IN QUO REDDITUR CAUSA CUR SEDES APOSTOLICA QUINTUM LOCUM OBTINEAT
Horum ego opinionem ex accademiis theologicis explosurus sum, efficiamque, ut spero, vi argumentorum meorum, si integris animis expendantur, semotis contentione et odio, quibus omne iudicium exoculari solet. Ut autem evidentius intelligarur quam sit magnus huius opinionis error, fingamus animo unum esse Lutherum, in quem stilus hic noster acuatur. Nam errantium multitudo non parit errori patrocinium. Sit ergo primus idemque solus qui audeat affirmare Summum Pontificem Ecclesiamque Romanam in fidei controversiis decernendis posse contra Evangelium errare. Nisi ego probavero certioribus argumentis id esse erroneum, quam probent Catholici aut purgatorium esse, aut indulgentias pontificias divina auctoritate constare, auctoritas haec mea, quantula ea cumque est, apud lectores periclitabitur. Illud vero melius ostendo, si ad locum hunc firma ratione constabiliendum, altius huius rei fundamenta iacio. Sed ante tamen, cur hunc locum quintum fecerimus, paucis explicandum est. Erunt enim fortasse quidam, quibus aptior ordo videretur, si priorem, quo Conciliorum auctoritas continetur, hic locus antecederet. Qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequatur; nempe Sedis Apostolicae auctoritate sublata, Concilia quaecumque non solum vacillare, sed cadere; at Sedem Apostolicam per se etiam sine Conciliis suam habere auctoritatem; priorem itaque esse Ecclesiae Apostolicae quam Conciliorum auctoritatem. Rebus autem suum cuique servare locum natura iubet, quemadmodum locus elementis suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aether, ignibus altissima ora reddatur. Quibus breviter respondemus nos, humani ingenii habita ratione, naturae ordinem saepe negligere. Est autem hominibus
comparatum, quod Aristoteles non semel admonuit, ut a notioribus ad ea quae minus sunt nota proficiscantur. Quamobrem cum Conciliorum auctoritas plerisque sit et acceptior et notior, nihil mirandum est, si naturae ordinem anteverterimus. Praeterquamquod Concilia Ecclesiam repraesentant, et ab Ecclesia Catholica Concilia catholica seiungere non erat satis ex ordine. Merito igitur Ecclesiae Concilia haerere fecimus. Sed de his hactenus. Iam id quod erat institutum persequamur.