Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
Articulus II: UTRUM VERBUM POSSIT INFINITARI INTRA PROPOSITIONEM
Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI
Articulus I: UTRUM SIT BONA DEFINITIO ORATIONIS ET QUID SIT EIUS DEFINITUM
Articulus II: UTRUM DEFINITIO DEFINITIONIS RECTE SIT TRADITA
Articulus III: UTRUM DEFINITIO DIVISIONIS ET EA, QUAE AD DIVISIONEM PERTINENT, RECTE TRADANTUR
Quaestio V: DE ENUNTIATIONE
Articulus I: IN QUO CONSISTAT RATIO ENUNTIATIONIS, UT ABSTRAHIT A CATEGORICA ET HYPOTHETICA
Articulus II: UTRUM ENUNTIATIO CATEGORICA SIT ALIQUA SIMPLEX QUALITAS ET CONCEPTUS IN MENTE, VEL COMPOSITA FORMALITER
Articulus III: UTRUM DIVISIO IN HYPOTHETICAM ET CATEGORICAM SIT ESSENTIALIS ET UNIVOCA
Articulus IV: UTRUM DIVISIONES IN AFFIRMATIVAM ET NEGATIVAM, IN UNIVERSALEM ET PARTICULAREM, SINT BONAE ET ESSENTIALES
Quaestio VI: DE SUPPOSITIONE ET ALIIS PROPRIETATIBUS PARTIUM ENUNTIATIONIS
Articulus I: UTRUM DEFINITIO SUPPOSITIONIS SIT BONA
Articulus II: UTRUM SUPPOSITIO IMPROPRIA REPERIATUR IN CONCEPTU MENTIS ULTIMATO
Articulus III: QUAE SINT NOTANDA CIRCA ALIAS SPECIES SUPPOSITIONIS ET PROPRIETATES LOGICALES
Circa simplicem suppositionem, cuius definitionem in textu tradidimus,1 solet esse difficultas, quomodo distinguatur ab aliis suppositionibus, et primo a suppositione naturali. Nam videtur in suppositione simplici etiam importari connexio et habitudo necessaria terminorum. Nam cum dico: «Homo est species», ideo est suppositio simplex, quia facit hunc sensum: «Homo conceptus conceptu proprio seu in communi est species», sed illud praedicatum „species” essentialiter convenit conceptui communi hominis, ergo importat essentialem connexionem terminorum. Item ex alio capite definitio suppositionis simplicis convenit naturali, ut quando definitio praedicatur de definito, ut si dicas: «Homo est animal rationale», ly homo accipitur pro immediato significato, quod per se et formaliter ita significat. Nam definitur homo, quod non definitur Petrus aut Paulus in singulari. Ergo definitio suppositionis simplicis etiam convenit naturali, in qua definitio praedicatur de definito.
Secunda difficultas est, an possit inveniri suppositio simplex in termino singulari, ut cum dico: «Petrus est individuum». Nam terminus singularis non videtur habere significatum immediatum distinctum a mediato, ratione cuius possit supponere simpliciter, sed solum habet unicum et adaequatum, pro quo supponit singulariter. Ex alia autem parte videtur, quod, sicut in hoc termino „homo”, quando praedicatur aliquis terminus secundae intentionis de illo, datur suppositio simplex, quia non transit ad significata mediata, non enim valet: «Homo est species, ergo Petrus est species»; ita similiter quando praedicatur aliquod praedicatum secundae intentionis, quod non convenit naturae in communi, sed solum individuo, etiam supponit simpliciter, unde eodem modo non valet: «Petrus est individuum et non est praedicabilis de multis, ergo homo est individuum et non est praedicabilis de multis».
Denique in propositionibus, in quibus praedicatum secundae intentionis repugnat subiecto, ut si dicas: «Petrus est species», «homo est individuum», subiectum debet supponere simpliciter, quia praedicatum est terminus secundae intentionis, quod non transit ad significata mediata; et tamen non accipitur pro eo, quod primo et per se significat, cum conceptus praedicati repugnet conceptui subiecti, et consequenter non appellat proprium et per se conceptum illius; ergo etc.
AD ISTAS DIFFICULTATES BREVITER RESPONDETUR supponendo suppositionem simplicem distingui a materiali et personali. Ab illa quidem, quia suppositio simplex est pro ipsa re significata, non pro ipso nomine significante; a personali vero, quia supponit pro solo immediato significato et nullo modo pro mediato. Est enim prae oculis habenda illa doctrina S. Thomae q. 9. de Potentia art. 4.,2 quod nomen significat dupliciter, uno modo formaliter, alio modo materialiter. Significatum formale est illud, ad quod significandum nomen principaliter est impositum; materiale est illud, in quo talis ratio significata per nomen salvatur et invenitur, sicut nomen „homo” significat naturam hominis, sed salvatur in individuo. Ut ergo sit suppositio simplex, requiritur, quod ita supponat pro uno significato, scilicet immediato, quod non possit transire nec descendere ad mediatum, quia si potest transire ad utrumque, non manet simplex, sed quasi duplex suppositio et quasi duplici significato conveniens. Hoc autem solum contingit in praedicatis secundae intentionis, respectu sui subiecti seu fundamenti. Nam si sint praedicata realia, hoc ipso possunt inveniri a parte rei et consequenter in aliquo individuo, et non solum in natura. Non ergo sufficit ad suppositionem simplicem dari aliquod praedicatum, quod conveniat immediato significato nominis, sed requiritur, quod conveniat cum aliqua praecisione ex uni significato, quod non alteri.
Ad primam ergo difficultatem respondetur, quod illa propositio nullo modo est essentialis. Ut enim propositiones sint essentiales, oportet, quod necessaria connexio et habitudo importetur ex vi ipsorum terminorum, non ex vi alicuius applicationis vel status, quo aliquis terminus vestitur aut applicatur, nisi talis applicatio aut status explicetur in propositione; tunc enim ex vi termini explicantis statum poterit importari necessaria connexio cum praedicato, ut si dicas: «Homo disgregat visum». Licet verificetur subiectum pro homine albo et supponat pro illo, tamen quia ex vi illius termini „homo” non importatur ipsa albedo, cui essentialiter convenit disgregare, ideo ista propositio non est essentialis. Si vero dicas: «Homo albus disgregat», est essentialis. Similiter si dicas: «Homo est species», licet verificetur pro homine concepto in communi, non tamen est essentialis propositio, quia ex vi illius termini „homo” non explicatur, quod sit conceptus in communi. Si autem exprimatur in propositione „homo conceptus conceptu communi”, tunc de illo praedicabitur essentialiter, quod sit species; facit enim hunc sensum: «Homo in quantum species est species».
Ad instantiam pro alia parte dicitur, quod definitio, licet conveniat termino ratione naturae et quidditatis, non tamen est suppositio simplex, quia non ita convenit naturae, quae est immediatum significatum, quod non possit etiam convenire personae seu individuo, in quo invenitur talis natura; imo sicut quidditas et natura descendit ad individua, ita et definitio. Et licet, quando definitur homo, non definiatur Petrus immediate et secundum individuationem, definitur tamen mediate secundum naturam et quidditatem Petri.
Ad secundam difficultatem respondetur, quod etiam in termino singulari potest inveniri suppositio simplex, eo quod invenitur significatum immediatum et mediatum, sed inverso modo ad terminum communem. Nam in termino communi immediatum significatum est natura, et mediatum est persona, cui convenit natura; in terminis autem singularibus immediatum significatum est persona seu individuum, mediatum autem natura, cuius est persona, unde definitur persona, quod est rationalis naturae individua substantia. Ubi immediatum et directum significatum est substantia seu suppositum individuum, mediatum vero seu indirectum est natura. Quare omnia illa praedicata, quae important secundam intentionem singularitatis, faciunt suppositionem simplicem in termino singulari, et non personalem; v. g. quando dicitur de Petro, quod est aliquid inferius subicibile ad speciem atomam, quod est praedicabile de uno, et non de multis, quod est individuum et similia, in quibus valet consequentia a termino singulari ad communem, ut in argumento dicitur.
Ad tertiam difficultatem respondetur utrumque posse sustineri in illis propositionibus, et quod subiectum supponit simpliciter, et quod supponit personaliter.
Primum sic: Quia hoc ipso, quod subiectum per copulam unitur termino secundae intentionis iuxta exigentiam talis copulae, facit quasi appellationem ad standum sub ratione proprii et immediati conceptus. Et licet praedicatum sit repugnans subiecto, hoc solum convincit, quod non convenit illi, et sic redditur propositio falsa, non tamen quod subiectum non supponit iuxta exigentiam illius copulae et praedicati. Quare facit hunc sensum illa propositio: «Petrus ut conceptu proprio est species», et ideo est falsa; sicut etiam in hac: «Homo est lapis» ly „homo” supponit, quia licet ei non conveniat praedicatum, potest tamen inveniri et demonstrari homo secundum exigentiam verbi „est”; alioquin non apparet, qua suppositione supponat illud subiectum «Petrus est species», si simpliciter non supponit, cum personalis suppositio non conveniat respectu illius praedicati secundae intentionis.
Secundum vero sic explicatur, dicendo, quod potest supponere suppositione personali, quia licet praedicatum sit secundae intentionis, tamen non significatur convenire subiecto, sed repugnare; repugnat subiecto etiam a parte rei. Quare ubi praedicatum secundae intentionis est repugnans subiecto, non oportet, quod faciat illud supponere simpliciter, quia etiam in personali suppositione ei repugnat, et in suo significato mediato, quod est a parte rei.
Circa alias species et divisiones suppositionis et regulas earum, tam pro absolutis quam pro relativis, plura solent multiplicari sophismata et consequentiae, quae si hic exacte tractarentur, in immensum cresceret istud opus. Ideo illa in praesenti omittimus in seq. quaest. praecipua indicaturi art. 3.
Circa alienationem illud venit in praesenti notandum, an propositiones, in quibus fit alienatio subiecti a praedicato, sint in materia contingenti vel remota vel necessaria, ut cum dico: «Homo est pictus», «homo est mortuus». Nam si subiecta alienantur, non supponunt pro homine vero, sed pro homine picto et mortuo, de quo essentialiter dicitur, quod est mortuus aut pictus.
RESPONDETUR, quod illud praedicatum „pictus” et „mortuus” potest sumi dupliciter, uno modo participialiter seu in vi verbi, alio modo nominaliter seu in vi nominis. Participialiter verificatur illa propositio: «Homo est mortuus» per ampliationem subiecti de vero homine, non per alienationem. Nam de homine vero dicimus per ampliationem, quod mortuus est, id est obiit vel desiit esse; et hoc de homine vero dicitur, quia facit hunc sensum: «Homo, qui antea erat, iam non est, sed desiit esse». Similiter si dicatur: «Homo est pictus», participialiter facit hunc sensum: «Homo verus est effigiatus per picturam, sive existat modo ille homo sive non». Et in hoc sensu istae propositiones sunt in materia contingentis, quia praedicata accidunt suis obiectis. Et licet cum corruptione subiecti illi adsint, non est cum corruptione conceptus essentialis, sed solum cum corruptione existentiae, quod non tollit praedicationem accidentalem, ut in Praedicabilibus cap. de Accidente, dicetur.3 Si vero sine ampliatione consideretur illa propositio, praecise in vi terminorum, est in materia remota, quia illi duo termini „homo” et „mortuus”, „homo” et „pictus” repugnant inter se, quia non potest aliquid esse homo et mortuus. At vero si ly mortuus accipiatur nominaliter, sic facit alienationem subiecti; idem est enim dicere: „Homo mortuus”, ac dicere: „Cadaver hominis”; „homo pictus”, „pictura hominis”. De subiecto autem sic alienato constat verificari praedicatum illud necessarium, quia alienatio illa relinquit terminum quasi in aliena significatione, id est cadaveris hominis et picturae, de qua essentialiter dicitur ly mortuum et ly pictum. Quare tunc est in materia naturali.