De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Liber Secundus
Prooemium
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
Caput VIII
Caput IX
Caput X
Caput XI
Caput XII
Caput XIII
Caput XIV
Caput XV
Caput XVI
Caput XVII
Caput XVIII
Liber Tertius
Caput I
Caput II
Caput III
Caput IV
Caput V
Caput VI
Caput VII
IN QUO REFELLUNTUR ARGUMENTA CAPITIS PRIMI
Responsio ad primum. Illud vero argumentum quod est a principio positum non est difficile refutare. Ridiculum est enim credere apostolicas traditiones non eadem fide ac diligentia posse in fidelium cordibus asservari, ac si in papyro scriberentur. Nam nec Scriptura Spiritus Dei vivi facilius quam atramenti deletur, et sunt pleraeque traditiones quas more et usu facillime videas retineri. Quod si Christi providentia Ecclesiae Christianae deest, tum vero nec traditiones asservatas ego defendo nec certam Scripturae auctoritatem; utraque enim iuxta res sine Dei procuratione non constat, quam si tollas, neque traditio nec scriptura vindicatur. Sed si Christo curae Ecclesia sua est, iam non erit ambiguum, quin quemadmodum Evangelium illa in senso potius quam in littera custodit, ita et ceteras custodiat traditiones, quas ei apostoli tantopere commendarunt. O Timothee, inquit Paulus, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae. Quem locum miror a Caietano de gregis commissi deposito non de commissa doctrina esse intellectum; praesertim cum alterum simillimum in posteriore ad Timotheum epistola non de grege sed de doctrina interpretetur. Debuerat autem Caietanus admoneri Paulum de verbo Dei fuisse locutum ex iis quae e vestigio subdit: Devitans profanas vocum novitates et oppositione falsi nominis scientiae; utraque enim harum traditioni apostolicae adversa est, et vocum profana novitas et falsi nominis scientia. Traditio quippe vetustate commendatur; et, si quid audieris in Ecclesia novi, tum vero id scias esse, ut antiquitati ita quoque apostolicae fidei contrarium. Cum autem legis voces esse vitandas, non tibi vocum sonus veniat in mentem sed vocum significatus. Dogmata enim sententiasque novitias vitare iubet Apostolus, non verborum sonitus inanes aut novos. Tametsi novitia quoque verba, quoad licebit, vitare in fidei morumque disciplina debemus. Scientiam vero falsi nominis vel sophisticen vel artem cabalisticam intellige. Nam traditionibus apostolicis occultae illae cabalistarum traditiones non aliter opponuntur, ac fabulosa veris, sacris superstitiosa. Quamquam adversus Gnosticos Apostolus disserens, ut vere Theophylactus affirmat, falsam illorum scientiam traducit, quam tamen illi rudi plebi magno pretio vendebant. Quod si nihil est tam contra tradita ab apostolis antiqua dogmata, quam opiniones in Ecclesia tum novae tum profanae (vetera enim eademque sacra mysteria fides apostolica probat aspernaturque contraria), nihilque tam est secundum apostolos, quam non recedere ab his quae olim accepimus (nimirum de verbi, non de gregis deposito Apostolus loquitur), itemque si falsi nominis scientia vel sophistica intelligitur, ut quibusdam placet, vel cabalistica, ut etiam Caietano est visum, vel illa Gnosticorum, ut Theophylacto mihique etiam probatum est: necesse est, cum verae falsa scientia adversetur, contrariorum eundem esse sermonem. Quae quamquam ita sunt in promptu, ut res confirmatione non egeat, sunt tamen nobis Vincentii Lyrinen. viri gravissimi auctoritate confirmanda. Depositum, inquit, id est quod tibi creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti; rem non ingenii sed doctrinae, non privatae usurpationis sed traditionis publicae; rem ad te perductam, non a te prolatam; in qua non auctor esse debes sed custos, non institutor sed sectator, non ducens sed sequens. Aurum accepisti, aurum redde; nolo mihi pro aliis alia subiicias. Custodi propter inimicos, propter fures; custodi etiam diiigenter, sedulo, fideliter, ut suo tempore, cum oportuerit, quibusque oportuerit reddas. Devitans profanas vocum novitates, id est sententiarum, dogmatum, rerum,
quae sunt vetustati contrariae. Nulla quippe haeresis nisi sub certo nomine, certo loco, certo tempore emersit; nec quisquam haeresim instituit, nisi qui se prius ab Ecclesiae Catholicae et antiquitatis consensione discreverit. Hoc ergo apud omnes haereses legitimum fuit atque solemne, ut profanis novitatibus gaudeant, antiquitatis scita fastidiant. Contra vero Catholicorum hoc proprium, deposita sanctorum patrum et commissa servare damnareque profanas novitates. Ita enim in Concilio Ephes. omnium patrum una fuit vox, ut, quod erat antiquitus traditum, teneretur, quod adinventum nuper, exploderetur. Hactenus Vincentius. Huius vero apostolici testimonii tanta vis adversum haereticos fuit, ut Clemens Alexandr. 2 Strom. lib. scribat haereticos, quoniam eo testimonio evincebantur, epistolas Pauli ad Timoth. explosisse. Ut eo igitur unde digressa est se referat oratio, non fuerunt maiores nostri in re tam necessaria negligentes, sed quod Apostolus Timotheo et in illo magna cura commisit omnibus, id magna etiam illi cura servarunt. Itaque in primo illo argumento Lutherani haud secus ratiocinantur, ac si non divinitus res ecclesiasticae gererentur. Quod si ita pergunt, pari ratione suadebunt, nec canonicos libros quidem eosdem mansuros semper, sed, si placet, etiam perituros. Nam quot libri tineas pascunt blatasque diserti? Quot auctorum monumenta hominum incuria interciderunt? Nimirum enim Pythagoras quoque ipse, ut Lysias Pythagoricus ad Hipparchum scribit, commentariolos quosdam Damae filiae testamento reliquit; qui tamen, ac multo etiam magis quam traditiones, interiere. Quae cum ita sint, verendum non est, ne apostolorum instituta, quae digito Dei non in tabulis lapideis sed in Ecclesiae visceribus scripta sunt, humana oblivione deleantur. Ac de primo quidem argumento satis multa diximus; vereor etiam ne nimis multa. Responsio ad secundum. At secundo ita respondeo. Non vult Augustinus dicta factaque Iesu ab evangelistis scripta ad salutem fidelium et doctrinam esse satis. Alioqui epistolae apostolicae, Apostolorum Acta, liber Apocalypsis, totum etiam Legis Veteris instrumentum supervacanea esse non necessaria viderentur. Sed hoc vult, non fuisse opus ad fidelium salutem ut ex dictis factisque Iesu alia scriberentur, quam quae scripta sunt. Haec enim scribere satis fuisse, reliqua ab evangelistis sine culpa praetermissa. Nam quod rursum nobis Augustinus obiicitur, facilis est et prompta defensio. Quae enim usu et more Ecclesiae tenemus, ea non modo non sunt obscura, sed adeo sunt aperta, ut de iis disputare insolentissimae insaniae esse idem August. existimarit. Cum ergo ait: Ubi de re obscurissima disputatur, etc., satis indicat se de his loqui nullo modo, quae Ecclesiae instituto et traditione constant. Alioqui illud nobis adversarii expediant velim, quod August. idem lib. Cont. Crescon. 1, cap. 33 diserte tradit in haec verba: Quamvis huius rei certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earundem tamen scripturarum etiam in hac re a nobis teneretur veritas, cum hoc facimus quod universae iam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas; ut quoniam Sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit, eandem Ecclesiam consulat, quam sine ulla ambiguitate Sancta Scriptura demonstrat. Responsio ad tertium. Iam vero Apostoli testimonium perverse nobis opponitur. Nam hominem Dei Ecclesiae doctorem hic Paulus appellat, qui per Literas Sacras ad omne ministerii sui opus instruitur. Quatuor quippe sunt res, quas verbi sacri administer praestare debet: nempe docere, arguere, corripere, erudire. Quae utique omnia doctoribus Evangelii Scriptura Divina suppeditat. Quod si quisquam contendit,
generaliter hunc locum intelligendum, huic non maximo equidem opere repugnaverim; concedat mihi modo Scripturas non singulatim et in specie semper de rebus universis praecipere. Si enim specialiter scripta sunt omnia, quid illud est: Cetera, cum venero, disponam? Quid illud rursum: Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos et ore ad os loqui? Scriptura itaque divina non de iis solum instruit, quae scripta sunt, sed de iis etiam quae non sunt scripta. Tenete, inquit Paulus, traditiones quas accepistis sive per epistolas sive per sermones. Et in hoc ipso 3 cap. posterioris ad Tim. epist. cuius nos testimonio impetimur, cum dixisset Apostolus: Tu autem assecutus es meam doctrinam et institutionem, quibus verbis utrumque genus disciplinae complexus est, et quod scripto et quod instituto continetur, mox subiungit: Tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi. Didicerat enim Sacras Literas Timotheus ut ibidem tradit Apostolus et praeterea mysteria Evangelicae doctrinae concredita acceperat, ut cap. 2 dictum erat et cap. 6 prioris ad eundem epistolae. Non ergo eo loco traditiones excludit Apostolus sed potius commendat. Responsio ad quartum. Sane vero quod argumentum ex Deuter. 17 capite Lutherus addit, hoc nullius propemodum est momenti. Legem enim nos non in chartis solum papyraceis scriptam accepimus, sed eam magis quae in visceribus inscripta est. Nec adeo rudes sumus, ut apud nos lex verbo tenus tradita legis nomen minus habeat, quam ea, quae litteris editur. Fatemur ergo sacerdotes non esse audiendos, nisi docuerint iuxta legem Domini. Sed qui instituta apostolica Ecclesiae tradunt, ii vel maxime docent nos iuxta legem Domini; qui vero contra ecclesiasticas traditiones pugnant, hos cum lege Domini pugnare contendimus. Qua ex re Calvini calumnia facile obteritur. Accusat enim Ecclesiam, quasi traditiones contra Sacras Literas invexerit. Dicitur enim Deuter. 12 ne requiramus alias in colendo Deo caeremonias praeter eas, quae lege praeceptae sunt, nec his quicquam vel addamus vel minuamus. Et Salomon, Ne addas, inquit, quidquam verbis Dei et arguaris inveniarisque mendax. At vero quamvis traditiones Ecclesiae quaedam essent Scripturae Sacrae additamenta, non tamen sunt illae verbo Dei additae; quin potius divina verba sunt, non aliter ac illa quae Sacris Libris scripta sunt. Non enim in praesenti de traditionibus disserimus, quae a posteris Ecclesiae praefectis prodierunt, quas alterius loci et temporis est defendere; sed de Christi et apostolorum traditionibus disputatio est, quas hic nos ut divina oracula iure vereque tuemur. Nec traditiones etiam huiusmodi Divinarum Scripturarum sunt additamenta, sed complementa sunt potius et earum quasi commentaria. Alioqui accusentur prophetae, quod legi Moysis quidpiam adiecerint; accusentur apostoli, qui epistolas addiderint Evangeliis, asinaeque et pulli simplicitatem suis apposite vestimentis ornarint; accusa item, si placet, eosdem, qui decretum de idolothytis, sanguine et suffocato sanxerint, ac canones quoque aliquot ediderint, qui in Sacris Libris scripti non sunt. At non sunt istae, ut diximus, Scripturae additiones sed interpretationes, quemadmodum adversus Graecos in Concil. Florentino sess. 4, 5, 6, et 7 latius explicatum est. Qua etiam ratione ecclesiasticas et doctrinam et leges institutaque salutaria defendimus. Non enim Ecclesia his edendis aut nova fundamenta iacit, aut novas fabricas addit; sed superaedificat super fundamentum apostolorum et prophetarum aurum, argentum et lapides pretiosos, regnique coelorum semina reddit non alia sed eadem auctiora, ut Eus.
3 lib. Eccl. hist., c. 37 dixit. Atque nos itidem hanc eandem doctrinam lib. 7, capite postremo, si vita superest, locupletabimus. Nunc de 4 argumento dictum est satis. Responsio ad quintum. Ad quintum respondeamus. Chrysostomus porro, sive quis alius est auctor, non ait: Scripturarum veritati, quod haeretici citare solent, sed: nisi ea dixerint quae convenientia sunt veritati. Quamquam, qui traditiones apostolicas docent, ii revera ea dicunt quae congruunt Scripturarum etiam veritati. Quod vero de Papae traditione nobis opponitur, id ab Eusebio refellitur 5 lib. Ecclesiast. hist., cap. ultimo, ubi ait Papiam, ut qui exigui sensus vir et minus capacis esset, spirituales et mysticas apostolorum traditiones corporaliter et secundum litteram suscepisse. Non ergo si unus aut item alter traditionum apostolicarum praetexerit auctoritatem, fidem nos statim habere debemus. Nam et nonnulli Sacras Literas praeferunt quos iure ac merito explodimus, quoniam Sacrarum Literarum testimoniis abutuntur. Eodem quoque modo Irenaeus potuit a Papia et aliis discipulis Ioannis decipi in aetate Domini Salvatoris; credidit enim, nec discussit, an vera dicentibus crediderit. Sed de hac re disseremus postea diligentius. Responsio ad sextum, septimum et octavum. Theophili autem, Hieronymi Origenisque testimoniis non est cur pluribus respondeamus. Nam adversum eos loquuntur qui vel humana commenta Sacris etiam Literis adversa vel historias quasdam apocryphas tamquam res divinas et certas posteris venditabant. Alioqui si Hieronymus (huius enim testimonium urgentius premunt) non existimabat quidquam esse credendum, nisi quod Sacris Literis esset proditum, qua fronte adversus Luciferianos, Vigilantium, Helvidium traditionum auctoritate argumentatur? Calvini porro confirmatio quam frivola sit et plane ridicula, faciam ut nullo negotio intelligant ii, qui mecum eam paululum expendere volent. Equidem eum quoque hortarer, ut huc animum serio adverteret, si quid docendo proficere me apud illum posse confiderem. Sed quando Lutheranis, omissa veritatis ratione, hoc unum propositum est, quacumque possunt via rem suam agere, pauca tantum dicam, quibus sese boni ac veri theologi ab eorum captionibus expedire queant. Primum autem Ioachimus Camerarius non plene sed plane habuit in hunc modum: Evangelia enim, etc. plane instruunt nos de sensu Numinis. Deinde, ut quem in modum Calvinus citat, nos quoque legeremus; nihil affertur tamen. Nam cum Scripturae ipsae et Ecclesiae magisterium et traditionum auctoritatem non obscure commendent, profecto de sensu Numinis plene nos instruunt. Docent enim sensum Numinis sive scripto seu verbo traditum iuxta esse tenendum. Quid quod concitatae et ineruditae concionis esset, statim in prooemio verba dicentis retundere, eius praesertim qui bona fide loqueretur? An mox cieri turbas aequum esset et id impudenter antevertere, quod erat in Concilio magna vi et contentione transigendum? Illud enim Ariani praescripserant, ut capite primo ostensum est, sese in fidei quaestione praeter Scripturas nihil omnino recepturos. Consueverunt autem Synodi patres quae obiter ab unoquolibet dicuntur qui non sit fidem facturus Concilio, ea prudentissime dissimulare, quo res, de qua potissimum agendum est, suo et loco et tempore commodius agatur; quemadmodum nobis libro postea quinto explicandum est. Nec Nicaeni patres omnia ea, quae Constantinus dixerat, amplexi sunt; sed cum monuisset, ut hostili posita discordia quaestiones explicarentur et omnes cuperet
confiteri apostolicorum dogmatum unitatem. His, inquit Theodoretus, assensus maxime partis accessit, interque se concordiam et sanitatem dogmatum constituerunt. Pauci tamen, etc. Ex Constantini igitur testimonio Synodique silentio nihil omnino conficitur. Praeterquamquod etsi Literis Sacris disputatio esset instituenda, sensum earum tamen non ex ipsis literis mortuis sed ex vive vocis traditione oporteret accipere; ita traditionis semper usu et auctoritate indigeremus. De octavo igitur argumento hactenus. Responsio ad nonum. Traditiones autem apostolorum, de quibus agimus, humanae non sunt sed divinae. Itaque qui eas docent, hi non docent doctrinas hominum; quae omnino doctrinae vel Dei praeceptis contrariae intelliguntur, iuxta illud quod Dominus Marci decimoquinto dixit: Quare vos transgredimini mandata Dei propter traditiones vestras? vel otiosae quaedam et vanae traditiones; qualis erat illa de manibus a prandio abluendis, quae ad manuum quidem purificationem utilis esse fortasse poterat, ad Dei certe cultum non poterat. Quam ob causam recte per Isaiam Dominus dixerat: Sine causa autem colunt me. At Cyprianus in ea epistola eos reprehendit, qui morem novum Christi instituto repugnantem inserere conabantur. Responsio ad decimum. Decimum vero argumentum instantius equidem pressi, ut in hac responsione explicaretur, inter haereticorum et Catholicorum traditiones maximum esse discrimen. Haeretici enim mysteria sua mulierculis et idiotis homunculis produnt; at Catholici mysticas et sacras Ecclesiae traditiones muliercularum homuncionumque vulgo prodere piaculi loco habent. Cuius rei causae quoniam capite tertio sunt redditae, illinc lector assumet quae ad hunc locum pertinebunt. Haeretici rursum secretas illas traditiones suas a viris doctis, praesertim iis qui Ecclesiis Catholicis praesunt, abscondere solent; Catholici contra, iuxta quod Apostolus praecipit, christianae disciplinae mysteria iis solum committunt qui idonei sunt et alios docere. Quare doctrinae depositum publicum est, utpote quod reipublicae magistratibus commendatur. 0 Timothee, inquit, o episcope, qui Ecclesiae et praefectus et doctor es, depositum custodi; et rursum: Quae audisti a me, haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere. Atque illud animadvertendum est diligentius, quod non clam in angulo et privatim hoc depositum Timotheo commissum est sed coram multis testibus, ut res non privatae usurpationis, non clandestinae furtivaeque doctrinae, sed publicae traditionis, disciplinae manifestae sineque dolo intelligeretur. Quod qui parum perspiciunt, hi non satis expediunt, quemnam sensum locus ille habeat: Ego in occulto locutus sum nihil. Doctrina quippe Christi, in qua nihil fucatum, nihil fictum, nihil fraudulentum est, sed omnia sincera, vera, simplicia, nihil habet omnino tectum, penetrale, tenebricosum. Hoc quoniam haeretici habent, eorum doctrina occulta recte dicitur; quemadmodum civis quisque tum quicquam reipublicae occulere dicendus est, quum quae magistratibus revelanda sunt, ea non illis plane sed privatis hominibus furtim prodit. Nam qui quae populo vulganda sunt, ea populo invulgat, quae contra solis reipublicae magistratibus expedit aperiri, solis quidem magistratibus, sed aperte tamen manifestat, hic nihil prorsus occulte gerit. Non itaque nos haereticorum more mysteria occulimus, sed apostolorum instituto ea vulgo celamus, maioribus aperimus, quae maiores scire decet, vulgus scire non decet. Quid igitur sibi vult, inquies, Quae in aure auditis, praedicate super tecta? Quod enim super tecta praedicatur, id in vulgus effertur. Enimvero quo tempore Dominus hoc discipulis praeceptum edidit, nondum eis aperuerat sensum, ut intelligerent Scripturas; nondum per dies quadraginta locutus illis fuerat de regno Dei, id est de reipublicae
Christianae administratione; nondum Spiritum miserat, qui doceret ea quae vivente Christo portare non poterant; eam partem evangelicae disciplinae tradiderat quae ad omnes fideles pertineret, easque leges quas vulgo etiam notas esse expediret. Huiusmodi igitur praeceptum dominicum est: quod audistis in mysterio, apertius praedicate; quod didicistis abscondite, publice loquimini; quod vos erudivi vel in monte vel intra domum, in urbibus audacter dicite. Sed temporis rerumque ratio habenda est; nam habeo multa vobis dicere, quae non potestis portare modo. Ea cum vobis edixero, alia videlicet lex erit. Nolo illa praedicetis super tecta, nolo vulgo annuncietis. Eadem enim vobis celandi causa tunc erit, quae mihi nunc est: quod vulgus portare non poterit. Scio Clemen. Alexandr. 1 Strom. lib. de arcanis traditionibus, quae in aurem editae sunt, hunc locum intelligere: quas exponit super tecta praedicandas, id est excelse et excellenter. Sed mihi id quod dixi multo probabilius apparet. Nam et nostrum hunc sensum illud habet: Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Decimum igitur argumentum confutatum est satis. Responsio ad undecimum. At undecimum, quoniam tertiodecimo huius operis libro est nobis diligenter explicandum, non est animus in praesentia refellere. Tantum sunt lectores admonendi, id quod Lucianus martyr apud Euseb. 9 lib. Eccles. hist., cap. 6 fuse eruditeque persequitur, nos Christianos non humanae alicuius persuasionis errore constringi nec indiscussa, ut alios, parentum traditione decipi, sed auctorem nobis institutionis et doctrinae Deum esse, quo magistro iure ac vere gloriamur. Sed de his plura alias. Nunc postremum argumentum diluendum est. Responsio ad duodecimum. Sed et eius argumenti confutatio, ut quae ad tertium decimum quoque lib. referenda est brevissima hoc loco erit. Sane Iulianus Apostata Christianis obiecit irrationabilitatem et rusticitatem, sapientiamque, ubi nihil esset aliud, praeterquam credere. Huic vero obiectioni Greg. Nazianz. respondet in 1. Adver. Iulianum Steliteutica, non alienum esse a suis philosophis, quos ille tantopere admiratur, ut hac specie doctrinae utantur. Siquidem primum et maximum Pythagorae praeceptum erat, ut si quis discipulos suos de dogmatibus interrogasset, aut eorum rationem aliquam exigisset, nihil aliud responderent, quam quod ita visum fuisset Pythagorae; essetque illa dogmatis ratio inculpabilis. Ita ergo, ac multo etiam magis, exigit ratio, ne fidem nos denegemus iis quae a divinis dicta sunt hominibus, habeaturque pro rationis demonstratione fide digna illorum relatio omni vi rationabili et irrationabiii validior. Hactenus Gregorius. Ubi certe non videtur Gregor. horrere, id quod in argumento quasi absurdum refellitur, disciplinam nostram esse similem Pythagoricae, aut hanc potius nostrae esse similem. Sed esto, dissimillima sit, cur magis argumentum illud contra doctrinam verbo traditam, quam adversum eam pugnet, quae litteris prodita est? Nimirum enim utramque credimus, et utriusque, si possumus, conabimur reddere rationem. Reddemus autem, si Dominus vitam concesserit, multas, maximas atque gravissimas, quo sumus loco polliciti. Nam locus hic concludi iam potest. Ac de secundo quidem argumentorum fonte diximus. De octo autem reliquis latissime patet disputandi ratio; sed nos, quoad poterimus et licebit, in breves angustias contrahemus.
DE ECCLESIAE AUCTORITATE