Superiorem locum vix dum finieram, et ecce nuntius affertur, parentem meum clarissimum Viennae diem extremum obiisse. Eo vero audito nuntio, si motum me negem, quam id recte faciam, viderint sapientes: sed certe mentiar. Motus sum enim tali parente orbatus, qualis, ut arbitror, apud mortales reliquus nullus est. Cum autem ego illi meas has lucubrationes nuncuparem, scilicet a laboribus, quos eius potissimum causa susceperam, aliquandiu cessatum est. Mihi enim ante ita iucunda huius libri confectio erat, ut non modo omnes abstergere laborum molestias; sed efficeret labores molles etiam et iucundos. At vero postea nihil omnino erat, quo taedium et cura leuaretur. Etenim viuo patre, cum de locis theologicis aliquid vellem scribere, ille mihi occurrebat non eo solum dignus munere, sed in cuius etiam nomine vigiliae nostrae gratius apparerent. Nunc autem, quem similem inventurus sum, ut patris loco substituam1?
Solebam mihi equidem charissimum parentis vultum sistere. Et quotiescunque scribendum erat, aut ego eram cum illo, aut ille mecum. Ille addebat aculeos, ille torpentem excitabat: ille ne oscitare quidem me sinebat. Tanta erat in absentem etiam patrem reverentia. At modo opus coeptum persequi cupienti aqua haeret, ut aiunt, nec quicquam conor, ubi non labascat animus victus quam cito. Longo enim a me ille spatio seiunctus non minus mihi dereliquit moriendo doloris, quam afferebat viuendo laetitiae. Sed cum accepto vulnere otium mihi magnum insperatumque contigerit, nihil autem agere animus nec deberet nec posset, ad postremum locum omnino appellendus fuit: ne res bene et utiliter inchoata eius morte interciperetur, qui etiamnum e superis vigiliarum mearum munus exigit. Nec vero dubitem ego quaerenti, cui scribam, respondere: Patri meo scribo, qui me non ipsi haec tantummodo dare voluit, sed etiam aliis prodere. Quanta igitur apud Theologos sit historiae humanae et utilitas et auctoritas explicaturi modo sumus. Orabit autem sine dubio pater, ut quo iter illo in terris cogente carpsimus, eodem nunc e coelis favente peragamus.