De locis theologicis

Melchor Cano

De locis theologicis

Melchor Cano (1509–1560)

De locis theologicis libri duodecim

First published 1563

Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.


Prooemium

Liber Primus

Caput I

Caput II

Caput III

Liber Secundus

Prooemium

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

IN QUO VETERIS VULGATAE EDITIONIS AUCTORITAS DEMONSTRATUR ET QUOD NON EST NUNC AD HEBRAEOS GRAECOSUE RECURRENDUM

Prima conclusio, quae maxime rem causamque continet, nam caeterae sunt quasi consectariae: editionem hanc veterem atque vulgatam, quam post tempora D. Hieronymi Latina Ecclesia usurpavit, fidelibus esse retinendam in his omnibus quae ad fidem et mores spectabunt. Secunda. Si qua morum et fidei quaestio inter Catholicos exoriatur, eam definiri oportere per latinam hanc veterem editionem; cuius videlicet si aliquod testimonium alteram quaestionis partem confirmaverit, ea sit Catholicis amplectenda, sin contra reprobaverit, reiicienda. Tertia. In fidei ac morum disputatione non esse nunc temporis ad hebraica graecave exemplaria provocandum, nec ex iis certam controversiarum fidem esse faciendam. Quarta. In his quae ad fidem et mores pertinent non esse latina exemplaria per hebraica vel graeca corrigenda. Primum, sive axioma, sive pronunciatum, sive propositionem scholastico more vocare velis, Concilium Tridentinum sessione 4 in haec verba definit: Sacra Synodus considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiae Dei, si ex multis latinis editionibus quae circumferuntur Sacrorum Librorum, quaenam pro authentica habenda sit innotescat, statuit et decrevit, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus aut expositionibus pro authentica habeatur, et quod eam nemo reiicere quovis praetextu audeat vel praesumat. Hactenus Concilium. Ne autem Concilii solum auctoritate adversarios obruamus, causas cur id definierit subiiciemus; nec enim Synodo rationes deesse potuerunt quibus ita iudicaverit. Primum enim, vel in hac Scriptura latina aliquod falsum continetur quod ad fidem moresque pertineat; vel, e contrario, verum est quod nobis ubique tradit. Si verum est, id confirmare nitimur; sin falsum, iam Ecclesia Romana atque Latina, in qua vel sola nunc temporis fides catholica perseverat, circa ea quae fidei sunt graviter aberraret, falsam enim aliquam Scripturam, tamquam ab Spiritu Sancto revelatam nomine vel prophetae, vel apostoli, vel evangelistae proponeret. Qua una re auctoritatem sibi adimeret in reliquis proponendis; quo nihil aut absurdius, aut incommodius posset accidere. Deinde, ut exempli causa ponatur aliquid quod latius pateat, si forte modo vocetur in dubium an historia mulieris adulterae vera sit, neget autem quispiam veram esse; tunc aut hic error satis exploditur ex codicum latinorum unanimi consensione, et id profecto est quod quaerimus; aut non satis exploditur, impuneque licet eam historiam contemnere, quae Latinorum omnium consensu celebratur, quaeque nomine Ioan.

Evangelistae quotannis in Ecclesia legitur; et iam Romanae Latinaeque ac Catholicae Ecclesiae fides et auctoritas infringitur, violatur, enervatur, dum errare in caeteris posse simili ratione existimabitur. Quod quoniam absurdum penitus erat, iure idem Concilium Tridentinum eadem sessione decernit, ut, si quis libros ipsos canonicos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris non susceperit, anathema sit. Conficitur itaque, editionem latinam tot annorum centenariis usu Ecclesiae comprobatam in his quae ad fidem et mores attinent esse inconcusse tenendam. Praeterea, cum scholastici auctores abhinc fere quadringentos annos in dogmatis theologicis confirmandis aut etiam in haeresibus refellendis solam latinam editionem tenuerint; id peto, an quicquam in suis disputationibus confecerint, necne. Quod si nihil certi confectum est, o miseros homines qui tercentum annos, atque eo amplius, et oleum et operam perdiderunt! Quippe linguae graecae atque hebraicae non habuerunt peritiam; sed, solo interprete latino contenti, scholae quidem dogmata confirmabant, reiiciebant autem universa quae illis adversarentur, Romana atque adeo Latina Ecclesia tacente, vidente, probante. Sin vero confectum est a theologis scholasticis quidpiam, credendum est certe suis stabiliendis conclusionibus tuto sese latinae editioni commisisse. Ea igitur editio est a fidelibus retinenda. Postremo, haereticae pravitatis inquisitores in refutandis haereticis atque puniendis, rogo, an hanc editionem latinam sedulo tenere debeant, an potius necesse est illis ad graecam et hebraicam, quam minime noverunt, recurrere veritatem? Quod si indignum est a re prorsus incognita gravissimi tribunalis pendere iudicium; si absurdum e nostratibus ad alienos, id est Hebraeos et Graecos, appellare; si impium ad Iudaeorum et schismaticorum senatum referre catholicae fidei consultationem: haud equidem intelligo, quorsum Theologus huic errori consentiat, ut non existimet editioni latinae certam fidem habendam. Intelligo autem nostra haec dilemmata versutos homines et impudentes cum plausu etiam elusuros. Nam et irrident scholae universos auctores, et totum negotium cognitionis fidei cavillantur. Sed nos his argumentis sane nolumus haereticos petulantes tamquam adversarios convincere, sed theologis modestis veritatem suadere. Enimvero, qui hanc nostram editionem infirmare cupiunt, videntur mihi nihil aliud moliri, nisi quoddam occultum haereticorum patrocinium. Nempe inquisitores despicient, qui Scripturam latinam tamquam certam regulam teneant, cum veritatis graecae atque hebraicae ignorantia teneantur; scholasticos auctores despicient, qui vulgari latino interpreti fidem suam alligarint, cuius tamen, ut aiunt, intelligentiam sequi non cogimur; despicient sanctos etiam priscos, qui hebraicae linguae peritia caruere. Nam ex graecis Dorotheum, Origenem et Eusebium hebraicas litteras legimus calluisse; ex latinis autem, praeter Clementem et Hieronymum, vix alius quispiam hebraeas litteras novit. Quocirca fere sanctos in Veteri Testamento hallucinari necesse erat, imo adeo eiusdem instrumenti sacramenta omnia caecis oculis attrectare. Ea si christianae aures merito perhorrescunt, consentiamus prorsus latinam vulgatam editionem a fidelibus esse tenendam. Sane (quod frater Franciscus Titelmannus, vir litteris et eruditione praecipuus, moribus et pietate insignis, praeclarissime dixit) dum

providam Dei dispensationem advertimus, facile videmus quemadmodum cum fidei rectitudine connexa semper fuerit Scripturae veritas et cum illa solita fuerit emigrare. Donec enim apud Iudaeos solos firmitas perstitit rectae fidei, apud eos quoque solos Scripturarum soliditatem cognoscimus latitasse. Postea vero quam veritas a Iudaeis repulsa a gentibus suscepta est, digna Ecclesia gentium est habita, quae proprio suo idiomate, id est graeco, quod et vulgatissimum erat inter eos, qui ex gentibus crediderant, et latissime cognitum, scripturam Novi Testamenti acciperet in stabilimentum fidei salutaris. Porro autem, cum ad Latinos devolvi iam fidei veritas coepit, Graecis maxima ex parte vel ob innatam levitatem vel ob contentionis studium ab Ecclesiae corpore disiunctis, certe dignam aliquam, divino munere, Scripturae stabilitatem Latinos accepisse consequens fuit. Nec quoquam pacto illud fieri verisimile potest, Latinam Ecclesiam, apud quam iam inde a multis annis christianae fidei veritas fuit, nullam adhuc Scripturam latinam habuisse, cui suis stabiliendis dogmatis tuto inniti, suaeque fidei adversarios condigna posset auctoritate revincere. Aliud quoque gravissimum incommodum in Ecclesiam mihi videntur inferre qui, latina editione postposita, aliunde censent puram firmamque veritatem hauriendam, quod Latini fideles, graecas videlicet hebraicasque litteras ignorantes, cum Scripturam Sacram in suo idiomate latino legerint, semper ancipiti sententia pendebunt. Siquidem nesciunt num quae latine legunt, sic, an aliter apud Graecos et Hebraeos habeantur. Vacillabit itaque omni loco legentium fides, nec poterit alicubi firma consistere. Quo quid perniciosius esse potest? Latinam igitur vulgatam editionem tutam esse legentium fidelium anchoram sine dubio teneamus; eisdemque argumentis etiam secundam conclusionem, quae, ut ante diximus, huius primae, quam modo confirmavimus, corollaria est. Tertiam vero primum ostendimus ex eo, quod plures Scripturae particulae nobis subtrahentur, quae scilicet in graecis aut hebraicis huius temporis exemplaribus non leguntur, ut historia puerorum et Susannae apud Danielem, et historia mulieris adulterae apud Ioannem. Imo et illud egregium de Trinitate testimonium: Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, etc., ex Graecorum mendis ante aliquos annos nobis fuerat detractum, ut et Marci extremam coronidem, atque alia item multa ex latino exemplari novi isti interpretes expunxerunt. Non igitur in graeca vel hebraica exemplaria fidei controversia resolvenda est; alioqui eas Scripturae partes reiiciamus oportet, quas Concilium Tridentinum atque adeo Ecclesia una voce et consensu recipit. Deinde tertia illa conclusio hoc etiam argumento monstratur, quod, si est ad graeca exemplaria veritas expendenda, in Psal. 13 octo versus nos habemus, quos hebraicus textus minime habet. Ita merito a nobis expungerentur, cum eos tamen auctoritate Apostoli nos habeamus. Huic vero argumento nec Origenem, nec Hieronymum fecisse satis Ecclesia demonstravit, quae usque ad hoc temporis octo illos versus in Psal. 13 servandos credidit, non servatura, si, quod illi asserunt, errore ignorantium fuissent inserti. Item, Hebraeorum doctores, nostri videlicet inimici, multo studio contenderunt textura hebraicum corrumpere, ut Vetus Testamentum nostris exemplaribus facerent esse contrarium, ut Euseb. lib. 4 Eccles. hist., cap. 18 refert. Graeci quoque eadem contentione multis locis, ut Scripturam ad suum sensum traherent, Novum Testamentum

violarunt, ut Tertull. lib. 5 Adversus Marcionem testatur, et Euseb. lib. 5 Eccl. hist. cap. ult., et Iren. Adversus haer. lib. 1, cap. 29, et Basil. lib. 2 Contra Eunom., D. quoque Ambros. in comment. super epist. ad Roman. et in prooemio primi libri super Lucam, et Hieronymus in prooemio super epist. ad Philemonem, et Origenes in commentariis super epistolam ad Romanos. Nam in plerisque graecis exemplaribus deest tota illa clausula: Ei autem qui potens est, etc., quam ne Theophylactus quidem habuit. Nec in Sacris Literis solum, sed in sanctorum codicibus fecere idem. Nam et in sexto Concilio Constantinopolitano Macarius eiusque discipuli convicti sunt quod in confirmationem sui erroris sanctorum testimonia aut truncarint aut depravarint. Et in 7 Syn., actione 4, ostenditur Iconomachos ex testimonio beati Nili depravato nonnullis imposuisse, et act. 5 ostensi sunt Synodo libri quidam ab haereticis depravati. Quin sub nomine Vigilii Romani pontificis duos libellos productos, et epistolam nomine Mennae ad eundem Vigilium scriptam titulos ementitos et supposititios habuisse, eodem Concilio palam factura est. Et Leo in epistola quadam ad Palaestinos queritur epistolam, quam ad Flavianum scripserat, a Graecis depravatam. Atque hunc Graecorum morem fuisse Nicolaus in epistola ad Michael. imperatorem testatur. Existimat Gregorius epistola decima quarta 5 lib. Chalcedonensem Synodum, sicut et Ephesinam, esse a Graecis depravatam, unde monet Narsum, ut non novis codicibus passim credat; romanos autem codices veriores esse aflirmat quam graecos. Dionysius quoque Corinthiens. episcopus apud Euseb. lib. 4, cap. 23: Quid autem mirum, inquit, si dominica verba Sanctae Scripturae falsare conati sunt, qui vilia haec quae nos scripsimus corruperunt? Haec Dionys. cum quereretur suas epistolas esse ab haereticis adulterinis detractionibus additionibusque corruptas. Exstat epist. Cyrilli ad Successum Diocaesariens. episcopum, ubi refert se sciscitatum a Budo, Emesenae civitatis episcopo, an consentiret epistolae Athanasii ad Epictetum Corinthiorum episcopum respondisse: Si haec apud vos scripta non sunt adulterata, nam plura ex his ab hostibus Ecclesiae deprehenduntur esse depravata. Et cum contulissent epistolam cum antiquis exemplaribus, depravatam invenerunt, etc. Quo loco admonendi sunt omnes boni, ut a Calvini, Philippi ac caeterorum similium fraude cavendum intelligant, quoties sanctorum veterum sententias ad causam suam accommodabunt. Id vero tum magis, cum nec librum nec locum annotaverint; ibi enim eorum fides in veterum sententiis proferendis suspectior est. Proferrem autem multa huiusmodi loca, nisi esset lectori molestum, nec nunc alias res nos ageremus. Non igitur ad hebraica et graeca exemplaria, ut quae depravata sint, est recurrendum. At Hieronym. in Isa. 6 cap. non credit esse verosimile, ut Hebraei Scripturam suam depravarint. Quid Hieronymi aetate fuerit, ego non disputo, quamvis Iustinus Triphonem evicerit, quod a Iudaeis multa prophetarum loca detruncata fuissent; illudque inter caetera refert: Dicite in nationibus, quia Dominus regnavit a ligno. E quo versu illa verba: a ligno detracta fuisse contendit. Post ea certe tempora a Iudaeis Scripturas contaminatas Hieronymus, si viveret, non negaret. Praeterea, qui hebraicis exemplaribus adhaerescunt, necesse est eos sequi rabbinorum expositiones, et non Catholicorum. Nam Catholici vel Septuaginta interpretum, vel latinam editionem exposuere. Indignum autem est, ut nunc denuo ab Hebraeis nostrae fidei oracula petantur. Christiana quippe veritas ab Ecclesiae viris quaerenda est, non a rabbinis synagogae.

Ad haec, ut ex multis unum aut alterum exemplum in medium proferatur, Geneseos octavo capite nostra editio latina habet quod corvus a Noe dimissus egrediebatur et non revertebatur. Sic Hieronym. habet in Dialogo contra Luciferianos et in epistola ad Oceanum; sic Cyprianus in epistola ad Novationum haereticum, quod lapsis non est spes veniae deneganda; sic Ambrosius De Noe et Arca, cap. 17; sic Augustinus Tractatu sexto in Ioannem; sic Isidorus et Chrysostomus in commentariis super Genesim; sic Euseb. in Chron.; sic breviter omnes doctores catholici tam graeci quam latini, tum vetusti tum iuniores ex 70 interpretibus habuere. Contra nunc Iudaei legunt, corvum egredi et reverti; quos sequuntur novi interpretes lutherani, Pelicanus et Munsterus. Quibus ergo putas potius credendum esse? Num Iudaeis hostibus Christi? Num haereticis inimicis Ecclesiae? Nonne magis Septuaginta interpretibus? Nonne magis Hieronymo? Nonne magis sanctis antiquis viris ecclesiasticis? Qui omnes inter se concinentes eadem asserere nullo modo possent, nisi uno divino spiritu continerentur. Symmachi, Theodotionis, Aquilae translationes, quod vel iudaismo infecti vel haereseos nota essent infames, parum auctoritatis habere Hieronym. non semel testatur. Irenaeus etiam apud Euseb. lib. 5 Eccles. hist. cap. 8, hoc argumento Theodotionis et Aquilae translationem infirmat quod Iudaei essent ambo et proselyti, eosque Hebionitae sequerentur. Et nos Iudaeos atque haereticos Iudaeorum interpretes et in errore socios admittemus? Ita ne omnia exemplaria nostra tam graeca quam latina, tam antiqua quam nova, a librariis corrupta sunt, sicque mille annis permanserunt? Minime vero gentium. Quod si recentiores aliud sentiunt quam veteres Hebraei, quis non malit veterum sententiae subscribere, quam horum magis adhaerere? praesertim cum tot exiliis agitati tantaque caecitate sint percussi, ut, amissa suae linguae et omnium bonarum disciplinarum cognitione, nullam in Deum fidem, hominum vero vix communem sensum obtineant. Quo loco mirari satis non possum, Augustinum Eugubinum, virum alioqui egregie doctum et pium, maluisse Iudaeis et haereticis quam Catholicis consentire. Nam Caietanus eisdem semper vestigiis inhaerendo, per omnia in Veteri Testamento hebraicos, in Novo graecos codices prorsus amplectitur, vix ulla latini interpretis habita ratione. Non est autem vel a se ipso admonitus, qui cum in Luc. 3 cap. scriberet, consentaneum rationi esse dixit, ut potius novi textus hebraei manci et corrupti sint, quam ut 70 interpretes, viri boni et insignes, studuerint commento et mendacio fingendo. Haec nimirum apud viros doctos vehemens idoneaque ratio est. Nam quas illi ratiunculas addunt ad compurgandam incredibilem novitatem, non est quidem diei locique huius refutare. Satis enim modo est adversarios suis quoque argumentis refellere, quoniam his de gradu deiectis, abunde sententiae nostrae veritas comprobatur. Ut igitur eo unde digressa est recurrat oratio, si vocetur in quaestionem, an corvus reversus fuerit ad arcam, rogo an impune libereque a Catholico negari possit, etiam si in hebraicis omnibus exemplaribus, quod isti dicunt, contrarium habeatur. Si negari potest, profecto evicimus hebraica exemplaria nec firma nec apta esse ad catholicas controversias finiendas. Si non potest, iam dicito, si ita libet, nec Hieronym. nec Ambros. nec Cyprian. nec August. nec Chrysost. nec reliquos huius ordinis viros catholicos esse, nos vero haereticos etiam dicito: corvum namque ad arcam reversum inficiamur. Hoc dicere quoniam insolentissimae vesaniae est, illud dicamus potius,

hebraeorum nova ista exemplaria in theologiae quaestionibus nihil virium habere ad faciendam fidem. Praeterea, magna est dissensio saepenumero graecorum codicum, qui nunc habentur in manibus; unde et qui nostris temporibus ad graeca dicunt se expendere latina, haud raro inter se dissident non in verbis modo sed in sententiis quoque. Quid, quod interim eadem exemplaria novi isti interpretes non eodem sensu interpretantur! Nam versum quartum psalm. 109 aliter Lutherus, aliter Pomeranus, aliter Pelicanus, aliter Bucerus, aliter Munsterus, aliter Zuinglius, aliter Felix, aliter Pagninus traduxerunt, ut iam mihi videantur Theodotionis, Symmachi, Aquilae, quinta, item sexta et septima editio, ac vulgata quoque Septuaginta numero paucissimae, si ad horum innumeras conferamus. Quid, quod Erasmo cum seipso non convenit? Exstat enim quinta, exstaret et sexta editio, nisi vel inconstantiae notam inurendam sibi metuisset vel morte fuisset interceptus. At certe haec varietas versionum semper fuit haereticis quasi gentilis et propria. Id enim Artemonitis olim a viris ecclesiasticis obiectum est, quod ne ipsa quidem exemplaria sibi ipsis concordarent, si priora cum posterioribus conferrent: Semper, inquit, emendant, quibus semper displicet quod emendant, et nova quaeque perquirunt, cum eis quae in usu sunt videbuntur adversa. Et Lutherus primum quidem Novi Testamenti veterem editionem germanica sua versione mutavit, quo persuaderet populo scilicet, maiores nostros usque ad id temporis verum Evangelii textum non habuisse. Ipse tamen idem non post multos annos suam editionem ita correxit, ut ex solo Matthaei Evangelio annotaverint viri docti triginta et eo amplius locos immutatos. Itaque homines leves non tam ex fontibus Sacras Literas vertunt, quam circa fontes ipsi vertuntur, doctrinisque variis et peregrinis adducti, parvuli fluctuant et circumferuntur omni vento doctrinae. Et revera, cum novitas quaelibet quasi novus ventus ebullit, statim cernitur frumentorum gravitas et levitas palearum, tunc sine magno molimine id excutitur ab area, quod nullo pondere intra aream tenebatur. Quorsum haec, inquies, tam longo repetita principio? Nempe, ut intelligamus novitios istos interpretes, vel exemplarium, vel interpretationum discrepantia, varietatem in Ecclesiam inducere magnopere suspectam et piis omnino mentibus formidandam. Ac novitas ipsa quidem primum timenda est, quae sine reipublicae perturbatione esse non potest; ob eam enim causam Hebraeis regem petentibus, si Gregorio credimus, Dominus succensuit, quod omnem in republica novitatem habeat exosam. Metuenda quoque rerum mutatio est; nam et parva momenta tantum valent ad communem statum civium perturbandum, ut mutatis, quod Plato ait, musicae modis, et reipublicae morumque necesse sit mutationem fieri. Quamobrem qui gravissimos legis divinae modos novis aliis, acutis illis fortasse quidem, sed levibus tamen commutare pergunt, videant illi ne religionis caeremonias, sacramenta, sacerdotium, versionum praetextu simul invertant. Adeo haec enim inter se connexa copulataque sunt, ut ex his nullum a caeteris nec divelli, nec distrahi possit. Ita qui unum horum quodlibet versarit, reliqua etiam verset oportet; id quod Lutheranorum exemplo didicimus, qui novis inventis universa illa pariter mutaverunt.

Porro autem varietatem, ut ante dixi, ac multo etiam magis respuere ac formidare debemus, quae nimirum constantiae atque unitatis inimica est. Quas Ecclesia virtutes habere nequit, si Scripturae non est unitas eadem et consensus. Qua in parte feliciora nostra secula sunt, quam antiqua. Nam olim tot pene vulgabantur exemplaria quot codices. At vero nunc, Sancti Spiritus sine dubio peculiari providentia, Damasi solicitudine, Hieronymi summis laboribus, Ecclesia Sancta concordem Scripturarum unitatem accepit, omnisque sublata de medio varietas est, unica latina editione omnium consensione recepta. Quapropter, qui ad graeca exemplaria nos revocant, eandem varietatem inferre volunt a qua olim Hieronymus libros nostros asseruit, imo eandem falsitatem a qua ille codices nostros expurgavit. Nam varietas codicum facilis depravationis occasio esse solet. Atque ut nulla depravatio sit, ipsa tamen varietas noxia est. Nec enim potest unquam verum asseri quod diversum est, ut Hieronymus ad Domnionem et Rogatianum scripsit et ad Damasum: Verum, inquit, non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim latinis, ait, exemplaribus fides est adhibenda, respondeant ii, quibus tot sunt exemplaria pene quot codices. Varietas igitur exemplarium latinorum quae tunc erat, fidem eiusmodi exemplaribus derogabat. Atque huius quidem argumenti tanta vis et eficacia fuit, ut vel refractariam illam Lutheri procacitatem retuderit. Is siquidem, referente Cochlaeo in libro De Canonicae Scripturae auctoritate, sic ait: Si diutius steterit mundus, iterum erit necessarium, ut propter diversas Scripturae interpretationes, quae nunc sunt, ad conservandam fidei unitatem Concilii decreta recipiamus. Providentissime igitur a sacra Synodo Tridentina constitutum est, ut ex multis latinis editionibus Sacrorum Librorum, una vetus et vulgata editio, longo tot seculorum usu recepta, in publicis disputationibus pro authentica habeatur. Non est itaque nunc temporis in fidei ac morum disceptatione ad hebraica graecave exemplaria provocandum; quippe cum fidei dogmata per discrepantes aut Hebraeorum aut Graecorum codices male confirmari possint aut Ecclesiae unitas contineri. Atque eisdem fere argumentis quarta illa postremaque conclusio persuaderi potest. Nec enim sunt Hebraeorum aut Graecorum codices modo emendatiores quam latini; imo plerumque aliter habent, quam ratio ipsa et veritas postulant; quemadmodum frater Franciscus Titelmannus et in Collationibus super epistolam ad Romanos et in Apologia pro veteri interprete doctissime copiosissimeque disseruit. Unde duo solum ex innumeris loca desumere placuit, ut in his theologi discant quam parum novis istis interpretibus sit fidendum. Unus locus est ad Rom. 12. Ubi enim nostra editio habet: Domino servientes, novi fere interpretes reddunt: Tempori servientes; et tamen nostra litera praeferenda est, quam et olim graeci emendati, codices habuere. Chrysostomus siquidem et Theophylactus non legunt τώ καιρώ δουλεύοντες, sed τώ Κυρίω. Quam etiam lectionem habuit Origenes. Atque adeo Hieronymus in epistola ad Marcellam, cuius initium est: Post priorem epistolam, cum lectionem aliam reprehendisset, asseruit secundum graecam veritatem legendum esse: Domino servientes. Alter habetur prioris ad Corinthios septimo. Nam ubi nos legimus: qui cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est; isti ex graeco, ut aiunt, fonte sic vertunt: Qui cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, divisa est uxor et virgo. Quam posteriorem lectionem divus Hieronymus in priori

Adversus Iovinianum libro docet non esse apostolicae veritatis; quamquam fatetur se aliquando illum locum in eum sensum edisseruisse, etc. Sic igitur quaedam exemplaria tum hebraica tum graeca olim Hieron. nactus est multo emendatiora quam ea, quibus iuniores interpretes et expositores fidem suam alligarunt. Cumque nobis opponunt codices quosdam ante annos sexcentos aureis literis descriptos (hos enim fontes appellant), Hieronym. pro nobis illis respondet inquiens: Habeant qui volunt veteres libros, vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos vel uncialibus, ut vulgo aiunt, literis, onera magis exarata quam codices; dummodo mihi meisque permittant pauperes habere schedulas, et non tam pulchros codices quam emendatos. Quamobrem hominibus his, qui novandis rebus student, illud saepe accidit, ut, dum codicum vel Hebraicorum vel Graecorum, quos penes se habent, exempla sequuntur, nihil aliud agant quam ex non correctis emendata corrigere. Quo quidem in loco Isidorus Clarius ferendus non est, cuius emendatio nil est aliud quam interpretis veteris reprehensio. Pollicetur enim in operis fronte veterem editionem correctam; postea vero quam pollicitatione hac depellit invidiam novitatis, multa inserit, adiicit quaedam, nonnulla mutat; ut lector non aliud possit in locis mutatis intelligere, quam aut veteris interpretis errorem aut veterum codicum depravationem. Quam bellum erat potius novam editionem confiteri, quam veterem emendatam, ne lectores simplices verbis ambiguis deciperentur. Nota sunt eiusmodi plurima loca apud Isidorum Clarium et in Veteri et in Novo Testamento; proferremque illa, nisi ad alia properaret oratio. Illud tantum admoneo, huiusmodi vel mutationes, vel detractiones, vel additiones, quae curiosos homines saepe delectant, parentibus nostris, si nunc viverent, futuras esse molestissimas. Id quod ex primo libro Historiae quam vocant Tripartitam colligere licet. Cum enim, ut ibi dicitur, multi episcopi convenissent, et quidam eorum rogatus esset, ut faceret sermonem populo, vir scilicet eloquio et sapientia praeditus, ille locus venit in medium: Tolle lectum tuum, et ambula, ubi pro lecto, cubile dixit. Tunc Spiridion Cypriorum episcopus, vir sanctissimus, indignatus in eum et exiliens de cathedra sacerdotali, Tu melior es, inquit, eo qui lectum dixit, quia eius verbis uti confunderis? Hoc autem fecit populo conspiciente, mediocritatem docens eum, qui eloquii supercilio praetumebat. Erat enim idoneus ad pudorem incutiendum, cum esset venerandus et operibus gloriosus, simulque presbyter aevo atque sacerdotis officio. Quid hic faceret, si Isidori Clarii, quid si Erasmi, quid si Caietani, quid si reliquorum tam varias et multas versiones et inversiones audiret? Quo putas animo ferret, cum in aliis libris tum maxime in Davidicis psalmis Caietani lectionem et textum usque adeo a nostro discrepantem, ut vix possis agnoscere an idem liber sacer, an alius sit? Quid Hieronymus? Psalmosne ad verbum translatos pateretur? Qui in libro De ratione interpretandi Horatianum praeceptum illud: Nec verbum verbo curabit reddere fidus interpres, etiam in Sacris Literis interpretandis magnopere commendat? Et in epistola ad Augustinum asserit Hieronymus sensuum potius veritatem, quam verborum se ordinem conservasse; et ad Suniam et Fretellam boni interpretis regulam ponit, ut non verba verbis quasi paria et demensa respondeant, sed sensus sensui. Quid, quod Cicero in lib. 3 De finibus ait verbum e verbo exprimere indisertos interpretes solere? Fallitur ergo prae caeteris Caietanus, qui huius praecepti immemor

Psalmorum versionem dum fidam voluit reddere, reddidit ad Ecclesiae quidem usum prorsus inutilem.

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Liber Tertius

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Quartus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Liber Quintus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Liber Sextus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Liber Septimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Liber Octavus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Nonus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Liber Decimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Liber Undecimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Duodecimus

Prooemium

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

↑ Top of work