prima ad secundam; et tamen secunda non definitur per ordinem ad tertiam, ergo neque prima operatio, in qua invenitur terminus, per ordinem ad secundam.
RESPONDETUR terminum consistere in potentia proxima ad conficiendum propositionem, intelligendo nomine potentiae proximae, id est de se ultimo ordinatae et expeditae ad componendum. Quod autem dicitur «potentiam et actum esse in eodem genere», respondetur aliud esse, quod sint in eodem genere, id est in eodem praedicamento, aliud in eodem genere, id est in eodem praedicabili seu modo praedicandi, ita ut cui conveniat essentialiter potentia, conveniat essentialiter actus. De primo non disputamus, an debeat actus semper esse in eodem praedicamento; habet enim hoc plures instantias in potentiis et actibus per se et intrinsece non ordinatis, de quo alibi disputandum est. De secundo tamen constat manifeste, quod bene potest alicui convenire essentialiter potentia et accidentaliter actus, sicut animae essentialiter convenit posse componere et oculo posse videre, non tamen actu componere vel actu videre.
Ad confirmationem respondetur, quod secunda operatio non respicit tertiam sicut pars ultima et simplex elementum non habens aliam essentiam quam partis, sicut habet terminus. Sed secunda operatio habet esse compositum in se et quoddam totum, respicit autem tertiam operationem non ut pars simplex componens, sed ut inferens et movens de uno ad aliud, quod non est per se primo esse partem ut terminus.
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Cum terminus definiatur, quod sit vox significativa, ex qua simplex conficitur propositio, in eius definito explicando accidit communis illa difficultas, quae in explicatione cuiuscumque definitionis accidentis in concreto invenitur, nempe an definitum eius stet pro ipso subiecto (aliqui vocant substitutum), an vero stet pro ipsa forma, an vero pro illo, quod resultat ex subiecto et forma (aliqui vocant constitutum). Nam si stet pro ipso subiecto, v. g. pro voce in definitione termini, illi non convenit essentialiter definitio, sed denominative et accidentaliter, quia est id, de quo dicitur, non vero id, quod est ipsa ratio termini. Si vero stet pro forma, male ponitur in definitione subiectum, v. g. „vox significativa”, cum vox et quodcumque subiectum non sit ipsa forma, sed susceptivum formae, et ita male diceretur definiendo formam termini, quod est ipsa vox. Si vero sumatur pro eo, quod resultat ex subiecto et forma, illud non est definibile, quia est ens per accidens, quod non cadit sub definitione.
De hac difficultate plura tractamus in Logica q. 7.1 de Genere. In praesenti pauca sufficit advertere.
DICO ERGO: Secundum doctrinam Philosophi et S. Thomae non posse concretum accidentale vel artificiale definiri pro ipso constituto seu resultante ex subiecto et accidente, sed definitum in istis concretis, v. g. in termino, in oratione, in albo, in statua, esse ipsam formam accidentalem non absolute et abstracte, sed respective et connotative ad subiectum, ita quod esse in subiecto vel extra subiectum pertinet quasi ad statum et modum essendi, non ad substantiam ipsius definiti, et sic intrat definitionem ut additamentum extrinsecum et ut connotatum.
Id sumitur imprimis ex Philosopho in Praedicamentis cap. de Substantia, ubi dicit, quod album solam qualitatem significat. Verba Philosophi sunt: «Non autem simpliciter quale quid significat, quemadmodum album, nihil enim aliud album significat quam qualitatem».2 Non ergo significat constitutum ex subiecto et qualitate. Deinde D. Thomas in libro de Ente et Essentia cap. 7. circa finem: «Ex accidente», inquit, «et subiecto non fit unum per se; unde non resultat ex eorum coniunctione aliqua natura, cui intentio generis vel speciei possit attribui».3 Constat autem, quod omnis definitio explicare debet aliquam naturam generis vel speciei, quam D. Thomas negat convenire illi constituto.
Et RATIO EST in promptu: Quia constitutum ex corpore et albedine, subiecto et accidente, est conflatum ex rebus diversorum praedicamentorum, ergo non constituit unum ens per se. Illud enim est unum ens per se, quod gaudet unico praedicamento, unico genere et differentia, et unica definitione, quia definitio ex genere et differentia constat. Si autem pertinet ad diversa praedicamenta, non habet unum genus, sed plura genera, quia praedicamentum est genus. Ens autem per accidens non est definibile, quia, ut optime dicit S. Thomas 7. Metaph. lect. 3., «ens per accidens non significat aliquid, sed aliquale»,4 et consequenter non significat quid seu quidditatem, quae sola est obiectum definitionis. Quare D. Thomas in 4. dist. 44. q. 1. art. 1. quaestiunc. 2. ad 4. ait, «quod statua potest considerari dupliciter, vel secundum quod est substantia, vel secundum quod est artificiale quoddam; et in genere substantiae ponitur ratione suae materiae, sed in genere artificialium ponitur secundum quod est forma, quae accidens quoddam est». Ita D. Thomas.5 Unde quia id, quod pertinet ad substantiam, constituit aliquid in genere entis simpliciter, ideo aliquando dicuntur artificialia pertinere ad genus suae materiae, non in quantum artificialia, sed in quantum entia, quia ens simpliciter substantia est. Et sic loquitur D. Thomas in 4. dist. 3. q. 1. art. 1. quaestiunc. 4. ad 3.6
Quare terminus et oratio et reliqua artificialia7 secundum rationem generis artificialis solum ponuntur in genere suae formae, quae est quoddam accidens.
sicut reliqua accidentia, sive sumantur in concreto sive in abstracto, semper ponuntur in ipso genere suae formae, quia essentia accidentis eadem est in concreto et in abstracto. Ratio ergo concreti vel abstracti pertinet quasi ad modum essendi vel ad statum ipsius accidentis; unde debet esse idem definitum accidentis in abstracto et in concreto, licet non idem status et eadem connotatio.
SED DICES: Quomodo ergo Aristoteles in 7. Metaph. dixit, quod materia est genus in istis accidentibus, et specialiter vox respectu litterarum seu syllabarum, et quod tale genus numquam est sine speciebus neque ab illis distinguitur?8 Ergo oportet, quod ex differentia seu forma et tali materia seu genere constituatur aliquod unum.
Respondetur debere attente legi textum Philosophi, qui dixit aliquando idem esse genus et materiam, sed diverso modo. Cuius explicationem optime tradit ibi D. Thomas lect. 12.,9 et nos latius docemus citato loco Logicae. In summa: Quod ex eius doctrina colligitur, est, quod materia seu subiectum accidentis, licet ponatur in definitionibus loco et vice generis, tamen non habet rationem generis logici secundum se, quasi ex ipsa et forma accidentali constituatur aliquid unum, quod sit per se definibile, cum toties neget D. Thomas non resultare unum per se, sed per accidens ex subiecto et accidenti. Sed intelligitur, quod materia seu subiectum in quantum formatum forma accidentali, duplicem habet considerationem, scilicet ut formatum ipsa forma accidentali secundum rationem communem talis formae, et secundum rationem determinatam et specialem. Et talis materia ut formata secundum rationem communem, constituit rationem generis ad ipsam ut formatam secundum rationem determinatam. Sicut si diceremus, quod in albo ipsa ratio „qualis” in communi est genus ad album, quod est determinatum quale, et ea ratione corpus ut quale est genus ad corpus ut album. Quare materia secundum se numquam est genus, sed communis ipsa ratio formae, seu materia ut formata ratione communi formae dicitur genus ad rationem determinatam talis formae seu ad talem formationem in particulari.
AD RATIONEM ERGO DUBITANDI a principio positam respondetur, quod quando definitur forma accidentalis in concreto, praedicatur de subiecto non ut de definito intrinseco, sed ut sustentante et dante statum concretionis rei definitae, id est formae seu accidenti, quod in se habet. Nec ipsum subiectum est proprie genus talis accidentis, sed loco generis vel quasi genus physicum ponitur, ut dicit S. Thomas 1. Periherm. lect. 4.10 Quia cum genus sumatur a materia et ignoremus saepe proprium genus accidentium, ponimus loco generis materiam, a qua sumitur, vel potius ponimus ipsum subiectum non absolute, sed ut formatum illa forma accidentis secundum gradum communem, et sic est genus ad ipsamet secundum gradum particularem. Ut si dico: «Album est corpus disgregativum visus», intelligitur non corpus absolute, sed corpus ut coloratum, ubi ly coloratum facit ad definitionem per se, ly corpus ad suppositum rei definitae, quia non existit per se, sed in alio.
SED ADHUC OBICIES: Nam essentia concreti, v. g. albi, neque est corpus neque albedo, sed tertium constitutum; ergo idem erit de termino, quod neque est significatio nec pars, sed constitutum ex his, atque adeo illud erit, quod definitur.
Antecedens probatur ex Aristotele in cap. 5. Praedicamentorum, ubi dicit «album dici quidem de corpore ut de subiecto, rationem vero albi numquam de corpore praedicari».11 Ergo sentit Philosophus essentiam albi non dicere ipsum corpus essentialiter, alioquin praedicaretur de illo, sed aliquid distinctum, scilicet constitutum ex corpore tamquam de subiecto seu substituto. Et eadem ratione, quando plures formae praedicantur de subiecto in concreto, ut «album est dulce», non verificatur pro constitutis ipsorum, quae sunt distinctae essentiae, sed pro substituto seu subiecto. Unde cum in termino concurrant plures formalitates, ut esse significativum, esse partem propositionis, et terminare resolutionem, terminus non erit aliqua ex illis formalitatibus, sed illud, quod resultat ex ipsis tamquam ex substitutis et praesuppositis, et ex ultima formalitate, quae ultimate constituit essentiam termini. Et ita poterit quidem praedicari de termino, quod sit pars et quod sit extremum propositionis, quia haec verificantur de termino pro substituto, id est praesupposito ad rationem termini, sed non ingrediuntur definitionem, quia non pertinent ad constitutum. Ita opposita sententia.
Respondetur: Sensum Philosophi esse satis perspicuum, scilicet rationem albi numquam de corpore praedicari tamquam rationem seu tamquam quid essentiale corpori; loquitur enim in sensu valde formali, rationem albi non praedicari de corpore tamquam rationem, id est ut importans praedicationem essentialem de corpore, siquidem praedicatio accidentalis est. Ex hoc autem non licet inferre, quod essentia albi vel cuiuscumque accidentis in concreto sit tertium quoddam constitutum ex subiecto et forma, cum non detur tale constitutum nisi ens per accidens, ut dictum est et amplius dicetur in Logica q. 5.12 et 7.13 Et tamen verificatur accidentalis praedicatio de subiecto, ut cum dico: «Corpus est album», non quidem ratione tertii constituti seu potius aggregati ex corpore et albedine, hoc enim non potest praedicari de corpore, quia corpus respectu eius se habet ut pars; neque ratione substituti tantum, quia ex parte praedicati, scilicet ly album, aliquid importatur praeter substitutum seu subiectum, importatur enim accidentalis entitas, quae concretive applicatur subiecto. Et ideo verificatio illius praedicationis fundatur in identitate albi cum corpore importata ex parte de ly album ratione sui connotati. Connotat enim subiectum habens, et hoc est corpus; habens enim et corpus identificantur. Et sic illam solutionem explicat S. Thomas 1. p. q. 13. art. 10.
Haec14 autem doctrina amplius observari debet et opposita caveri in concretis substantialibus, ut „homo” et „humanitas”, ubi aliqui distinguunt hominem pro constituto et pro substituto et dicunt hominem pro constituto esse naturam ipsam humanam, pro substituto vero ipsum suppositum habens naturam humanam. Unde infertur, quod sicut divinum suppositum assumpsit humanitatem, ita assumpsit hominem, sumendo hominem pro constituto. Sed tamen ista illatio, quae in hac doctrina conceditur, eius ostendit inconvenientiam; nec enim taliter debemus uti vocibus, quod cogamur propositiones concedere in Theologia valde suspectas et male audientes. Dicere autem, quod Deus assumpsit hominem, ita male audit in Theologia, quod in Indice expurgatorio Hispaniae anno 161215 et 163216 et 164017 expunctum est in Bibliotheca Veterum Patrum, tom. 3. in S. Ignatii Scholio cap. 47. Et S. Thomas eam damnat 3. p. q. 4. art. 3., quia homo ex modo significationis plus dicit quam naturam. Oportet autem in his locutionibus valde attendere ad modum significandi usitatum et ad usum Ecclesiae et sapientum; nam ex variatione modi significandi et inordinatis verbis incurritur error. Haec enim propositio «Deitas generat» est haeretica, et «Deus generat» catholica. Et tamen si quis pro eodem acciperet Deum ac Deitatem ratione constituti, posset utramque negare vel affirmare, quod esset erroneum. Haec dixerim, ut in ista doctrina de concretis et abstractis, constitutis et substitutis ponamus modum communi usui potius quam ingenio proprio credentes. De his latius vide q. 5.18 et 7.19 Logicae.
Ad id vero, quod additur in argumento, quod quando plures formalitates concurrunt ad unam essentiam constituendam, non potest praedicari essentialiter nisi ultima formalitas, falsum est. Nam omnes gradus superiores quasi praesupponuntur ad ultimam differentiam, et tamen praedicantur essentialiter de ipso constituto ex ultima differentia et talibus gradibus; sicut dicitur, quod homo est animal et vivens et corpus, et album coloratum et quale etc., dummodo praedicentur secundum eundem modum, id est concretum de concreto et abstractum de abstracto. Similiter ergo cum esse significativum et esse partem essentialiter pertineant ad rationem termini, quantumcumque praesupposite et substitute, praedicabuntur nihilominus essentialiter de ipso termino, quia essentialiter pertinent ad illum, ut praedicata generica vel superiora.
Restabat in praesenti disputare ea, quae latissime solent hic controverti de natura et divisionibus signorum, eo quod ratio signi in definitione termini et reliquorum instrumentorum logicalium poni solet. Sed de his controversiis, quae satis metaphysicae sunt, plene disserimus super libros Perihermenias.20
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
SUPPONIMUS tamquam apud omnes certum voces significare conceptus tam formales quam obiectivos, cum id sit aperte statutum a Philosopho in 1. Periherm. cap. 1.1 Et manifeste attestatur experientia. Cum enim volumus manifestare, non solum quid concipiamus, sed etiam quod concipimus, id facimus per voces, quibus loquimur. Videatur D. Thomas 1. Periherm. lect. 2.2 et q. 9. de Potentia art. 5., ubi inquit, «quod vox significat conceptum intellectus, quo mediante significat rem».3 Ubi aperte distinguit inter conceptum formalem et obiectivum et utrumque attribuit voci. Et in 4. Contra Gent. cap. 11. dicit, «quod intentio intellecta est similitudo concepta, quam voces exteriores significant».
DIFFICULTAS ergo potest esse in duobus: Primum, an voces eadem significatione significent conceptus et res; secundum, quidnam significent principalius, res an conceptus. Et idem potest inquiri de scriptura respectu vocum.
Circa primum aliqui tenent voces significare res et conceptus duplici significatione citantque pro hac sententia Mag. Soto, sed immerito, cum ipse non dixerit, quod nomen significat res et conceptus duplici significatione, sed quod ipsum «significare nominis bifariam accipitur», vel pro movere potentiam vel pro exprimere conceptus; sed tamen utrumque munus convenire potest eidem significationi.
DICO ERGO: Voces unica significatione significant res et conceptus.
FUNDAMENTUM est, quia significant utrumque eadem impositione, ergo eadem significatione.
Et secundo, quia significant res et conceptus non aeque immediate, et unum seorsum ab alio, sed unum mediante alio et ut subordinatum alteri; ergo sufficit eadem significatio ad utrumque.
Consequens patet, quia ubi sunt plura subordinata, significantur eadem significatione; sicut nomen homo v. g. non solum significat naturam humanam, sed etiam individua, pro quibus supponit, eadem significatione. Antecedens vero constat tum ex D. Thoma 1. p. q. 13. art. 1. et q. 9. de Potentia art. 5., ubi dicit, quod voces immediate significant conceptiones mentis et illis mediantibus res.4 Et idem habet in 1. Periherm. lect. 2.5 Tum etiam, quia si vox diversis significationibus significaret res et conceptus, ita quod non subordinarentur inter se, omne nomen esset aequivocum, et non repugnaret deponi ab una significatione ex illis altera remanente, sicque significaret conceptum et non rem, vel e converso, quod esset absurdum.
Adverte autem, quod ipse conceptus potest significari dupliciter. Primo ut in se res quaedam est in actu signato et ut cognoscibilis alio conceptu reflexe. Et hoc modo conceptus significatur speciali nomine ad hoc imposito, ut hoc nomine „conceptus”; significatur enim sicut aliae res. Alio modo conceptus significantur tamquam interiora quaedam signa seu media concipiendi res, a quibus haec exteriora signa derivantur, quibus interiora manifestantur; et sic significantur conceptus a vocibus ut exercentes hoc munus.
SED OBICIES: Datur duplex impositio ad significandas res et conceptus, ergo duplex significatio.
Consequentia est nota, et antecedens probatur, quia prius voluerunt homines suos conceptus communicare in communi; deinde investigaverunt modum ad talem communicationem accommodatum, qui fuit impositio vocum. Ergo interfuerunt duo actus atque adeo duae impositiones.
Et confirmatur, quia voces significant res ipsas „ut quod” et doctrinaliter, id est tamquam id, quod significatur in tradendis doctrinis; conceptus vero non significantur, sed indicantur. Unde dicuntur voces substitui pro conceptibus, significare vero res.
Respondetur illud argumentum nimis deficere, tum quia idem probaret de significatione ipsarum rerum tantum; nam prius voluerunt homines quasi in communi significare res, deinde investigarunt modum, quo ipsas significarent mediante impositione vocum. Tum etiam, quia velle seu intendere aliquid facere et postea eligendo medium, quo faciendum est, illud exsequi, non inducit duplicem effectum, quia respectu eiusdem effectus debet dari intentio et electio et executio. Ergo non sequitur duplicem impositionem fuisse, quia duplici actu voluerunt intendendo et exsequendo.
Ad confirmationem respondetur, quod illa omnia pertinent ad unicam significationem, quia ordine quodam totum hoc significatur. Nam eadem significatio vocis habet duplex officium, scilicet substituere pro rebus, quas manifestat, et secundo substituere pro conceptibus, qui ipsas res occulte et interius significant. Quod totum fit unica significatione et unica impositione, quia istud signum sensibile imponitur ad manifestandum illud signum interius in ordine ad res cogitatas; sicut minister regis eodem ministerio et officio substituitur regi ut principali in ordine ad res aliquas gubernandas ut ad finem.
SECUNDO OBICIES: Vox non potest significare conceptum immediate, et rem mediate; ergo falso dicitur, quod mediante conceptu rem significat, sed immediate debet significare illam, atque adeo diversa significatione.
Antecedens probatur: Primo, quia conceptus non est res significata reflexe, id enim fit per hoc nomen „conceptus”; neque est ratio formalis significandi, quia haec est impositio; neque est conditio requisita ad significandum ex parte rei significatae, quia non significant res ut conceptae, sed ut existentes in se. Secundo, quia voces non significant medio conceptu audientis neque loquentis neque imponentis, ergo nullo. Non audientis, quia ipse audiens non est, qui declarat suos conceptus, sed cui alterius conceptus declaratur. Non loquentis, quia etiamsi nullus sit loquens, ut si voces formentur in aere vel a dormiente, adhuc significant; et praeterea conceptus loquentis est extra audientem, non ergo est illi medium ad cognoscendam rem. Non imponentis, quia non recordamur per vocem ipsius imponentis neque eius conceptum, qualis fuerit, cognoscimus. Imo test vox melius mihi repraesentare rem, quam imponens ipse conceperit; ergo conceptus imponentis non est ratio repraesentandi.
Respondetur negando antecedens. Sed est advertendum, quod significare unum mediante alio potest intelligi tripliciter: Uno modo mediante alio tamquam ratione formali, non tamen tamquam re repraesentata, sicut vox dicitur significare media impositione, conceptus media similitudine. Secundo mediante alio ut re repraesentata tamquam primario et immediate significata, sicut homo dicitur significare immediate hominem in communi, et mediate Petrum, qui est homo in singulari. Tertio mediante alio non ut re significata, sed ut principali significante, cuius vox est substitutum et quasi instrumentum, quia ab ipso verbo mentis participat esse et significationem, ut dicit S. Thomas q. 4. de Veritate art. 1. ad 7.6 Et hoc modo vox significat conceptum, quia vice eius subrogatur, ut suppleat id, ad quod non potest pertingere conceptus, ut scilicet tam sibi quam aliis manifestet exterius. Et ita vox se habet quasi substitutum, quod repraesentat suum principale, cui deservit, quam id, ad quod ordinatur, quod est res significata.
Ad primam ergo probationem respondetur voces significare conceptus non ut rem significatam directe, sed ut principali significativum, repraesentare etiam res ut conceptas, non sumendo ly „ut conceptas” reduplicative pro statu, in quo sunt cognitae, sed specificative et exercite pro conditione, cum qua repraesentantur, quia revera conceptae sunt. Aliquando tamen significantur res, ut subsistunt intentioni et statui, quem habent in mente, et ipsa intentio est quasi res repraesentata, sicut in intentionibus logicis, species, genus etc.
Ad secundam probationem dicitur, quod voces significant ex conceptu imponentis, ut a quo suscipiunt significationem et impositionem, sed conceptum loquentis tamquam id, pro quo subrogantur; ad hoc enim imponuntur, ut a quolibet loquente subrogari possint.7 Cum autem voces a non loquente formantur, illae voces non sunt locutio, sed sonus materialis similis locutioni; unde non significant ex impositione, sed ex consuetudine, quam nos habemus, cum similes voces audimus, quia illae similes sunt vocibus, quae sunt locutio. Unde D. Thomas 1. p. q. 51. art. 3. ad 4. dicit, quod vox formata ab angelo non est proprie vox. Et dato, quod istae essent vere voces et non significarent conceptum loquentis, quando sic formantur, non sequitur, quod quando illum significant, diversa significatione significent conceptum et res, sed eadem significatione habente potestatem significandi utrumque, sed non semper utrumque exercente; nec enim semper advertimus ad conceptus loquentis discernendo illos a rebus. Et licet conceptus loquentis sit extra audientem, secundum se est tamen illi praesens per vocem, per quam redditur sensibilis.
Circa secundum punctum huius articuli, scilicet quid nam voces principalius significent, res an conceptus, respondetur principalius significare res, nisi forte ipsa res significata sit conceptus vel eius intentio.
RATIO EST, quia ipse conceptus ordinatur ultimate et principaliter ad repraesentandam ipsam rem, cuius est similitudo intentionalis. Ergo vox, quae solum est instrumentum ipsius conceptus in repraesentando et reddit sensibilem ipsum conceptum, ad easdem res repraesentandas principalius ordinabitur, quia ad hoc ipsum deservit conceptui. Et licet instrumentum principalius videatur respicere suum principale, a quo movetur, quam effectum, quem facit, tamen hoc intelligitur in ratione operandi et agendi. In ratione tamen repraesentandi, si id quod principale est, etiam est repraesentativum rerum et ad ipsam repraesentationem extendendam et manifestandam aliis substituit sibi aliquod instrumentum, praecipuum utriusque significatum est res ipsa. Unde D. Thomas q. 9. de Potentia art. 4.8 dicit, quod «id formaliter significatur per nomen, ad quod principaliter est impositum, sicut nomen homo ad significandum compositum ex corpore et anima rationali».
Et si dicas: Nam conceptus seu verbum non significat principaliter res expressas, sed suum principium exprimens, ut apparet in Verbo Divino, quod principalius repraesentat Patrem, cui est simile, quam creaturas; ergo etiam verbum exterius principalius repraesentabit suum principium, scilicet conceptum, quam rem significatam et expressam.
Respondetur conceptum seu verbum esse expressionem sui principii formalis, quod est species impressa fecundans intellectum exprimentem, et haec repraesentat obiectum, cuius formaliter est species, et sic conceptus repraesentando suum principium formale repraesentat principalius suum obiectum formale. Creaturae autem sunt obiectum secundarium et materiale, et ideo non principaliter repraesentantur a Verbo Divino. Unde non sequitur, quod verbum exterius repraesentet principalius conceptum, quia non est formale obiectum repraesentatum, sed principale significativum. Praeterquam quod vox non est naturalis expressio sui principii sicut conceptus, sed imposita et directa ad significandum id, quod conceptus.
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
QUIDAM tenentes essentialem rationem termini neque consistere in significatione neque in ratione partis vel extremi propositionis, sed illa omnia supponere, solum vero consistere in ratione terminandi resolutionem syllogisticam, consequenter asserunt non dari aliam divisionem per se termini, nisi in terminum prioristicum et posterioristicum, eo quod solum invenitur ista duplex resolutio et consequenter per illam solum dividitur per se terminus, cuius essentia est resolutionem hanc terminare. Addunt tamen divisionem termini in maius extremum et minus extremum et medium terminum non esse divisionem per se, sed accidentis in subiecta.
E contrario vero, qui sentiunt formalem et quidditativam rationem termini consistere in ratione partis vel extremi propositionis, consequenter debent assignare specificam et essentialem divisionem termini penes diversam specificam rationem partis, quae possit componere orationem vel propositionem. Quaenam autem sit ista, deinceps disquirendum est.
DICO ERGO PRIMO: Terminus syllogisticus inquantum talis non dividitur divisione essentiali per terminationem resolutionis prioristicae vel posterioristicae.
FUNDAMENTUM EST, quia hoc totum potest convenire uni et eidem termino simplici, ergo non facit divisionem essentialem in ratione termini.
Consequentia est bona, quia si esset divisio essentialis, non posset uni et eidem termino convenire, alioquin eidem conveniret duplex et opposita essentia. Haec enim ratione, quia idem terminus potest esse univocus et communis et connotativus et primae intentionis, tale univocum et commune non sunt divisiones essentiales termini. Antecedens vero manifestum est, quia idem terminus, v. g. homo, quatenus fundat connexionem necessariam respectu propriarum passionum vel praedicatorum essentialium, fundat compositionem et resolutionem posterioristicam demonstrativam, respectu vero praedicatorum contingentium fundat topicam, quatenus vero respicit universalitatem aut particularitatem, affirmationem vel negationem, sic fundat compositionem et resolutionem formae prioristicae, quae tota fundatur in „Dici de omni” et „Dici de nullo”, unde terminantur diversi modi et figurae formae syllogisticae. Ergo omnes isti respectus possunt eidem termino convenire et sic non essentialiter illum dividunt, sed omnes in eodem inveniuntur.
DICO SECUNDO: Terminus enuntiativus essentialiter dividitur in nomen et verbum, in categorematicum et syncategorematicum. Reliquae vero divisiones licet dividant terminum secundum diversam rationem signi, ex parte diversae rei significatae, non tamen dividunt ipsam essentialem rationem termini, ut est pars propositionis.
FUNDAMENTUM huius conclusionis est, quia terminus enuntiativus formalissime consistit in ratione partis componentis et resolventis enuntiationem, ut supra ostendimus.1 Ergo illud per se et essentialiter dividit rationem termini, quod per se et essentialiter dividit rationem partis in termino. Quidquid autem dividit non sub ratione partis, non intelligetur esse divisio per se termini, ut terminus est. Divisio autem penes diversas res significatas facit diversitatem significationis non solum in termino, sed etiam in oratione.
In ratione autem partis differunt imprimis essentialiter terminus categorematicus et syncategorematicus, quia categorematicus habet rationem partis principalis, quae significat per se aliquid, syncategorematicus autem habet rationem partis ut modificantis et significantis aliqualiter, sicut dixit D. Thomas in 1. Periherm. lect. 1.,2 quod «ista syncategoremata magis sunt colligationes partium quam partes», unde ista differentia in ratione partis et termini essentialis et intrinseca est. Deinde sub termino categorematico nomen et verbum sunt partes diverso modo componentes in ratione partis, quia nomen componit ut extremum, verbum ut copula. Longe autem differt in ratione partis, habere se ut extremum componens vel ut copulans. Plus enim differt unio in ratione componendi quam materia et forma inter se; materia autem et forma specie partiali differunt, ergo a fortiori copula. Et praeterea distinctio specifica partium sumitur secundum diversas habitudines et officia, sicut differt specie manus a pede, oculus ab aure; sunt enim partes heterogeneae, quae differunt specie in ratione partis, quidquid sit an etiam in ratione substantiae specificam diversitatem faciant vel non. Copula autem et extrema, quia partes heterogeneae sunt, non similares et eiusdem officii, ideo differunt specie in ratione partis.
De reliquis autem divisionibus terminorum constat non esse essentiales, quia solum differunt ex parte rei significatae vel modi significandi aut signi naturalis vel ad placitum, quod totum pertinet ad diversitatem termini sub ratione absoluta signi, non sub illa ratione respectiva partis, quae est ultima differentia constitutiva termini. Pertinet enim ratio signi ad terminum, quatenus ordinabile est ad componendum cum alio, sicut pertinet ad rationem propositionis, ut compositum est ex aliis.
Constat haec conclusio discurrendo per aliquas divisiones terminorum ex his, quae in textu sunt propositae. Nam divisio termini in mentalem, vocalem et scriptum est penes diversa subiecta, quorum unus significat naturaliter, scilicet mentalis, alius ad placitum, scilicet vocalis et scriptus. Hoc autem materialiter se habet ad ipsam essentiam termini, quae consistit in intentione secunda et relatione partis; imo haec intentio etiam in conceptu mentali non est aliquid reale, sed rationis, sicut omnes aliae intentiones logicae, quae non conveniunt realiter ipsis conceptibus, sed in ipsis rebus repraesentatis, in quantum cognitae, fundantur, ut dicemus in Logica q. 1.3 et 2.4 Ergo ex hac parte non est essentialis differentia inter intentionem termini mentalis et vocalis.
Similiter divisio in univocum et aequivocum, commune et particulare, connotativum vel absolutum, primae vel secundae intentionis et similia, sunt divisiones ex parte diversae rei significatae vel diversi modi significandi, non autem secundum diversam ordinabilitatem unius signi ad aliud vel ad totum compositum in ratione partis. Et ut unico verbo dicam, non pertinent ad divisionem essentialem signi logici, sed signi grammatici vel politici vel secundum se. Nam voces et signa pertinent ad logicum, ut ordinantur ad fabricam et compositionem discursus et iudicii, ad grammaticum autem vel ad politicum, quatenus diversas res significant et praecise differunt ex parte significatis. Unde illae divisiones praedictae non faciunt differre essentialiter signum vel terminum in ratione signi logici, id est fabricativi operum logicalium, licet ex parte diversi significati differant illi termini, quod materialiter se habet ad diversum modum fabricandi propositiones vel syllogismos, sicut in corpore humano differunt in ratione partis caro et ossa et nervi, quia diverso modo componunt, sed intra rationem carnis vel ossis, quod haec pars sit huius figurae vel coloris, non variat essentialiter rationem partis.
Quia tamen posset dubitari, an divisio termini in praedicatum et subiectum vel in maius et minus extremum, sit essentialis divisio, quia diverso modo videntur componere propositionem et syllogismum, de hoc
DICO ULTIMO: Divisio termini in praedicatum et subiectum, et in maius et minus extremum, non est essentialis, sed accidentalis.
RATIO EST, quia haec divisio solum pertinet ad actuale exercitium termini intra propositionem vel syllogismum. Nam de se quilibet terminus, qui est capax subiecti, est capax praedicati, nisi forte sit syncategorema aut verbum ut exercens rationem copulae, quae in ratione termini distinguuntur essentialiter, ut diximus.5 Quod autem de facto in propositione unus terminus ponatur ut subiectum, alius ut praedicatum, pertinet ad actuale exercitium termini, non ad essentiam; essentia enim termini etiam extra propositionem invenitur, et ibi habet terminus esse subicibile et praedicabile. Deinde vero intra propositionem de facto assumitur in praedicatum et subiectum, quod illi accidentale est, sicut exercitium componendi intra propositionem. Idem dicendum est de maiori et minori extremitate intra syllogismum; nam revera hoc nihil aliud est quam esse praedicatum et subiectum vel simile exercitium.
SED OBICIES: Signum est genus termini, ergo quaecumque divisio signi essentialis facit differre terminum essentialiter.
Consequentia probatur, quia non stat dividi essentialiter genus alicuius rei, et speciem, quae componitur ex tali genere, per illam divisionem solum accidentaliter variari, sicut si animal essentialiter diversificatur, a fortiori homo et equus. Si ergo signum dividitur essentialiter in ratione signi per mentale et vocale, commune et singulare et reliquas divisiones terminorum, non potest in ratione termini tantum accidentaliter dividi.
Et confirmatur, quia terminus per se ordinatur ad propositionem; ergo terminus, qui per se ordinatur ad propositionem specie distinctam, erit terminus specie distinctus. Sed propositiones distinguuntur specie penes diversum significatum seu diversam veritatem, quam significant, ergo et termini.
Respondetur, quod signum non est genus termini absolute, sub quacumque ratione sumptum, sicut in praedicamento substantiae aut quantitatis genus est substantia vel quantitas absolute, sed signum est genus termini, ut subest intentioni logicae, id est ut ordinabile ad opera rationis; sic enim consideratur signum ut artificiale et ut pertinens ad genus artis. Terminus autem et oratio quaedam artificialia sunt; solum ergo signum est genus illius, ut ingreditur ordinem et lineam artefacti. Hoc enim valde observandum est in artificialibus, sive realibus sive rationis, quod genus illorum non est ipsa materia, ex qua constant sub quacumque consideratione, sed ut ingreditur ordinem et lineam artificialia. Naturalia enim et artificialia non pertinent ad idem genus, unde species rerum artificialium non respiciunt aliquid pro genere, nisi ut induit ordinem et rationem artificialis. Unde omnis divisio materiae, non in quantum subicitur formae artificiali, sed secundum se, prout est aliquid naturale, non dividit essentialiter artefactum, sed solum materialiter et per accidens, sicut si statua dividatur in ligneam, lapideam et auream vel secundum diversitatem lignorum in diversas species ligni. Sic similiter terminus non dividitur essentialiter in quantum artefactum logicum, si solum dividatur penes diversitatem signorum, in quantum signa sunt, et non in quantum artificialia sunt in genere logico.
Ad confirmationem respondetur, quod terminus non ordinatur per se totaliter et adaequate ad unam tantum propositionem determinatam, sed ad quamcumque, quae ex tali termino confici potest, sicut materia prima ordinatur ad quamcumque formam corruptibilem. Quare diversa species propositionis ex parte rei significatae non variat propositionem in forma artificiali Logicae, sed in ratione repraesentationis et signi, quod totum tenet se ex parte materiae; et sic etiam non diversificat terminum formaliter in forma artificiali logicali.
ALIAE MINUTIORES OBIECTIONES fieri possunt, v. g. quia in aliis divisionibus terminorum inveniuntur diversae definitiones, quia alia est definitio termini connotativi, alia absoluti, communis et singularis etc. Et similiter inveniuntur in illis diversae intentiones logicae. Ac denique unus terminus non potest fieri alius, v. g. terminus communis non potest fieri singularis nec absolutus etc. Quae omnia sunt signa essentialis distinctionis.
Respondetur ad ista omnia, quod definitiones praefatae vel sunt descriptivae, vel si sunt essentiales respectu ipsorum definitorum, tamen quia ipsa definita sunt aliquid accidentale respectu termini; dicuntur accidentales in ratione termini, licet essentiales in ratione connotativi et absoluti, communis et singularis etc. Sicut si definiretur homo in quantum albus, quod est disgregans visum, definitio esset accidentalis homini et essentialis albo; et sic etiam isti termini includunt rationem termini tamquam subiectum, non tamquam genus, sicut album includit corpus et simum includit nasum. Similiter intentiones, quas includunt, sunt accidentales termino, licet essentiales tali termino, v. g. connotativo vel absoluto, ut talis est; sicut praedicabilitas est accidens proprium universalitatis et suppositio termini intra propositionem. Denique quod unus terminus non possit fieri alius, non est sufficiens signum distinctionis essentialis, sicut unus homo non potest fieri alius, non tamen distinguuntur specie. Unde non quia essentialiter differunt termini, sed quia mutare deberent significatum, quod per se requiritur ad rationem termini, unus terminus non potest fieri alius.
Quaestio II: DE NOMINE
QUATUOR particulae sunt explicandae in definitione nominis; reliquae enim in definitione termini explicatae sunt. Prima „cuius nulla pars” etc. Secunda, quod sit „finita”. Tertia, quod sit „recta”. Quarta, quod significet „sine tempore”. Sed haec ultima in sequenti quaestione agentes de verbo, quod significat cum tempore, manebit explicata. Reliquas in hac quaestione expedimus.
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
ALIQUI ex recentioribus Aristotelem deserunt in hac parte et dicunt, quod aliqua nomina vere sunt nomina et habent partes separatim significativas, ut hoc nomen equiferus, respublica, proconsul et alia compositae figurae, in quibus partes vere et proprie significant seorsum; ergo falsa est ista pars.
Nihilominus oppositum est expresse Aristotelis in 1. Periherm. cap. de Nomine1 et D. Thomae ibid. lect. 4.2 Aristoteles sic dicit: «In nomine, quod est equiferus, ferus per se nihil significat, quemadmodum in oratione, quae est equus ferus». Quae verba exponens S. Doctor inquit, quod «in hoc nomine equiferus, haec pars „ferus” per se nihil significat, sicut significat in hac oratione, quae est equus ferus».
Et RATIONEM reddit, quae magnum habet pondus. Nam quotiescumque vox alias significativa assumitur cum alia, non ut componant unam significationem totalem et compositam, sed simplicem conceptum, tunc illae partes non ingrediuntur compositionem illius dictionis, ut componentes unam significationem ex suis significationibus, sed ut suscipientes aliam distinctam impositionem ad significandum unum simplicem conceptum. Et consequenter illae partes prout componunt vocem suscipientem novam impositionem, non componunt ut significativae. Quando autem componunt non ad suscipiendam novam impositionem, sed ad fabricandum et construendum ex suis significationibus conceptum complexum et compositum, tunc componunt ut significativae. Et dicuntur componere vocem ad suscipiendam novam impositionem, quando componunt ad significandum de novo aliquem simplicem conceptum, quem singulae partes non significant, ut respublica ad significandum ipsam civitatem vel regimen commune unico simplici conceptu, quem singulae voces seorsum non significant.
Ad argumentum factum, quod illae partes illius nominis significant separatae, respondetur, quod significant separatae quasi materialiter et per accidens, non quasi formaliter, id est in ordine ad componendam illam vocem, cui imponenda est nova significatio conceptus simplicis, sub hac enim formalitate non componunt ut significativae, id est ut impositae ad significandum, sed ut de novo imponibiles, licet alias sint impositae, sicut in hoc nomine „dominus” ly do et ly minus significant seorsum, sed non prout significativae seorsum componunt illum terminum.
Si instes: In hac voce „proconsul”, „prorex” et similibus attenditur significatio utriusque partis componentis, ut resultet tota significatio nominis. Nam proconsul est idem quod viceconsul, ubi non amittitur illa significatio de ly pro et ly consul, sed potius attenditur, ut ex illis significetur illud officium viceconsulis.
Respondetur ex D. Thoma supra: Aliud esse, a quo nomen imponitur, aliud esse, quid significet. Saepe enim in impositione nominum attenditur etymologia et origo alterius significationis prioris, quae non concurrit ad componendam significationem nominis, sed originandam, quia ex illa sumpsit impositor occasionem ad imponendam aliam significationem. Tamen quia diversae sunt impositiones, una non est pars alterius, sed origo. Quod etiam in aliis multis nominibus videmus, quae tamen constat non habere partes significativas, sicut providentia dicitur quasi porro-videntia, seu a pro et videntia, et propheta dicitur quasi procul-fans, sic proconsul dicitur quasi originatum a pro et consul et respublica a re et publica, sed non ex illis compositum.
Sed adhuc instabis: Nam terminus complexus est vere terminus, cum una ex divisionibus terminorum sit in complexum et incomplexum; ergo similiter nomen complexum erit vere nomen. Item nomen aequivocum non obstante, quod significet plura, est vere nomen; aequivoca enim dicuntur, «quorum nomen est commune», ex Aristotele in Antepraedicamentis.3 Ergo similiter nomen complexum significet plura, non ex eo excludetur ratio nominis.
Respondetur esse diversam rationem de termino et de nomine, quia in termino id, quod formaliter et principaliter consideratur, est ratio partis, quod vero sit designativum et significativum, materialiter et praesuppositive. In nomine vero e contra principaliter se habet, quod sit designativum alicuius et quasi notamen; inde enim dicitur nomen, et ad res discernendas et notificandas nomina apponuntur, materialiter autem in illo est, quod etiam sit terminus seu pars propositionis. Hinc fit, quod complexus terminus potest habere rationem unius termini, quia unius partis; dantur enim partes compositae etiam servata ratione partis, sicut brachium est compositum ex manu et aliis partibus. Complexum autem nomen non habet rationem unius nominis, quia non habet rationem unius notaminis et designationis, sed poterit esse unum in ratione termini et plura in ratione nominis.
Ad illud de aequivoco dicitur, quod aequivocum est unum nomen ratione unius vocis significativae, quia in concretis accidentium unitas subiecti dat unitatem simpliciter et individuam, licet formae sint plures; sicut subiectum habens colorem et calorem non est plura qualia, sed unum quale, ut dicemus in Logica q. 13. art. 2.
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
NOMEN INFINITUM dicitur, «quod aliqua negatione apposita reddit suam significationem indeterminatam seu infinitatam». Negatio enim alicui termino affixa potest dupliciter in illum agere: Uno modo taliter, quod transeat in significationem termini, cui affigitur, eius determinatam et positivam significationem destruendo et loco illius subrogando negationem talis rei significatae, quae utique convenit omnibus subiectis talis negationis capacibus. Alio modo potest affigi negatio termino non immutando eius significationem, sed removendo compositionem seu copulationem, quia vis illius affigitur verbo, ut copulat extrema. Et quando primo modo fit, dicitur infinitare, hoc est indeterminare ipsum nomen. Secundo vero modo dicitur negare efficitque propositionem ipsam negativam; unde iste effectus negandi cum respiciat copulam, quam negat, solum exercetur intra propositionem. Hinc est, quod ad infinitationem nominis requiritur, quod non significetur negatio ex ipsa prima impositione, sed adiuncta negatione, quae nomen ipsum afficiendo reddit ipsum nomen negatum et significationem eius indeterminatam, id est non significantem, quid res sit, sed quid non sit. Et ita ista nomina „nullus”, „nihil” non sunt infinita, quia significant ipsam negationem per se et directe sub determinato conceptu, non vero significationem aliquam positivam ex adiuncta negatione indeterminant. Unde etiam sequitur, quod in nomine infinito significatio non mutatur per novam impositionem, sed per impedimentum negationis, quae ex sua significatione negativa habet vim impediendi significationem alterius et impediendo tollere.
EX QUO SEQUITUR nomen infinitum esse incomplexum et connotativum. Et quod sit incomplexum, docet expresse Aristoteles in 1. Periherm. cap. de Nomine1 et D. Thomas ibi lect. 4. et 5.2 Et ratio est, quia nomen infinitum non relinquit suum significatum in eo statu, in quo erat, sed mutat in oppositum, nempe in negationem sui significati. Ergo non relinquit duplex significatum, nempe positivum, quod de se significat, et negationem adiunctam; si enim relinqueret, non mutaret illud. Ergo non est complexum, quia non est ibi duplex significatum, quod requiritur ad rationem complexi. Et sic videmus, quod in hoc complexo „nullus homo” nulla datur infinitatio, quia utrumque significatum manet illaesum. Ergo quando fit infinitatio, signum est, quod non manet utrumque significatum illaesum, et consequenter non manet complexum, quia non manet duplex.
Quod vero sit connotativum ex eo patet, quia non potest nomen infinitum significare negationem in abstracto, alioquin non verificaretur de aliquo positivo. Non enim dici potest, quod lapis est negatio hominis, sed dicitur, quod est non-homo. Ergo negatio hominis significatur in concreto, ut verificetur de eo, de quo dicitur, ergo etiam significatur connotative, quia de formali significat formam negatam, et ex parte habentis ipsum subiectum, de quo verificatur in concreto; hoc autem est connotative se habere.
HIS POSITIS DICO: Nomen infinitum excludi a ratione nominis per illam particulam „finita”.
Haec conclusio est expressa Aristotelis dicto cap. de Nomine et D. Thomae ibi lect. 4. et 5. Et quoad PRIMAM PARTEM, scilicet quod non sit nomen, fere omnes consentiunt. Et ratio est, quia infinitatio tollit proprium et essentiale officium nominis, quod est esse notamen alicuius. Ex eo enim dicitur nomen, quia notamen est; ergo oportet, quod aliquid notet et designet, ut sit notamen. Nomen autem infinitum nec notat nec designat aliquid, quia relinquit significatum suum indeterminatum et solum significat, quid non sit, non vero, quid sit.
Et adverte, quod significare aliquid determinatum, stat dupliciter, primo ex parte rei significatae, quia ipsa res in se determinata est; secundo ex modo significandi, quia determinatus est, id est designativus eius, quod significat. Et ut aliquid sit nomen, non requiritur, quod significet primo modo aliquid determinatum. Nam quantumcumque aliquid sit indifferens et commune, etiam si sit negatio, si tamen ipsamet, indifferens et communis ratio significetur, sufficit ad significationem determinatam nominis, quia etiam de ipsa negatione et de ratione quantumcumque communi possumus concipere, quid sit aut quomodo sit. Requiritur autem, quod secundo modo sit aliquid determinatum, ita quod significet, quid aliquid sit, et non solum significet, quid non sit, quia hoc ipso nihil determinat nec designat, et ita impedit ipsum officium nominis, quod est nominare seu designare vel notare aliquid; nominando enim designamus et distinguimus unum ab alio.
SECUNDA VERO PARS, scilicet quod excludatur nomen infinitum per illam particulam „finita”, non per aliam, est contra aliquos recentiores, qui illam particulam expungunt tamquam superfluam. Sed oppositum constat ex D. Thoma, tum in opusc. 48. cap. de Nomine,3 qui illam particulam addit in definitione nominis, tum quia in 1. Periherm. lect. 5.4 agens de verbo infinito, idem autem est de nomine, dicit, quod Philosophus prius definierat verbum in communi et postea per particulas istas excludit ea, quae imperfecte sunt verba. Sic ergo definitio perfecta et exacta nominis et verbi requirit istas particulas, ut explicite et expresse ponatur id, quod pertinet ad quidditatem nominis. Cum enim in definitione nominis positum esset, quod sit vox significativa, et nomen postulet significare non quomodocumque, sed per modum notaminis et designationis, ut explicetur hoc munus, necesse fuit addere illam particulam „finita”.
Nec sufficienter manebat exclusum nomen infinitum per illam particulam „incomplexa”, quia, ut vidimus, nomen infinitum non est complexum, sed incomplexum, alias si est complexum, propositio ex subiecto infinitato hoc ipso reddetur propositio negativa, quia illa negatio etiam feretur in copulam et non solum in subiectum. Copula autem negata reddit propositionem negativam. Consequens autem est absurdum et a nullo dialectico admissum, ut patet in conversione per contrapositionem, quae fit ex negativa in affirmativam infinitatis terminis.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo obicies: Negatio non solum materialiter, sed etiam significative et per suum conceptum ultimatum debet intrare nomen, quod infinitat, ergo mediante diverso conceptu ab eo, quem infinitat, atque adeo nomen infinitum subordinatur duplici conceptui, quod est esse complexum.
Antecedens patet, quia vis negationis ad infinitandum nomen fundatur in ipsa negatione significata, non autem in materiali sono illius vocis „non”; negatio enim si non significatur, nihil tollit aut negat. Ergo non materialiter, sed significative et per suum conceptum ultimatum intrat negatio in infinitatione nominis.
RESPONDETUR, quod in nomine infinito, sicut in aliis compositae figurae, et est derivatio unius nominis ab alio et est compositio. Si attendamus ad derivationem, certum est, quod ex significatione unius derivatur significatio alterius, sicut in etymologiis nominum unum nomen solet originari ex significatione vel significationibus aliorum, quod tamen non sufficit ad rationem complexi, ut de se patet. Respectu vero compositionis nominis infiniti, materialiter se habet illa vox „non” et nomen adiunctum, et tamen illa infinitatio, qua impeditur significatio positiva nominis, fit a significatione illius vocis negativae quasi derivative et efficienter, non quasi compositive, quia infinitatio non est quomodocumque negatio, sed negatio mutans et impediens significationem nominis, et significatio illa, quae resultat ex tali impedimento et infinitatione, cadit super utramque vocem tamquam super unum terminum compositae figurae, unde illa vox „non” infinitando nomen per accidens suam significationem destruit.
Secundo obicies: Nomen infinitum est vere terminus, quia non amittit, sed mutat significationem, et similiter est extremum propositionis, ut patet in hac: «Lapis est non-homo»; ergo habet rationem nominis.
Consequentia probatur, quia nihil amplius exigitur ad rationem nominis, et D. Thomas 1. Periherm. lect. 1.5 dicit, quod omnis propositio debet constare nomine et verbo ad minus, quia istae sunt principales partes eius. Ergo si ex verbo et nomine infinito fit vere propositio, nomen infinitum vere est nomen.
Et confirmatur, quia si aliquod verbum vere copularet extrema in propositione, vere esset verbum, ergo si aliquod nomen vere est extremum copulabile, vere est nomen. Sicut enim verbum est copulans, ita nomen est copulabile; in hoc enim se habent relative verbum et nomen.
RESPONDETUR negando consequentiam. Et ad probationem dicitur, quod ad rationem nominis sufficit, quod sit extremum propositionis, quando per se et quasi intrinsece id habet, non quando per accidens, quia induit quasi statum et proprietatem nominis. Possunt enim multa poni in propositione ut extrema, non quia sunt nomina, sed quia tenentur in vi nominis, ut docet S. Thomas 1. Periherm. lect. 5.6 et opusc. 48. cap. de Verbo,7 ut si dicas: «Currere est moveri». Imo et adverbia possunt sic teneri, ut in hac propositione: «Heri non est hodie», «velociter non est tarde»; accipiunt enim ex accommodatione intelligentis quamdam acceptionem nominis, non ex proprietate significationis, et sic accepta in vi nominis possunt construere orationem vel propositionem per accidens, non per se.
Ad confirmationem dicitur, quod si verbum copulat per se et ex proprietate significationis, vere est verbum, si autem ex accommodatione aut extrinseca derivatione, non est per se verbum, sicut casus verbi excluduntur a verbo, licet in propositione copulent, quia derivantur et cadunt a verbo, quod copulant. Vel secundo dicitur, quod in verbo non est aliud exercitium nisi significare copulando, quando est intra propositionem; unde si id habet, est verbum. At vero nomen non solum habet hoc officium, quod est copulabile et unibile, sed etiam quod sit notans et designans et quasi notamen rei, sine quo non habet verum officium nominis. Et ideo licet sit copulabile in propositione, qua tenetur in vi nominis, non tamen est nomen, quia non est notamen.
Ultimo arguitur: Nomen infinitum ex parte significati formalis significat aliquid certum et determinatum, licet ex parte sui materialis et connotati indeterminate significet. Ergo simpliciter est nomen; unumquodque enim iudicandum est ex ratione sui significati formalis, quod est principale, non ratione sui connotati.
Antecedens videtur certum, quia non-homo v. g. significat negationem determinatam, scilicet hominis et non equi, sicut caecum significat negationem visus et non auditus; et tamen caecum vere et proprie est nomen. Imo in hac acceptione etiam nomina transcendentia aut supertranscendentia, ut intelligibile, imaginabile etc., significant aliquid indeterminatum, quia dicuntur tam de eo, quod est, quam quod non est, tam de ente reali quam rationis, et tamen sunt vere nomina. Ergo etc.
Et confirmatur, quia ista nomina transcendentia aut supertranscendentia possunt infinitari apponendo illis negationem, et tamen manent vere nomina, ergo et alia. Minor probatur in hoc nomine „non-ens”, quia sic infinitatum vel significat aliquid vel nihil. Si nihil, ergo non significat, atque adeo nec erit nomen nec terminus, sed depositum a sua significatione. Si autem significat aliquid, ergo significat ens, et sic non-ens significabit ens, quod est contradictorium.
RESPONDETUR, quod infinitatio nominis consistit in hoc, quod sit indeterminatum ex modo significandi, non ex parte rei significatae, et iste modus tenet se ex parte formalis significati, quia significat ipsam negationem formae, non significando, quid sit ipsa negatio, sed quid non sit forma. Non autem iudicatur aliquid esse nomen solum ratione rei significatae, sed etiam ratione modi, quo significatur, sicut alio modo significat verbum, alio modo nomen, licet circa eandem rem versentur, ut curro et cursus. Sic quia nomen infinitum non significat modo determinato quasi notando et designando, non est nomen, quod secus contingit in hoc nomine „caecum” et aliis similibus, quae significant ipsam negationem formae, non autem quid non sit forma. Nomina autem transcendentia significant aliquid determinatum ex parte modi significandi, licet ex parte rei significatae sit indeterminatum et communissimum; significant enim, quid sit ille conceptus communissimus, non vero quid non sit.
Ad confirmationem respondetur negando minorem, et ad probationem dicitur, quod illa nomina infinitata significant negationem entis non per modum determinati, id est quid sit negatio entis, sed per modum indeterminatum, scilicet quid non sit ens. Et ad instantiam, quod ista negatio entis est ens et significat aliquid, scilicet aliquid rationis, respondetur, quod inquantum significatur per nomen illud infinitatum, solum praecise significat negationem entis modo illo indeterminato, licet per reflexam cognitionem possit illamet negatio ad modum entis cognosci, sed hoc pertinebit ad aliud nomen, quod significat illum reflexum conceptum non-entis ad modum entis, non ad nomen infinitatum.
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Ex Aristotele constat in 1. Periherm. cap. de Nomine et de Verbo1 tamquam certum casus obliquos excludi a ratione nominis, quia non significant directe et per se nominando, quod requiritur ad rationem et officium nominis. Tunc enim significatur aliquid nominando, quando significatur per modum quid; sic enim significatur quasi per se stans, quod distinguit rationem nominis a ratione verbi, quod significat quasi per modum fluentis, non per se stantis. Quando vero significatur per modum cuius vel cui, non significatur per modum quid est in se, sed ut est alterius, in quo deficit et cadit a modo substantiae et per se stantis, quod pertinet ad rationem nominis. Cuius signum affert Aristoteles cap. de Nomine et D. Thomas ibi lect. 4.2 in fine, quia casus obliqui non per se solos sufficiunt constituere verum vel falsum cum verbo „est”, sicut nominativus.
Non potest autem casus obliquus excludi a ratione nominis per illam particulam „cuius nulla pars etc.”, quia casus obliquus inquantum talis non est complexus, sed sequitur rationem sui recti. Si enim rectus est complexus vel incomplexus, etiam et obliquus; modus autem significandi, ut cuius vel cui, non duplicat conceptum nec facit complexum, sed eidem conceptui modum apponit, alioquin etiam nominativus esset complexus, quia significat per modum quid, sicut obliquus per modum cuius.
Si autem inquiras, cur prius definierit Aristoteles nomen sine illis particulis „finita” et „recta”, et postea illas addiderit ad excludenda nomina infinita et obliqua, respondet S. Thomas 1. Periherm. lect. 5.,3 quod Aristoteles non tradidit prius nisi rationes communes nominis et verbi, non autem omnibus numeris absolutas, etiam secundum speciales conditiones, quas postmodum addidit his particulis adiectis. Incepit enim definitionem per magis communia et postea consummavit magis exprimendo, quae requiruntur ad rationem nominis simpliciter.
DUBIUM tamen est satis controversum, an obliquus et rectus habeant conceptus eiusdem rationis et speciei in intellectu. Quam difficultatem non possumus in praesenti late expendere, quia plurima involvit ad Metaphysicam pertinentia.
Sed breviter dico in hac parte duo dicta S. Thomae inveniri, ut eius sententiam venari possimus. Primum est, quod ex parte rei significatae rectus et obliquus idem significant et consequenter habent eundem conceptum, quasi categorematice et logice, ita quod si rectus est absolutus aut connotativus aut communis aut univocus etc., etiam et obliquus. Istae enim sunt differentiae quasi categorematicae et logicae. Ita sumitur ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 4. in fine,4 ubi dicit ex Philosopho, «quod ratio, quam significat nomen, est eadem etiam in casibus nominis». Ergo ex parte rationis seu rei significatae idem habent rectus et obliquus.
Secundum dictum est in Quodlib. 4. art. 17.,5 ubi inquit S. Doctor «quod cum diversitate vocis potest esse diversitas intellectuum, sive propter diversitatem rei intellectae sive propter diversitatem intelligendi modi. Et hoc contingit, quandocumque est diversitas consignificationis, quae consequitur diversum modum intelligendi unam et eandem rem; et praecipue hoc apparet in tempore, quod per se commiscetur operationi intellectus humani. Et ideo dicendum est, quod non est idem enuntiabile „Socratem sedere” et „Socratem sedisse”». Ubi S. Thomas aperte fatetur, quod diversificatio temporis in verbo postulat diversos conceptus. Constat autem casus obliqui verbi fieri penes diversam temporis declinationem, ut dicit Philosophus 1. Periherm. cap. de Verbo6 et ibi D. Thomas lect. 5.7 Eadem ergo videtur esse ratio de casibus obliquis nominis, unde S. Thomas cit. Quodlib. subdit solutione ad 3., «quod diversitas significationis tollit nominis identitatem in tantum, quod obliqui secundum Philosophum non sunt nomina».
Quare secundum D. Thomam dicendum est, quod casus obliqui habent diversum conceptum a recto, non ratione diversae rei conceptae, sed ratione diversi modi concipiendi unam et eandem rem. Non enim potest unico et eodem conceptu repraesentari una res in recto et in obliquo, eo quod in obliquo exprimitur aliquis respectus et habitudo, quae non explicatur in recto, scilicet habitudo possessionis aut quasi possessionis. Significatur enim tamquam cuius, non tamquam quid. Ubi autem diversa habitudo et respectus exprimitur, diversus conceptus est et diversa repraesentatio, eo quod iste respectus pertinet ad diversum modum intelligendi et significandi unam et eandem rem. Licet enim ex parte rei significatae non varietur conceptus, variatur tamen in ratione et officio nominis, obliquando a modo significandi in quid ad modum significandi in cuius. Et propterea dixit S. Thomas, quod tollitur nominis identitas, scilicet in ratione et modo nominandi. Et hoc in casibus verbi manifestius est, quia variantur penes significationem diversi temporis, praeteriti vel futuri, quae sine dubio diversam postulant repraesentationem.
Sed supersunt duo argumenta: Primum est, quia multi modi, qui diversam habitudinem et respectum exprimunt, solum ponunt diversum exercitium in conceptu, non vero diversam repraesentationem, ergo similiter casus obliqui.
Antecedens constat multis exemplis. Nam idem conceptus potest modo esse praedicatum, modo subiectum, et habere hanc vel illam suppositionem, et mutari de vero in falsum sine intrinseca varietate repraesentationis. Et idem est de intuitivo et abstractivo in sententia valde probabili, quod non sunt differentiae essentiales notitiae.
Secundum argumentum est, quia si iste modus obliquitatis sufficit ad variandam intrinsecam repraesentationem conceptus, non possumus evadere, quin rectus et obliquus differant categorematice, quod nos negamus.
Sequela probatur: Nam imprimis nomina infinita differunt categorematice a finitis, ergo a fortiori casus obliqui a rectis. Nam casus obliqui magis distant a ratione categorematica, id est praedicati vel subiecti, quam nomina infinita. Secundo, quia omnis variatio categorematica est solum penes diversum modum exprimendi unam et eandem rem, sicut nomen et verbum possunt significare eandem rem, ut curro et cursus. Sed quia unum est per modum fluentis, aliud per modum per se stantis, unum est nomen, aliud per verbum. Similiter album et albedo significant idem et solum differunt ex parte connotati seu substituti; et hoc sufficit ad diversitatem categorematicam. Cur ergo modus significandi ut quid et ut cuius non sufficiant, cum etiam diversam connotationem et quasi adiacentiam dicat ly cuius in obliquo, quod denotat possessionem, et ly quid in recto?
AD PRIMUM respondetur negando consequens, et assignatur differentia, quod aliqui modi conveniunt conceptui ex ipsa ratione repraesentandi vel consignificandi, aliqui vero conveniunt ex aliqua extrinseca comparatione sive applicatione intellectus concipientis vel obiecti cogniti. Et modi primi generis postulant diversam repraesentationem, secundi vero generis non. Unde D. Thomas diversitatem obliqui a recto non reduxit ad diversum modum applicandi conceptus, sed ad diversum modum ortum ex diverso modo intelligendi unam et eandem rem. Sic ergo dicimus, quod habitudo praedicati et subiecti in conceptibus et diversitas suppositionis et similia non oriuntur ex modo intelligendi aut repraesentandi rem, sed ex applicatione et usu intellectus, quatenus intelligendo habitudinem unius ad aliud diverso modo applicat et coniungit unum alteri. Similiter veritas et falsitas nascitur ex eo, quod res sit vel non sit, unde existente re veritas consurgit in oratione, et non existente consurgit falsitas, ipsa oratione invariata, ut dicit Philosophus cap. de Substantia,8 eo quod non oportet variari repraesentationem, sed existentiam obiecti, ut diversa relatio conformitatis vel difformitatis ad illud resultet. Et eodem modo ex eo, quod res ponatur praesens vel absens, quantum ad coexistentiam durationis notitiae vel non coexistentiam, variatur ratio intuitivi et abstractivi eadem formali repraesentatione manente secundum illam opinionem. Ceterum diversitas temporis praeteriti vel futuri in verbo aut diversitas consignificationis in casibus nominis pertinent ad diversum modum intelligendi unam et eandem rem, ut dicit S. Thomas Quodlib. cit. Intelligitur enim aliquid in recto, ut persona vel res agens, in obliquo ut patiens vel ut connotans esse alterius aut quid simile, quae sunt diversae modificationes repraesentationis et obiecti repraesentati. Itaque ipsa habitudo personae agentis, possidentis aut patientis, a quo vel cui etc., non significantur ut res quaedam, sed ut modus rei, quae modo significatur ut a quo, modo ut ad quem, modo ut quid, et sic sub illo diverso modo explicandi producitur conceptus, atque adeo non est sola applicatio, sed explicatio diversa conceptus.
AD SECUNDUM: Negatur sequela, quia ut terminus sit diversus categorematice, oportet, quod sit diversus modus quasi ex parte rei significatae, et non solum ex parte significationis et modi intelligendi.
Et ad primam probationem dicitur, quod nomina infinita transferunt nomen in aliam rem significatam, scilicet in negationem sui positivi, et ita differunt categorematice ex parte rei significatae. Obliqui autem retinent eandem rem significatam et solum obliquant modum et habitudinem intelligendi illam, et ideo non differunt categorematice a suo recto. Quod autem sint minus apta ad rationem praedicati vel subiecti quam nomina infinita, non est propter diversitatem rei significatae, sed propter defectum et obliquitatem a modo requisito ad praedicationem, scilicet ut significetur per modum quid seu tamquam id, quod praedicatur vel subicitur. Nomen autem infinitum licet variet rem significatam de positivo in negativum, id tamen significat sicut quid, non sicut cuius.
Ad secundam probationem dicitur, quod differentia categorematica est penes diversum modum significandi rei ipsi significatae attributum et convenientem, sicut habere se per modum adiacentis vel per se stantis, ut commune aut particulare, ut res absoluta a connotatione vel non absoluta et similia, quae ipsam rem significatam quasi modificant. At vero casus obliqui solum sunt diversi modi consignificationis pertinentque ad deficientiam quamdam ipsius nominis, ut nomen est, inquantum nomen tali modo significat rem, ut notet seu designet illam, quid sit, obliqui vero notant, quod alicuius sit vel alicui etc., quod est variare modum consignificandi rem in ratione nominis seu notaminis et designativi, quod pertinet ad modum afficientem rem categorematice; talis enim modus etiam per modum recti et nominativi designari potest, et non solum in obliquo, ut patet in exemplis allatis de categorematico communi, connotativo, absoluto etc.
Ex dictis constat hanc definitionem nominis esse essentialem, quia explicat rationes genericas et superiores signi logici et rationes differentiales talis signi, quibus differt ab oratione et verbo et adverbis, quia significat ut aliquid et non ut aliqualiter. Et sic est essentialis definitio et explicanda in omnibus sicut definitio termini, additis his particulis hucusque explicatis, quae propriam quidditatem et munus nominis explicant.