UBI QUATUORDECIM LIBRI E SACRIS BIBLIIS NUMERANTUR QUOS QUIDAM VEL AMBIGUNT ESSE CANONICOS VEL CERTO A CANONE REIICIUNT
In dubium itaque et olim et nostra hac tempestate vocatum est, an septem illi libri Veteris Testamenti Baruch, Tobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiasticus duoque Machabaeorum sint habendi canonici. Ex Novo quoque Testamento quaestio ferme eadem existit de epistola Pauli ad Hebraeos, de Epistola Iacobi, de secunda Petri duabusque posterioribus Ioannis, de Epistola Iudae et libro Apocalipsis. Sunt enim theologi et fuerunt, atque in his quidem et nobiles veteres longeque principes, et quidam iuniores docti et graves, qui multis magnisque rationibus adducti negarint eos libros oportere in canonicis computari. Alii vero auctores, ipsi quoque praestantissimi, contra asseverant hos omnes esse canonicos. Atque ad eam rem confirmandam plurimis etiam maximisque argumentis utuntur. Ita addubitare cogit doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio. Ego autem, quo controversiam hanc manifestius explicem, dividam omnino totam istam de libris canonicis quaestionem in quatuor partes. Primum illud ostendam, ad cuiusnam auctoritatem spectet definire quis liber sit canonicus. Deinde eos libros, qui nunc in dubium veniunt, sacros esse demonstrabo. Tum adducam argumenta, quae verisimilitudine homines alioqui et doctos et pios fallere potuerunt. Postremo eadem argumenta diluam. Haec enim omnia ad hanc quaestionem referenda sunt.