De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Liber Secundus
Prooemium
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
DE LINGUARUM HEBRAICAE ET GRAECAE UTILITATE
Principio enim sunt linguae utilissimae, ubi disseritur cum infidelibus; vel etiam ubi infideles alienae linguae ad fidem instituuntur. Quae causa vel sola redditur in illa Clementina 1 de magistris, propter quam linguae sunt in Academiis perdiscendae. Alioqui, quorsum attinebat arabica lingua, quae ibi doceri praecipitur? Qua de re leviter motus videtur Erasmus, ut Clementinae huius argumento assereret, ad Sacras Literas intelligendas hebraicam graecamque linguam esse necessarias. Altera linguarum commoditas est in his dictionibus explicandis, quae magnam emphasim habent, aut aliquam innatam proprietatem apud Hebraeos et Graecos, quam
latinus sermo exprimere non valet. Huiusmodi dictiones multas cum in Hebraicis quaestionibus tum in Commentariis adnotavit Hieronymus. Nos unam aut alteram exempli causa ponemus. Ut Marc. 6 interpres reddidit: Et cum dimisisset eos; ubi verbum tamen graecum άποτάσσεσθαι non significat simpliciter dimittere, sed dimittere benigne ac gratiose, quemadmodum amicis celebrato convivio benevole valedicimus. Qua in re Evangelista graece scribens, Iesu Christi etiam erga rusticos summam comitatem et gratiam commendavit. Id quod latina voce exprimi vix potest. Et in epist. ad Ephes. pro eo quod nostra editio habet a constitutione mundi, graece habetur καταβολή: cuius vocis emphasim Hieronymus in commentariis explicare volens, Non idipsum, inquit, καταβολή quod constitutio sonat; unde et nos propter paupertatem linguae et rerum novitatem, et (sicut quidam ait) quod sit Graecorum sermo latior et lingua felicior, conabimur non tam verbum transferre e verbo, quod impossibile est, quam vim verbi quodam explicare circuitu: καταβολή proprie dicitur cum quid deorsum iacitur, vel cum aliqua res sumit exordium. Unde et hi qui aedium futurarum iaciunt fundamenta, καταβεβληκέναι dicuntur. Volens itaque Paulus ostendere quod Deus universa sit machinatus ex nihilo, non conditionem, non creaturam atque facturam, sed καταβολήν, id est initium fundamenti ad eum retulit. Hactenus Hieronymus. Et 1 lib. Adversus Iovinian. tractans illum locum 1 Corinth. 7: Non ut laqueum vobis iniiciam; sed et proprietatem, ait, graecam latinus sermo non explicat; quibus enim verbis quis possit dicere, etc. unde et in latinis codicibus ob translationis difficultatem hoc penitus non invenitur. Cuiusmodi sunt et alia exempla plurima, quae nos causa brevitatis omittimus. Legat multa qui volet apud Hilarium in expositione Psalmorum, pluribus in locis asserentem latinum sermonem plenam graecae literae intelligentiam non reddere. Ambrosius quoque in explanatione Psalm. 118: Latinos, ait, non posse in omnibus vim graeci sermonis exprimere, quod in graeco plerumque maior sit vis et pompa sermonis. Qua in re plurimum theologos iuvare possent Erasmi in Novum Testamentum adnotationes, nisi eas tam multis erroribus aspersisset. Est alia quoque utilitas ad accipiendos plures sensus catholicos ex eadem scriptura, praesertim cum apud Graecos et Hebraeos est aequivoca. Sic enim dictiones polysemas et ambiguas dialectici nostri vocare solent. Nam interpres unam solam vocabuli significationem reddere potuit. Ut Eccles. 2 ubi nostra editio habet: Cogitavi abstrahere a vino carnem meam, alii vertunt: Trahere in vinum carnem meam, alii: Attrahere in vino carnem meam. Cuius quidem contrariae omnino versionis contrarius verbi hebraici significatus causa fuit. Quod et Hieronym. ipse in commentariis admonuit. Atque 1 lib. Apologiae adversus Rufinum, tractans illud 2 Psalm. Apprehendite disciplinam, pro quo ipse interpretatus est: Adorate filium, vel etiam: Adorate pure; Nisi, inquit, et prolixum esset, et redoleret gloriolam, iam nunc tibi ostenderem quid utilitatis habeat magistrorum limina terere et artem ab artificibus discere; et videres quanta sylva sit apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum, quae res diversae interpretationi materiam praebuit, dum unusquisque inter dubia, quod sibi consequentius videtur, hoc transfert. Hactenus Hieronym. Ambrosium item vide in Psalm. secundum de verbo Beresith. Ambiguitas etiam in aliena lingua festivum quandoque vocis usum lusumque praebet, qui in nostra non solum conservari nequit, sed ne sensus quidem germanus sine magna
licentia reddi. Ut Ierem. primo, pro eo quod nos habemus: Vigilantem, in hebraeo est vocabulum Soced, quod ambiguum est, nucemque et vigilias significat; ut Hieronymus ibidem et in Ecclesiastes cap. ult. disserit. Cum itaque prophetae in visione virga nucea seu amygdalina fuisset ostensa, rogatus a Domino quid videret, hebraea lingua virgam Soced se videre respondit. Tunc ergo Dominus sermonis occasione ludens, Bene, inquit, vidisti: quia vigilabo ego, etc. Ita quamquam Ieremias in una significatione nomen accepit, at Dominus ad alteram flectens, fecit ex sermonis ambiguitate concentum sententiae elegantissimum, ut si sydus quoddam coeleste quis videns, canem se videre diceret, scite illi diceretur: bene vidisti: canis enim lacerabit te, etc. Iam vero si interpres latinus Soced in nucem transtulisset, quod 70 fecerant, absurde sane subiungeret: Bene vidisti: quia vigilabo, etc.; unde coactus fuit, nova quadam insolitaque interpretandi licentia, virgam vigilantem latinis auribus reddere. Quae ego asserere non auderem, nisi auctor gravissimus Hieronymus adstruxisset. Quarta utilitas in linguarum eruditione est ad cognoscenda idiomata, phrases et proverbia linguae alienae: ut sunt illa: Ne respicias post tergum; et: neminem salutaveritis in via; quibus maxima quaedam itineris celeritas quasi proverbialiter et figurate significatur. Illud etiam per proverbialem figuram apud Hebraeos atque Hispanos dicitur: Omni habenti dabitur, ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. Sic apud Ecclesiasticum de consiliario infido et traditore dicitur: A consiliario serva animam tuam, ne forte mittat sudem in terra, et dicat tibi: Bona est via tua. Sic hebraea phrasi filii excussorum robusti et expediti dicuntur. Qua de re Hieronym. lege in epistola ad Marcellam, cuius initium: Beatus Pamphilus. Sic filiae carminis, Ecclesiast. 12 aures intelliguntur. Sic Saul filius unius anni dicitur, cum regnare coepisset, id est, innocens. Nisi (quod Eucherio visum est) ita intelligas, Saulem electum a Samuele uno anno domi tacuisse, et expleto anno coepisse regnare. Sed de hoc exemplo alias. Nam vitio scribentium forte, pro 21 anni, unius anni inducitur. Sic Nembrod robustus venator coram Domino, id est sub coelo; quasi robustissimus omnium hominum qui sub coelo erant. Scio quosdam ita interpretan, ut venator coram Domino dictus sit, quasi Dei venator, quo significaretur civilem unius monarchiae potestatem vindictam esse a Deo approbatam, ut quae Dei administra sit. Sed id quod prius dixi Hebraeorum doctissimis placet. Vel certe venator coram Deo vocatur, id est sub dio. Homines enim ferarum more palantes in agris ad civilem societatem coegit. Sic pluisse Dominum a Domino, hebraismum esse quidam existimant, id est: desuper; sed filium a patre intelligunt Euseb. lib. 1 Ecclesiast. hist. cap. 1; Hieronym. Oseae 1; Irenaeus lib. 3, cap. 6; Basilius lib. 5, Contra Eunom.; Marcellinus ad Salomonem episcopum; Concil. Syrmiens. canon 15. Ac certe, ut alios libros Veteris Testamenti praetermittamus, Salomonis Proverbia, nisi habita ratione hebraicae consuetudinis et sermonis, vix ullo pacto explicari queunt. Nam quod apud Hebraeos proverbiali figura dicitur, id apud Latinos nullum quandoque proverbium est; quod pierique ignorantes, in proverbiorum expositione aut ad allegorias confugiunt, aut varia etiam deliramenta confingunt; multoque melius fuerat simpliciter inscitiam confiteri, quam imperitiae suae alios haeredes facere. Horum ego Latinorum errata facile commemorarem, nisi aliud huius temporis ratio postularet; et nos aut reverentiae aut benevolentiae causa neminem hic certo nomine volumus lacerare. Illud
constat parabolas aliud in medulla, aliud in superficie polliceri, neque hoc sonare quod scriptum est. Ex quo, ut Hieronym. in Ecclesiast. cap. ult. ait, manifestum sit, Proverbiorum librum non, ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis divinum sensum altius perscrutandum. Id quod sine hebraeae linguae peritia difficulter, ne quid amplius dicam, faciemus. Iuvaret autem Hieronymus vehementer latinam intelligentiam, si commentarios in libros Proverbiorum edidisset. Nam, qui circumferuntur, quamquam Hieronymo in Decretali tit. De constit. tribuuntur, Hieronymi tamen non esse liquido deprehenditur. Quinta commoditas est ad menda ea corrigenda, quae ex incuria videlicet typographorum, aut eorum qui exscripsere imperitia obrepserunt. Ut Iosue 11 cap.: Non fuit civitas quae se non traderet; ubi secunda negatio superfluit, ut ex consequentibus manifeste colligitur. Sed quia fortasse 70 interpretes negationem illam in exemplari habuerunt, coacti sunt verbum tradidit ad suppositum aliud referre, et pronomen se vel expungere, vel omittere. Item Psalm. 26: Ut videam voluntatem Domini, pro voluptatem, graece τερπνότητα; et in tit. Psalm. 62: Idumeae, pro Iudaeae, ut graeca omnia hebraeaque exemplaria demonstrant. Et Psalm. 65: Et exultavi sub lingua mea, pro exaltavi, id quod tam ex graecis quam ex hebraeis manifestum est. Sunt qui putent, etiam subesse mendum Psalm. 19: Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; pro obliquati sunt; sic enim Hieronymus vertit: Incurvati sunt; et consentiunt caeteri interpretes. Ac Psal. rursum 124: Declinantes autem in obligationes, pro obliquationes; Hieronymus reddidit pravitates; Felix perversa; alii iniquitates. Consentit hic Titelmannus. Verum haec duo loca incorrupta sunt. In priore siquidem graece habetur συνεποδίσθησαν. Συμποδίζω autem est, obligo, nexus impedio et implico. In posteriore vero graece legimus στραγγαλιας, quae vox Latinis est obligatio, nodus et nexus implicatus; quemadmodum et Nazianzenus in orat. usurpavit. Ac Hieronym. in Isaiae, cap. 58 obligationes nobiscum legit. Unde et nodus gutturis, et locus strangulationis, στραγγάλη Graecis dicitur: et στραγγαλόω, strangulo, suffoco. Illud sane corruptum est in Psalmo 106. Effusa est contentio super principes, pro contemptio; graece έξουδένωσις. Quam eandem vocem Psal. 122. in despectionem vertit interpres. Ruffinus autem in libro 8, Hist. eccl., cap. 1, illud ita convertit: Effusa est contumelia super principes. Et Iob. 19: Vel celte sculpantur in silice, pro certe; et Lucae 10: suspiciens, pro suscipiens, ύπολαβών, tametsi auctor libelli De vera et falsa poenitentia, qui nomine Augustini circumfertur, communem errorem secutus est. Et Lucae 15: evertit, pro everrit, σαροϊ; et primae ad Corinthios 2: spiritualiter examinatur, pro examinantur, άνακρίνεται; et cap. 10: Omnes qui de uno pane, pro Omnes quidem; et cap. 15: Quotidie morior propter gloriam vestram, pro per gloriam. Iurat quippe ibidem Apostolus, et particula νή adverbium iurantis est apud Graecos. Et ad Hebraeos cap. 5: interpretabilis sermo, pro ininterpretabilis, hoc est ineffabilis explicatuque difficillimus, quemadmodum ex Hieronymo in epist. ad Evagrium liquet. Atque idem Hieron. in Quaestion. Heb. Genes. 3, legendum ait: Ipse conteret caput tuum, non ipsa. Cum enim apud Hebraeos neutro genere ad semen referatur, interpres rem significatam perpendens, in masculino genere transtulit, ipse. Quod imperiti non intelligentes, vitiumque scriptoris existimantes, substituerunt ipsa.
Ut illa praetereamus quae Augustinus Eugubinus commemorat: sicut cervus desiderat umbram, pro servus; et solis ardore, pro salis; et sitivit anima mea ad Deum fontem, pro fortem; et interfecta est terra a sanguinibus, pro infecta. Nam et Psal. 10 pro eo quod nos habemus: qui diligit iniquitatem, odit animam suam, Divus Hieronym. legendum credit: anima sua, hoc est ipsius, refertur enim anima sua ad Deum, non ad peccatorem. Sensus autem mirifice convenit, ut Deus scilicet intelligatur utrumque quidem interrogare, et iustum et impium; sed impium tamen reprobare, odium enim Dei reprobatio est. Nos autem graeca 70 interpretum exemplaria, quae nunc quidem exstant, sequi possumus. Non enim illa habent: τής ψυχής sed τήν ψυχήν. Atque fortassis hinc illud apud Tobiam acceptum est: qui autem faciunt iniquitatem, hostes sunt animae suae. Similiter et in epistola ad Suniam et Fretellam, pro eo quod in Psalm. 5 legitur: dirige in conspectu tuo viam meam, legendum contendit: dirige in conspectu meo viam tuam. Sic enim ipse vertit: dirige ante faciem meam viam tuam. At in hoc etiam nos Graecorum exemplaria sequimur; et vulgatam lectionem, cum fieri sane potest, approbamus. Simile illud est ad Philippen. 3: qui spiritu Deo servimus, ubi spiritui legendum esse credit Ambrosius lib. 2, De Spiritu Sancto, cap. 6. Nec solum in latina lingua huiusmodi errores accidunt; sed eos etiam in hebraica et graeca deprehendimus. Deprehendit Caietanus, ac vere ille, meo iudicio quidem, 2 Regum 21, vocem Michol falso ab Hebraeis pro Merob fuisse substitutam, ut patet 1 Reg. 12. Deprehendit quoque Hieronym. in Psal. 131. Septuaginta interpretes non χήραν id est viduam, sed θήραν, idest venationem transtulisse, sed propter vocum similitudinem pro θήρα, id est venatione, χήραν id est viduam, esse suppositam, maxime quia in sequenti versiculo pauperes sequebantur. Nisi forte latinus interpres victum aut venationem reddidit, et error obtinuit ut vidua legeretur. Nam vox hebraica nullo modo viduam, sed venationem, victum viaticumque significat. Huiusmodi menda gravi ratione prudentique consilio corrigi possunt. Nam illos quis ferat, qui sicut est apud Quintilianum, dum librariorum insectantur inscitiam, produnt suam? Et dum Libros Sacros mendis, ut aiunt, scatentes purgare volunt, contaminant? Fateor siquidem proclive fuisse et facile indocto et negligenti librario, praesertim in verborum et rerum nonnulla similitudine, ea quae recta erant, explodere, et quae erant depravata, substituere; fateor etiam tantam fuisse olim in Sacras Literas reverentiam, ut, quae menda quamlibet dilucida semel irrepserant, religio fuerit attingere: sed video quoque huius temporis improbam temeritatem, quae adeo nihil non audet Sacris Codicibus corrigendis, ut Manichaei olim parum in hac re immodesti fuisse videantur, quos August. ad Hieron. scribit multa Divinarum Scripturarum loca vitiata esse contendere solitos, non ab scribentibus apostolis, sed a quibusdam (nescio quos) codicum depravatoribus. Verum haec hactenus. Illud tamen non est praetereundum, quod D. Hieron. in 40. c. Ezechielis scribit, omnia prope verba hebraica et nomina quae in latina translatione sunt posita, nimia esse vetustate corrupta scriptorumque vitio depravata. Ut igitur haec emendentur, hebraicae linguae cognitio necessaria est. Nam, etsi nomina adhuc integra et illibata manerent omnia, sed ipsae tamen nominum interpretationes, quibus multa Scripturae Sacrae mysteria aperiuntur, sine huius linguae peritia non habentur, ut Augustinus 2 De docirin. christ. cap. 16 auctor est. Quo etiam loco illud agnoscit, non parum beneficii eos Latinis hominibus contulisse, qui hebraica nomina separatim interpretati sunt. Sexta utilitas fuerit ad intelligenda quaedam loca, scilicet quae vel apertius ab interprete reddi poterant, vel etiam quae sine linguarum cognitione nequeunt explicari, ut apud
Ioannem: Erat quidam regulus; pro quo graece βασιλικός, hoc est de aula regia, seu Palatinus, ut Hieron. in Isaiam annotavit. Videtur interpres graece legisse: βασιλισκός. Graeca vero exemplaria habent omnia βασιλικός, id est regalis, seu regius. Qua ex re coniectura fit, interpretem regalem vertisse, sed a sciolo regulum esse suppositum. Et Ioannis primo: Qui post me venturus est, ante me factus est, quod evidentius verteretur: mihi praepositus, seu ante latus est, ut August. Super Numeros, quaest. 51, et Super Ioannem, homil. 3 subnotavit; et Actor. 27: Cum non esset tuta navigatio, eo quod ieiunium iam praeteriisset, pro eo: quod ultra tempus sustinuissent inediam; et ad Roman. 12: Non vosmetipsos defendentes, pro ulciscentes. Nam numerum bestiae, qui Apoc. cap. 13 scribitur, sine alphabeti graeci secundum ordinem arithmeticum intelligentia, aut vix, aut certe nullo modo exponere possumus. De qua re 13 libro fusius disseremus. Septima utilitas, ad evitandum errorem ex latini sermonis amphibolia. Ut, filius hominis in Evangelio dicitur Christus. Ubi cum genitivus apud Latinos communis generis sit, apud Graecos articulo masculino definitur, ut non filius virginis, sed filius Adam intelligatur. Filius siquidem hominis iuxta hebraicam phrasim dicitur, ut filius terrae, homo obscurus et contemptibilis; qua utique nomenclatura Dei filius identidem in Evangelio gloriatur. Tanta fuit Verbi incarnati modestia. Quamquam, ut Augustinus ait, commendat Christus frequenter nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Huiusmodi etiam exemplum est ad Romanos ultimo: Salutat vos Caius hospes meus, et Universae Ecclesiae, ubi Universae Ecclesiae casus gignendi est, non nominandi, ut Caius intelligatur, non Paulum modo, verum etiam totam Ecclesiam hospitio excipere. Et Lucae 11: Quod superest, date eleemosynam, ubi latinus sermo anceps est. Potest enim intelligi quod superest pro eo quod unum illud vobis restat, seu reliquum est; vel quod superest, id est quod superfluum est. Quam utramque intelligentiam latinus quidem sermo recipit; graecus tamen excludit. Habetur enim τά ένόντα, id est quae insunt, seu quae habetis, ut et Theophylactus et Cyrilius lib. 2 in Leviticum, et Augustinus super Psalm. 125 et Chrysost. homil. 33. ad populum, et Super epistol. ad Hebraeos, hom. 9. exponunt. Nam hunc postremum sensum graeca lectio habet, primum et secundum non videtur habere, tametsi secundus ille D. Thomae placuerit, qui quidem in ea re et Bedam sequitur super Lucam, et Gregorium in epistola ad Augustinum Anglorum episcopum; referturque 12 quaest., 1. cap., Quia tua. Alia denique utilitas est, ad quaedam vocabula vel hebraica vel graeca percipienda, quae in editione latina remanserunt, vel propter sanctiorem antiquitatis servandam auctoritatem vel quia in linguam alienam transferri commode non potuerunt, quod Augustin. lib. 18 De civitate Dei, c. 11 tradit; ut Matthaei 11: Pauperes evangelirzantur, idest bonum accipiunt nuncium. Cum enim in humano principatu regum mysteria secreta ad pauperes per divites deriventur, in Christi regno e contrario nuncia coelestia ad divites per pauperes sunt delata; et 1 ad Corinth., ult.: Anathema, Marana atha. Quorum illud prius graecum, hoc posterius non tam hebraeum, quam syrum est. Qua de re Hieronymus disserit in epistola quadam ad Marcellam, cuius initium est: Nuper, et in epist. ad Damasum de verbo Osanna, in qua Hilarium notat quod, ob linguae hebraicae imperitiam, verbum illud male fuerit interpretatus. Sunt et aliae forsitan in peritia linguarum utilitates. Nec enim ego omnes enumerare potui; sed quae satis erant, ne huius rei invidia labefactaretur disputado mea. Isthaec autem melius ab aliis copiosiusque tradentur, qui linguarum patrocinium forte
susceperint. Qua in causa quae volent, omnia poterunt dicere, ac nos quidem libenter audiemus, si intra praescriptos modo religionis modestiaeque terminos se contineant; nec aut veras linguarum utilitates fallaci vanitate, aut etiam veterem latini interpretis editionem novis aliis quasi elegantioribus melioribusque permutent. Sunt enim nonnulli, quibus, quoniam Novi Testamenti antiqua versio parum elegans et culta est, placeret maxime, ut, illa summota, in illius locum latinior alia succederet. Scilicet artis coloribus Dei volunt sapientiam pingere, et quasi puellam rhetorum flosculis exornare. At illa modesta cum sit, non ambit ornatum; cum sit gravis, fucum ignorat; cum virilis, mundo muliebri non capitur. Sine phaleris est, ait quidam, omne quod dictat affectio. Amor itaque phaleras nescit. Discendi ornamenta, alius inquit, non sunt negotii, sed otii; nec militiae sunt picta verba, sed quietis. Igitur quae bellicum canit, quae exaltat quasi tuba vocem suam, quae irruentes hostes mortem praesentem intonat, ea horridum nescio quid et barbaricum sonat, non tamquam lyra citharave carmen musicum suavi dulcique sono canit. Quid Theopompo acciderit in Scriptura Sacra rhetorum more, ludenti, memoriae proditum est. Sed dimittamus externa, ad nostra veniamus. Non in persuasibilibus, ait, humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Et rursum, O Timothee, devita, inquit, profanas vocum novitates. Si ergo vitanda est vocum etiam novitas, tenenda est antiquitas; et, si profana novitas est, vetustas sacrata est; quemadmodum Vincent. Lyrinen. dixit. Item: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, scilicet ab spiritu puro et simplici pura simplexque oratio expectanda erat. Nec foeminam gravem, honestam, seniorem decebat nisi castus ornatus; vide August. lib. De doct. christ. 4, cap. 6. Quamobrem ingenue dicam, ne illos quidem probare unquam potui, qui paraphrases quamlibet latinas et elegantes in Sacras Literas ediderunt. Cum enim personam Christi Paulive loquentis assumunt, quo elegantius nitidiusque eloquuntur, eo minus illorum spiritum et maiestatem servant, atque adeo rei quodammodo fiunt laesi spiritus et maiestatis. Certe, quod olim puer magno assensu virorum sapientium dixi: Si aut Christus aut Paulus istorum mihi lingua loquerentur, nec Christus mihi, nec Paulus essent. Non est nitidulus Christus, mihi crede, non est comptulus, non elaborate ornatus: Paulus vero non scientia ille quidem, sed sermone imperitus est tamen. Permitte Christo igitur linguam suam, linguam suam permitte Paulo: utraque enim calamus est scribae velociter scribentis, non ad singula verba et apices elaborantis. Novi ergo Testamenti vetus editio, id namque agebamus, quamvis simplex et inculta sit, non est propter hoc minoris facienda. De tertia igitur quaestione satis dictum est.