Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Articulus IV: UTRUM REGULAE APPELLATIONIS TRADITAE IN TEXTU VERAE SINT
Antequam difficultates proponantur, SUPPONO tria: Primum est, quod communis acceptio intellectus, qua utitur aliquo termino, duplici modo potest applicare duos terminos inter se: Primo quasi simplici applicatione et generali modo, et sic applicatur id, quod se habet ut forma, ei, quod se habet ut materia et subiectum. Et vocatur haec simplex et absoluta applicatio, quia non mediante respectu vel modificatione, sed absoluto et simplici modo fit. Secundo potest fieri applicatio unius termini ad alterum non absolute et simpliciter, sed medio aliquo respectu vel modificatione seu formalitate unius ad formalitatem alterius, ratione cuius verificatur unum de altero praecise ut stat sub illa modificatione, et non aliter; unde si variatur et mutatur, vitiatur consequentia. Et talem applicationem speciali modo appellationem vocamus, ut cum dico: «Petrus est magnus medicus», ubi magnitudo non applicatur Petro absolute, sed respective ad medicinam.
Secundo sequitur ex hoc falsam esse aliquorum recentiorum sententiam, qui appellationem definiunt, quod sit denominatio, qua unus terminus alium denominat, illamque salvant in applicatione, qua formale unius termini applicatur materiali alterius, ut cum dicitur: «Homo sedet», «homo currit» etc. Sed haec sententia confundit generalem applicationem praedicati ad subiectum cum speciali proprietate logica, quae vocatur appellatio. Quod tamen falsum esse constat. Nam diverso modo invenitur applicatio et usus termini, quando praedicatum simpliciter et absolute applicatur alicui subiecto materialiter tento, et quando applicatur solum, ut stat sub aliquo respectu et modificatione; hoc enim pertinet ad significandum diverso modo veritatem, et ex illius variatione redditur defectuosa et viciosa consequentia. Ergo talis appellatio seu applicatio specialem considerationem debet habere in Logica et specialem proprietatem logicalem inducit, quam appellationem dicimus; sicut non valet: «Petrus est magnus medicus, ergo est magnus absolute».
Tertio revocandae sunt in memoriam regulae appellationis positae in textu, tam circa appellationem realem quam circa appellationem rationis.1 Additur autem in appellatione reali specialis difficultas circa terminos numerales, quando apponuntur termino substantivo vel adiectivo. Quando enim terminus numeralis adicitur termino substantivo, dicitur numerare supposita ratione formae, atque ita ibi intervenit appellatio, quia non numerantur supposita, nisi numerentur secundum multiplicationem formarum. In qua regula non dicitur, quod numerantur formae, sed quod numerantur supposita ratione formarum. Itaque supposita debent esse numerata et formae ipsae debent esse ratio numerandi, unde si non dentur plura supposita, non currit regula. Et procedit de forma substantiali secundum suum modum naturalem, id est ut affert secum suum suppositum et subsistít; et ita ut sint tres homines, requiruntur tres humanitates, ut sint tres dii, tres deitates. Ut autem numerentur adiectiva, sufficit, quod multiplicentur supposita, licet formae adiectae non multiplicentur, sed solum denominatio earum; sicut si una albedo esset in pluribus suppositis, dicerentur esse plura alba, quia ista pluralitas non resultat ex multiplicatione albedinis, sed ex multiplicatione adiectionis et denominationis.
IGITUR contra primam regulam potest fieri argumentum, quia datur appellatio, etiamsi termini non ponantur a parte eiusdem extremi; ergo regula est falsa.
Antecedens patet: In hac propositione: «Album est intensum» vel «Album disgregat visum» et «Christus ut homo est creatura» fit appellatio ad subiecta ex parte praedicati. Nam est sensus, quod Christus ratione humanitatis est creatura; alioquin si applicaretur ad suppositum illud praedicatum, esset falsa. Similiter in illa propositione: «Hoc album est intensum» potest fieri consequentia defectuosa ex sola variatione appellationis, ut si dicas: «Hoc album est intensum, hoc album est simile, ergo simile est intensum». Quae consequentia non valet, solum ex defectu appellationis; ergo signum est ibi intervenire appellationem. Et quando dicitur: «Album disgregat visum», intelligitur ratione formalis importati in ly album, alioquin propositio non esset essentialis.
Idem argumentum potest fieri de hac: «Essentia est generans in divinis», quae ideo est falsa, quia ly generans applicatur significato essentiae, non materiali et identico. Nam si applicaretur significato identico et materiali essentiae divinae, propositio illa esset vera, verificaretur enim de Patre, qui identice est essentia divina.
Et confirmatur, quia haec regula non tenet in appellatione rationis. Cum enim dico: «Homo est species», ibi intervenit appellatio, et tamen non ponuntur termini ex parte eiusdem extremi; ergo nec regula tenet in appellatione reali.
RESPONDETUR, quod regula intelligitur de appellatione formali et expressa, non quasi virtuali et aequivalente. Cum enim dico: «Album disgregat», «album est intensum» etc., aliud est, quomodo fiat seu significetur fieri applicatio, aliud quomodo in re fiat verificatio. Ex parte quidem modi significandi non significatur applicatio unius termini ad alium per appellationem, sed tantum significatur simplex applicatio praedicati ad subiectum; sed quia non potest verificari, nisi mediante aliqua ratione formali se tenente ex parte subiecti, dicitur virtualiter et aequivalenter habere appellationem. Quare in his consequentiis et similibus datur defectus appellationis quasi virtualis, ex variatione quasi duplicis suppositi importati ex parte subiecti, scilicet albi ut album vel albi ut simile, quod est quasi duplex suppositum logicum, licet sit unum materiale et physicum, et variatio de uno ad aliud variat consequentiam. Ceterum appellatio quando expresse significatur et ponitur, non fit nisi ut dicit regula, quando termini ponuntur ex parte eiusdem extremi. In illa autem propositione: «Essentia generat» non est appellatio, sed simplex applicatio praedicati ad subiectum; sed quia subiectum non significat personam nec supponit pro illa, sed solum essentiam, ideo est falsa. Et licet identice et materialiter sit idem cum persona, est identitas ex parte rei significatae, non ex ipso modo significandi huius termini „essentia”, et ita cum significative2 non importet personam, non verificatur actus personalis de illa.
Ad confirmationem respondetur, quod regula solum loquitur de appellatione reali, non rationis, quia quando praedicatum est secunda intentio, in quantum dicitur de prima vel de suo fundamento, cui convenit, significatur ipsum subiectum seu fundamentum sub statu capaci talis intentionis, qui est status praecisionis et acceptionis intellectus, sub quo tantum potest illi convenire tale praedicatum. Et ideo cum importet ipsam praecisionem ex parte subiecti, sufficienti modo ponitur ad faciendam appellationem, quia appellatio importat convenientiam unius termini ad alium sub quadam praecisione aut restrictione. Quod non currit in aliis terminis, qui faciunt appellationem realem.
Secundo arguitur: Terminus numeralis adiectus substantivo aliquando non numerat supposita ratione formarum; ergo falsa est regula.
Antecedens probatur: Nam si verbum divinum assumeret tres naturas humanas, non dicerentur tres homines, sed unus homo, ut determinat S. Thomas 3. q. 3. art. 7. Et tamen numerantur plures formae substantiales; ergo regula falsa.
Et confirmatur: Si e converso tres personae assumant eandem humanitatem, dicentur tres homines, et solum unus secundum quid, ut eodem loco art. 6. dicit S. Thomas. Ergo iam numeratur substantivum non ratione formarum, sed ratione suppositorum, etiamsi habeant unam formam substantialem.
RESPONDETUR, quod in illo casu non essent tres homines, quia non essent tria supposita; neque enim dicit regula, quod substantivum plurificatur, quando plurificantur formae, et non supposita, sed quod supposita numerantur ratione formarum, quod verissimum est. Sed ad hoc non sufficit multiplicari formas substantiales, si non multiplicentur etiam supposita (licet ratio multiplicandi sint ipsae formae), quia tunc formae non ferunt secum supposita nec sunt modo connaturali, subsistendo in se.
Ad confirmationem respondetur, quod in illo casu dicit S. Thomas, quod illae tres personae essent unus homo secundum quid, et simpliciter plures, ut patet 3. q. 3. art. 6. ad 1., «quia non posset», inquit, «argui ex hoc, quod tres personae sunt unus homo, quod essent unus simpliciter; nihil enim prohibet dicere, quod homines, qui sunt plures simpliciter, sint unus quantum ad aliquid, sicut unus populus». Quare si tres personae assumerent unam naturam, dicerentur tres homines simpliciter, quia ut sint unus simpliciter, non sufficit unitas formae substantialis, quando ipsa non affert secum suppositum, sed advenit pluribus suppositis et habet quasi modum termini connotativi. Itaque tam plurificatio quam unitas in formis substantialibus intelligitur ratione formarum substantialium substantiali modo se habentium, id est ut important secum suam subsistentiam et suppositum, non autem ut trahuntur ad suppositum vel supposita aliena, et quasi induunt leges et modum connotativorum.
Sed cur, INQUIES, tres personae modo dicuntur unus Deus simpliciter, et non plures dii ratione unius naturae, in illo autem casu non dicerentur unus homo ratione unius naturae humanae, sed plures homines?
Respondetur differentiam consistere in hoc, quod natura divina etiamsi sit in tribus personis, ita est perfecta in ratione formae substantialis, ac si esset in una tantum persona et afferret secum suum suppositum. Unde natura divina respectu trium personarum non induit rationem termini connotativi, quia non trahitur ad personas ut ad assumentes et dantes esse ipsi naturae, sed ex se habet esse, unde simpliciter et substantialiter fit existens independenter a personis. Et quia unitas sequitur esse, si ex se habet esse perfecte, ex se affert unitatem. At vero natura humana licet substantialiter uniatur personis, tamen non habet in se totam perfectionem substantiae nec induit modum formae substantialis, sed quasi connotative, accipiendo esse substantiale ab ipsis personis. Et ideo non est in statu perfecto dandi unitatem substantialem simpliciter independentem a personis, quia non habet ex se, sed ex personis esse. Sed natura divina independenter a personis est unus Deus propter infinitam perfectionem talis esse et substantiae divinae. Vide Caietanum 3. p. q. 3. art. 6. in calce art.
Argumenta, quae possent fieri contra regulam appellationis rationis sunt eadem, quae allata sunt in praec. art. agendo de suppositione simplici. Videantur ibi.