Quoniam vero pertinet quidem ad hunc locum iuris civilis auctoritas, et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promptu, necesse est ut de illa quoque pauca dicantur. Est enim sine dubio iuris legumque peritia, recta morum et vitae disciplina; Philosophia autem vitae lex est ac ratio; quo fit, ut legum civilium periti Philosophi censendi sunt, scilicet qui veram, ut ille ait, Philosophiam profitentur. Ius vero civile nulla in parte Theologis prodesse posse ex eo primum suadetur quod huiusmodi iura discere presbyteris atque adeo monachis est interdictum. Repugnat ergo Theologiae illa facultas a qua, ut clerici abhorreant, lege canonica praescribitur. Cumque Theologia rursum de rebus divinis sit, ius vero civile in rerum humanarum earumque temporalium administratione versetur, vix intelligi potest quem usum Theologo de rebus aeternis disserenti scientia quae res temporales administrat, praestare queat. Ac Cyprianus fatetur quidem Pontifices legibus imperatorum uti, sed pro cursu rerum tantummodo temporalium. Non igitur viri ecclesistici, cum res Theologicas, hoc est, divinas sempiternasque tractare volunt, leges imperiales usurpare debent. Imperatorum quoque edicta, quae ius civile continent, Dei quandoque legibus adversantur. Non ergo Theologus ex illis argumentum aliquod idoneum accipiet ad conclusiones Theologiae comprobandas.