De locis theologicis

Melchor Cano

De locis theologicis

Melchor Cano (1509–1560)

De locis theologicis libri duodecim

First published 1563

Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.


Prooemium

Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Liber Secundus

Prooemium

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

UBI REFELLUNTUR ARGUMENTA CAPITIS DECIMI SEXTI

Responsio ad primum. Confirmandae atque tuendae veritati ea rationum ac testimoniorum praesidia satis sint, quae capite superiore sunt posita. Nunc vero argumenta ea confutanda sunt, quibus adversarii contra pugnarunt. Atque a primo quidem argumento, quo veritas impugnabatur, facilis est et expedita defensio. Fateor enim, non singulas Scripturae particulas, ut a sacris auctoribus scriberentur, propria et expressa revelatione indiguisse, sed singulas tamen scriptas ex peculiari Spiritus Sancti instinctu afflatuque, vere et iure contendo. Ille, Christus ait, vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Alias etiam oblita suggeret, alias etiam vestris auribus audita suggeret, quae alias natura sponteque sua in mentem venire poterant, ea quoque suggeret non supernaturalia modo sed et naturalia suggeret et quae alias humano more scriberentur. Omnia, inquit, quaecumque dixi vobis. Atque Apostolus: Nos, ait, non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Spiritualis enim iudicat omnia, sicut scriptum est: Quis cognovit sensum Domini? Nos autem sensum Christi habemus. Ecce apostoli, in quorum nomine Paulus loquitur, ad doctrinam Spiritus edendam Spiritum accepere, per quem in Christi sensu omnia iudicabant. Nimirum animalia illa

oculis undique plena ad expressionem quatuor evangelistarum posita, per scriptores omnes sacros transferre merito et optimo iure possumus. Nihil ergo auctores sacri caecis oculis scribebant, sed scribentium calamum Spiritus ipse attemperabat, ne scribendo laberentur. Inde enim, cum in secunda ad Cor. Epistola quaedam dixisset Apostolus, quae humano more ab Ecclesiae praefecto dici possent, subiecit protinus: an experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus? Spiritu igitur Sancto inspirati, quasvis Scripturae partes scripsere sancti Dei homines. Nolite, inquit, cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Quod idem profecto sacris auctoribus praeceptum erat, ut non cogitarent scilicet, quomodo, aut quid scriberent; dabatur enim illis in illa hora quid scriberent. Hoc vero Spiritus Sancti donum toto vitae decursu non habebant; sed tantisper dum lingua eorum calamus erat scribae velociter scribentis. At Christus nullum unquam verbum locutus est, quod non idem ab Spiritu Sancto extiterit. Erat enim, ut scholae verbis utar, Christi Iesu sacratissima lingua perpetuum divinitatis instrumentum. Et hinc apparet eius argumenti certa ruina, quo deinde contrariam partem confirmabamus. Non enim asserimus, per immediatam Spiritus Sancti revelationem, quae quidem proprie revelatio dicenda sit, quamlibet Scripturae Sacrae partem fuisse editam. Quin Lucas, quae ab apostolis accepit, ea scripto ipse mandavit, ut in Evangelii sui prooemio testatur; et Marcum, quae a Petro didicerat, rogatum a discipulis scripsisse, auctores sunt Clemens in 6 Dispositionum libro, apud Eusebium, libro 2, Eccles. hist., cap. 15; Papias apud eumdem eodem lib. etc. et lib. 8, cap. ult.; et Orig. 1 lib. Comment. in Matth. eodem Euseb. referente lib. 6, cap. 18. et Euseb. quoque ipse lib. 3, cap. 4; et Hieronymus De viris illustribus in Marco, et Irenaeus lib. 3 Adversum haereses, cap. 1. Sive ergo Matthaeus et Ioannes, sive Marcus et Lucas, quamvis illi visa, hi audita referrent, non egebant quidem nova Spiritus Sancti revelatione, egebant tamen peculiari Spiritus Sancti directione. Primae igitur argumentationi hoc modo satisfecerimus. Responsio ad secundum. Secundae vero sic responsum esto. Paulum Domini seu praeceptum seu consilium eo sane loco vocare, quod Christus Dominus ore proprio vel praecepit in Evangelio vel consuluit. Nam, quod consilium suum Paulus Spiritus Sancti consilium existimaret satis ipse indicat dicens: Beatior erit, si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Huius vero argumenti confirmatio ex iis maxime elicitur, quae primae sunt argumentationi responsa. Etenim, quae sacri auctores scripsere, haec in duplici sunt differentia. Quedam, quae supernaturali solum revelatione cognoscebant et ea Basilius tradit a Spiritu Sancto esse; alia vero naturali cognitione tenebant, quae scilicet aut oculis viderant aut manibus etiam attrectaverant. Atque haec quidem, ut paulo ante diximus, supernaturali lumine et expressa revelatione, ut scriberentur, non egebant, sed egebant tamen Spiritus Sancti praesentia et auxilio peculiari, ut, licet humana essent et naturae ratione cognita, divinitus tamen sine ullo errore scriberentur. Haec vero illa sunt, quae iuxta Basilium Paulus et prophetae de suo loquebantur. Solent etiam nonnulli veterum Origenis non sententias modo, sed verba referre, non aliter certe accipienda quam Origenes ipse acceperit. At Origenes eam rem significavit

potius quam asseruit. Nec enim in ea sententia persistit. Sed et Ambrosius in priorem epistolam ad Chorinthios, ubi locus proprius erat, nobiscum apertissime sensit. Responsio ad tertium. Ad illud vero quod tertio loco obiectum est, brevis et non difficilis est responsio. Non enim ibi poenitere, resipiscere est, sed tristari. Tristatur autem pater, cum filios dolentes videt; sed laetatur, cum dolorem ad salutem fuisse intellexit. Nam quod additur, id facillimum etiam est. Quo enim modo Paulus sit intelligendus, Paulus ipse explicat, inquiens: Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia; et paulo ante: Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me; et capite eiusdem epistolae duodecimo: Si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam; et paulo post: Factus sum insipiens, vos me coegistis. Quid ergo, sapiens et insipiens? Nempe sapiens re vera, sed quasi insipiens, qui tamquam insipientis personam assumere et seipsum iactare videretur. Laudare quippe se insipientis hominis nota est. Verum haec, quae stultitia esse videbatur, Dei erat sapientia, ut Apostolus non sponte, sed coactus, non ex vanitate, sed ex charitate gloriaretur. Ab Spiritu igitur Sancto erat huiusmodi quasi stulta gloriatio. Sed ne illud quidem est difficile, quod deinde subiicitur; non enim, quod ait quidam, incaute Paulus fuerat locutus; sed ne quis in ea laude aut arrogantiam aut vanitatem aliquam subesse interpretaretur, docet se non in se, sed in Domino gloriari; Non ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Simile fere illud est, quod, cum Dominus doctrinam Evangelii suam appellasset, subiecit protinus: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me Patris. Hunc igitur in modum cum Paulus vere dixisset, se plus omnibus laborasse, addit, et vere etiam addit, se non plus omnibus laborasse, etc. Responsio ad quartum. Ad quartum vero argumentum sunt qui respondeant, Ecclesiae auctoritatem tantam esse, ut quaedam etiam de Scripturis Sacris immutarit. Huius generis exempla ponunt, sabbatum, esum suffocati et sanguinis, baptisma in nomine Iesu et quod Christus coenatis dedit Eucharistiam, Ecclesia ieiunis, Christus sub ambabus speciebus, Ecclesia laicis sub una; quod Paulus denique permisit dispares in fide coniuges, Ecclesia improbavit. Ita, quamvis lex Scripturae sit ut is non ordinetur episcopus, qui duas habuerit uxores, Ecclesia tamen eam legem poterit vel ex parte solvere, vel etiam omnino abrogare. Hoc autem responsum hanc quidem habet viam, quae deducit ad convenientiam conservationemque ecclesiasticae auctoritatis, quam si sequemur, nunquam aberrabimus, sequemurque et id quod certum et tutum est, et id quod ad fidelium consociationem accommodatum, et id quod vehemens atque forte. Sed cavendum sane est, ne, si in argumentorum confutatione ad Ecclesiam tamquam in aram confugimus, rustici potius quam theologi esse videamur. Mihi itaque aliud responsum multo et doctius videtur et verius, quod duplici partitione subnixum est. Una est huiusmodi: Scripturae praecepta quaedam temporaria erant, id est ad tempus, ex loci, temporis, personarum, aliarumve rerum et causarum ratione servanda. Atque huiusmodi ipsa ex se in praefinito tempore antiquabantur, nulla etiam Ecclesiae interveniente auctoritate. Quod enim pro necessitate temporis statutum est, cessante necessitate, debet cessare pariter quod urgebat, 1, q. 1 Quod pro necessitate. Eius generis fuit sabbatismus et reliqua omnia, quae proprie ad legem veterem pertinebant; talis etiam lex illa fuit de immolatis, sanguine et suffocato; talis quoque usus apostolicus de baptismo in nomine Iesu.

Alia vero praecepta aeterna sunt, quorum servandorum ratio non brevis et temporalis, sed perpetua et sempiterna est. Sempiternum autem Scripturae more voco quod semper erit, non quod semper fuit. In hoc genere sunt omnia naturae praecepta, quae tam in Veteri, quam in Novo Testamento continentur; in hoc etiam lex illa: Nisi quis renatus fuerit, etc., et altera similis de poenitentiae Sacramento. Praecepta rursum apostolorum, quae in Sacris Literis scripta sunt, quaedam a Christo ipsi acceperunt gentibus evulganda, iuxta illud: Baptizate omnes gentes, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis; altera vero non fuerunt quidem a Christo apostolis iniuncta; sed ipsi post Christum in coelos assumptum ea populis tradiderunt. Quae tamen Christi Deique praecepta dicuntur, non ob eam modo causam, quod per acceptam a Domino potestatem lata sunt; verum etiam quia Dei Spiritu peculiariter suggerente edita fuere. Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto, et nobis, nihil ultra imponere, etc. Quae verba Basil. 5 lib. Contra Eunomium referens, Spiritui, ait, visum est quidem, a quo ut Domino Ecclesiae leges datae sunt; apostolis vero tamquam ministris, per quos decreta sunt edita. Quod autem praecepta haec Christi quoque dici possint, Christus ipse docet, inquiens: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spemit. Inter haec autem Scripturae mandata non leve discrimen est, quod priora illa a Domino apostolis tradita, ut propria sunt legis novae praecepta, ita ea Ecclesia nec solvere, nec remittere ulli potest, sicut ne legem naturae quidem. Cuius rei causam nos in relectione De poenitentia dedimus, quod legis auctor evangelicae Christus Dominus non alia praecepta per se ipse edidit, quam quae essent summopere ad salutem necessaria. At posteriora mandata proprie quidem humana et ecclesiastica fuere, quae videlicet ab apostolis Ecclesiam gubernantibus edita sunt, non aliter atque alia fuere postea a praefectis Ecclesiae subsequentibus, dispari tamen auctoritate. Nam apostolorum nemo in praeceptis suis errare poterat; sed a Spiritu Sancto peculiarissime eorum quisque dirigebatur in ferendis Ecclesiae legibus. Posteriores vero antistites hanc peculiarem Spiritus Sancti praesentiam non habent, nisi cum in nomine Christi et Ecclesiae congregantur. Quod utique fit in Conciliis generalibus. Qua de re libro postea quinto fusius disseremus. His autem praeceptis, licet apostolica fuerint et in Sacris etiam Literis scripta, Summus Pontifex subditos suos liberare vel ex parte, vel omnino potest; qua etiam ratione, ut alia non esset, lex illa apostolica de abstinendo a sanguine et suffocato per Ecclesiae potestatem abrogari potuit. Quamquam, ut diximus, ea lege admonitae sunt gentes, ne sua libertate in fratrum offensionem abuterentur. Praescribunt autem apostoli quatenus pro tempore expediebat, quibus illae rebus in fratrum offensionem possint incurrere. Quia igitur lex a fine suo aestimanda est, tunc haec intelligitur abrogata, cum ab iliis offensionibus ac dissidiis, quibus occurrere voluerunt apostoli, nihil amplius periculi fuit. Quibus positis, facile, ut opinor, quartum illud argumentum refelletur. Nam Pauli praeceptum de non ordinando episcopo qui bigamus fuerit, secundi generis est, id est humanum et ecclesiasticum; cuius proinde vinculum solvere Ecclesia iure suo potest. Sed id tamen, nisi semel aut iterum, et gravi etiam urgente causa non fecit. Nec id nisi Summo Pontifici permissum in Ecclesia est; nam episcopis contra Apostolum dispensare cum bigamis non licet; ut Lucius et Innocentius tradunt.

Divus vero Augustinus de legibus primi generis loquebatur, quas si Christus ipse tulerit, ut quae vere et proprie divinae et evangelicae sunt, nemo aut possit, aut ausit immutare. Quarto igitur argumento diluendo satis dixisse mihi videor. Responsio ad quintum. At quintum sic refellitur. Primum, sunt qui velint, aut impiorum malitia aut librariorum errore pro Zacharia Ieremiam scriptum esse. Cuius sententiae fuit Eusebius lib. 10, Demonstr. Evangel., demonstr. 4. Id quod nec Origeni displicuit, et Caietanus vero simile existimavit. Nec Hieronymus certe ab hac opinione alienus est; quin in Psalm. 77 errore scriptoris dicit pro Zacharia Ieremiam esse suppositum. Sunt alii qui opinentur eandem sententiam et apud Ieremiam olim scriptam reperiri, sed non omnia Ieremiae vaticinia nunc extare. Opinatur quoque Augustinus libro De consen. Evangelist. 3, cap. 7, quoniam eodem spiritu Ieremias et Zacharias scripsere, nihil referre si unius sententiam alteri tribuas; imo peculiari Spiritus Sancti consilio id factum esse, ut ab eodem auctore scripti Libri omnes Sacri credantur. Illud vero, quod Marco Evangelistae obiectum est, frivolum his videri solet, qui latinam editionem passim ad graeca exemplaria expendunt. In quibus quoniam non legitur: Sicut scriptum est in Isaia, sed: Sicut scriptum in Prophetis; argumentum esse infirmum aiunt, quod librorum depravatione nititur. Huic vero sententiae Theophylactum subscripsisse, facile profecto suaderi potest. Non enim in Isaia, sed in Prophetis, legit. Atque Hieronymus in Comment. super 3 Matthaei caput, huic quoque opinioni subscribit, inquiens: Nos nomen Isaiae putamus additum scriptorum vitio, quod et in aliis locis probare possumus; aut certe de diversis testimoniis Scripturarum unum corpus effectum. Existimat ergo Hieronymus, sive hoc sive illud accipias, locum esse depravatum. Id quod et de Psal. 13 credidit. At Erasmus, tametsi fatetur graeca exemplaria omnia, quae videre quidem ipse potuit, έν προφήταις habere; lectionem nostram probat tamen, graecamque asserit a Graecis fuisse immutatam. Hieronymus etiam ipse in epistol. ad Pammach., De opt. gen. inter. solam hanc quam habemus lectionem probat; alterius autem eo loco ne meminit quidem. Et Porphy. 14 lib. Marcum evangelistam eo nomine accusat, quod homo imperitus et rudis vel suas literas nesciat, idque quasi ab uno eodemque propheta scriptum referat, quod non ab uno, sed a duobus scriptum est. Cui calumniae Chrysostomus respondens non causatur, aut codices mendosos esse, aut certe ab impio locum depravatum; sed plane consentit, eo prorsus modo lectum iri, quo Porphyrius in obiectione legit. Qua ex re perspicuum fit, ante Chrysostomi et Hieronymi tempora in editionem nostram omnes et graecos et latinos codices consensisse. Ubi non possum novitios istos interpretes non ridere, qui tanta facilitate et confidentia e pravis graecis latina emendant non prava. Nimirum enim patientur hic si de ipsis ludimus, quibus in usu est ludere de nobis; imo patientur potius, ut, quod hoc loco eorum antesignanus Erasmus summo iure magnaque ratione facit, idem nos aliis quoque locis faciamus, et, graecis exemplaribus posthabitis, latinam editionem veneremur. Sed ut eo revocetur unde huc declinavit oratio, cum argumentum illud non sit tam facile quam istis est visum, maiore omnino vi et arte refellendum est. Illa igitur verba: Sicut scriptum est in Isaia, non referuntur ad omnia ea quae sequuntur; sed ad id tantum: vox clamantis in deserto, etc. Illa vero: Ecce ego mitto angelum meum, etc. tamquam de suo Evangelista addidit, quod facere iure potuit, quamvis eadem in alio propheta reperiantur. Non enim, si Aristotelem refero, opus est sequentia verba omnia Aristotelis esse; quin

licet mihi nonnulla de meo adiicere, praesertim si ad explicationem Aristotelis conducunt maxime. Sic, quoniam Evangelistae illa verba: Ecce ego mitto angelum meum, etc. verborum Isaiae erant expositio quaedam; nihil Marci derogat fidei, si Isaiae testimonium verbis eiusmodi adiectis et exposuit et ornavit. Nisi infidelis servus est, qui apposito verborum ornatu heri sui munus amplificat. Hoc respondet Chrysostomus. Hieronymus autem evangelistas fuisse ait non de verbis sed de sensu sollicitos; omnia vero illa quae in Marco sequuntur, ab Isaia scripta, non secundum verba quidem, sed secundum sensum esse. Qui enim vocem clamantem etc., aperte dixit, is angelum eundem esse sensit, qui viam Domino praepararet. Atque haec responsio a Beda vel maxime probatur in Commentar. super Marcum. Iam, quod falsitatis etiam Marcus arguitur, qui Christum scripserit hora tertia crucifixum, de hac re quatuor video sententias ferri, quarum nulla est, in qua non maior adhuc probabilitas desideretur. Prima eorum est, qui animadvertunt Ioannem non scribere Pilatum hora ferme diei sexta pro tribunali sedisse, sed parasceves hora fere sexta. Aliunde vero diem, aliunde parascevem initium sumere. Nam Iudaeos ante diei principium, hoc est ante solis ortum praeparationi paschali operam dare solitos, rationi consentaneum est. Si enim Christiani in huiusmodi festorum vigiliis multo ante diluculum incipiunt quaedam necessaria praeparare, Iudaei ac multo etiam magis idem fecisse credendi sunt, qui non modo azyma in multos dies, verum complura quoque alia erant paraturi, non solum ad festum diem, sed ad vesperam etiam Paschae. Sunt et alii, qui Augustinum secuti, putant Marcum non de crucifixione militum locutum esse, sed de crucifixione Iudaeorum. Hi enim vel maxime Christum crucifixerunt; quemadmodum Actorum, cap. 4, illis Petrus edixit. Ut ergo ostenderet Evangelista Dominum Iesum non tam a militibus, qui simplex ministerium praesidi tribuere, quam a Iudaeis crucifixum, posteaquam militum ministerium expressit, inquiens: Et crucifigentes eum, diviserunt, etc., tum vero ad vocem, quae sanguinem iusti petiit, auctoresque flagitii crucem Domini revocavit in haec verba: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Horam quippe crucifixionis militum, ut quae vulgo nota erat, non credidit exprimendam. Alii credunt huic se absurditati satis occurrere, si dicant Christum intra horam tertiam et sextam crucifixum; et ab utroque extremo, quemadmodum media solent, horam mortis Christi esse nominatam, ab uno videlicet tertiam, ab altero sextam. Sed haec responsio patentem habet scrupulum. Quod enim hora quinta fiat, hoc si quis vel quarta vel sexta fieri ab utroque extremo dicat, quamvis improprie id quidem dicat, sed ferri tamen utcumque potest. At quod in quinta hora fit, hoc in tertia vel secunda fieri nec usus profecto nec ratio fert. Ponunt igitur alii hoc, quod, quemadmodum nox in quatuor vigilias, ita dies in quatuor stationes et partes divisus a Iudaeis est. Quarum prima incipiebat a diluculo et durabat usque ad horam diei tertiam, vocabaturque prima, eo quod ab hora prima initium sumeret; secunda autem incipiebat ab hora tertia et durabat usque ad horam sextam, vocabaturque hora tertia, quod ab hora tertia principium haberet; tertia vero diei pars incipiebat ab hora sexta et durabat usque ad horam nonam, appellabaturque similiter ab hora unde principium acceperat, hora sexta; quarta demum statio parsque diei incipiebat ab hora nona et durabat usque ad occasum solis, vocabaturque vel hora nona vel vespera.

Quae si vera sunt iam pulchre consentient evangelistae. Nam in secunda statione, quae hora tertia dicebatur, circa finem Christus crucifixus est, hora scilicet illa nondum elapsa. Aliquanto vero prius, in eadem hora tamen stationeque diei, Pilatus pro tribunali sedit, nempe hora quasi sexta. Vere siquidem tertia erat, sed erat proxima sexta. Quae nimirum opinio longe erit probabilissima, si probetur ad eum modum diem a Iudaeis dividi solitum. Atque in historia passionis quidem nominatim diluculi, tertiae, sextae et nonae horarum mentio fit; de reliquis autem interfluentibus omnino tacetur. At parabola de patrefamilias operarios in vineam suam conducente, quam isti etiam asserunt in huius rei confirmationem, non solum nihil iuvat, sed etiam officit, quoniam ibi Dominus non tantum primae, tertiae, sextae et nonae, sed undecimae meminit. Id quod absurdum esset, si quarta diei pars, hoc est hora nona, reliquum omne eiusdem diei tempus complecteretur. Ac re vera, ut breviter simpliciterque dicatur, qui undecimae horae, quae inter nonam et duodecimam interfluxit, expressam mentionem fecit, eum certo certius constat diem non ad eum modum in stationes et horas quatuor, sed ut moris est nostri, in partes et horas duodecim divisisse. Verum ut haec cumque habeant, huic nos responsioni libentissime subscribemus, si illa diei in stationes quatuor partitio, illaeque rursum ab initiis denominationes quatuor, aut idoneo testimonio, aut probabili ratione consistant. Nec etiam desunt qui existimant haec a recentioribus Iudaeis esse conficta omnia. Nam secunda diei statio, eum tres solum horas complecteretur, quartam, quintam et sextam, non hora tertia a fine, scilicet stationis proxime elapsae, sed hora quarta ab initio stationis eiusdem nominanda erat. Ecquis autem ferre possit stationem, quae a decima usque ad duodecimae finem protenditur, nonam horam appellari? Certe sicut prima hora, si verum est quod isti dicunt, a principio suo nomen accipit, sic et stationes caeterae a suis propriis principiis nominarentur. Mihi simplicissima ratio huius loci explicandi esse apparet, si eum Theoph. et Caiet. dixerimus, Marcum ita scripsisse ήν δέ ώρα ζ, id est: erat autem hora sexta; sed indoctos oscitantesve librarios notam illam senarii ζ in γ´, quae est nota ternarii, mutasse. Quod et hoc loco ob nonnullam literarum similitudinem factu proclive fuit, et in his auctoribus, quorum libri huiuscemodi numeros et notas habent, saepe fieri notius est, quam ut indicandum sit. Nec Theoph. solum et Caiet. auctoritas, sed ratio quoque me, ut ita tenerem, impulit. Nam sexta hora Dominum vere ac proprie crucifixum, ut omittam quod et vulgo Christianorum persuasum est et passim in crucis officio ac precibus celebratur, certe ex Ioannis Evangelio colligitur. Tradit enim Pilatum hora ferme sexta pro tribunali sedisse. Erat igitur propemodum elapsa quinta. Alioqui falso hora fere sexta diceretur. Incredibile autem est, id, quod reliquum erat horae quintae, eum esset breve et perexiguum in sententia ferenda, in suscipiendo Iesu et educendo, in cruce usque ad Calvariae locum baiulanda, non esse insumptum. Etenim nec locorum intercapedo parva erat, nec tantum fuit celeritatis in via, ut non potuerit interea et Simon angariari Cyrenensis, et a Christo oratio haud momentanea ad mulieres haberi. Itaque sine dubio, si proprie et vere Marcus loqui voluit (cur autem noluerit, nulla est causa), non scripsit hora tertia, sed sexta Dominum crucifixum. Id quod Hieronymus, si is tamen horum commentariorum est auctor, in Psalm. 77 aperte docet. Sed quisquis illum psalmum exposuit, si non fuit Hieron., certe eruditus fuit. Atque Erasmus in annotationibus super hunc Marci locum nomine Hieronymi hunc commentarium refert.

Accedit quod non alia fere scribit Marcus quam Matthaeus, idque maxime in historia passionis Christi. Itaque dum considero Marcum in historia passionis non solum eadem eodem ordine eum Matthaeo, sed eisdem etiam pene verbis scripsisse, facile adducor, ut sentiam ipsum non notam ternarii, sed senarii, ut est apud Matthaeum, posuisse. Quod autem huic sententiae obiicit auctor commentariorum in Marcum, quae Hieronymi titulo circumferuntur, hoc facillime refellitur. Si sexta, inquit, hora Dominus fuit crucifixus, eum a sexta usque ad nonam tenebrae suffuderint terram, non potuissent praetereuntes in eum movere capita, quem per tenebras omnino non cernerent. Cui ego respondeo brevissime, Christum in sextae horae principio crucifixum. Hora autem eadem labente, convicia in eum iacta sunt. Sed circa eiusdem horae finem tenebrae orbem circumfuderunt, quod Marcus appositissime significare videtur his verbis: Et facta hora sexta. Quid enim expeditius est quam factam intelligere, non incipientem, sed expletam? Id quippe factum et vulgo et philosophis vere dicitur, non quod inchoatum, sed quod consummatum est. Qua ex re, velit nolit Osiander, satis plane intelligitur omnia Evangelistae dicta cohaerere, si legamus: Erat autem hora sexta et crucifixerunt eum. Qua hora interfluente quoniam ea gesta sunt, quae Evangelista subiicit, idcirco ait tandem: Et facta hora sexta, tenebrae, etc. ut expleta iam hora, nisi valde essemus tardi, tenebras factas acciperemus. Ac de quinta obiectione satis abundanter, ut arbitror, disputatum est. Responsio ad sextum. Eam vero obiectionem, quae sexto loco posita est, qua via Caietanus noster repellere tentaverit, invitus quidem facio, ut dicam, sed dicam tamen, ne in Evangelii veritate tuenda nostris videar pepercisse. Significat certe ille primum (nam deinde in ea opinione non perstat) Lucam evangelistam 70 interpretum errorem in hac parte, sine proprio tamen errore, secutum. Id quod ego non solum intelligere, sed ne cogitatione quidem informare possum. Si enim Evangelista imprudens 70 interpretes errantes in historia Evangelii sequitur, licet imprudens, sed errat tamen. Sin autem videns prudensque, ut dicitur, fictam a 70 narrationem suo Evangelio inserit, errat quoque et eo magis, quod dedita opera Evangelii sinceritatem fabula commentitia contaminat. Breviter, si Cainam non fuit filius Arphaxad, nec Sale filius Cainam, falsa est profecto evangelica historia, in qua non obscure dicitur Cainam filius Arphaxad fuisse, Sale vero filius Cainam. Quod autem Lucas auctores habuerit gravissimos, quos in errore sequeretur, id Evangelistam culpa liberare fortasse poterit, Evangelium certe errore non poterit. Quo magis Eugubinum reprehendendum censeo, qui aperte, constanter et sine ullo aut modestiae aut reverentiae temperamento asserit errasse 70 eosque Lucam in errore secutum. Iam, quod Hieron. adversus Helvidium ait, evangelistas opinionem vulgi quandoque exprimere, quae, ut inquit, vera historiae lex est; id recte dicitur, si ad voces spectes. Non solum enim historici, sed omnes omnino sapientes, ut Aristot. monuit, licet aliter ac vulgus sentiant, eum vulgo saepe loquuntur; nec loquuntur falso tamen. Sic Scriptura eos fratres appellat, qui iuxta philosophiae regulas proprie et vere fratres non sunt, sed qui vulgo, ac sine falsitate id quidem, fratres vocantur; sic etiam evangelistae Ioseph patrem Domini vocaverunt, nec re tamen ipsa falsam opinionem vulgi secuti sunt, quamvis sint locuti eum vulgo. Pater namque Christi Ioseph sine mendacio dicebatur, et quia nutritius erat, et quia vir matris Chisti erat: utrique enim patres vocari solent.

Quid ergo facturi sumus, qui, ut in proverbio est, lupum utraque aure tenemus? Si enim Veteris Testamenti versionem, qua Ecclesia utitur, asserere et vindicare nitimur, arguimus non solum 70 interpretes commenti frigidissimi, sed apertissimi etiam erroris Evangelistam. Sin Lucam defendere tuerique volumus, versionem Scripturae Sacrae Ecclesiae usu decretoque probatam improbamus. Incidit in Scyllam cupiens vitare Carybdim. Nobis autem illud in primis vitandum est, ne Lucam evangelistam, atque adeo Christi Evangelium sua, hoc est, divina auctoritate fraudemus. Tueamur itaque illam in genealogia Christi generationem, quam Lucas ex 70 interpretum editione posuit. Etenim hanc quoque editionem Ecclesia suo usu probavit. Graeci certe scriptores omnes hanc generationem eum 70 interpretibus agnoscunt, et Augustinus 16 De civ. Dei, cap. 10. Nec quoquam pacto fit verosimile, 70 interpretes viros probos vane frigideque generationem illam unam confinxisse. Quid quod, ut Origenes ait, hoc pro vero habendum in Scripturis Divinis est, quod 70 interpretes transtulerunt? nam id est, quod auctoritate apostolica confirmatum sit. Nostra igitur Testamenti Veteris editio imminuta est. Exemplaria vero quae Hieron. nactus est, non fuerunt integra. Itaque sine culpa et errore potuit unam generationem omittere. Nam et evangelista Matthaeus plures omisit, et sine errore omisit, quum Christi genealogiam texeret. Alioqui nostram nos editionem a falsitate quidem omni, sed non ab omni imperfectione vindicamus. Nec me illud latet, quod ab Hertmanno, Ioanne Nauclero et Lucido dictum est, Lucae Evangelium esse depravatum, ac pro verbo fuit particulam et substituendam hoc modo: Qui fuit Sale, qui et Cainam; ut Sale binomius intelligatur. Sed hi non videntur editionem 70 legisse, unde Cainam nomen ab Evangelista acceptum est. In editione quippe 70 interpretum eundem fuisse Sale et Cainam ne fingi quidem potest. Sed et aliter, ac fortasse melius haec controversia dirimitur, si dicamus exemplaria hebraica vera et emendata non habere quidem generationem illam Cainam, sed a 70 interpretibus fuisse adiectam. Nec adiecta est falso tamen; quin vel ex maiorum traditione, vel ex historiis fide dignis habitum est, Arphaxad genuisse Cainam, Cainam vero genuisse Sale. Septuaginta igitur interpretes non vere solum, sed forte etiam prudenter illam unam generationem posuere; id videlicet metuentes, ne ethnici aut Hebraeorum antiquas traditiones aut Sacras certe Literas falsitatis arguerent, si in his legerent Arphaxad genuisse Sale: ex illis acciperent non Arphaxad, sed Cainam Sale genuisse. Spiritus autem Dei occulta nobis ratione Moysis mentem manumque permovit, ut in ea patrum serie unam illam generationem praeteriret; quemadmodum divino consilio Matthaeus plures etiam in Christi genealogia praetermisit. Eandem vero causam Moysi Matthaeoque fuisse, non absurde hac coniectura assequemur. Matthaeus ubi primum Christi maiores recensuit, Omnes, inquit, generationes ab Abraham usque ad David, etc. ut ne quis suspicaretur aliquem ex maioribus memoriae lapsu, et non potius de industria fuisse silentio praeteritum. Et quamvis multas rei huius fortasse causas Evangelista posset reddere, eam magis tamen in epilogo videtur prae se ferre, quae tessaradecadis commendationem habet. Ob id quippe tres generationum ordines numero aequales esse voluit, ut numerus 14 ter etiam in Domini stemmate consecraretur. Quod Moyses ut fecerit, subest omnino causa eadem. Ab Adam enim ad Noe decem generationes attexuit; a Noe autem ad Abraham decem item alteras: ut in

denario numero, in quem maiorum utramque seriem redegerat, mysterium aliquod subesse intelligeremus. Cur autem numerus quartus decimus ad legem evangelicam, decimus vero ad naturae legem referatur, non est huius diei locique disserere. Ubi id tantum dicimus, nec sine causa Septuaginta interpretes Cainam generationem addidisse, nec sine mysterio eandem Moysen praetermisisse; utrumque vere, utrumque prudenter factum esse: alterum et vere et prudenter Lucam esse secutum. Nec vero quis tragoedias nobis excitare debet, quod editionem nostram imperfectam esse in quibusdam locis dixerimus. Possunt enim verba hebraica nonnulla in medium adduci, quae Hieronymus ipse in commentariis fatetur significantius et melius potuisse transferri. Quin etiam in Isaiae cap. 19, In eo, inquit, quod nos transtulimus: «Incurvantem et refraenantem», possumus dicere: «Incurvum et lascivientem». Nos autem verbum hebraicum «Akum», dum celeriter quae scripta sunt vertimus ambiguitate decepti, «refraenantem» diximus. Quod significantius Aquila transtulit στρεβλούντα, id est, qui nihil recte agit, sed omne perversum. Hactenus Hieronymus; qui et cap. 9 eiusdem prophetae vocabulum idem in depravantem verterat. Ac certe nec sensus, nec verba hebraica patiuntur, ut refraenantem admittamus, quod alio loco explicandum erit. Nam de sexto argumento dictum est satis, ut arbitror, diligenter. Responsio ad septimum. Ad illud vero, quod septimo demum loco sequitur, multa quidem et varia sunt virorum doctissimorum responsa, sed adeo tamen improbabilia, ut nec doctis, nec piis faciant satis. Nam primam obiectionis particulam Augustinus Eugubinus ita repellit, ut in editione 70 interpretum, et Genes. 46 et Exod. 1 librariorum vitio dicat pro 70 animabus scriptum esse 75. Eandem quoque corruptelam a librariis Actor. 7 accidisse; vel etiam Lucam, ut qui hebraice nescierit, locum, ut se haberet ea tempestate, corruptura citasse; aut certe si 70 interpretes ita converterint, Evangelistam eorum editionem, quae ubique erat receptissima, fuisse secutura. At Hieronymus in Quaestionibus hebraicis librariorum negligentiae nihil imputat, sed docet reclamare quidem hebraeam veritatem; 70 autem interpretes per prolepsim 75 animas posuisse; Lucam vero non debere contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae iam fuerat gentibus divulgata. Maioris enim opinionis illo dumtaxat tempore 70 interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus et vilis et non magnae fidei in nationibus ducebatur. Licet plerique, inquit, tradant Lucam evangelistam, ut proselytum, hebraeas literas ignorarse. Tantum Hieronymus. Principio autem, ut a capite exordiamur, omnia exemplaria tum nova tum vetera, graecaque et latina tribus simul locis fuisse corrupta vix credibile est. Nullum vero auctorem ante Eugubinum, quum et in ea loca et in hanc quaestionem incurrissent plurimi, rem apertissimam animadvertere potuisse, mihi quidem non fit vero simile. Atque si huiusmodi solvendis nodis librariorum incuria pro libidine abutimur, verendum sane illud est ne, dum alienam prodere conamur inscitiam, prodamus nostram. Alioqui, si ita placet, omnes ambiguas quaestiones, et quae in Scriptura Sacra videntur esse pugnantia, ad istum modum explicemus. Id quod passim Eugubinus facit. Nam et ad postremam obiectionis partem pellendam affirmat scribentium vitio pro Iacob positura esse Abraham, et Patris positum esse pro Filii. Certe si Div. Hieronym. quum ipsi 70 interpretum obiiceretur auctoritas, hac se defensione tueri posset, ea libentissime abuteretur. Sed, quum videret exemplaria universa mirifice consentire, expositoresque omnes unum idemque sonare, non

mendosos codices causatus est, sed confessus est plane 70 interpretes ita vertisse, quos Lucas evangelista sequeretur. At enim Lucam evangelistam locum ex Veteri Testamento, ut ea erat aetate, depravatum citasse, multo absurdius invenio, cum ad veritatem coepi revocare rationem. Aut enim ignorantem facimus Evangelistam, si eum latebat depravatio; aut timidum facimus, si divina auctoritate pollens, non est ausus depravata restituere, quod sine ulla auctoritate Eugubinus est ausus. Impium est autem, quod Spiritus Sancti consilio scripsit Lucas, id hebraicarum literarum ignorationi tribuere. Cum ergo singulas Scripturae particulas divina inspiratione et afflatu scriptas esse causis necessariis dixerimus, nulla earum profecto potest a linguarum ignorantia proficisci, nisi Spiritus Sanctus, qui Evangelistae regebat et mentem et manum, hebraicas literas ignorarit. Dicamus igitur id, quod praesenti loco satis est, 70 interpretes 75 animas Genes 46 et Exod. 1 posuisse, id quod ex contextu manifeste colligitur. Cum enim Genes. 46 filios Manasses et Ephraim, hoc est Nachir, Galaad, Sutalaam, Taam, Edem, interpretes 70 annumeraverint, necesse fuit ut numerus 75 conflaretur. An vero hebraica exemplaria, quae 70 interpretes converterunt, nepotes illos Ioseph in illa genealogia supputarint, an potius ipsi 70 interpretes per anticipationem addiderint, incertum est. Illud certum, quae detraxerint, bona fide haec, et prudenti fortasse consilio detraxisse; quae adiecerint, ea sine dolo adiecisse. Constat enim eos nonnullis locis magis paraphrasim quam interpretationem edere. Lucas vero ac ceteri apostoli et evang. 70 interpretum editione usi sunt, quoniam eo tempore illa erat praestantissima. Nec alienum sequuntur errorem, quod nonnulli imprudenter afiirmant, sed in eo, quo illi vere locuti sunt, eorum testimoniis utuntur. Nec me illud terret, quod quidam obiiciunt, historiae huius veritatem nonnisi per figuratam dictionem defendi posse. Nam et editio nostra eadem defensione eget. Quum enim 70 animae ingressae in Aegyptum dicuntur, necesse est quoque Ephraim et Manassem ad explendum numerum supputari, qui tamen ipsi in Aegyptum non sunt ingressi. Nec mirum est, si in 70 interpretum editione anticipatio sit, cum etiam in nostra admittamus postpositionem. Geneseos siquidem cap. 12 post mortem Thare praeceptum Domini scribitur, quo iubet Abraham exire de terra ac cognatione sua. At Actor. 7 Stephanus non obscure docet praeceptum illud datum esse in Chaldaea prius quam Thare moreretur et veniret in Charran. Id quod et Divus August. acute vidit 16 lib. De civit. Dei, et ratio quoque ipsa demonstrat. Cum enim iubeatur Abraham exire de terra et cognatione sua, Chaldaeam cogimur intelligere quae propria erat terra Abraham, ubi etiam habebat cognationem suam. Si autem de Charran iuberetur exire, certe nec de terra sua exiret nec de cognatione. Nam licet Charran pars Mesopotamiae esset, non erat tamen Chaldaeae pars, quod quidam parum docte asseruerunt. Nec clam me est, Hieronym. in Ezech. 30 cap. scripsisse, in libris historicis praeposteram narrationem nullam reperiri, sed in psalmis et prophetis. Quod mirari magis equidem, quam refellere debeo, cum in Evangeliis constet anticipationes usurpari. Qua de re alio loco diligentius. Sed ne illud quidem movet, quod Ioseph dicitur 75 animas accersisse; eadem enim dificultas esset, si 70 solum animas posuisset, cum Ephraim et Manassem nusquam omnino accersierit. Non igitur, ut Hieron. ad Pammach. De opt. gen. interp. recte dixit, in Scripturis verba sunt consideranda sed sensus. De prima ergo 7 argumenti particula hactenus.

Iam secunda, licet difficilior esse videatur, facilius tamen refelletur. Nam 12 patriarchas sepultos esse non in Hebron sed in Sychem, non solum ex Stephani narratione, sed etiam ex Hieronymi testimonio cognoscimus. In epitaphio namque Paulae ad Eustochium, quum Paulae peregrinationem scriberet, sic ait: Transivit Sychem, et circa puteum Iacob exstructam intravit ecclesiam. Atque inde divertens, vidit 12 patriarcharum sepulchra. Ad Pammach. autem De opt. gen. int. Duodecim, inquit, patriarchae non sunt sepulti in Hebron, sed in Sychem. Quam eandem sententiam Beda sequitur aliique viri ecclesiastici. Quantum vero fidei Iosepho sit in historia habendum, undecimo postea loco demonstrabimus. Atque de 2 argum. 7 parte tantum dictum sit. Tertia vero, eademque postrema, indissolubilem videtur habere quaestionem. Nam quod Augustin. Eugubinus et hunc secutus Aloysius Lippomanus dicunt, locum esse depravatum et pro Abraham legendum esse Iacob, pro Filii esse substituendum Patris, consistere hoc nullo modo potest; tum quoniam omnia exemplaria graeca atque latina iam inde ab apostolorum aetate fuisse corrupta non vero simule quidem est: tum quoniam non est probabile Hieronymum, Rabanum, Bedam aliosque item Ecclesiae auctores, qui in hunc locum et quaestionem incidere, huiusmodi defensionis praesidium neglecturos, si vel tantillum probabilitatis in ea inesse existimassent. Nec viri prudentes et graves difficillimam quaestionem esse dixissent, quae minimo quidem negotio, ut iunioribus istis visum est, explicaretur. Quid quod in vocibus adeo dissimilibus nulla depravationis occasio erat? Si enim librarii pro everrit, scribant evertit; pro fortem, fontem, vocum scilicet magna similitudine fallentur. At pro Iacob, Ahraham, pro patris scribere filii, in tanta nimirum nominum discrepantia nullae depravationis causae fingi possunt, nisi librariorum aut ebrietas aut amentia. Quid quod in exemplari graeco nec filii nec patris expressum est, sed post vocem Emor solus genitivus τοϋ Συκέμ scriptus legitur? Ubi latinus interpres, quoniam propensius id erat, filium subintellexit, non patrem. Ad quem omnino modum Sanctes quoque Pagninus interpretatur. Nec me fugit, in epistola ad Pammachium De opt. gen. int., patris legi, non filii. Sed Erasmi fortasse lectio illa est, non Hieronymi. Verum de voce patris nihil moror. Nam si graeca phrasis permittit, quod permittit certe, ut vel filii vel patris nomen subintelligatur, Stephanus, qui graece locutus est, nihil patietur in hac parte calumniae. At in voce Abraham locum non habet Eugubini responsum, pro qua si Lucas Iacob scripsisse dicitur, nihilo secius accusabitur. Iacob enim non pretio argenti sepulchrum emit sed centum novellis ovibus, ut Iosue cap. ultim. scriptum est. Scio autem, quae novitii interpretes hoc loco disserant; sed Scriptura, quam Ecclesia probat, editio quoque 70 centum novellas oves habent, non: nummos argenteos centum. Maneat igitur exemplaria non esse corrupta. Et quoniam eadem facilitate reliquae aliorum responsiones coargui possunt, nihil video esse causae, cur eis refellendis immoremur. Sed ne libenter quidem aliorum sententias reprehendimus. Hoc igitur loco mihi Bedae opinio placet, cui et Rabanus assensus est. Verba illius in hunc modum habent: Beatus Stephanus, vulgo loquens, vulgi magis in dicendo sequitur opinionem. Duas enim pariter narrationes coniungens, non tam ordinem circumstantis historiae quam causam, de qua agebatur, intendit, etc. Eadem fere Rabanus. Quibus verbis verecunde quidem ac modeste significarunt, Stephano, id quod vulgo fere solet, accidisse, ut in longa videlicet narratione, eademque praesertim subita, confuderit nonnulla et miscuerit, in quibusdam etiam memoria lapsus

fuerit, in his dumtaxat quae ad rem parum aut nihil omnino attinerent. Nam causae de qua potissimum agebatur erat intentus. Lucas vero historiae veritatem retinere volens, ne iota quidem immutavit, sed rem, ut a Stephano narrata erat, exposuit. Nos autem non Stephanum ab omni lapsu, sed Evangelistam vindicare debemus. Solis quippe apostolis, prophetis et evangelistis hunc honorem referre Catholica fide docente didicimus, ut nullum eorum vel memoria lapsum esse credamus, nullum nec in magnis, nec in parvis errasse. At Stephanus plenus erat Spiritu Sancto. Fateor. At spiritus loquebatur in eo. Et id equidem fateor. Sed aliter in Christo Spiritus loquitur, aliter in prophetis et apostolis, aliter in Stephano et Ambrosio. At certe per hos omnes loquebatur. Per Concilium generale Deus Ecclesiae loquitur, per Ecclesiae pastores Deus Ecclesiae loquitur, per veteres sanctos Deus Ecclesiae loquitur. Et hi omnes tamen in parvis labi possunt, memoria praesertim, ubi lapsus facilior est. Scriptorum ergo sacrorum hoc privilegium est, ut eorum nullus in scribendo erret. Apostolorum privilegium est, ut nullus eorum in docendo erret. Stephano privilegium hoc nec ratio concedit, nec auctoritas. Nec vero a sacris auctoribus alienum est, errantium quoque verba referre. Sic enim Iephte Iudic. 11 trecentos annos possessionis praetendit, cum revera trecenti non fuissent. Et sacer tamen historicus trecentos retulit. Sic etiam Matthaeus, si Hieronymo credimus, prophetiam Michaeae, non ut a Michaea scripta erat, sed, ut a scribis erat enuntiata, retulit. Scribere autem, quam vanis et frivolis argumentis hanc Hieronymi sententiam Erasmus reprehenderit, non est huius aut loci aut temporis. Illud dicendum est, Hieronym. et August. verba in eum torquere sensum, ut credantur asserere evangelistas esse aliquando lapsos, nisi parum prudenter fieri non posse. Cum enim Hieronymus in epistola De opt. gen. inter, quedam loca a sacris auctoribus retulisset, que lapsui memoriae assignari possent, subdit: Haec replico, non ut evangelistas arguam falsitatis. Hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphirii, Iuliani. Id tamen ita Erasmus accipit, ut falsitatis crimen abominetur in evangelistis Hieronymus: memoriae lapsum non item. Quasi falsum non sit, nisi quod mendacio de industria conficto scriptum est. Certe sive memoria, seu ignorantia lapsi evangelistae a veritate discesserint, iure falsitatis arguentur. Cumque etiam Augustinus libro De consensu evangelist. 3 cap. 7 non lapsui memoriae, non errori tribuerit, quod evangelista Matth. cap. 27 nomine id Ieremiae citaverit, quod apud Zachariam reperitur; sed tribuerit Spiritus Sancti consilio, directioni, constitutioni, praecepto, quamobrem contenderit illud sine falsitate esse factum; at Erasmus errorem et lapsum Evangelistae ex Augustini sententia interpretatur. Ea quam falso viris sanctissimis impingantur, facillime iudicari poterit cum ex iis ipsis locis diligenter evolutis tum ex aliis eorundem auctorum testimoniis, quae nos capite superiori citavimus. Nam quartae controversiae iam tempus est ut finem faciamus. Hic autem primus etiam locus concludetur, non paucis ille quidem (nam id fieri non poterat, quod amplissimus esset et iusti voluminis copiosam materiam suppeditaret), sed quam paucissimis fieri licuit, ut loci firmissimi auctoritas eo statu esset, quem neque humani ingenii temeritas neque haereticorum labefactaret iniuria.

DE TRADITIONIBUS APOSTOLICIS QUAE SECUNDO LOCO POSITAE SUNT

Liber Tertius

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Quartus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Liber Quintus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Liber Sextus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Liber Septimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Liber Octavus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Nonus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Liber Decimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Liber Undecimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Duodecimus

Prooemium

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

↑ Top of work