Nullius vero negotii erit obiectiones contra a principio positas repellere. Primum enim facile intelligitur non eos qui missi sunt sed illos qui venerunt, vel pseudoprophetas, vel pseudophilosophos, a Domino reprobari. Non mittebam, inquit, sed ipsi currebant. Veros autem Philosophos divinitus fuisse procuratos satis supra, ni fallor, argumentati sumus. Deinde Graeciae Philosophos alia ratione fures esse dictos contendit Clemens, quod ultra quam a Moyse et Prophetis sapientiam subrupuerint, gloriolae aucupandae gratia quasi suam iactare sunt soliti: Pythagoras quidem discipulus fuit Iudaei cuiusdam Nazareti, ut Alexander in libro de symbolis Pythagoricis scribit. Quin Divus Ambrosius Pythagoram genere fuisse Hebraeum non obscure tradidit. Certe fuisse circumcisum Clemens Alexandrinus auctor est. Clearchus autem Peripateticus in primo libro de somno dicit se nosse Iudaeum quendam, gravissimum non solum eloquio sed etiam animo, cum quo versatus est Aristoteles. Nam Platonem non solum a Pythagora sed a nostris etiam doctrinam accepisse et Augustinus et Clemens testati sunt et Ambrosius multis argumentis suadet. Id quod Plato ipse in Timaeo ingenue fatetur. Cum itaque ea quae a Philosophis recte et sapienter dicta sunt, nostris nos disputationibus inseuimus, repetemus nostra tunc, non aliena mutuabimur. Ac de primo quidem argumento hactenus. Nam caetera sunt huius modi, ut negotium lectori facturi simus, si ea modo refutemus.