Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae
John of St. Thomas (1589–1644)
First published 1930
Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.
Praefatio I: Praefatio
Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS
Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS
Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DEFINITIO TERMINI
Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI
Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM
Caput V: DE NOMINE
Caput VI: DE VERBO
Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS
Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE
Caput II: DE MODO SCIENDI
Caput III: DE DEFINITIONE
Caput IV: DE DIVISIONE
Caput V: DE ARGUMENTATIONE
Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE
Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS
Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM
Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT
Caput X: DE SUPPOSITIONE
Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS
Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS
Caput XIII: DE RELATIVIS
Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE
Caput XV: DE APPELLATIONE
Caput XVI: DE OPPOSITIONE
Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES
Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM
Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM
Caput XX: DE MODALIBUS
Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM
Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM
Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI
Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE
Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS
Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS
Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS
Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS
Caput II: DE INDUCTIONE
Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM
Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA
Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM
Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM
Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS
Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO
Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM
Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI
Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE
Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE
Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI
Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.
Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.
Caput XIV: DE FALLACIIS
Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS
Quaestio I: DE TERMINO
Articulus I: UTRUM RECTO ORDINE DOCTRINAE INCIPIAT DIALECTICA A TERMINO
Articulus II: UTRUM SIT BONA DEFINITIO TERMINI ENUNTIATIVI, ET IN QUO EIUS FORMALITAS CONSISTAT
Articulus III: UTRUM DEFINITIO TERMINI SYLLOGISTICI BONA SIT, ET QUAE EIUS FORMALITAS
Articulus IV: QUOD SIT DEFINITUM TERMINI, ET PRO QUO SUPPONAT
Articulus V: UTRUM VOCES SIGNIFICENT PER PRIUS CONCEPTUS AN RES
Articulus VI: UTRUM TERMINUS HABEAT ALIQUAM DIVISIONEM ESSENTIALEM
Quaestio II: DE NOMINE
Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”
Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM RECTE EXCLUDATUR A RATIONE NOMINIS
Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS
Quaestio III: DE VERBO
Articulus I: QUID SIT SIGNIFICARE CUM TEMPORE ET ABSOLVI A TEMPORE
DUO SUPPONENDA SUNT: Primum est, quod verbum non solum adiectivum, sed etiam substantivum habet diversum conceptum ab extremis. Quod de adiectivo omnes concedunt, de substantivo vero negant aliqui recentiores dicentes, quod verbum „est”, quod ponitur ut connexio in enuntiationibus, non habet in mente peculiarem conceptum, sed tantum explicat convenientiam suorum extremorum.
Contrarium sentit S. Thomas. Nam in 1. Periherm. lect. 5. in fine1 inquit, quod ideo Aristoteles dixit, quod hoc verbum „est” consignificat compositionem, quia non eam principaliter significat, sed ex consequenti; significat enim illud, quod primo cadit in intellectu per modum actualitatis absolutae. Nam ly est simpliciter dictum significat actu esse. Quia vero actualitas, quam principaliter significat hoc verbum „est”, est communiter actualitas omnis formae, vel substantialis vel accidentalis, inde est, quod cum volumus significare quamcumque formam inesse alicui subiecto, id significamus per verbum „est”, et sic ex consequenti significat compositionem. Et in 1. dist. 8. q. 2. art. 3. ad 3.2 dicit, «quod ly fuit et erit significant essentiam per modum actus et consignificant tempus». Assignat ergo D. Thomas proprium conceptum verbi „est”, unionem autem seu compositionem dicit significare ex consequenti; pertinet enim ad modum significandi verbi, non ad rem significatam. Et certe non stat, quod participium verbi est, scilicet ens, habeat proprium conceptum, quo significat entitatem ut sic, et verbum est, a quo illud derivatur, non habeat proprium conceptum.
Secundo suppono ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 4.,3 quod aliud est significare tempus, aliud significare cum tempore, aliud significare habitudinem temporis mensurantis sive connotare tempus. Nam significare ipsum tempus tamquam rem significatam fit per nomen, non per verbum, sicut hoc nomen tempus, dies, annus etc. significant tempus, et non sunt verba. Significare vero cum tempore est significare aliquid, prout subicitur tempori. Et quia substantia secundum se et ex modo substantiae non mensuratur tempore, sed solum prout subest motui et mutationi, quia motus est, quod primo et per se mensuratur tempore, et ratione cuius cetera mensurantur tempore, inde est, quod verbum, quia significat per modum fluxus et motus, significat cum tempore, nomen autem, quia modo substantiae et per se stantis, significat sine tempore. Denique significare habitudinem temporis vel connotare tempus est significare respectum unius temporis ad aliud vel rem aliquam cum determinatione alicuius temporis. V. g. heri, hodie, cras significant habitudinem temporis praeteriti vel futuri, et similiter prandium, cena et similia aliquam determinatam partem temporis connotant, in qua illae actiones solent fieri.
HIS POSITIS DICO: Significare cum tempore esse ita intrinsecum et essentiale verbo, ut numquam ab eo possit absolvi. Dicitur tamen quibus propositionibus absolvi a tempore, et non a significatione cum tempore, quia unit extrema independenter a tempore, et tamen hoc ipsum significat per modum temporis.
Igitur quod verbum a tempore absolvatur, est communis auctorum sententia, imo communis omnium conceptio, quando formant propositiones necessarias, quas vocant aeternae veritatis, non quia veritas obiectiva positivam aeternitatem et durationem habeat, sed quia a tempore non dependet nec fundatur in eo aut per illud mutatur, si necessaria est; «perenne enim vero non perit veritas», ut ex Augustino4 inquit D. Thomas in 1. dist. 19. q. 5. art. 3.5 Quare verbum absolvi a tempore nihil aliud est quam veritatem ipsam absolvi a tempore; veritas enim significatur per verbum, inquantum unit extrema in propositione. Unde si veritas est independens a tempore, etiam unio extremorum a tempore non dependet, et consequenter verbum inquantum unit, non dependet a tempore, quod est absolvi ab illo quoad exercitium uniendi et copulandi extrema, quae habent connexionem intrinsecam, non contingentem et temporalem, quae a tempore dependeat. At vero significare cum tempore convenit verbo etiam extra propositionem ex vi suae propriae significationis, sicut nomini significare sine tempore.
Absolvi ergo a tempore est unionem verbi, non significationem verbi absolvi a tempore. Unde patet, quod absolvi a tempore nec est mutare mensuram temporis ex parte modi significandi nec unire in ordine ad omne tempus sive durationem aut nullo modo unire per modum temporis, sicut aliqui diversimode senserunt, sed verbum immutato modo significandi cum tempore, quod sibi intrinsecum est, non explicare unionem extremorum ut dependentem a tempore.
Quid sit autem significare cum tempore, quae est prima pars conclusionis, respondetur ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 4.,6 quod nihil est aliud quam significare sub illa ratione et modo, quo aliquid subicitur tempori. Subicitur autem tempori ratione motus seu mutationis; omnis autem actio per modum motus significatur. Et hoc est significare cum tempore in verbo, quia significat rem aliquam sub actuali tendentia vel applicatione aut communicatione, et sic dicitur significare per modum actionis seu fluxus atque adeo sub mensura temporis. Et quia ea, quae sunt aeterna et independentia a tempore, etiam per modum temporis intelliguntur a nobis, ideo etiam quando unio seu copulatio verbi absolvitur a tempore ex parte extremorum, super quae cadit, adhuc intelligitur a nobis ad modum temporis, et ideo significatur cum tempore quantum ad modum significandi, licet absolvatur a tempore quantum ad unionem et habitudinem extremorum.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo obicitur: Multa verba non significant per modum motus et fluxus, ergo non significant cum tempore.
Antecedens probatur: Nam verbum „est” non significat actionem, sed esse secundum conceptum analogum communem ad essentiale et accidentale, sicut ipsum ens, quod est eius participium. Similiter hoc verbum „habeo”, „possideo”, „quiesco” et similia non significant motum aliquem vel actionem, sed oppositum actionis et motus, ergo non significant per modum motus et actionis.
RESPONDETUR, quod aliud est significare motum vel actionem, aliud per modum motus. Non omnia verba significant motum et actionem ex parte rei significatae, omnia tamen significant per modum motus, id est per modum transeuntis et secundum habitudinem praesentis, praeteriti vel futuri, et sic significant rem, ut subest praesentiae, quae intelligitur habere transitum ad praeteritum et futurum. Unde verbum „est” significat actum essendi, non operandi et significat illum, ut subest praesentiae et transit ad praeteritum. Existentia enim in creaturis est terminus actionis, unde induere potest modum actionis et transeuntis in significando. Et idem est de quiescere et possidere etc. Quae significari possunt per modum transeuntis, quia motu acquiruntur, atque adeo ut mensurantur tempore.
Secundo obicies: Significatio verbi numquam mutatur, etiamsi absolvatur a tempore, sed significat ipsam copulam et unionem; ergo unio numquam mutatur, sed vel semper dependet a tempore, vel si non dependet, mutatur significatio.
Confirmatur, quia ex vi significationis verbi verbum necessario unit mediante aliqua differentia temporis vel de praesenti vel de praeterito etc. Ergo extrema prout subsistunt et uniuntur verbo, non possunt non mensurari ipso tempore et restringi ad talem differentiam temporis, siquidem per illam solum et secundum exigentiam illius uniuntur.
Secundo confirmatur, quia si verbum abstrahit a tempore, sequitur, quod extrema non supponant, atque adeo si fiat propositio affirmativa, erit de subiecto non supponente, quod est esse falsam. Sequela probatur, quia suppositio debet verificari in ordine ad copulam, ut si dicas «homo est animal», debet verificari de homine dicendo «hoc est homo» (demonstrato homine). Sed si abstrahit ab omni tempore, non potest demonstrari, quod hoc est homo, ut patet antequam homo crearetur; ergo suppositio non verificatur.
RESPONDETUR copulam seu unionem non significari immediate et directe a verbo, sed ex consequenti, ut ex S. Thoma 1. Periherm. lect. 5. in fine7 supra diximus. Significat autem directe actionem aliquam vel actualitatem sub modo fluentis et transeuntis, qui modus cum sit applicativus, ex vi illius resultat et consequitur unio seu applicatio extremorum. Et quia, ut ibi dicit D. Thomas, non potest intelligi compositio sine extremis componentibus, ideo unio seu copula, quae resultat, est dependens ab extremis et secundum connexionem extremorum sic resultat, vel ut dependens a tempore vel ut absoluta a tempore.
Ad primam confirmationem respondetur, quod verbum quando absolvitur a tempore, etiam unit mediante aliqua differentia temporis ex parte modi significandi, sed independenter a tempore ex parte unionis consecutae in extremis et ex parte ipsius rei unitae.
Ad secundam confirmationem dicitur, quod in illis propositionibus extrema supponunt naturaliter, et talis suppositionis verificatio fit iuxta exigentiam verbi, non demonstrando subiectum existens, sed secundum se in intellectu, ita ut quando dico «hoc est homo», ly hoc non demonstret individuum existens in tempore, sed essentiam hominis, prout potest inveniri in omnibus individuis; haec enim est suppositio naturalis.
Ultimo arguitur: Verbum „fuit” et „erit” significant idem, quod verbum „est”, cum sint casus obliqui ipsius, et tamen non possunt absolvi a tempore, alioquin ista propositio «Adam fuit homo» esset aeternae veritatis, quae tamen falsa redderetur pro illo tempore, antequam esset creatus Adam. Ergo etiam verbum „est” significat dependenter a tempore nec potest duas actualitates significare, alioquin esset verbum aequivocum non significans unam tantum actualitatem.
RESPONDETUR, quod hoc ipso quod ly fuit et erit sunt casus verbi et cadunt a significatione verbi praesentis, impossibilitantur ad abstrahendum a tempore, quia restringunt suam significationem ad rationem praeteriti vel futuri tantum, quae non est capax abstrahendi a tempore sicut ratio praesentis. Nam id, quod praesens est, potest significari ut non transiens, sed semper praesens, qualia sunt ea, quae non dependent a tempore. Praeteritum autem ex parte rei significatae essentialiter importat ipsum transitum et successionem temporis, unde unio ex illa consecuta semper est dependens a tempore. Sunt autem multa verba, quae non possunt a tempore absolvi, ut existere, moveri etc. Et similiter ly fuit et ly erit.
Vel secundo dici potest, quod etiam absolvuntur a tempore ly fuit et ly erit, de quo D. Thomas in 1. dist. 8. q. 2. art. 3.,8 siquidem aliquando attribuuntur Deo, ut cum dicitur, quod fuit ab initio: «Verbum erat apud Deum», «Deus erit in aeternum» etc. Tunc dicendum est, quod illa propositio «Adam fuit homo» etiam antequam crearetur Adam, vera erat, sumendo ly fuit non pro eo, quod est exstitisse, sed pro eo, quod est connexa fuisse illa duo extrema. Verbum autem „est” non significat duas actualitates, sed actualitatem essendi in communi, sicut participium suum, scilicet ly ens. Unde ex adiunctis extremis communis illa et indifferens significatio actualitatis determinatur et restringitur ad unionem actualitatis essentialis vel accidentalis, ut sumitur ex D. Thoma 1. Periherm. lect. 5. in fine.9
Argumenta alia, quae possunt fieri circa aeternitatem propositionis necessariae, omittimus in praesenti, quia ad Metaphysicam pertinent. Nec in praesenti disputamus, quomodo illae propositiones sint aeternae veritatis, sed id modo supponimus; disputamus autem, quomodo in illis verbum absolvatur a tempore.