De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
DE LOCORUM THEOLOGICORUM NUMERO ATQUE ORDINE
Quod a Platone prius et Aristotele traditum praecipit Cicero, omnem institutionem, quae de re quacumque suscipitur, debere a definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id de quo disseritur, hoc mihi in disputatione, quae de locis theologicis futura est, non erat certe negligendum, ut, quid esset locus theologicus, ante omnia explicaretur, nisi ex iis, quae diximus, ita esset in promptu, ut res explicatione non egeret. Non enim in hoc opere de locis communibus, qui de universa re tractari solent, seu de capitibus rerum illustrium, quae nunc etiam communes appellantur loci, ut de iustificatione, de gratia, de peccato, de fide deque aliis huius generis nos disputaturos pollicebamur (id quod e nostris fecere plurimi, e Luteranis non modo Philippus, sed Calvinus etiam fecit, homines non parum eloquentes, impii tamen, ut Lutheri discipulos possis agnoscere), sed, quemadmodum Aristoteles in Topicis proposuit communes locos, quasi argumentorum sedes et notas, ex quibus omnis argumentatio ad omnem disputationem inveniretur, sic nos peculiares quosdam theologiae locos proponimus, tamquam domicilia omnium argumentorum theologicorum, ex quibus theologi omnes suas argumentationes, sive ad confirmandum, sive ad refellendum, invenient. Quare, cum definitio loci theologici ante oculos ex iis esset, quae in prooemio dicta sunt, non erat hic nobis accuratius explicanda, sed, quod obscurum erat, id statim aggrediendum, et locorum huiusmodi certus definitusque numerus indicandus. Locorum ergo theologicorum elenchum denario nos quidem numero complectimur, non ignari, futuros aliquos, qui eosdem hos locos in minorem numerum redigant, alios, qui velint etiam esse maiorem. Sed de enumerationis figura nihil morandum est, modo nullus omnino locus vel superfluus numeretur, vel praetermittatur necessarius. Primus igitur locus est auctoritas Sacrae Scripturae, quae libris canonicis continetur. Secundus est auctoritas traditionum Christi et apostolorum, quas, quoniam scriptae non sunt, sed de aure in aurem ad nos pervenerunt, vivae vocis oracula rectissime dixeris. Tertius est auctoritas Ecclesiae Catholicae. Quartus auctoritas Conciliorum, praesertim generalium, in quibus Ecclesiae Catholicae auctoritas residet. Quintus auctoritas Ecclesiae Romanae, quae divino privilegio et est et vocatur Apostolica. Sextus est
auctoritas sanctorum veterum. Septimus est auctoritas theologorum scholasticorum, quibus adiungamus etiam iuris pontificii peritos. Nam iuris huius doctrina, quasi ex altera parte, scholasticae theologiae respondet. Octavus ratio naturalis est, quae per omnes scientias naturali lumine inventas latissime patet. Nonus est auctoritas philosophorum, qui naturam ducem sequuntur, in quibus sine dubio sunt Caesarei iurisconsulti, qui veram et ipsi, ut iureconsultus ait, philosophiam profitentur. Postremus denique est humanae auctoritas historiae, sive per auctores fide dignos scriptae, sive de gente in gentem traditae, non superstitiose atque aniliter, sed gravi constantique ratione. Sunt itaque hi loci decem, in quibus argumenta omnia theologica delitescunt, eo scilicet discrimine in lucem eruenda, ut, quae ex septem prioribus locis eliciantur propria fere sint ea huius facultatis; quae vero ex tribus posterioribus ascriptitia sint, ac velut ex alieno emendicata. Nam cum sint, ut supra dixi, duo genera argumentandi, unum per auctoritatem, alterum per rationem, cumque illud proprium sit theologi, hoc philosophi, confugiendum theologo est ad posterius, si uti ei non licet superiori. Quamquam licet aliquando utrumque simul argumentandi genus adhibere, ut suo postea loco demonstraturi sumus. De prima igitur operis parte, quoniam, ut a principio diximus, longa oratione non egebat, hactenus dictum sit.