Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Prima divisio termini est in mentalem, vocalem et scriptum. Mentalis est notitia seu conceptus, ex quo simplex conficitur propositio1. Vocalis supra est definitus cap. 1. Scriptus est scriptura ad placitum significans, ex qua simplex conficitur propositio.
Terminus mentalis, si attendamus ad diversas species essentiales eius, dividitur penes obiecta, a quibus species notitiarum sumitur. Et sic non agimus de divisione illorum in praesenti, sed solum agimus de quibusdam generalibus conditionibus notitiarum seu conceptuum, quibus distinguuntur varii modi cognoscendi. Et nota, dividi hic notitiam simplicem, id est pertinentem tantum ad primam operationem; agimus enim de divisione termini mentalis, terminus autem ad primam operationem spectat. Unde in hac divisione notitiarum non includitur aliqua notitia pertinens ad discursum aut ad compositionem; nulla enim istarum est terminus vel simplex apprehensio. Et similiter removetur omnis notitia practica et quae dicit ordinem ad voluntatem, quia voluntas non movetur a simplici apprehensione termini, sed a compositione seu iudicio de convenientia rei, ut dicemus in libro de Anima2.
Igitur notitia, quae est simplex apprehensio, seu terminus mentalis PRIMO dividitur in notitiam intuitivam et abstractivam. Quae divisio non solum amplectitur notitiam intellectivam, sed etiam sensuum externorum, quae semper sunt notitiae intuitivae, et internorum, quae aliquando sunt intuitivae, aliquando abstractivae. Notitia intuitiva est notitia rei praesentis. Et dico rei praesentis, non praesentatae ipsi potentiae; esse enim praesens pertinet ad rem in seipsa, ut est extra potentiam, esse praesentatam convenit rei, ut obiectae ipsi potentiae, quod omni notitiae commune est. Notitia abstractiva est notitia rei absentis, quae opposito modo intelligitur ad intuitivam.
SECUNDO dividitur notitia ex parte conceptus in conceptum ultimatum et non ultimatum. Conceptus ultimatus est conceptus rei significatae per terminum, ut res, quae est homo, est significata per vocem „homo”.
TERTIO dividitur conceptus in directum et reflexum. Reflexus est, quo cognoscimus nos cognoscere, atque ita habet pro obiecto aliquem actum vel conceptum aut potentiam intra nos. Directus est, quo cognoscimus aliquod obiectum extra conceptum nostrum, nec reflectimus supra cognitionem nostram, ut cum cognoscitur lapis vel homo.
Secunda divisio termini pertinet proprius et principalius ad terminum vocalem, et sic dividitur terminus in univocum et aequivocum. Terminus univocus dicitur, qui sua significata eodem conceptu significat, ut ly homo significat omnes homines, ut conveniunt in eodem conceptu naturae humanae. Et intelligitur in eodem conceptu simpliciter, non proportionaliter tantum uno, sicut analoga, quae saltem proportione unum dicuntur, ut in Logica q. 13. dicemus. Aequivocus terminus dicitur, qui sua significata non eodem, sed pluribus conceptibus significat, id est non ut conveniunt aliquo modo etiam proportionaliter, sed ut differunt, sicut canis significat animal et sidus3. Et ideo non datur aequivocatio in conceptu ultimo mentis, ut dicemus cit. loco Logicae art. 2., quia conceptus est naturalis similitudo, et si est unus, repraesentatum eius est unum, si autem plura attingit, est ut conveniunt in aliqua ratione una, quod est proprium univocorum. Et ideo haec divisio proprie tangit terminum vocalem, in quo invenitur aequivocatio, id est unitas vocis cum pluralitate significationis, quia significatio ad placitum est, non naturalis. Vide etiam, quae dicuntur in Logica q. 23. art. 4. circa secundum argumentum.
Et adverte, quod Aristoteles definit in Antepraedicamentis aequivoca, «quorum nomen commune est, ratio vero significata diversa»4, quia illa definitio dabatur de rebus significatis per nomen aequivocum vel univocum, quae dicuntur aequivoca aequivocata, id est aequivoce significata. Nos vero definivimus hic terminos aequivoce vel univoce significantes, qui dicuntur aequivoca aequivocantia, id est aequivoce vel univoce significantes.
Dividitur aequivocum in aequivocum a casu et a consilio. Primum est simpliciter aequivocum et convenit ei definitio data. Secundum est analogum, et est id, quod significat sua significata, ut sunt unum secundum quamdam proportionem, et non simpliciter, sicut sanum dictum de animali et de herba. De his tractamus in Logica q. 13. et 14.
In praesenti nota duas regulas pro analogis. Prima: Analogum per se sumptum stat pro famosiori significato; sicut dicendo „homo” et nihil addendo, quod restringat vel determinet, stat pro homine vivo, non pro picto. Secunda: In analogis vel aequivocis talia sunt subiecta, qualia permittuntur a suis praedicatis vel restrictionibus, id est quando nomen significat plura, determinatur ad standum pro aliquo iuxta exigentiam praedicati vel restrictionis, ut si dicas: «Canis latrat», stat pro cane, qui est animal. Has regulas explicamus in Logica q. 13. art. 2.
Tertia divisio termini est in categorematicum et syncategorematicum, quasi latine dicas significativum seu praedicativum et consignificativum. Categorematicus est, qui aliquid per se significat. Ubi ly „per se” coniungendum est cum ly aliquid, id est significat aliquid, quod repraesentatur ut aliquid per se, id est non ut adverbium aut modificatio, sed ut res quaedam, sicut cum dico „homo”. Terminus syncategorematicus est, qui aliqualiter significat, ut adverbium velociter, faciliter, signum omnis, quidam, etc. Et dicitur aliqualiter significare, non quia vere et proprie non significet, sed quia significatum eius non repraesentatur ut res per se, sed ut modus rei, id est exercendo modificationem alterius rei.