De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Liber Primus
Caput I
Caput II
Caput III
Liber Secundus
Prooemium
Quamquam plures in illa sententia esse video, qui orationis splendore illustrare cogitationes suas nesciat, eum, si scribat, impudenter abuti et scientia et literis: ego tamen, si theologus non afferat eloquentiam, tantum abest ut asperner, ut ne flagitem quidem. Nam de rebus obscuris atque ad intelligendurn difficilibus dilucide dicere, nec sententiis solum argute, sed verbis etiam ornate, adeo est operosum et arduum, ut iniquus futurus sit, qui voluerit efflagitare. Atque id equidem paucis adhuc video contigisse, ut iidem utroque in genere laborarent, simulque in theologiae controversiis sequerentur et elegans illud dicendi et hoc argutum disputandi genus. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium; utrumque certe sequuti sumus. Flumen enim nobis inanium verborum displicet, quibus sententia deest; nec sententiarum subtilitate capimur, si orationis est siccitas. Ac de sermonis cultu nostra legens suo quisque iudicio libere utatur; nihil enim impedio: in rerum autem earum tractatione, quas his libris multas, et graves, et utiles accurate copioseque disputaturi sumus, magnum, ut videmur, afferemus adiumentum theologis nostris, ut non modo rudes, sed etiam docti aliquantum fortasse adepturi sint et ad disserendum et ad iudicandum. Nec vero hoc arroganter dictum existiman velim, nam eloquendi scientiam concedens multis, quod est scholae proprium, strictim presseque disserere, et quasi ad vivum omnia resecare, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, non sum, ni fallor, arrogans, si id iure quodam meo vindicarim. Nec usque adeo ineptus ego sum, ut non verear me in rebus quoque ipsis saepe etiam hallucinatum. Sed aliud est nunquam falsum sentire,
quod mihi non tribui, aliud res tum gravissimas tum dificillimas via et ratione premere, quod utique assumpsi iure, ut mihi videor; at falli possum; condonetur iniuria. Etenim quae dixi, eo pertinent omnia, non ut rerum mihi scientiam arrogem: quid enim a viro modesto alienius esse potest? sed ut nemo politioris literaturae candidatus in scholastica disputatione orationem a me tersam postulet, nedum rhetorum phaleris adornatam. Scholam enim ego placare volo, scholae propria verba peculiaresque loquendi formas submovere non audeo. Nam etsi disputare cupio ornatius, quam solent nostri; at non debeo tamen labores duos afferre theologis, unum in rerum, alterum in verborum intelligentia. Breviter lectoribus ego meae mentis fateor arcanum: qui per me formam in theologia disserendi habiturus est, nolo ut is mea scripta difficulter intelligat, et ad theologum cognoscendum grammaticum quaerat interpretem. Sed de his satis. Iam enim tempus est, ut ea persequamur, quae sunt deinceps explicanda. Quae quidem ut magnum negotium nobis, ita quoque prolixam disputationem exhibebunt. Sed prolixitas utilitate pensabitur. Nihil autem utilius scholae theologorum tradi potest, quam ut discant quisnam locus argumenta firma, et quis contra infirma subministret. Qua re vel maxime theologiae nervi atque artus pressi solidique consistunt.
Caput I
DE SACRARUM LITERARUM SOLIDISSIMO FIRMAMENTO ET QUATUOR MACHINIS QUIBUS ILLUD IMPETITUR
Ac primus quidem locus sine controversia firmus est divina eademque gravissima auctoritate. Nam libros sacros et canonicos appellamus quos, Spiritu Sancto dictante, sacri auctores exceperunt. Quos igitur tales esse constiterit, eos dubio procul certissimos ac verissimos esse credemus; quemadmodum Augustinus lib. De Civit. Dei II cap. 3, et lib. Confess. cap. 15, et Epist. 7 ad Marcellinum, et Epist. 19 ad Hieron, et lib. 1. De doct. Christi. cap. 37, et lib. 2 De baptis. con. Donat. cap. 3, et in prooemio 3. lib. De Trinit. docet, resumit, inculcat. Ac recte ille quidem. Nisi enim fundamentum hoc fideliter ieceris, quidquid in theologia superstruxeris, corruet: corruetque adeo civitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis, et in scripturis principum qui fuerunt in ea. Quarum scripturarum auctor est non homo, sed Deus. Dominus enim narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea. Dominus itaque huius loci auctoritatem tuetur, tuentur et principes. Turris quippe David est, et mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Quam omnino rem, quoniam in tertiodecimo libro sumus latius explicaturi, satis hic fuerit breviter attigisse. Verumenimvero turris haec, tam alioquin munita, arietibus quatuor concuti solet. Primo, quod homines a Deo aliquando deceptos sacrae ipsae literae prodidere: fieri igitur potest, ut auctores sacri ab Spiritu Sancto fallantur: ita quodcumque ex huiusmodi auctoribus argumentum sumas, incertum erit. Altero, quod nondum videtur exploratum quinam libri sint in canonem Sanctarum Scripturarum referendi, cum ex Veteri Testamento septem, ex Novo totidem a viris et
doctis et catholicis reiiciantur. Quocirca si argumentum inde theologus promat, imbecillum erit carebitque divina auctoritate. Tertio, quod, ut certo constaret quinam essent huiusmodi sacri libri, non tamen adhuc constat, an latini codices graecis hebraicisque concordent; quapropter argumentatio, ex latino exemplari ducta, infirma erit, cum solius interpretis sensu intelligentiaque nitatur. Quarto, quod, ut perspicuum esset quodnam exemplar potissimum sequendum sit: tamen an apostoli, vel prophetae in testimoniis, quae videlicet ex ipsis afferuntur, de Spiritu Dei, an de suo loquantur, non perinde certum est, cura auctores sacri nonnulla humano more citra divinam revelationem scribere videantur. Non itaque omnia librorum canonicorum testimonia Dei auctoritatem habent, ut certam fidem facere possint. Nec vero in his argumentis explicandis eam copiam, quam possumus, persequemur ne hoc uno in loco tota insumatur oratio: sed quatuor hos arietes, quibus nostrae religionis moenia nonnulli quatere et diruere conantur, quanta maxima brevitate licebit, repellere curabimus. Non enim materiam huc et farraginem multarum rerum conamur invehere, sed formam, theologo disserendi praescribere. Quae nimirum quo brevior, eo praestabilior erit.
Caput II
UBI ARGUMENTA REFERUNTUR SUADERE VOLENTIUM QUOD DEUS FALLERE ALIQUANDO POTEST
Prima controversia. Ut autem ab illa controversia ordiamur, quae licet facillima, tamen caput est caeterarum, prima veniat in medium iuniorum opinio, quae plerisque notissima est, non omnium quidem, sed paucorum, asserentium aliquando Deum humano angelicove ministerio homines fefellisse. Nam quod Spiritus veritatis ipse per se quempiam fallat, ne impietatis invidiam subeant, in dubium vocare non audent. Quod vero per alium decipere Deus possit, id persuadere se posse arbitrantur. Primum argumentum. Primum, quod Abraham pueris mentitus est, inquiens: Expectate hic: ego et puer, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Et tamen illa erat prophetia divinae revelationis, ut docet Ambr. lib. I. De Abraham, cap. 8. in haec verba: Prophetavit quod ignorabat: ipse solus disponebat redire immolato filio, sed Dominus per os eius locutus est. Captiose autem loquebatur cum servulis, ne cognito negotio aut impediret aliquis, aut gemitu obstreperet, aut fletu. Hominis ergo ministerio homines Deus fallit. Secundum argumentum. Alterum quoque eiusdem rei argumentum proferunt, quod Iacob patrem suum Isaac mendacio etiam de industria conficto decepit, dicens: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci, sicut praecepisti mihi; surge, et comede de venatione mea. Et paulo post, cum Isaac interrogasset: Tu es filius meus Esau? respondit Iacob: Ego sum. Mentitus est ergo Iacob: id quod agnovit pater, inquiens: Venit germanus tuus fraudulenter, etc. At ea omnia Iacob et fecit et dixit ex divina revelatione, ut Innocentius tradit. Deus igitur per alium decipere potest. Tertium argumentum. Ad haec, Isaias Ezechiae: Cras, inquit, morieris, et non vives: Isaias autem sine dubio suis ipse verbis assentiebatur, nec vero nisi lumine prophetico:
agnoscebat enim revelationem illam esse divinam. Lumen ergo prophetiae causa quandoque prophetae est, ut decipiatur. Non enim tunc temporis mortuus est Ezechias, sed convaluit. Quartum argumentum. Praeterea cum Dominus aliquando interrogasset: Quis decipiet Achab? Egressus spiritus, ego, inquit, decipiam illum. Cui Dominus: In quo? Tum ille: Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. Subdit vero Michaeas: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. Deus itaque per cacodaemonem administrum, decipit. Id quod August. lib. 83. Quaest. confitetur. Quemadmodum enim iudex damnatum percutere sua persona indignum et nefarium iudicat, eius tamen iussu hoc facit carnifex: ita quem Deus per se non falleret, eum fallit Deo iubente cacodaemon. Libet namque similitudine eadem eisdemque pene verbis, quibus Augustinus utitur, huius rei argumentum facere. Quintum argumentum. Item Iudaei, Domino praecipiente, Aegyptios decepere. Fecerunt enim filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea. Dominus autem dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios. Deo igitur auctore homo hominem fallit. Nec mirum, si hostem decipi dignum decipere Deus iubet, quoniam hoc pertinet ad iustitiam et veritatem, ut dignis digna distribuantur, quemadmodum idem Augustinus loco nunc citato argumentatur. Sextum argumentum. Atque haec testimonia non perinde urgent: illa difficiliora sunt, quae quoniam unius modi sunt ferme, simul commemorabuntur. Primum est illud: Qui immutat cor principum, et decipit eos, et errare eos facit quasi ebrios. Secundum illud: Homo qui posuerit immunditias in corde suo, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: Ego Dominus respondebo: et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum. Tertium illud: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis? Quartum est Apostoli dicentis: Sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum. Quintum est etiam eiusdem Apostoli: Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ideo mittet illis Deus operationem erroris. Quibus testimoniis August. manifeste doceri existimat, Deum in cordibus hominum operari ad inclinandas eorum voluntates in malum, nedum mentes in falsum. Septimum argumentum. Nec ab his ratio aliena est. Cum enim error poena sit, nihil obstat, quominus Deus, qui poenarum omnium auctor esse a prophetis dicitur, errorem ipse efficiat in eo praesertim, qui antecedentibus culpis commeruit, ut a iusto iudice in errorem induceretur. Vita et mors, inquit, paupertas et honestas a Deo sunt: sapientia et disciplina apud Deum: error et tenebrae peccatoribus concreata sunt. Octavum argumentum. Confirmat autem illud vel maxime, quod cuiusque motionis Deus est causa: in ipso enim movemur et sumus. Errorem itaque, qui hominis errantis motio est, Deus efficerein homine potest, poteritque proinde decipere. Nonum argumentum. Cuius etiam rei argumentum aliud est, quod mendacium non est suapte natura malum. Potest ergo Deus cuiquam praecipere ut mentiatur. Illud verum primum ex eo ostenditur, quod Ioseph mendacium etiam iuramento confirmavit: Per salutem, inquit, Pharaonis exploratores estis. Non est autem credendum, quod mendacium iuramento firmatum vir iustus diceret, nisi divinam haberet revelationem, per quam a mortali peccato excusaretur. Deinde illud etiam probatur ex eo, quod
Michaeas ait: Utinam vir essem non habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Non ergo est intrinsecus malum, quod propheta Deo instigante desiderat. Adde huc, quod Aristot. 4. Ethicorum mendacium in iactantiam et ironiam partitur, quae est divisio propria mendacii, auctore Divo Thoma 2. 2. quaest. 110. art. 2. At usus eius, quae dissimulatio latine dici potest, graece enim είρωνία. dicitur, frequens in Sacris Literis est, ut ibi: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Et alio loco: Iam saturati estis, iam divites facti estis, sine nobis regnatis. Et 3 Reg. 22: Ascende, ait Michaeas, et vade prospere, etc. Si igitur ironia mendacium est, Deus vero per sacros auctores ironice interdum loquitur, non est, ut videtur, cur negemus Deum posse per alios mentiri. His testimoniis atque rationibus opinationem suam suadere poterant theologi novi et in Sacris Literis parum exercitati. Nam quibus ipsi argumentis utuntur, ego data opera sileo: ne, qui hunc librum legerint, scholasticis illis auctoribus invidiam conflent, vulgique et imperitorum inscitiam Academiis praeferant, cum ea audierint, quae nonnumquam disseruntur a nostris. Sed de his hactenus. Iam quaestionem ipsam explicemus: divinamque veritatem, quod erit facile, ab eiusmodi adversariis vindicemus. Deum namque deceptorem credere, nefarium et impium esse, quis non facillime intelligat?
Caput III
OSTENDIT DEUM NEC PER SE NEC PER ALIUM FALLERE UNQUAM POSSE
Ea igitur explicanda quaestione, quoniam brevis esse cupio, illud statim ponendum est, divinae potentiae descriptionem esse duplicem. Nam et generalem quamdam intelligimus, quae, quoniam lege nulla etiam naturali constringitur, a theologis absoluta vocatur; et aliam huic subiectam, quae spectat in rerum ordinem praefinitum, ideoque potentiam appellant ordinariam. Atque illa superior definiri solet circa eas res, quas esse non repugnat, quaeve non implicant contradictionem: sic enim loquuntur. Quae autem potentia ordinaria subiecta illi priori quasi generi est, eam definiunt circa ea, quae esse possunt salva lege statutisque divinis. Illud etiam ponere debemus, mentiri nihil aliud esse quam asserere falsum animo fallendi. Sic enim Aug. ac Gelasius definierunt. Ex duobus itaque mendacium conflatur, si falsum dicitur, et si eo animo dicitur ut fallantur audientes. Sed et quis proprie dicatur fallere, explicandum est ante breviter, quo facilius id, quod docere volumus, intelligi possit. Non enim qui verum dicit, is proprie fallax existimandus est, licet ille qui audit ex prava intelligentia veritatis in maximos incurrat errores. Improprie autem res a Deo creatae dicuntur esse fallaces: dicuntur item esse muscipulae, sed pedibus insipientium. Ecquis igitur alium proprie fallit? Nempe, qui falsum asserendo, causa alii est ut fallatur. Alioqui si ex alieno errore et ignorantia fallacem quempiam definimus, ipsa quoque veritas erit nobis fallacissima. Prima conclusio. His positis, sit prima conclusio. Haereticum est asserere quod Deus de potentia ordinaria mentiri possit: Est enim Deus verax; omnis autem homo mendax. Et rursum: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Et alio loco
tandem: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Atque haec quidem conclusio adeo est apud omnes certa, ut eam testimoniis etiam apertis confirmasse, supervacaneum fuisse videatur. Quare illa breviter posita, pergamus ad reliquas. Secunda conclusio. Secunda conclusio est: Qui existimat Deum ex ordinaria potentia per administrum posse vel mentiri vel fallere, errat ille in fide turpissime. Nam haereseos notam huic inurere ad Ecclesiae auctoritatem pertinebit. Atque haec quidem conclusio primum ex eo colligitur, quod eiusdem est praecipere malum et facere malum: quisque enim eius rei causa est, quae eo imperante fit. At iuxta fidem catholicam Deus auctor peccati esse non potest; ergo ne mendacii quidem, quod iuxta potentiam ordinariam peccatum est. Non itaque Deo auctore vel angelus, vel homo quempiam fallit. Deinde, cum Dominus per administros, vel angelos, vel homines nobis loquitur, ipse se loqui testatur, ut multis locis Sacrarum Literarum constat. Ita si Dei administri mentirentur, Deum quoque mentiri necesse esset. Quod quam absurdum sit quis non videt? Praeterea, sic opinantibus non constaret an Deus nos per apostolos et prophetas fefellerit. Et cum in Sacris Literis Deus ipse per se quidem raro fuerit locutus, per angelos autem et per homines frequentissime: si his administris falli a Deo possumus, certe Sacrarum Literarum firmitas corruet. Atque haec quidem ratio tam magnum apud me momentum habet, ut non dubitem ab Ecclesia Catholica errorem hunc haereseos nota damnatum iri, si in consultationem referatur; quippe qui aut prorsus evertit nostrae fidei fundamenta, aut certe non patitur firma consistere. Porro sacris auctoribus fidem habere non tenebimus, si semel eam opinionem induerimus, quod Deus per alios decipere possit. Nec ulla Dei pollicitatio firma erit, nisi quam Deus per se ipse praestiterit. Id quod aperte cum Apostolo pugnat. Nam cum in epistola ad Hebraeos in eam promissionem incidisset, quae Abraham per angeli haud dubie ministerium facta est, volens, inquit, Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum: ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium haberemus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam. Non esset autem tuta et firma, si huic opinationi credimus. Efficitur itaque Deum nullo modo posse fallere. Nec mihi dicas scriptores sacros iustos sanctosque fuisse: Spiritu enim Sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines; et rursum: Sicut locutus est per os sanctorum, etc., per huiusmodi autem viros Deum nec velle fallere, nec vero posse, sed per improborum ministerium posse. Primum enim si spiritu Dei inspiratus loquitur etiam impius, Deo verba illa tribuuntur, atque adeo Dei auctoritatem habent. Deinde si Dei vel consilio vel praecepto mentitur impius, certe eodem consilio praeceptove mentiri poterit pius. Non igitur Deus potest per alium fallere, id quod secunda conclusione dictum est. Tertia conclusio. Deus etiam ex absoluta potentia nec per se nec per alium mentiri potest. Cum sit, inquit August., omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest. Et rursum idem, Dum de omnipotentia Dei, ait, tam multa dixerimus, si volunt invenire quod omnipotens non potest, habent prorsus: Ego dicam, mentiri non potest. Dominus autem id mihi manifeste videtur confirmare, cum ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Vel concidat ergo omne coelum omnisque natura, divina tamen veritas consistat necesse est.
Praeterea et illud Apostoli testimonium, quod ante citatum est, idipsum ostendit. Est, inquit, Deus verax, omnis autem homo mendax. Quo loco Paulus non significat quidem omnes homines mentiri, sed eo esse ingenio, ut mentiri possint. De natura quippe agit, non de more. Nam reperire liceat viros aliquando, qui vel rationem rectam ducem sequentes, vel Evangelii gratia legeque adiuti ac moniti a mendacio abhorrent, veritatem amplectuntur. Sed, quoniam humanitatis ea est imbecillitas, ut veritatem, quam tenet, destituere interdum possit, idcirco Scriptura omnem hominem dixit esse mendacem. Ex quo intelligitur in eo sensu Deum appellari veracem, quo cum divina natura mendacium pugnet. Id quod non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria theologorum ratione concluditur. Nam quae contrarietas est mali et boni, eadem est veri et falsi; sed primae bonitati repugnat facere malum; ergo et primae veritati dicere falsum. Hinc enim illa sunt: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Et: Fidelis Deus, et absque ulla iniquitate. Tam alienas itaque Deus est a falsitate, quam ab iniquitate: et sicut nec per se nec per alium iniquitatem facere, ita nec fallere quempiam potest. Quod si quispiam Deo auctore falleretur, iam a fonte veritatis mendacium emanaret. At non solum evangelista testante, sed natura etiam duce cognovimus omne mendacium non esse ex veritate. At revera (ut eo unde egressa est referat se oratio) utrumque, et malum facere et falsum dicere, cum natura stabili immobilique pugnat. Inde enim cum Scriptura dixisset: Non est Deus ut homo, ut mentiatur, e vestigio subdidit: Nec ut filius hominis, ut mutetur. Mendacium quippe mobilis naturae nota est. Adde huc, quod si per alium Deus decipere homines potest, et per se quoque idem poterit efficere. Caetera siquidem mala, quae poenam habent a culpa disiunctam, Deus dare et per ministros et sine ministris per se ipse potest. Atque ut semel finiam, si Deus mentiri posset, merito etiam nos formidare poterimus, an fuerit aliquando mentitus. At nullus est, inquies, formidandi locus, cum ex potentia ordinaria constet Deum non posse mentiri. Belle id quidem; sed, cum hoc nisi per revelationem constare nequeat, qui scire possumus an illa ipsa revelatione Deus potentia sua absoluta fuerit abusus? Ut enim apud Augustinum est, quomodo credendum est qui putet quandoque esse mentiendum? Nam et forte tunc mentitur, cum praecipit ut ei credamus. Perit ergo, ni ita sit, Sacrarum Literarum certitudo. Praeterquamquod apud philosophos tam evidens est Deum non mentiri, quam esse tum optimum, tum sapientissimum, ac proinde nec fallere nec falli posse: nihil autem interesse an per se ipse id efficiat, an per administros suos. Etenim nec purissima veritas est, cui quodammodo est vel falsitas vel fallacia permixta; nec summa intelligitur, qua maiorem aliam cogitamus. Veracior autem is esset, qui nec per se nec per alium, quam qui per alium fallere posset. Ita divina veritate firmiter posita, ac rationum ac testimoniorum certitudine corroborata, non aliud superest, nisi ut adversariorum argumenta diluamus.
Caput IV
UBI ARGUMENTA CAPITIS SECUNDI DILUUNTUR
Responsio ad primum. Ad primum igitur argumentum non est theologorum una et simplex responsio, Sunt enim qui pie graviterque contendant Abraham non esse mentitum. Non enim, ut aiunt, contra id, quod mente gerebat, locutus est: quin filium credidit protinus suscitandum, quemadmodum Apostolus videtur in haec verba tradere: Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Sunt alii contra, quibus ego vehementer assentior, qui admittunt quidem Abraham ea ratione fuisse mentitum, quod contra mentem dissimulandi causa locutus est; prophetasse autem quia dixit verum, quod tunc scilicet ignorabat. Id namque Ambrosii verba prae se ferunt. De primo igitur argumento satis dictum est. Deinceps, ut erat propositum, et de reliquis dicamus. Responsio ad secundum. Ad secundum theologi quidem non ignobiles respondent, utique Iacob mentitum fuisse, sed matre consulente, non Deo revelante. At nos, quibus in animo est sanctorum sensa pro nostra quidem virili tueri, multo aliter respondere debemus. August. siquidem in Quaestionibus super Genesim, Iacob a mendacio excusat; adducitque in hoc, quod de illo Scriptura dixit, virum simplicem fuisse, hoc est, non fictum et sine dolo, ut 70. Interpretes converterunt. Sine dolo igitur erat qui dolum fecisse videtur. Quapropter in eo loco, ut ait, spirituale mysterium cogimur intelligere. Et 16. lib. De civit. Dei, Quis est, inquit, dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium veritatis? Chrysost. etiam hom. 6. In epist. ad Coloss. et hom. 53 In Gen. sicut Abraham et Phinees ab homicidio, ita et Iacob, quoniam Deum illi cooperatum esse credit, a mendacio excusat. Excusant etiam Ambr. lib. 2. De Iacob et vita beata, cap. 2 et 3. Innoc. De divort. cap. gaudemus. Magist. Sent. 3, d. 38. Gratian. 22 quaest. 2. cap. quaeritur. Alexand. Alen. 2. part. quaest. 139. mem. 6. D. Thom. 2. 2. quaest. 110. art. 3 ad 3. Nec vero audiendi sunt qui putarunt Iacob per revelationem quidem excusari, non ne mentitus sit, sed ne peccarit mentiendo. Quod mendacium, ut aiunt, recte nonnunquam dici potest ex familiari consilio Spiritus Sancti. Quos ego auctores non modo redarguerem, verum etiam quam plurimis argumentis graviter errasse monstrarem, nisi D. Aug. in eadem causa adversum Priscillianistas accurate elaborasset atque ita multa disseruisset, ut, si labor idem rursum a nobis susciperetur, nihil aliud, quam actum ageremus, quod vetamur veteri proverbio. Hos itaque cum sua ista theologia relinquamus, cum doctores sancti non modo negent peccasse Iacob, sed astruant etiam et verum dixisse, et verbis illis prophetasse. Qua in re illud equidem animadverto, maiores nostros, quod perspicuum et exploratum erat, id latere non potuisse, nempe verba illa Iacob in sensu proprio esse mendacium; nec esse tamen absurdum, si homo quamlibet iustus semel aut iterum mentiatur. Quamobrem cum constanter astruerint Iacob non fuisse mentitum, existimandi sunt peculiares easdemque graves causas habuisse, quibus in hanc sententiam inducerentur. Porro quemadmodum per legitimas allegoriae rationes iustus figura iustorum, iniquus iniquorum est, ita et falsum absurde in typum veritatis assumitur. Scio quae contra hoc dici possunt. Legi enim D. Gregorii Commentaria, in quibus huic regulae non alligat expositionem suam: legi et Hieron. qui Abac. 1. cum spiritum malum per tropologiam convertisset in bonum, Tropologia, inquit, libera est, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur intelligentiae.
Sed haec longior pugna est: nec huius temporis patitur angustias. Equidem abuti hac libertate nollem, sed mysticos sensus quibusdam potius terminis lineisque praescribere. Nec enim consentaneum est, nisi a rebus vicinis et similibus, ut metaphoram, ita et figuram imaginemque rerum trahi; quippe cum rem, quae alterius figura est, eius similitudinem gerere necesse sit. Nec Salomon in peccatis Christi typus erat, sed in pace: nec Iephte in impietate adversus filiam typus erat Dei, sed zelo. At D. Thomas 2. 2. quaest. 88. art. 2, ad 2 repugnat: videtur profecto. Verum iam dixi hic me non agere de liberis allegoriis, sed de his quae certa via et ratione premuntur. Quo sensu nec Hieronymus nec Thomas locuti sunt. Quae enim conventio lucis ad tenebras? quid Christo cum Belial, ut, per mysticum sensum, lucem quidem tenebrarum, Christum vero Belial figuram faciamus? Sed de his plura alio loco opportunius. Nunc, ut ad propositum revertamur, nobis ad certam regulam Divinae Scripturae tractandae sunt; nec iniquum in eo quo iniquus est, nec mendacem in eo quo mendax, aut iusti aut veracis typum faciemus. Quia ergo constat, Iacob tum etiam cum praeripuit fratri benedictionem, gentium fidem praenotasse, consequens sit ex peculiari Dei procuratione ea omnia et dicta et facta futurae veritatis imaginem habuisse, ac proinde non fuisse mendacia. Quid ergo? verumne illud est: Ego sum primogenitus tuus Esau? Nempe verum est. Est enim et primogenitus secundum carnem, et primogenitus secundum ius. Nam et Apostolus duo filiorum genera exprimit, inquiens: Non omnes, qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae; nec qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Et statim: Non solum autem illa, sed et Rebecca ex uno concubitu, etc. Et quia maior serviet minori, etc. Paulus itaque semen Abrahae vocat populum gentium, eumdemque fratrem appellat minorem cui maior erat serviturus. Ut igitur sine mendacio gentium hic populus in fidem iam et haereditatem Iudaeorum suffectus dicere poterat: Ego sum semen Abrahae; ita et Iacob, quoniam ius habebat ad primogenituram, in quam Deo auctore fuerat substitutus, vere utique dixit: Ego sum primogenitus tuus Esau. Quid? cum Ioannes Baptista Elias a Domino vocatus sit, non natura quidem, sed praecursoris officio; num non et ad eumdem quoque modum Iacob, qui haereditario iure fratri successit, se esse Esau sine falsitate potuit asserere? Sed ais: Unde ius hoc Iacob intellexit ad se pertinere? Certe vel Deo revelante, vel matre instruente, quam Dei familiare consilium habuisse, Gen. cap. 25. traditur. Atque in secundi argumenti confutationem satis multa diximus. Responsio ad tertium. Tertium autem, quod ex Isaiae testimonio nobis opponitur, D. Thomas 2. 2. quaest. 171, art. 6. ad 2. confutat. Quae quidem confutatio, quoniam prolixa est, nos vero brevitati studemus, non est hic adscribenda. Nam et aliter responden brevius potest, eiusmodi prophetias comminatorias esse; sic enim Scholastici vocant. Id quoniam prophetae intelligebant (nam intelligentia opus est in prophetia) minime fallebantur. Quin potius fide quidem bona suo ministerio functi, existimabant tamen comminationes mutatis posse moribus commutari. Ob eam enim causam Ionas nolebat Ninive subversionem praenunciare, quod divinam putabat misericordiam Ninivitis poenitentibus esse flectendam. Quocirca in simplicibus eiusmodi denunciationibus natura rerum ususque communis eo nos ducit, ut conditionem tacitam subaudiamus.
Cuius rei insigne exemplum legitur Gen. cap. 20 ubi Abimelech regem corripiens Dominus his verbis utitur: Et morieris propter mulierem quam tulisti. Postquam autem ille se excusavit, in hunc modum Dominus locutus est: Nunc redde viro suo uxorem, et orabit pro te, et vives: Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris. Vides ut primo edicto vehementius animum eius concutiat, quo satisfactioni reddat intentum: secundo autem voluntatem liquido suam explicet, qua poenam denunciando nihil aliud significat, quam eos se monere, quibus vult parcere: nisi quod syllabatim non exprimit, quod intelligere tamen promptum est. Ad tertium itaque argumentum sic responsum esto. Responsio ad quartum. Ad quartum autem facile respondetur, verbum imperandi non semper aut praeceptum, aut consilium secum, sed aliquando etiam permissionem ferre, ut apud Ioannem: Quod facis, fac citius; et alio loco Dominus ad Balaam, Si vocare, inquit, te venerint homines isti, surge, et vade cum eis. Cui tamen postea angelus dixit: Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua. D. Thomas De malo qu.3, art. 1. ad 17. Sic igitur dictum est, egredere, et fac: sicque omnino Deum dedisse spiritum mendacii in ore omnium prophetarum, concedendo scilicet, non iubendo. In quem sensum illud etiam intelligitur: Et ne nos inducas in tentationem; et illud forsitan: Tu rex regum es, et Deus coeli regnum et imperium dedit tibi, etc. et illud: Non haberes potestatem in me ullam, nisi tibi datum esset desuper; atque illud demum quod pater dicitur filium in manus impiorum tradidisse. Quia vero permissionem ipsam divinam (redeundum est enim ad propositum) qua homo vel in errorem vel in culpam inducitur, non ministri boni sed mali exequuntur; ideo Augustinus asseruit per administros malos Deum aliquando decipere. Ac quarto argumento refutando haec dicta sint modo, nam posterius illud apertiore fortasse via et ratione refutabimus. Responsio ad quintum. Argumentationi quoque, quae quinto loco posita est, ita respondeo: Deum non iussisse quidem filiis Israel ut circumvenirent Aegyptios, sed ut vasa argentea et aurea peterent commodato. Praecepit vero postea ne accepta vasa redderentur. Id quod facere legitime potuit, tum propter alia, tum his praecipue de causis. Una, quod Aegyptii operarum mercedem Iudaeis non reddiderant. Presserant siquidem eos operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, ut Exodi cap. 1 legitur. Itaque vel in pace mercedem ab invitis rapere potuerunt, quando res alioqui debitas nulla alia erat via repetendi. Altera autem erat causa, quoniam in bello iusto res hostium victoriac iure auferre poterant. Quemadmodum et Epiphanius in libro Ancoratus explicuit et docuit ante Clemens Alexandrinus lib. 1 Stromat. Certe utramque causam e Sapientiae cap. 10. colligere licet. Priorem ibi, Et reddidit iustis mercedem laborum suorum; posteriorem autem ibi, Ideo iusti tulerunt spolia impiorum. Magister vero Sent. in 3, dist. 37. Iudaeos affirmat viros optimos nullo modo peccasse: infirmis autem, qui cupiditate quadam Aegyptios fefellere, magis esse illud ut facerent permissum, quam iussum. Quod enim Augustinus dixit, Israelitas iussos esse hostem decipere, id ipse eodem prorsus loco ac quaestione correxit, inquiens: Factum est, ut iuberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret. Pertinet vero ad iustitiam et veritatem, ut is qui meretur decipi, decipiatur a Deo quidem concedente, ab homine autem, vel angelo malo efficiente. Quos iustitiae suae administros licet Deus severe sane ad vindicandum proferat, non continuo tamen pravi eorum operis causa est. Non enim mox, si quis ab usurario pecunias petit, hominisque perversi culpa utitur, idem ipse usurarum est auctor.
Nec vero difficile videbitur eadem opera ad Deum Satanamque referri, si in uno eodemque motu actionem et passionem res plane diversas inspiciamus. Hae namque res duae faciunt, ut in talibus longe alia sit ratio divinae diabolicaeque actionis. In calamitate porro sua Iob non solum daemonis, sed Dei etiam opus recognoscit, quem ea dicit sibi abstulisse, quae instigante impellenteque Satana per Chaldaeos fuerant erepta. Etenim, quia passio bona ac iusta erat, consilium quoque Dei optimum finisque sanctissimus, in promptu viro Dei fuit, ibi inculpatam Dei operationem agnoscere, ubi hominum Satanaeque nequitia cum prava sua operatione se prodidit. Hoc video, dum breviter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius: sed experiar, et dicam, si potero, planius. In opere illo malo et culpa erat, et poena actioque prava rectae iuncta passioni. Deus igitur illic non erat otiosus: sed eius erat omnino auctor, quod in illo opere erat bonum; ab eo autem erat alienus, quod in illo erat malum. Ita Deus viro sancto camelos abstulit quidem, at non iuste solum, sed benigne: abstulit et Satan, at crudeliter, nedum impie: Chaldaei quoque abstulerunt, at tum avare, tum etiam inique. Nihil ergo est absurdi, si opus idem, quatenus poena est, ad Deum, quatenus est culpa, ad Satanam auctorem referamus ut Satan et in culpa agat et in poena; Deus in poena agat quidem, at in culpa non agat, sed permittat. Responsio ad sextum. Atque hac eadem responsione sextum quoque argumentum refellitur. Non enim decipit Deus deceptionem ipsam faciendo, sed permitiendo ut fiat. Qua etiam ratione corda et excaecare dicitur et indurare: ut Gregorius lib. 13 Moral. cap. 16. et Thomas 3 Adversus Gentes, cap. 162 docuere. Et Clemens Alexandrinus, lib. Strom. 1 explicans illud Matthaei 13. Ideo in parabolis loquor eis, etc. Non Dominus praebet ignorationem, inquit, (hoc enim sentire est nefarium), sed ipsam, quae inerat, prophetice arguit. Sic etiam homines tradit Deus in reprobum sensum et in passiones ignominiae. Dimisi eos, ait, secundum desideria cordis eorum: ibunt in adinventionibus suis. Atque hoc item sensu reliqua testimonia interpraetanda sunt. Nam Augustini verba ipse idem Augustinus in libro De praedestinatione et gratia, cap. 4 docuit quomodo accipere debeamus. Non operatur, inquit, Deus in homine ipsam duritiam cordis, sed indurare eum dicitur quem mollire noluerit: sic etiam excaecare quem illuminare noluerit, et repellere eum quem noluerit vocare. Hactenus ille. Et in libro De articulis sibi falso per Pelagianos impositis, art. 10. eorum opinionem detestatur, qui Deum pravae cuiusquam aut voluntatis aut actionis credunt auctorem, sive excitantem, sive suadentem, sive impellentem peccantium cupiditates. Deus quippe neminem tentat. Et rursum: Non dicas: ille me implanavit. Et iterum: Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Et alio loco: Diligis omnia quae sunt: et nihil odisti eorum quae fecisti. At odio habet Deus caecitatem cordis, errorem, obstinationem: cum odio sint Deo impius et impietas eius. Deus igitur nihil eiusmodi in homine proprie facit, sed tantum iudicio permittit. Nam obstinatio, error animi ac caecitas peccata sunt quae scilicet in hominibus, si proprietatem verbi sequi volumus, Deus nullo modo operatur. Nisi Melanchthonis stultitia placet, qui aeque proprium Dei opus, Iudae proditionem, ac vocationem Pauli esse ait. Verum hic error non solum Scripturae testimoniis sed naturae quoque rationibus manifeste refellitur. Primum enim illa Augustini ratio expedita est: nullo sapiente auctore aliquem deteriorem fieri. Tanta enim culpa est, quae in sapientem quemvis hominem cadere nequeat. Multo igitur minus Deo auctore fiet homo deterior,
cum sit Deus quovis homine sapiente praestantior. Illa item eiusdem Augustini causa non est levis, quod quae me auctore fiunt, ea me volente, et aut suadente, aut consulente, aut imperante fieri necesse est, nullum autem Dei iustum rectumque de culpis iudicium futurum esset, si homines Dei voluntate, suasu, consilio praeceptoque peccarent. Plato insuper in secundo De republica libro, modis omnibus pugnandum esse ait, ne Deus, qui bonus est, dicatur esse malorum causa: alioqui secum Deum pugnaturum, qui suis legibus contraria fieri mandaverit. Ita eos civitate extrudi iubet, qui verba illa nefaria dixerint, nobis utique perniciosa, ut inquit, sibique ipsis male consona. Sed alterius et loci et temporis est hanc sive amentiam, sive insaniam refutare. Nunc reliqua prosequimur. Nam et eis refellendis huius sexti argumenti testimonia apertius explicabuntur. Responsio ad septimum. Cum itaque septimo loco obiicitur, Deum esse omnium poenarum causam, nos certe id negamus: sed earum vere ac proprie causa est, quae solum poenae sunt, non culpae. Est autem interdum, ut ad Romanos et Thessalonicenses tradit Apostolus, una culpa alterius poena. Quo casu in poenam incurrit impius Deo deserente, non efficiente. At vero Caietanus in illud: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua. Est sermo, inquit, non de malo culpae, sed de malo poenae. Deus enim non est auctor peccati, ut sic, sed quatenus poena est peccantis, vel alterius. Hactenus ille. Et in illud: Dominus praecepit ei, ut malediceret Davidi. Agnoscit, ait, maledictionem illam, quatenus poenalem, sibi procedere a Deo. Efficit siquidem Deus per Semei maledictionem illam, non quatenus erat peccatum, sed quatenus erat poena ipsius Davidis. Quemadmodum superius etiam per os Nathan dixerat: Suscitabo malum de domo tua; non quatenus erat malum culpae, sed poenae. Hactenus etiam ille. Ac posterior haec sententia quidem faciliore ratione defendi potest, si ea distinctio repetatur, quae quinto argumento diluendo posita est, in opere uno eodemque et actionem considerari et passionem. Cum autem res temporariae, salus quoque et vita auferuntur, passio non modo ex parte Dei iusta est, verum etiam ex parte patientis est bona. Non utilem patienti dico (¿nam hoc quis dubitet?), sed honestam ac meritoriam, si aequo animo patienterque feratur. Quia vero quo passio est eo poena est, rite, ni fallor, dici potest Deus auctor esse operis mali, non qua est malum culpae, sed qua est malum poenae. Cum enim Aristoteli actio et passio iidem motus sint, illud perinde est, ac si Deum auctorem dicamus esse non malae actionis, sed bonae passionis. Caeterum quando unum peccatum alterius est poena, res non ita facile expediri potest. Tunc enim nec actio nec passio honesta est; sed is qui plectitur, et agendo et patiendo peccat, ut, cum gentes, verbi causa, contumeliis affecerunt corpora sua in semetipsis, et relicto naturali usu, turpitudinem naturae inimicam operti sunt, mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes, nihil omnino illie distinguere possumus, cuius Deum causam asseramus. Sive enim agentes, sive patientes, et quia agebant, et quia patiebantur, utrinque omnino peccabant. Quamobrem Deus nec actionum eiusmodi auctor erat ullo modo, nec passionum. Illud igitur, quod priore loco Caietanus ait, dilutius videtur esse, quam ut consistere in vera theologia possit, quae an argutias adeo formales recipiat, ignoro. Si enim Deus auctor peccati est, quatenus est poena peccantis, omnium poenarum absolute causa erit, tum etiam, cum peccantis culpa posterior culpae prioris poena est. Ita erit causa indurationis, caecitatis, erroris earumque passionum, quas ne nominare quidem per
verecundiam licet. Et cum causa moralis, de qua in praesenti sermo est, non agat nisi per voluntatem movens. Deo certe volente, atque adeo vel iubente, vel suadente, vel instigante, ea peccata provenient, quae in priorum poenam accidunt. Quae nimirum omnia et per se sunt falsa perspicue, et inter se vehementer repugnantia. Intelligo autem D. August. Lib. cont. Iulian. 5, longa oratione contendere, non permissionis tantum aut patientiae divinae esse peccata, sed etiam potentiae, quum priora videlicet per posteriora puniuntur. Adducit vero in hoc non ea modo testimonia, quae nos in argumentis attulimus; verum illa etiam: Miscuit Dominus spiritum vertiginis in medio eius, et errare fecerunt Aegyptum, sicut erat ebrius. Et: Domini sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et non mererentur ullam clementiam, sicut praeceperat Dominus Moysi. Et: Non acquievit Rex populo, quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum, etc., loco autem eius, quod nostra translatio habet, quoniam aversatus fuerat eum Dominus, 70 transtulerunt, οτι ήν μεταστροφή παρά κυρίου. Quae verba Augustinus ita reddidit: quoniam a Domino erat conversio. Ac recte ille quidem, nam μεταστρέΦω proprie converto est. Huic vero illud etiam simile est: Convertit cor eorum, ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius. Addit denique Augustinus et illud, quo uno causam videtur obtinere: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam; ac protinus: Quem vult indurat. Volens ergo indurat Deus; et posterius: Quod si Deus volens ostendere iram et notam facere patientiam suam, etc. Potentiae igitur divinae sunt eiusmodi peccata: quare Deus in his agit etiam, nedum permittit. Confirmat autem hoc vel maxime, quod, cum David increparet Abisai, qui caput Semei cuperet amputare, Dimitte, inquit, eum: Dominus enim praecepit ei ut malediceret David; et paulo post: Dimitte eum, ait, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. In eam quaestionem, quam velis equisque, ut dicitur, fugere conabar, volens nolens incurri. Ita enim coniuncta est huic quae praesenti loco versatur, ut illam ab hac non potuerim separare, quamvis in ea re diu multumque elaboraverim. Cum enim considero quid ferat instituti operis ratio, occurrentes consequentesque etiam controversias pro mea certe virili declino; magis adeo eas, quas dignas esse video, ut et tractentur fusius et explicentur accuratius. Hinc quippe volumen mihi grande displicet; inde autem moleste fero, res quam gravissimas minus accurata diligentia expendi, quam earum amplitudo requirat. Id quod in ea quae est nunc in manibus accidat necesse est. Nam etsi multa dicentur, multa tamen praetereunda sunt, quae huic argumento plene absolvendo erant valde necessaria. Atque veteres patres, ne fenestram impiis aperirent, duritiem, caecitatem erroresque suos et peccata in Deum referendi, in id genus locutionibus, quae actionem Dei sonare videntur, solam permissionem agnoscunt. Quam sobrietatem ut exosculor, ita minime periculosam iudico, si permissioni nonnihil addamus: quod nec actio proprie Dei sit, nec sola permissio. Ita enim, ut reor, Scripturae Sacrae intelligentiam germanam, solidam expressamque tenebimus. Principio autem illud intelligendum est, vim Scripturae et energiam in illiusmodi locis non satis per negationem explicari. Etenim, si eum Deus excaecat quem non illuminat, eumque indurat quem non emollit; omnes profecto, quicumque in peccato sunt mortui, excaecati a Deo sunt et indurati. Quod nec Scriptura, nec ratio recipit.
Quosdam siquidem peculiariter excaecatos a Deo et induratos legimus: in quibus iram, iustitiam ac potentiam suam insigni singularique vindicta Dominus ostenderit. Deinde id quoque certum nobis expeditumque sit, Deum nec proprie excaecare, nec indurare, nec decipere, nec hominum corda in odium convertere, nec ea demum facere quae in literae superficie facere asseritur. Illa enim, quemadmodum ante constituimus, a natura Dei abhorrent omnia. Itaque Deo improprie et figurate tribuuntur, triplici, ut ego sentio, ratione. Primum enim, cum, sublato eius lumine, nihil aliud quam caligo et caecitas supersit; cum, ablato suavitatis eius spiritu, corda nostra in lapides obdurescant; cum, cessante eius directione, in obliquitatem contorqueantur, excaecare eos, indurare, errare facere dicitur, quibus facultatem videndi, liquescendi, ad veritatem rectam ingrediendi adimit. Nam et qui lucem hanc oculis nostris auferrent, et qui columnam, qua firmatur et consistit aedificium, tollerent; ii vere ac iure et obtenebrare oculos et diruere aedificium dicerentur. Cum autem dicimus Deum facultatem videndi auferre, caeteraque similia, id non ita accipiendum est, quasi homo arbitrii facultate privatus nec videre, nec mollescere, nec recta ingredi ipse possit; sed ita demum intelligere oportet, ut, quia sine lumine videre homo non valet, nec sine spiritus suavi oleo emolliri, nec sine Dei directione recta ingredi, idcirco qui illa iusto hominibus iudicio adimit, hic facultatem quoque ea exequendi quodammodo dicatur adimere. Altera est ratio, quae propius ad verborum proprietatem videtur accedere, quod ad exequenda iudicia sua Satana administro utitur, ob idque ea dicatur efficere, quae minister illius auctoritate roboratus efficit; quemadmodum quae iudicis administer, dum iustam eius sententiam exequitur, facit, ea suo modo a iudice quoque fieri sane intelligimus. Tertiam rationem Hieronymus ad Hedibiam reddidit. Sicut enim unus est solis calor, et secundum essentias subiacentes alia liquefacit, alia indurat, alia solvit, alia astringit; liquatur enim cera et induratur lutum, et tamen caloris non est diversa natura, sic Deus eodem omnino lumine male affectum excaecare dicitur, bene institutum illuminare; eodemque prorsus beneficio indurare illum, hunc mollire. Videlicet miraculis eisdem editis emollitus Israel est, obduruit Pharao: eadem doctrinae luce apostoli viderunt, pharisaei caeci facti sunt. Quoniam divina lux, tametsi per se quidem ad videndum editur, sed per occasionem tamen in eo caecitatem efficit, qui prave affectos habet oculos, in eo duritiem, qui pravo affectus est animo. Atque huic illud simile est, quod hi seducere decipereque dicuntur, qui oratione dubia vel obscura tenebras alicui ostendunt. Hac enim ratione Dominus in parabolis turbas alloquutus, eas excaecasse dicitur. Ac Ieremias: Seduxisti, ait, me, Domine, et seductus sum. Quia enim in principio illud audierat: Prophetam in gentibus dedi te; et iterum: Ecce constitui te super gentes et regna: arbitratus est, nihil se contra populum Iudaeorum, sed contra diversas in circuitu nationes esse dicturum; unde et prophetiam libenter assumpsit. Cum vidisset autem aliter sibi, ac existimaverat, accidisse, queritur a Domino se esse deceptum: non falsitate autem deceptus est, sed ambiguitate. Nihil autem refert, an (quod Hieronymus ait) inde Ieremias fuerit seductus, an ex illis potius verbis: Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te, etc. His igitur tribus rationibus non illa solum explicantur quae retro citata sunt, sed et illud simul intelligitur, quod Deus ministros irae suae nunc sibilo evocaturum se minatur, nunc eos instar novaculae sibi fore ad radendum caput et barbam universam, nunc
sagenam et rete ad irretiendos improbos, nunc malleum ad feriendos, virgam denique, securim, serram, quam elevet, in qua secet, quam trahat. Nam, quod 2 Reg. 16 legitur, Domini praecepto Semei Davidi regi maledixisse, id per figuratam dictionem usurpatum esse, vel illud satis abunde magno argumento est, quod Ecclesiast. 15 scribitur: Nemini mandavit impie agere. Et revera cum recta ratione pugnat, in eo peccare hominem, quod Deo praecipiente agit. At Semei sine dubio maledicendo peccavit. Praeceptum igitur in libris sacris pro lege et ordinatione quandoque accipitur, sive sit lex obligans ex imperio, sive permissio, sive poena praescripta, seu ordo etiam naturae praefixus. Sic enim, quod Matth. 19 dicitur: Ad duritiam cordis vestri permisit vobis; Marc. cap. 10 dictum est: Scripsit vobis praeceptum istud. Sic etiam Threno. 3: Quis est iste qui dixit, ut fieret, Domino non iubente? Quem locum alii ita vertunt: Quis hoc dixerit aliquid fieri, quod Dominus non praecipiat? Et iterum: Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit, etc. Quod ergo ordine divinae iustitiae fit, id divino praecepto fieri dicitur. Iam illud fueram oblitus, quod Paulus ait: Quem vult, indurat. Sed primum, voluntas etiam permissionis a theologis ponitur. Unde Augustinus in Enchirid. cap. 25: Non fit quicquam, ait, nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Deinde volente aliquo ea fieri dicuntur, quae illo non invito fiunt. Sic enim pater volens dicitur filium gignere. Ac de septimo argumento nimis multa dicta sunt. Responsio ad octavum. Octavum autem brevissime refutabitur. Intelligendum est enim causarum duo esse genera, naturale et morale. Ut qui imperat, qui consulit, qui suadet, qui impellit, is eius rei quae imperio, consilio, suasione, impulsu eius fit, causa moralis dicitur. Est autem Deus causa naturalis quidem omnium motionum; nam generali naturalique concursu cum omnibus causis agentibus operatur: at causa moralis non est nec erroris nec pravae cuiusque actionis. Actus igitur ille qui peccatum est, si in genere rerum naturalium consideratur, ad causas tantum naturales referendus est; sin consideratur in rerum moralium ordine, ad causas naturaliter agentes inepte quidem et absurde revocabitur. Stultus quippe erit is qui in coelorum motrices intelligentias culpas vel proprias vel alienas retorserit. Quocirca, tametsi res atque actiones universae, quatenus effecta naturae sunt Deum auctorem habent; sed, cum de peccatis agitur, quoniam mox in peccati nomine liber et moralis actus intelligitur, ineptissimi profecto erimus, quicumque in Deum errores peccataque nostra tegeremus. Ille enim, quemadmodum diximus, in moralis causae modum nec ad errorem movet, nec ad pravam aliam quamlibet actionem, hoc est, nec mentitur omnino, nec suadet aut imperat malum. Quibus modis ac similibus et deciperet proprie, et causa peccatorum haberetur. Sed haec causae partitio in relectione de Sacramentis in genere uberius explicata est. Nunc ad octavi argumenti explicationem diximus satis. Responsio ad nonum. At postremum facile refellitur. Nego enim id quod primo loco antecedit, cui scilicet suadendo tota illa argumentatio incumbit. Mendacium namque ita malum natura est, ut nulla ratione quisquam iuste mentiri possit, quod et Arist. 4 Ethic. tradit, et August. in lib. De mendacio demonstrat. Ad primam vero rationem, qua huius contrarium suadetur, sunt qui respondeant, Ioseph fuisse revera mentitum, sed ioco tamen. Et si obiicias periurium omne esse mortale peccatum, argute respondent Ioseph non iurasse absolute, eos esse exploratores, sed ex
conditione. Ait enim: Mittite ex vobis unum, et adducat eum, donec probentur ea quae dixistis vera an falsa sint; alioqui per salutem Pharaonis exploratores estis vos. At D. Augustinus in Quaest. super Genes. totam assertionem a mendacio liberat, et verbum illud «estis» accipit pro verbo: «habebimini». Quae verbi usurpatio1 non est insolens. Nam 3 Reg. 18, Elias ait: Qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus, hoc est, habeatur. In quam sententiam D. quoque Bonaventura ivit, adiecitque, Ioseph illa verba tentando, et quasi inquirendo, quod iudices solent, sine mendacio dixisse. In iudiciis nimirum enunciationes loco interrogationum usurpantur. Interrogantes autem non mentiuntur. Nihil enim censentur asserere, sed, ut veritatem eliciant, perrentare. Qualis illa interrogatio fuit: An ignoratis quod non est similis mei in scientia augurandi? Gratianus tamen docet, ioco id esse dictum, quare non habendum pro mendacio, ut quod non animo fallendi dictum sit. Ad secundam vero rationem respondeo, sermonem prophetae esse figuratum, vel ad exprimendam rei maximam certitudinem, vel ad desiderium vehemens explicandum, ut si fieri posset, ea mala non acciderent; quod vulgo apud Hispanos inculpate dicitur: plega a Dios que yo mienta. At tertiae rationi hoc habeatur responsum: Ironiam ab Aristotele ibi accipi pro cavillatione quadam turpi ac dissimulata astuteque parata ad decipiendum. Verbum enim graecum έιρωνεΰομαι interdum idem est atque cavillatorie decipere. Atqui Socrates in omni oratione simulator, quem είρωνα Graeci nominarunt, non solum absque vitio, sed etiam cum laude fuit. Nam et ironia, illusio, seu irrisio, est figura apud latinos usurpata, ubi nullum mendacium inest. Argumenta igitur omnia, quae a principio huius controversiae posuimus, hoc quidem pacto fuerint refutata. Occurri autem nobis potest, et quidem a doctis et eruditis, quaerentibus, satisne prudenter agere videamur, qui, cum in huius operis initio Dei veritatem, cui fides innititur, primum theologiae principium esse docuerimus, nunc tamen longe aliter doctrinam videmur instituere: quoniam divinam veritatem in quaestionem revocamus et rationibus etiam philosophiae confirmare nitimur. Absurdum est autem, ut Aristot. docet, de cuiusque disciplinae principiis velle cum quovis homine disserere. Et Basilius in Psal. 115: In quolibet studio, inquit, quod ordine in finem procedit, impossibile est primorum subiectorum demostrationes inquirere. Sed necesse est omnium artium, quae probatione nituntur, principiis sine investigalione aut ratione positis, reliqua quae deinceps sequuntur cum ratione ostendere. Sic et theologiae mysterium ex fide minime rationibus probata aedificium quaerit. Hactenus Basilius. Atque Hilarius in lib. Ad Constantium Augustum, Fides, ait, non in quaestion philosophiae est, sed in Evangelii doctrina. Cum ergo et theologia et fides eo tamquam summo principio adnitantur, quod omnia in Scripturis a Deo revelata vera sint, stultum videtur esse, id aut in dubium vertere aut philosophiae argumentis velle finire quasi fides in quaestionibus philosophiae sit, et non magis oporteat, cura in aliis doctrinis, tum in hac maxime discipulum addiscentem credere. Ac revera quemadmodum prima philosophiae principia quibusque non omnino rationis expertibus animo antecepta sunt, nec nisi absurdissime in quaestionem vocarentur: sic omnes Christiani istam sive anticipationem, sive praenotionem, nullo argumento intercedente, habent animo quasi insculptam, Deum esse natura veracem, neminemque proinde ab eo posse falli. Quamobrem imprudentiae nomine, ut dictum est, accusari a viris etiam eruditis possumus, qui de re, quae controversa esse non debet, controversiam2
fecimus, et primum fidei ac theologiae fundamentum, non testimonio solum, sed etiam ratione constituimus. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore, nec habeat unquam quid sequatur. Quae enim ista esset theologia, vel quae disciplina potius, principiorum ratione sublata? Quae prorsus tollitur, si perinde, atque conclusio, principium quoque in controversiam veniat. Quoniam autem mihi interdum videor disserere non cum perfectis theologis pleneque sapientibus, sed cum iis, quibuscum praeclare agitur, si insunt simulacra theologiae, nonnullos lapides ego moveo, quos scilicet non moverem, nisi quorumdam imprudentiam veritus, qui dum iuniores passim theologos sine iudicio legunt, in eas opiniones incurrunt, quas refellere, ut videtur, necesse est, ut theologiae fundamenta et doctis et indoctis pariter iaciamus. Itaque concedendum nobis est, si imperitorum causa quaedam praeter disserendi artem disserimus. Nec prudentiam nostram ibi desiderare oportet, ubi doctor tanto prudentior est, quanto sese magis indoctorum ingeniis et imperitiae accommodat. Porro autem (ut viris doctis nonnihil etiam respondeamus) disciplinarum principia non eamdem rationem universa subeunt. Quaedam enim sunt tam nota atque perspicua, ut, qui ea in quaestionem vocent, hi non sint verbis, argumentis et disputatione philosophorum, sed verberibus, vinculis et carcere fatigandi; ut, quodlibet esse vel non esse, omne totum esse maius sua parte: alia vero sunt eiusmodi, ut et negari ex ignorantia quandoque possint, et rationibus etiam illustrioribus comprobari. Sic enim Aristoteles tradidit, Dialecticen ac Metaphysicen, eos coarguere, qui aliarum disciplinarum principia inficiantur; atque ipse idem saepe ex effectis manifestis causas rerum minus manifestas persuadet, quibus causis tamen philosophiae principia continentur. Sed et duas esse cuiusque disciplinae partes exploratum est: unam, in qua principia ipsa tamquam fundamenta ponimus, statuimus, firmamus; alteram, in qua principiis positis, ad ea, quae sunt inde consequentia, proficiscimur. Atque in hac quidem posteriore si quis principia negarit, quae nimirum in scientia supponuntur, non est cum eo contentiosa disputatione certandum. Si enim theologo suas conclusiones ex principiis colligere volenti neget quisquam Deum esse, stultus erit, si adversum eiusmodi disputationem theologicam velit instituere. In illa vero, quam priorem esse diximus, licebit utique non solum obscura perspicuis illustrare, sed etiam minus nota principia ex his, quae sunt nobis notiora, ostendere. Fere autem fit, ut causae rerum, quae sunt suapte natura manifestae, sint nobis obscurae. Quemadmodum oculo nictycoracis radii solares tenebrae sunt, ita si viro sapienti negaretur Deus esse, licet primum sit Theologiae principium, daret tamen ille operam, ut via aliqua et ratione Deum esse constitueret. Non igitur mirum esse cuipiam debet, si hoc sane libro, ubi de principiorum theologicorum firmitudine agimus, ipsa nos principia non modo explicemus, verum etiam constituamus. Aliter autem urbium fundamenta inimicus concutit, qui conatur evertere: aliter artifex, qui nititur non solum iacere, sed etiam confirmare. Sed iam ista omittamus, et ad ea quae propius ac validius urgent, festinemus. Nam prima illa quidem machina non erat adeo instructa, ut ad eam deturbandam aut longior, aut acrior futura esset oratio. In illam vero alteram, ut quam adversarii maiori arte et viribus instruxerint, maiori quoque nos studio et acriori disputationis vi debemus incumbere.
Caput V
UBI QUATUORDECIM LIBRI E SACRIS BIBLIIS NUMERANTUR QUOS QUIDAM VEL AMBIGUNT ESSE CANONICOS VEL CERTO A CANONE REIICIUNT
In dubium itaque et olim et nostra hac tempestate vocatum est, an septem illi libri Veteris Testamenti Baruch, Tobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiasticus duoque Machabaeorum sint habendi canonici. Ex Novo quoque Testamento quaestio ferme eadem existit de epistola Pauli ad Hebraeos, de Epistola Iacobi, de secunda Petri duabusque posterioribus Ioannis, de Epistola Iudae et libro Apocalipsis. Sunt enim theologi et fuerunt, atque in his quidem et nobiles veteres longeque principes, et quidam iuniores docti et graves, qui multis magnisque rationibus adducti negarint eos libros oportere in canonicis computari. Alii vero auctores, ipsi quoque praestantissimi, contra asseverant hos omnes esse canonicos. Atque ad eam rem confirmandam plurimis etiam maximisque argumentis utuntur. Ita addubitare cogit doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio. Ego autem, quo controversiam hanc manifestius explicem, dividam omnino totam istam de libris canonicis quaestionem in quatuor partes. Primum illud ostendam, ad cuiusnam auctoritatem spectet definire quis liber sit canonicus. Deinde eos libros, qui nunc in dubium veniunt, sacros esse demonstrabo. Tum adducam argumenta, quae verisimilitudine homines alioqui et doctos et pios fallere potuerunt. Postremo eadem argumenta diluam. Haec enim omnia ad hanc quaestionem referenda sunt.
Caput VI
CONTINET ARGUMENTA EORUM QUI SUADERE CONANTUR SCRIPTURAM SACRAM NON EGERE ECCLESIAE APPROBATIONE
Et quidem, quod ad primam partem attinet, Lutherani aliquando asseruerunt Scripturam non egere Ecclesiae aut alterius cuiusque approbatione, sed iudicium de Scriptura ex ipsis Scripturis esse faciendum; seu potius per ipsas Scripturas caetera omnia iudicanda, eas vero per se quidem cuique habenti Spiritus Sancti et fidei lumen esse manifestas. Quod si ab illis roges, ¿ecquis nobis fidem faciat haec a Deo prodiisse? ¿Ecquis salva et intacta ad nostram usque aetatem pervenisse certiores reddat? ¿Ecquis persuadeat librum hunc reverentia excipiendum, illum vero numero expungendum? Aiunt, perinde esse ac si quis roget unde discemus lumen discernere a tenebris, album a nigro, suave ab amaro; non enim obscuriorem veritatis suae sensum Scripturam prae se ferre, quam coloris sui res albas ac nigras, saporis suaves et amaras; sicut etiam apud philosophos per communes animi conceptiones (sic enim vocant) reliqua omnia probantur, cum ipsae probatione non egeant. Ita existimant Lutherani divini verbi cognitionem, quod est doctrinae catholicae commune principium, usque adeo in promptu esse, ut nulla hominum approbatio sit necessaria. Atque hic idem perniciosissimus error olim apud
Wiclefistas invaluit, ut Thomas Waldensis auctor est, lib. 2. Doctr. fid. Antiq. c. 19. ne quisquam existimet a Luthero hanc primum haeresim prodiisse. Primum argumentum. Suadent autem in principio ex eo, quod Dominus apud Ioan. 5. dicit: Ego non ab homine testimonium accipio. At sive Summus Pontifex sive Concilium seu etiam Ecclesia tota homines sunt: non igitur ab his Christi Evangelium aut reliquae Scripturae partes accipiunt testimonium. Secundum argumentum. Idem rursum ex illo confirmant, quod Ioan. Apost. 1. ait: Non necesse habetis, ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et verum est. Tertium argumentum. Tertio loco argumentantur ex eo verbo Domini: Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet ex doctrina, utrum ex Deo sit; cui simile est illud: Oves meae vocem meam audiunt, alienum autem non sequuntur. Quo testimonio Lutherus quasi re confecta gloriatur, et nondum collata manu, tamquam ferox victor insultat. Aperte enim, ut ait, Evangelium testatur, ipsas per se oves habere idoneam discernendi Scripturas facultatem. Quartum argumentum. Quarto illud Ioannis asserunt: Si testimonium hominum accipitis, testimonium Dei maius est: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. In omnibus igitur quae ad fidem pertinent, non ad externa hominum testimonia recurrere debemus, sed ad id quod Deus intra nos testimonium praebet. Quintum argumentum. Addunt etiam huc illud ex Deuter.: Qui verba prophetae, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam; propheta autem qui voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecipi illi ut diceret, interficietur. Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum quod Dominus non est locutus? Hoc habebis signum. Quod si in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, etc. Ecce quemadmodum discernendis verbis Dei a verbis hominum non remittitur fidelis populus ad pontificem aut sacerdotem, non ad hominum concilium, sed ex ipsa rerum evidentia, ut discernat, instituitur. Sextum argumentum. Eodem quoque pertinet illud Ioannis: Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint: quoniam multi pseudo prophetae exierunt in mundum. In hoc cognoscitur spiritus Dei, etc. Septimum argumentum. Confirmant praeterea idem ex illo Apostoli testimonio: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei, spiritualis autem iudicat omnia. Rursum ex eo: Prophetae duo aut tres dicant, caeteri diiudicent; et paulo post: Si quis videtur esse spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quod Domini sunt mandata. Quicumque igitur, in quo est spiritus Dei, cognoscere verba Domini eaque discernere iure suo potest. Proferunt etiam alia testimonia, quae quoniam eodem spectent, eodemque modo refelluntur, non est necesse ea hoc loco proferre; sed rationes illas addere quibus etiam utuntur in sui erroris confirmationem. Prima ratio. Si Ecclesia, inquiunt, de Divinis Scripturis iudicium ferret, tum inferior in superioris legem auctoritatem usurparet. Id quod absurdum plane est. Nam, ut August. inquit, non licet iudicide legibus iudicare, sed secundum ipsas, dist. 4, cap. in istis.
Secunda ratio. Praeterea quae securitas, aiunt, nobis erit aeternae vitae, si quaecumque de ea in Sacris Literis extant promissiones, solo hominum iudicio fultae consistant? Rursum fides nostra quantum apud homines in suspicionem vocabitur, si credatur hominum beneficio non secus ac precariam habere auctoritatem? Et cum Apostolus asserat fundamentum Ecclesiae esse catholicam et apostolicam doctrinam, suam huic certitudinem ante constare oportet, quam illa extare incipiat. Nam si Christiana Ecclesia prophetarum scriptis et apostolorum praedicatione fundata fuit, ubicumque reperiatur ea doctrina, Ecclesiam certe praecessit eius approbatio, sine qua nunquam Ecclesia ipsa extitisset. Vanissimum ergo commentum est (1 cap. Institut. Calvinus ait) Scripturae iudicandae potestatem esse penes Ecclesiam, quasi ab huius nutu illius certitudo pendeat. Tertia ratio. Praeterea si Scripturae Sacrae veritas ab hominum testimonio penderet, ex eoque comprobaretur, tunc ultima fidei resolutio in Ecclesiae auctoritatem fieret. Credimus enim Christum fuisse filium David, quoniam Deus prophetis et apostolis revelavit. Quod si Deum revelasse ex Ecclesiae auctoritate teneremus, iam fides nostra non in Deum tandem, sed in homines revocaretur. Quocirca ratio fidei formalis non divina, sed humana veritas esset. Quarta ratio. Postremo, ut Aristoteles docuit 1 lib. Post. cap. 2: Propter quod unumquodque tale, et illud magis. Si igitur Scriptura canonica Ecclesiae auctoritate comprobaretur, plus hominibus quam Deo crederemus. Constat vero nullam auctoritatem maiorem esse divina, qua videlicet Sacrae Literae pollent. Non ergo Scriptura Sacra per Ecclesiam confirmabitur, et ab illius approbatione pendebit. His atque aliis argumentis errorem suum haeretici suadere possunt, persuadere non possunt. Errant enim vehementer, cum in asserendis Scripturis Ecclesiae auctoritatem labefactare conantur. Qua de re nunc breviter et ad hanc solum de libris canonicis causam disputabimus; propterea quod et a plerisque viris catholicis contra haereticos de Ecclesiae auctoritate accuratissime disputatum est, et hanc nos quoque in universum postea asserere et confirmare debemus.
Caput VII
DOCET AD CUIUS AUCTORITATEM SPECTAT DE LIBRIS CANONICIS IUDICARE
Prima conclusio. Sit igitur, quod ad praesentem locum attinet, prima propositio: Iudicium de Scripturis per Scripturas ipsas nullo pacto idoneum esse potest. Nam, ut de pluribus aliis taceamus, quorum similis omnino causa est, certe libros Ruth, Ester, Iob esse canonicos, nullo modo ex ipsis Scripturis comprobabitur. Ergo si res haec in controversiam veniat, aliunde quam ex Sacris Literis petenda probatio est. Deinde, quoniam hoc idem amplius urgere volumus, si in controversia sit, an ambo Testamenta Novum et Vetus Deo auctore sint edita, per nullam alterutrius Testamenti auctoritatem haec disceptatio componi potest. Qua enim ratione de toto volumine dubitabitur, eadem quoque de qualibet particula voluminis ambigetur. Necesse igitur est, huius quaestionis aliquem praeter Sacras Literas iudicem constituere.
Praeterea Basilides prophetas nescio quos producit, Barchabam, Barchob aliosque id genus, qui revera prioribus saeculis nunquam extiterint, ut auctor est Eusebius lib. 4, Eccl. hist., cap. 8. At huiusmodi prophetarum libri per Scripturas ipsas refelli non possunt. Diceret namque Basilides, praeter quatuor maiores et quatuordecim minores, alios item prophetas in Veteri Testamento fuisse, idque eiusdem Testamenti testimoniis confirmaret. Nec his rationibus alia exempla desunt. Nam quidam haeretici reiecerunt Evangelia, quod Christus Dominus nec scripserit aliquid, nec scribendum praeceperit, ut August. 2 Retract., cap. 16 refert. Alii omnes epistolas Pauli respuerunt, apud Eusebium, lib. 3, Hist. eccl., cap. 27. Iren. lib. 1, cap. 26. et Origen, in 82. Psal. referente eodem Euseb. lib. 6, cap. 28. vide Iren. cap. illo 26, 29. Alii universam Moysi legem, atque adeo omnes instrumenti veteris Scripturas abnegarunt, ut August. cum alias saepe, tum in lib. Cont. Faustum, et Euseb. lib. 5, cap. ult. auctor est. Nos vero hos libros in universum recepimus. item, quae Nicodemi et Bartholomaei nomine ab haereticis proferuntur, Evangelia contemnimus, Marci Evangelium veneramur. Ac nos quidem harum rerum causam reddimus: illi vero eius, quod universa tenet tenuitque semper Ecclesia, rationem reddere nullo pacto queunt. Imo, vivorum iudicum auctoritate sublata, nihil illis superest, nisi ut totum Sacrorum Bibliorum codicem de medio tollant. Adde quod Scriptura iudex est mortuus, qui nec litigantium utrinque rationes audire, nec sententiam ipse eloqui valet. Accedit quod, si in humana aliqua republica talis iudiciorum esset forma praescripta, uti nulli essent iudices vivi, sed solis exaratis litteris controversia quaecunque de illius reipublicae scripturis exorta finiretur, praeterquamquod forma iudicandi stultissima esset, nullus etiam esset litigandi finis. Ei enim qui neget instrumentum, nulla vis inferri queat, si vivi iudices nulli habeantur. Ita Deut. 17 non ad scripturam dissidentes homines referuntur, sed ad vivorum examen iudiciumque; et Malach. cap. 2: Labia, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam, legem requirent de ore eius; de ore eius, ait, non de lege ipsa; et Actor. 15 non ad Scripturam appellaverunt Antiocheni, ut intelligerent an verba Pauli divina essent, sed ad apostolos et seniores qui erant Hierosolymis. Nec apostoli et seniores scripturam iudicem, sed semetipsos et Spiritum Sanctum posuerunt. Visum est, inquiunt, non Scripturae, sed Spiritui Sancto et nobis. Sanctus quippe Spiritus non habitat in littera, sed in spiritu: non in syllabis, sed in cordibus. Quod si ii qui Paulo adversabantur, Scripturae in causa illa iudicium peterent, quaestio hodie maneret ambigua. Secunda propositio. Iudicium de Scripturis canonicis ad privatos reipublicae christianae cives non pertinet. Primo, quia in humana republica eiusmodi iudicia non permitterentur privatis hominibus, nisi legislatores desipuissent. Uterque enim eorum, qui dissidium habent, hanc sibi iudicandi pari ratione vindicaret auctoritatem: sicque nullus esset dissidiorum finis. Privatas ergo cuiusque vel revelationes vel opinationes velle sequi, idque in quaestione fidei necessaria, stultum erit. Pro sua etenim factione quisque definiet, et quae ipse existimaverit, ea sibi asseret a Deo revelata. Quid quod nullus homo privatus certam habet in Ecclesia auctoritatem, nullus apud reliquos fideles exploratam et solidam veritatem? Ita iudicium quodcumque ab eiusdem privato cive profectum infirmum erit: et Scripturarum proinde fides incerto et imbecillo fundamento nitetur. Quid quod Deuter. 17 quaestiones graves non ad privatos iubentur deferri, sed ad eos qui habent publicam in Ecclesia potestatem? Quid? Num Antiocheni
privati homines iudicium sibi assumpsere in illa controversia, qua dubium erat Pauline verba Dei essent, an non? Minime vero; sed miserunt ad apostolos et seniores, qui erant in Hierusalem, Actor. 15. Adde huc, quod cum quidam viri doctissimi negarint epistolam ad Hebraeos esse canonicam, alii auctores quoque ipsi non ignobiles Apocalipsim Ioannis excluserint, non posset ex cuiusque privati hominis sensu ea doctissimorum virorum controversia componi. Vide Origenem, homil. 7 In Ezech. Gregor. Nazianzenum in Apolog. Hieron. In Ezech. cap. 13, et in Iere. cap. 23. ut intelligas quam parum sit deferendum in huiusmodi rebus privatorum hominum praeiudiciis. Sed de his multa posterius. Nunc reliqua persequamur. Tertia propositio. Ab Ecclesia est determinandum quisnam liber sit canonicus, et illius auctoritas certa regula est ad libros vel in sacrorum numerum recipiendos, vel etiam ex eo numero reiiciendos. Hanc tenuit Irenaeus, lib. 3, Adversus haereses, cap. 2. 3. et 4. et August. lib. Contra Faustum 13, cap. 4, et lib. 28, cap. 2 et 4; et secundo libro De doctrina christiana, cap. 8; denique in libro Contra epistolam Manichaei, cap. 5 ubi illa est omnium sermone trita sententia: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret auctoritas. Haec eadem definitur a Concilio Toletano primo in haec verba: Si quis dixerit, vel crediderit alias Scripturas esse canonicas, praeter eas, quas Ecclesia Catholica recipit, anathema sit. Ecclesiae igitur Catholicae auctoritas certum argumentum exhibet ad libros sacros vel recipiendos, vel reiiciendos, id quod multis magnisque rationibus comprobatur. Primum enim, si huiusmodi res in contentionem veniat, cum nec ex Scripturis ipsis, nec ex privata cuiusvis opinatione sit censura ferenda, ex aliquo hanc loco petere necesse est. Non est autem, unde commodius atque constantius eiusmodi iudicium censuramque petere debeamus, quam ab Ecclesia, quae est columna et firmamentum veritatis. Ad Ecclesiae igitur tribunal est haec quaestio referenda; et eius decretum Lydius lapis erit ad explorandum qui liber canonicus sit. Item, ut D. Augustinus Contra Faustum Manichaeum argumentatur, in libris Ethnicorum non alia ratione magis veros auctores exploramus, quam ex communi consensu et testimonio eorum, qui fuerunt ante nos. Unde enim Platonis, Aristotelis, Ciceronis libros novimus, nisi ex eorum, qui nos aetate antecesserunt, continuis testimoniis? Si ergo in caeteris omnibus haec via tutissima et certissima est ad cognoscendum cuiusque libri auctorem, cur haec eadem non erit certa et explorata viro catholico ad intelligendum hunc librum esse Matthaei, illum non esse Thomae, hanc epistolam esse scriptam a Paulo, illam a Paulo scriptam non fuisse? Ecclesiae itaque testificatione libri sacri sunt admittendi. Quod videtur Ioannes Evangelista significasse cum ait: Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his; et scimus quia verum est testimonium eius. Ioannes ergo testimonium perhibet Evangelii, et Ecclesia probat, inquiens: Et scimus, etc. Alioqui quorsum illa numeri tam subita et inopinata mutatio? Apostolus quoque Paulus id manifeste docet in epistola ad Galat., cap. 2. Nam cum accepisset Evangelium per revelationem Iesu Christi, et mansisset cum Petro et Iacobo diebus quindecim, ascendit rursus Hierosolymam secundum revelationem, et contulit cum apostolis et fidelibus Evangelium quod praedicabat in gentibus; seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vanum curreret aut cucurrisset. Quod si Ecclesiae probatio non esset
necessaria, certe non fuisset sollicitus Paulus, ut ascenderet ad conferendum Evangelium, ne forte, etc. Atque, ut Augustinus Contra Faustum ait, si apostolus Paulus non inveniret in carne apostolos, cum quibus conferret Evangelium, Ecclesia illi omnino non crederet. Et Hieron. in Epist. ad Augustinum, haec Apostoli verba pertractans, ex his, inquit, ostendit, se non habuisse securitatem Evangelii praedicandi, nisi Petri et qui cum eo erant fuisset sententia roboratum. Est autem haec Epist. etiam in tomo operum Augustini secundo, num. 2. Et Tertull. lib. 4. Adversus Marcionem, Propterea, inquit, Paulus Hierosolymam ascendit ad apostolos consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset. Non enim sufficeret ad fidem singularitas instrumenti destituta patrocinio antecessorum. Denique, ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei, dexteras miscuere. Igitur, si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationis suae optavit, quanto magis eam Evangelio Lucae expostulem, quae Evangelio magistri eius fuit necessaria? Hactenus ille. Idem quoque habetur Act. 15. Cum enim apud Antiochiam dubitaretur an Paulus et Barnabas vere sentirent et docerent de cessatione legalium, statuerunt fideles, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ad apostolos et presbyteros in Hierusalem. Non ergo unusquisque per se cognoscit an doctrina ex Deo sit, necne, aut ipsa statim doctrina cuivis sese esse divinam manifestat; sed Ecclesiae opus est approbatione. Quod Lutherani tandem in comitiis Augustanis confessi sunt, habere scilicet Ecclesiam auctoritatem ad discernendum verba Dei a verbis hominum. Atque Lutherus in libro De captivit. Babylonica, ubi de Ordinis Sacramento agit, confitetur quidem Ecclesiam habere potestatem discernendi verbum Dei a verbis hominum, sed non proinde tamen iudicem esse verbi Dei. Quemadmodum Augustinus ait, quod veritate ipsa sic capitur anima, ut per eam de omnibus certissime iudicare possit, sed veritatem iudicare non possit; dicere autem cogatur infallibili certitudine hanc esse veritatem iudicata magis quam iudicans; ita et in Ecclesia talis, inquit, est sensus, illustrante spiritu, in iudicandis et approbandis doctrinis, quem demonstrare non potest, et tamen certissimum habet. Sicut enim apud philosophos de communibus conceptionibus nemo iudicat, sed omnes per eas iudicantur; ita apud nos de sensu spiritus, qui iudicat omnes, et a nemine iudicatur. Sed nos hoc sane loco de verbis certare nolumus. Tantum definimus, id quod iam Lutherani vel inviti concedunt, ex Ecclesiae auctoritate certum argumentum sumi vel ad libros sacros admittendos, vel ad eos repellendos qui sacri non sunt. At vero non parva quaestio se offert, an nomine Ecclesiae significemus hoc loco Ecclesiam quae fuit tempore apostolorum, an fidelium congregationem qui modo sunt, an potius universam collectionem Christianorum a baptismo Christi per apostolos et caeteros successores eorum usque ad haec tempora propagatam. Durandus enim in 3 Senten., distinct. 24. quaest. 1; et Gerson De vita spirituali animae, lect. 2, coroll. 7, huiusmodi auctoritatem sacros libros approbandi, vel etiam non sacros reprobandi ad Ecclesiam referunt fidelium, qui cum apostolis extiterunt. At Ioannes Driedonis lib. 1. De Ecclesiasticis Scripturis et dogmatib., cap. 1; et Thomas Waldensis, lib. 2, De doctrinal. fid. Antiquae, cap. 19 et 20 hanc auctoritatem existimant referendam ad seriem patrum omnium et fidelium ab apostolis succedentium;quae eadem profecto videtur fuisse sententia Irenaei, lib. 3, cap. 3; et libro 4. cap. 63
Adversus haereses: et Tertulliani lib. 4. Adversus Marcionem, et Augustini lib. 33 Contra Faustum Manichaeum, et in lib. 2, cap. 6. Contra Iulianum Pelagianum, et lib. 2, De doctrina Christi., cap. 8; et Epist. 63. Sed et alii tamen hanc auctoritatem huius etiam temporis Ecclesiae tribuunt, quae videlicet eadem est cum antiqua, habetque eundem veritatis spiritum assistentem. Ego vero primum sentio ad apostolos pertinuisse libros sacros probare, non sacros reiicere. Nec enim alios libros canonicos habemus sive Veteris sive Novi Testamenti, quam quos apostoli probaverunt atque Ecclesiae tradiderunt. Existimo deinde huiusmodi traditionem apostolicam non alia ratione melius innotescere, quam per patres et doctores Ecclesiae post apostolos succedentes; quemadmodum non alia via certior atque expeditior est ad Christi et apostolorum reliquas traditiones cognoscendas, quod suo postea loco demonstrabimus. Atque horum quidem neutrum opus est exquisitis rationibus confirmare; tantum satis est admonere. Illud vero demonstrandum est, Ecclesiam fidelium nunc viventium non quidem scribere canonicum librum posse, sed definire an liber, de quo disputatio est, canonicus sit, an non. Quia definitio dubiorum, quae circa fidem modo exoriuntur, ad praesentem Ecclesiam pertinet. Oportet enim iudicem vivum in Ecclesia esse, qui fidei controversias decidere possit; siquidem Deus in necessariis Ecclesiae suae non defuit. At librum esse canonicum, necne, fidem maxime tangit. Ad Ecclesiam igitur huius temporis huius rei iudicium pertinebit. Nam si errores, qui sanae doctrinae adversantur, Ecclesia quae nunc est condemnare nequit, profecto, iudicibus de medio sublatis, huius saeculi haeretici impune vivere atque adeo regnare possunt. Rursum, tempore Hieronymi dubitare catholico licuit an Apocalypsis Ioannis sacra et canonica esset. Nunc autem, ut suo loco ostendemus, id non licet in dubium vertere. Ergo post tempora Hieronymi Ecclesia auctoritatem habuit illam quaestionem profligandi. Quamobrem cum nostro tempore quidam in dubium vocent, an Baruch et Machabaeorum libri, ac caeteri, de quibus quaestio in manibus est, canonici sint, necne; hanc certe ambiguitatem praesentis Ecclesiae iudicium explanare poterit. Praeterea, Ecclesia quae nunc est in fide errare non potest. Ergo, si crediderit aliquem librum esse canonicum, ex eius testimonio idoneum firmumque sumetur a theologis argumentum. Nam et Ecclesia praesens docere eos, qui fidem susceperint, suo iure potest quaecumque fidei sunt, et sacros libros, quos per traditionem veterum accepit, posteris suis ipsa tradere. Qui quidem posteri fidem proxime habeant Ecclesiae praesenti necesse est; ut praesentes credidimus proxime antecedentibus, et illi superioribus, serie quadam et ordine usque ad apostolos, quibus fideles tunc vivi proximius crediderunt. Sicut enim in disciplinis duo principiorum genera cernimus, unum remotum, alterum proximum, hoc postremum, illud primum, nec conclusiones ad prima initia, nisi per postrema, referuntur; sic nec fides succedentium ad eos, qui non aetate antecesserunt, nisi per nos referri potest, donec ad apostolos, et inde ad Christum pervenitur, ubi tamquam in primo fundamento catholica fides consistit. Quemadmodum etiam utraque disciplinarum principia firma sunt, utraque item conclusiones certo probant, licet altera mediata, altera immediata sint, ita et Ecclesia quae nunc est certum argumentum dogmatis christiani exhibet, quamvis ipsius demum fides ad Christi et apostolorum sit doctrinam referenda. Qua in re videtur mihi falsus Thomas Waldensis. Etenim, ut paulo ante indicavimus, aliud est quaerere quid Ecclesia praesens definire possit et quousque habeat
controversias decernendi auctoritatem; aliud vero investigare quanam via et ratione ad rectam et firmam harum rerum definitionem valeat pervenire. Ac nos quidem ingenue fatemur, non esse nunc novas revelationes exspectandas, sive a Summo Pontifice, sive a Concilio, sive etiam ab Ecclesia tota; sed inquirenda potius maiorum documenta ac sanctorum scripta. Apostolicas rursum traditiones, Sacras etiam Litteras consulendas, atque per huiusmodi conquisita media quaestionem de fide propositam decernendam. Nam et apostoli et seniores congregati in concilium Hierosolymitanum magna facta conquisitione, tum ex rebus ante actis, tum ex Scripturis prophetarum, sententiam de re proposita atque in quaestionem vocata tulerunt. Fallitur et in alia re, nisi fallor ego, Thomas Waldensis, cum asserit testimonium laicorum fidelium etiam huc pertinere; sed ideo ad eos non esse opus recurrere, quia nescierunt, inquit, fidem suam congruis vocabulis atque ab omni intricatione liberis successorum consignare memoriis. Nam quae ad fidem spectant, sunt in duplici differentia. Altera, quae omnes fideles explicite credunt; ut Filium Dei humanam naturam suscepisse; altera vero sunt, quae videlicet soli maiores credere tenentur explicite, populus autem implicite in maiorum fide; ut Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti. A populo igitur rudi in rebus fidei, quae sub priori genere continentur, iure forsitan testimonium postulaveris, quod earum rerum fides aeque ad maiores ac minores pertinet. At in his quae ad alterum genus spectant, si qua quaestio exoriatur, ineptissimum erit, ut imperitum vulgus, deliras senex, garrula anus, sutor indoctus consulatur; idque maxime, si non ad Ecclesiam praesentem, sed ad eam, quae superiorum fuit temporum, huiusmodi quaestiones sint referendae. Quod fieri oportere Thomas ipse Waldensis asseruit. Cum igitur fides de numero canonicorum librorum explicita non popularium sit, sed maiorum, ad quos utique spectat quinam sint sacri libri cognoscere, fateamur necesse est, in huiusmodi quaestione, quam modo versamus, testimonium a plebe non esse requirendum, sed a doctoribus Ecclesiae, quibus et plebs rudis debet credere, ad quosque similium rerum iudicium pertinere, ut iustum, ita quoque certum est. Quo fit, ut si omnes sancti et doctores Ecclesiae asseruerint aliquem librum esse canonicum, id pro certo habendum sit, perinde ac si tota Ecclesia asseruisset. Quod uberius alio loco explicandum est. De tertia igitur propositione satis est dictum. Quarta propositio. Ad Concilium universale praecipue pertinet definire quis liber sit canonicus. Quam quidem propositionem aequo animo paterer ab haereticis non admitti. Sed illud tamen doleo vehementer, quod eam nonnulli fideles inficiantur, in quibus Thomas Waldensis esse videtur, lib. 2, Doctrinalis fidei antiq., cap. 19. Probatur tamen illa manifeste, quia proponere fidelibus ea quae sunt divinitus revelata ad Ecclesiae pastores maxime spectat; tum quia tota Ecclesia huiusmodi revelata proponere et docere non valet; tum quoniam, ut posset, non deceret tamen ut tota Ecclesia docendi officium assumeret; tum quia pascere oves in scientia et doctrina proprium munus pastorum est, ut Ieremiae 3 dicitur; tum quoniam aliquando inter ipsos catholicos concertatio est an hic aut ille liber canonicus sit. Ad dirimendam igitur huiusmodi disceptationem, oportet in Ecclesia iudices esse, quorum sententiam fideles debeant sequi. Iudices autem in doctrina fidei non alios convenientius accipimus, atque episcopos et doctores, quibus fidelium instructio demandata est, quosque si de medio tollas, Ecclesiae universalis iudicia protinus aufers;
cum tota ipsa Ecclesia, hoc est fideles omnes, convenire ad iudicandum de proposita quaestione nec debeant, nec vero possint. Praeterea Concilium est certa regula in his quae fidei sunt, ut posterius ostendemus. Cum igitur haec quaestio de libris sacris atque canonicis ad fidem attineat, Concilii testimonio abunde poterit definiri. Id quod Antiochenos intellexisse constat. Non enim quaestionem de legalibus ad fidelium plebem, sed ad apostolorum et seniorum synodum retulere. Nec post Concilii sententiam ullus relictus est dubitandi locus. Actor. 15. Quinta propositio. Ad Summum Pontificem pertinet definire quinam liber sit canonicus. Primo, quia maiores Ecclesiae causae ad Summum Pontificem referendae sunt, ut Innocentius probat De baptismo, cap. Maiores; nosque idem etiam sumus demonstraturi. At haec de libris canonicis causa maxima est; ad Summum itaque Pontificem est referenda. Deinde quia contingit esse dissidium inter Patres in Concilio congregatos. Quod si non esset iudex in Ecclesia, qui hanc contentionem litemque dirimeret, certe non esset Ecclesiae a Deo provisum in rebus necessariis. Praeterea, quia Summus Pontifex, quoties de fide pronuntiat, errare nequit: quod suo postea loco etiam commonstrandum est. Ipsius ergo Pontificis testimonio tamquam certo iudice probare poterimus quis liber sit canonicus, quis contra non sit. Postremo id ostenditur argumento Nicolai Papae. Nam quod vere Sedes Apostolica probavit, hodie tenetur acceptum, et quod illa repulit, hactenus inefficax prorsus habetur. Ita opuscula doctorum quae approbavit, Ecclesia probat; quae contra reprobavit, Ecclesia reprobat. Summorum ergo Pontificum de hisce rebus testimonium, ipso etiam perpetuo rerum experimento, firmum ac certum habere compellimur. Nam et Evangelium, quod Paulus praedicabat in gentibus, ut ante ex Tertulliano, Hieronymo et Augustino monstravimus, non fuisset ab Ecclesia receptum, nisi Petri auctoritate fuisset roboratum; et, ut idem Hier. in lib. De viris illustrihus ex Clemente in 6 ύποτυπώσεων scribit, Marci Evangelium, cum Petrus audisset, probavit, et Ecclesiae legendum sua auctoritate edidit. Idem vero Eusebius libro 2 Ecclesiasticae historiae, cap. 15 non solum Clementis, sed et Papiae testimonio confirmat. Constat autem, qui Petro succedit, hunc eandem potestatem habere in illis sane quae sunt Ecclesiae necessaria. Ad Summum ergo Pontificem huiusmodi de libris canonicis iudicium pertinet. Nam et si qua similis quaestio in veteri lege exoriretur, ad Pontificem eius definido pertineret, ut Deut. 17 legimus. Hactenus quanta fieri potuit brevitate a nobis ea dicta sunt quae praesenti loco satis erant, ut pius lector intelligeret quibus auctoribus, in libris canonicis constituendis, fidem habere oporteret. Nam si qua horum maiori vi et argumentis indigent, ut in universum probentur omnibus, ea suis postea locis confirmabuntur. Nunc vero illud agendum esse puto, ut argumentationes hostium verae religionis, quam brevissime etiam possumus, refellamus.
Caput VIII
UBI CONFUTANTUR ARGUMENTA CAPITIS SEXTI
Responsio ad primum. Ad primum igitur argumentum sic respondeo: Si Christus ab homine testimonium non accipit, ubinam illud est: Fuit homo missus a Deo ut testimonium perhiberet de lumine? Ubi rursus illud: Vos testimonium perhibebitis de me, quia ab initio mecum estis? Ubi denique illud, ne omnia repetamus: Eritis mihi testes in Hierusalem? etc. Sensus igitur est: Ego hominis testimonio non egeo quidem, sed affero tamen testimonium Ioannis propter vos. Ideoque subiungit: Sed haec dico, ut vos salvi sitis. Quod autem ipse humanum testimonium non quaerat, quo videlicet ipse minime egere credendus est, probat subiungens: Ego habeo testimonium maius Ioanne, etc. Et revera convincit, ut, qui divinum testimonium habet, ipse quidem propter se non accipiat ab homine testimonium, sed oblatum tamen propter aliorum utilitatem non repudiet. In eundem quoque sensum deinde subinfert: Claritatem ab hominibus non accipio; cum tamen Petrus dictus sit sua morte Deum glorificasse. Ac de primo quidem argumento satis. Responsio ad secundum. Ad secundum vero facile respondetur, Apostolum ibi non cum imperitis, sed cum doctis habere sermonem. Ait enim: Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam. Sapientibus ergo Ecclesiae magistris unctio interior sufficit ad ea quae fidei adversantur refutanda; at ignorantibus opus est etiam externa doctrina, eorum maxime, quos Deus constituit in Ecclesia pastores et doctores. Intelligendum est etiam doctrinam fidei singulis hominibus necessariam unicuique per se forte innotescere, si spiritum manentem in se habet. At vero quae sunt in fide non singulis quidem necessaria, sed ad Ecclesiae communem utilitatem pertinentia, non ea statim a bonis viris cognoscuntur quemlibet spiritum Dei et unctionem habentibus. Si enim simplici mulierculae proponatur, an accidentia in Sacramento altaris sine subiecto sint, quamvis sancta sit et iusta, non est opus ea de re ab unctione doceatur. Sed si illud ab ea inquiras, num Christus pro peccatis nostris sanguinem fuderit, id profecto ab unctione docebitur, quoniam praestanti, quod in se est, Deus fidem ad salutem necessariam non negat. Porro autem, cum quaestio haec de numero librorum canonicorum non spectet ad singulos, sed ad doctos in Ecclesia viros referenda sit, fit consequens, ut ad cognoscendum an hic liber, an ille sit canonicus, non sit satis unctionem habere. Non enim unctio quemcumque simpliciter docet de omnibus, sed quemque de his quae sunt ei propria et necessaria. Atque haec satis abunde erant, ut secundum argumentum eluderetur. Sed, ut iis morem geramus, qui aliud praeterea quicquam in illius testimonii explicatione desiderant, tertia adhuc responsio adiicienda est. Non si quidam in Ecclesia primitiva tantos habuere et in virtute et in doctrina progressus, ut nullo doctore externo indigerent, quippe qui Spiritu docente nossent omnia, idcirco gratiam illam Spiritus Sancti nos et ad omnes, et ad hoc etiam tempus referemus. Alioqui, si quis aut linguarum donum, aut alia multa quae Spiritus a principio fidelibus impertiebatur modo non habeat, non se arbitretur spiritum accepisse, nec unctum sese existimet, nisi cum Antonio monacho Aegyptio sine ulla scientia literarum Divinas Scripturas intellexerit. Quod si etiamnum unctio docet sine externo doctore de omnibus, non doceant parentes parvulos suos doctrinam Christi; sed ne ad ipsum quidem Evangelium audiendum atque discendum eat populus in ecclesias; quin etiam codices nullos legat, nec legentem
explicantemque hominem audiat; expectet vero rapi se usque ad tertium coelum, et ibi omnia christianae doctrinae mysteria percipere. Caveamus, Augustinus ait, tales tentationes superbissimas, magisque cogitemus, et ipsum apostolum Paulum, licet divinis et voce et spiritu instructum ad hominem tamen missum esse, ut ab eo disceret quid se oporteret facere; et Cornelium cogitemus, quamvis et exauditas orationes eius eleemosynasque respectas ei angelus nunciarit, Petro tamen traditum imbuendum, a quo quid credendum, quid sperandum, quid diligendum audiret. Act. 10. Ac de secundo argumento hactenus. Responsio ad tertium. Tertium vero eludi primum poterat eo rerum discrimine repetito, quod in superioris argumenti confutatione posuimus. Concedimus enim liberaliter doctrinam cuique in sua vita et statu necessariam illi fore perspectam et cognitam, qui fecerit voluntatem Dei: sicut enim gustus bene affectus differentias saporum facile discernit, sic animi optima affectio facit, ut homo doctrinam Dei ad salutem necessariam discernat ab errore contrario, qui ex Deo non est; quae vero Ecclesiae sunt communia nec ad iudicium et fidem spectant singulorum, ea non a quovis discerni et iudicari possunt, quantumcumque is Dei faciat voluntatem. Huiusmodi autem sunt quae versantur in hac controversia de Librorum Divinorum numero. Nec illarum etiam rerum iudicium adeo perspicuum est cuivis, ut statim ac sine doctore in promptu sit. Erant enim quidam verbum Pauli cum aviditate suscipientes, et quotidie tamen scrutabantur Scripturas si haec ita se haberent (Actor. 17), et cum quidam docuissent sine circumcisione neminem posse salvari, non protinus cuilibet exploratum fuit, num ea vox ac doctrina ex Deo esset, an non; sed relata est potius ad apostolos et seniores quaestio, et, adhibito concilio magnaque prius facta disquisitione, finita (Act. 15). Quod si quae in huius argumenti refutatione dicta sunt, cuipiam adhuc non esse illa satis videantur, habeat et hoc responsum. Christum non dixisse quidem qui fecerit voluntatem Dei, hunc per se et sine magistro veram omnem prophetarum, evangelistarum apostolorumque doctrinam posse a falsa discernere, aut oves sine doctore externo vocem Christi internoscere contrariamque alieni refutare; sed id docuit, cum adest fidei magister idoneus, qui rem credendam aptis loco et tempore, solido pondere ac certa auctoritate proponat, tunc auditorem, si bonus est, Dei doctrinam accepturum, sin malus, repudiaturum. De se quippe Christus suaque doctrina peculiariter loquebatur; quem quoniam Pater signaverat Deus, ducem ac praeceptorem mundo dederat omnique testimoniorum genere comprobarat, ei tot tantisque argumentis Evangelium annuncianti, ei vitae, doctrinae, miraculorum gloria praestanti, ei humana atque adeo divina auctoritate pollenti, fidem non habere nemo sine peccato poterat. Abeat nunc Lutherus, et quasi Ecclesiae fidem validissimis arietibus concusserit, vanissima exultatione bacchetur: nos vero intelligamus potius illum quem diximus esse verborum Christi sensum, cum ex aliis Evangelistae testimoniis, tum vero praecipue ex ipso eodem, quod ex cap. 10 Lutherus adversus nos citat. Opera, inquit Dominus, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me; sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis: et statim: Oves meae vocem meam audiunt. Nam certe, si non audirent, eae oves Christi non essent, ut quae ad vocem proprii pastoris tantum exploratam et certam clausis auribus obsurdescerent. Qua ex re patet quam inepte a
Luthero illa Domini testimonia in hac causa, de qua nunc disserimus, referantur. De tertio igitur argumento tantum. Responsio ad quartum. Quarto priusquam respondeo, operae pretium mihi facturus video, si strictim quaedam attigero, quo facilius non hoc solum argumentum diluatur, verum etiam ea quae deinceps disserenda sunt, explicari queant. Primum ergo id statuo, iuxta communem legem, aliqua exteriora et humana incitamenta necessaria esse, quibus ad Evangelii fidem inducamur. Quomodo enim credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Item: Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent; et: Si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, excusationem haberent de peccato suo. Non igitur solum necessarium est, ut credituro ea quae sunt fidei simpliciter ab homine proponantur, quasi prima principia discipulo; verum etiam opus est exteriorem aliquam persuasionem et humanum incitamentum adhiberi, quomodo principia geometriae nonnulla a magistro explicantur et suadentur. Hinc illud est, quod cum dixisset Moyses Domino: Non credent mihi, Dominus ei dedit potestatem signa faciendi; hinc rursum illud: Praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Huc illa pertinent: Hic venit in testimonium, etc., ut omnes crederent per illum. Et Sergius Paulus vir prudens: cum vidisset factum, credidit, admirans super doctrina Domini (Actor. 13). Centurio videns quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere filius Dei erat iste (Lucae 23). Et cognovit Pater quod illa hora esset, in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit, et credidit ipse, et domus eius tota; et paulo ante: Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci; et multi venerunt ad Iesum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum: omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc vera erant. Et Ioann. 20: Introivit ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit. Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportuit eum a mortuis resurgere. Philippus denique et Petrus non utrumque fidem Eunucho Cornelioque proposuere, sed et causas etiam adhibuerunt, etc. Deinde id quoque statuendum est, auctoritatem humanam et incitamenta omnia illa praedicta, sive alia quaecumque adhibita ab eo qui proponit fidem non esse suficientes causas ad credendum, ut credere teneamur; sed praeterea opus esse interiori causa efficiente, idest Dei speciali auxilio moventis ad credendum. Docet id Divus Thomas Ad Rom. 10, lection. 2; ac Divus Augustinus lib. 1, Retract., cap. 21, et alias saepe. Quin Sacrae Literae id quoque docent. Quam speciosi, inquit, pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelalum est? Item: Nolite murmurare invicem; nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. Et inferius, quibusdam discipulis dicentibus: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Propterea, inquit Dominus, dixi vobis, quod nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Et alio loco: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ut sermo Isaiae impleretur: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? etc. Externae igitur omnes et humanae persuasiones non sunt satis ad credendum, quantumcumque ab hominibus competenter ea quae sunt fidei proponantur; sed
necessaria est insuper causa interior, hoc est divinum quoddam lumen incitans ad credendum et oculi quidam interni Dei beneficio ad videndum dati. Viderunt, inquit Moyses, oculi tui signa illa portentaque ingentia, et non dedit tibi Dominus cor ad intelligendum et aures ad audiendum, nec oculos ad videndum. Hoc quoque sua voce dilucide confirmavit Christus Petro inquiens: Beatus es Simon Barlona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Certe Petrus audierat Ioannis Baptistae testimonium, quo aperta voce clamaverat Christum esse filium Dei; multa insuper Christi miracula viderat, et tamen post haec omnia non aut testimonio, aut auctoritati Ioannis, non miraculis visis, fidei confessionem Christus assignat, sed divinae revelationi. Et ad Thessalonicenses: Gratias agimus Deo, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus fidei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Sunt et alia pleraque Sacrarum Literarum testimonia in huius rei confirmatione, ut ad Corinth.: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto et caetera quae sequuntur. Et rursum inter spiritus charismata Paulus enumerat fidem; et alibi: Non sumus suficientes, etc. Et apud Lucam: Quaedam mulier colens Deum audivit Paulum; cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. Et illud: Erigit mane, mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum: Dominus Deus aperuit mihi aurem. Dies me deficiet si omnia velim commemorare quibus secundum hoc fundamentum stabilitur. Cui et tertium subiiciendum est, rationem formalem nostrae fidei non esse Ecclesiae auctoritatem, hoc est fidei ultimam resolutionem non fieri in Ecclesiae testimonium. Ipsae scholasticae res formas dicendi scholasticas rapiunt, et quae vocabula scholarum consuetudo diuturna trivit, ea Latini nobis condonare debent. Nec enim tam sermonis ornatum, quam disputationis lucem sequimur. Sed ad rem. Eorum hic errorem dissimulare non possum qui asserunt fidem nostram eo, tamquam in ultimam credendi causam, reducendam esse, ut credamus Ecclesiam esse veracem, cui prius, inquiunt, assentimur per fidem acquisitam quam per infusam. Quod si verum esset, prima ratio formalis infusae fidei non esset veritas increata, sed creata. Quare fides nostra non inniteretur tamquam suo fundamento divinae veritati, sed humanae. Deinde, cum assensus conclusionis non sit certior principiorum assensu, ut Aristoteles 1 Post. lib. demonstrat, si fides infusa fide acquisita niteretur, tum Deum esse trinum, cui assentimur per infusam fidem, non esset nobis aut firmius aut certius, quam Ecclesiam esse veracem, cui iuxta horum sensum assentimur per fidem acquisitam et per humanarum causarum incitamenta. Praeterea, nunquam hominem quemvis ita per fidem acquisitam existimamus esse veracem, quin formidemus eum posse vel falli vel fallere. Quapropter, si assensus catholicae fidei ex acquisita fide penderet, firmus omnino esse non posset. Ad haec, si omnes hi qui me docuerunt, imo adeo angeli coelorum mihi adstruerent oppositum eius, quod fide teneo, non ex eo fides mea labefactaretur, iuxta Pauli apostoli praescriptum illud: Licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis, etc. Nostrae igitur fidei assensio humanis causis et incitamentis non innititur, quae scilicet fides acquisita sectatur. Quare, ne mens nostra vacillet, altius petenda quam ab hominis vel ratione, vel auctoritate Scripturae Divinae auctoritas est.
Praeterea apostoli et prophetae resolvebant ultimo fidem suam in divinam et auctoritatem et veritatem. Ergo nos in humanam Ecclesiae auctoritatem fidem nostram non resolvimus. Eadem enim fides est, idemque proinde habet obiectum rationemque formalem. Confirmat autem hoc vel maxime, quod ea quae per accidens contingunt obiecto alicuius habitus, non variant illius obiecti formalem rationem. Sed articulos credendos proponi per hos aut illos homines per accidens omnino contingit. Cum ergo prophetae et apostoli assentirentur articulis fidei, quia Deus revelavit, eandem quoque nos credendi rationem habebimus. Nisi forte fides nostra non est virtus theologica, cuius videlicet prima et formalis ratio, si his credimus, non divina sed humana veritas est. Nec desunt Sacrarum testimonia Literarum in huius rei confirmationem, ut illud: Crediderunt Domino et Moysi servo eius. Non dixit: Moysi et Domino, sed: Domino et Moysi. Item: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, et caetera quae sequuntur: et ad Thessalon.: Gratias agimus Deo, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus fidei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed, sicut est vere verbum Dei. His vero tribus certis stabilibusque sententiis illa etiam coniuncta est, ultimam fidei nostrae resolutionem fieri in causam interiorem efficientem, hoc est in Deum moventem ad credendum. Verbi gratia, huic articulo: Deus est trinus; et huic: Ecclesia non potest errare, et caeteris universis doctrinae christianae principiis assentio per infusam fidem, non quod Ioannes dixerit, aut quivis alius homo, sed quod Deus revelaverit; huic autem: Deus revelavit, immediate credo, a Deo motus per instinctum specialem. Itaque ex parte obiecti ratio formalis movens est divina veritas revelans; sed illa tamen non sufficit ad movendum, nisi adsit causa interior, hoc est Deus etiam movens per gratuitum specialemque concursum. Divus Thomas 2-2., quaest. 2, art. 9, ad 3. Augustin. 2 Confess., cap. 3. Et licet fundamento in hoc secundo iam iacto firmiter haereat, subsistit tamen eo etiam testimonio, quod in argumento refertur. Hunc enim sensum habet, quod Ioannes apostolus dicit: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est. Atqui, unde credemus, apostole, id esse Dei testimonium? Qui credit, inquit, in filium Dei, habet testimonium Dei in se. Quod si rem hanc a capite arcessere et unde omnia manant videre volumus, illud tandem intelligamus oportet, habitum fidei in ordine ad theologiae disciplinam se habere, ut habitus intellectus se habet ad humanas scientias et facultates. Quemadmodum itaque intellectus noster in discursu disciplinarum naturalium, primo cum principiis congreditur, deinde ad reliqua cognoscenda proficiscitur, quae videlicet a principiis positis derivantur, sic in cognitione supernaturalium rerum quaedam sunt principia supernaturalia, ex quorum fide fidelis animus ad caetera investiganda procedit. Accedentem, inquit, ad Deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit; et iterum: Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei; et statim docet quaenam sint eiusmodi elementa, inquiens: Intermitientes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacentes fundamentum poenitentiae, fidei ad Deum, baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.
Quibus rebus expositis, facile, ut opinor, intelligi potest vera esse quae paulo ante sunt dicta, hoc est, oportere humana quaedam et exteriora adminicula intervenire ad credendum, nec tamen ea esse idonea per se, nec fidei nostrae resolutionem in eiusmodi fieri, sed in interiorem causam divinam, quae excitet et moveat ut credamus. In assensum siquidem principiorum geometriae vel arithmeticae multa veniunt quasi praeambula et antecedentia, ut cognitio sensitiva, explicatio et suasio praeceptoris, qui eadem principia non utcumque proponit, sed explicat etiam vel per exempla sensibus manifesta, vel per effecta notissima. At ratio assentiendi formalis non est quicquam illorum, sed sunt illae quasi determinationes et veluti conditiones, sine quibus eiusmodi principia a discipulo non intelligerentur. Ratio autem formalis lumen naturale est inexistens, quo videlicet evidens ille assensus efficitur, ut et lumen hoc exterius ratio formalis est, quae colores efficit evidentes. In hunc ergo modum, proponere credenda, suadere, miracula facere, determinant quidem intellectum ut credat, quasi conditiones, sine quibus vix unquam intellectus determinatur; at ratio formalis assentiendi lumen fidei est, quod Deus infundit credenti. Iam si haec quae diximus Sacris Literis accommodaveris, invenies profecto ea esse usque adeo consentanea, ut obtinere a quovis adversario debeamus. Huc enim pertinet illud Ioannis: Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et scimus, quia hic est vere Salvator mundi, ut illa alia praetereamus, quae retro sunt nobis commemorata. Nam quarto argumento refellendo satis superque dictum est; unde tamen tria postrema argumenta facillime diluantur. Quamvis enim, respectu unius aut alterius hominis Sacras videlicet Literas reiicentis, prior sit Ecclesiae auctoritas, quoniam iure probamus illi hanc esse epistolam Pauli, illam Iacobi, per Ecclesiae auctoritatem; non tamen inde colligitur quod absolute Ecclesiae auctoritas sit ratio credendi formalis, quomodo si neganti principia philosophiae naturalis ex effectis notissimis nitamur ea suadere; non quaerimus causam a qua principia philosophiae pendeant, sed argumentum aliquod vel indicium certum eius rei quae in controversiam venit. Ac fere in omnibus disciplinis contingit, ut adversus ignorantem causam utamur causa, propter utriusque mutuam connexionem. Atque id quidem copiose variis multarum disciplinarum exemplis monstrare possem, sed quae perspicua sunt, longa esse non debent. Adhibebimus ergo exemplum unicum generis eius, quod et facile intellectu sit et positura in una re, transferri per multas possit. Terram interiici inter Solem et Lunam, ex Lunae defectu suadet astrologus, nec affert tamen genus argumentationis ineptum. Praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis, quorum auctoritate non uterer, si mihi apud aliquot agrestes habenda esset oratio. Cum vero ad eos scribam, quibus haec inaudita non sunt, cur ego simulem, me si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse? Usurpatum est igitur ab eruditissimis viris quoddam argumentandi genus, quod a posteriori iuniores vocant, Aristoteles iuxta veterem interpretum demonstrationem quia est, nos ab effectis vocamus. Quae quoniam suis saepe causis notiora sunt, ad eas commonstrandas identidem inferuntur; nec illico tamen effecta haec causarum suarum formales rationes erunt. Non enim, ut in eodem versemur, si Terram interiici ex Lunae defectu suademus, idcirco defectus ipse ratio est interiectionis formalis; quin e contrario, si rerum natura spectetur, ipsa Terrae interiectio ratio est formalis, cur Luna defectum patiatur. Quod igitur in caeteris artibus, idem quoque in theologia contingit, ut
rerum ordo interdum humani ingenii causa permutetur, ita fit, ut contra negantes Novum Testamentum aptissime argumentemus ex Veteri, atque e diverso contra negantes Vetus ex Novo. Etenim ab his quae notiora sunt nobis, ad ea quae minus nota sunt, quodam quasi naturae ductu homines ferri non solum philosophus auctor est, sed nullo etiam philosopho auctore experimur. Quamobrem Iudaeo, cui Vetus Testamentum certius est, Novum ex Veteri suademus. Habemus, inquit, firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Et Actor. 17: Ii qui cum aviditate verbum Pauli susceperant, scrutabantur quotidie Scripturas, an haec ita se haberent. Contra vero oportet ut adversus eum qui Novum Testamentum recipit ac reiicit Vetus, ex Novo Veteris auctoritatem colligamus. Ad eundem quoque modum auctoritas Ecclesiae cum Sacrarum Literarum auctoritate connexa est, et per legem connexorum utramque in alterius probationem sumimus. At si generaliter quaeratur unde fideli constet ea quae fide tenet esse a Deo revelata, non poterit Ecclesiae auctoritatem inducere, quia unum de revelatis est Ecclesiam errare non posse, ut 1 ad Tim., 3 cap. habetur. Nec verus Catholicus, quod nonnulli fingunt, assentitur huic: Ecclesia est verax, solum per coniecturas humanas, quibus acquisita fides innititur; ad quem modum et Saraceni suis praeceptoribus, et Iudaei suis rabbinis, et Gentes suis philosophis, et omnes denique suis maioribus inhaerent. Non sic, inquam, Christiani; sed per interius lumen infusum a Spiritu Sancto, quo firmissime atque certissime moventur ad credendum Ecclesiam Christianam errare non posse; Saracenorum, Iudaeorum, Paganorum errare posse. Deinde responderi potest quod, etiamsi in universum opus esset, ut Ecclesia ea quae sunt credenda proponeret, non tamen proinde colligeretur ultimam fidei resolutionem in Ecclesiae auctoritatem fieri. Non est enim Ecclesiae auctoritas ratio per se movens ad credendum, sed causa sine qua non crederemus. Quippe ut nos credamus iuxta praescriptam a Paulo legem, oportet ut illa quae credere debemus, nobis per hominem proponantur. Providit autem Deus, ut Ecclesia esset quae certo ac firmo iudicio ea quae vere nobis sunt credenda proponeret. Proponit enim Ecclesia, ut rem exempli causa illustremus, Evangelium Matthei esse a Deo revelatum; nec mihi proponere nisi verum potest. Ego igitur non credo Evangelistam dicere verum quia Ecclesia eum dicat verum dicere, sed quia Deus revelavit. Et tamen Ecclesia proponens est causa, sine qua ego non admitterem illud Evangelium esse Matthaei. Spiritu itaque Sancto Ecclesiam afflatam certo credo, non ut veritatem auctoritatemve libris canonicis tribuat, sed ut doceat illos, non alios, esse canonicos. Nec si nobis aditum praebet ad huiusmodi Sacros Libros cognoscendos, protinus ibi acquiescendum est; sed ultra oportet progredi et solida Dei veritate niti. Qua ex re intelligitur quid sibi voluerit Augustinus, cum ait: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae movet et auctoritas; et rursum: Per Catholicos Evangelio credideram. Videlicet negotium August. erat cum Manichaeis, qui absque controversia suo cuidam Evangelio credi volebant, et Manichaeo fidem adstruere. Rogat igitur Augustinus, ecquid facturi sint, si in hominem incidant qui ne Evangelio quidem credat; quoque genere persuasionis sint eum in suam sententiam adducturi. Certe se affirmat non aliter potuisse adduci, ut Evangelium amplecteretur, quam Ecclesiae auctoritate victum.
Non itaque docet fundatam esse Evangelii fidem in Ecclesiae auctoritate, verum simpliciter nullam esse certam viam, qua sive infideles sive in fide novitii ad Sacros Libros ingrediantur, nisi Ecclesiae Catholicae unum eundemque consensum. Id quod eiusdem epistolae cap. 4 et in libro De utilit. cred. ad Honorat. satis ipse explicavit. Certum itaque argumentum in controversia de unoquolibet libro sacro ex Ecclesiae auctoritate sumitur, idque August. tradit; sed non ad hanc, sed ad divinam auctoritatem fides Librorum Divinorura referenda est. Responsio ad quintum. Nec post haec in postremis illis tribus argumentis eluendis lectorem amplius morari volumus, sed ad ea quae in medio relicta sunt explicanda properare. Testimonium igitur ex Deuteron. illud, quo deinceps adversarii utuntur, pro eis nihil omnino facit. Quemadmodum enim, cum Dominus fideles monuit ut a lupis attenderent, eosque ceu arbores non ex foliis sed ex fructibus internoscerent; non statim excluditur nec canum fida custodia, et ad discernendum lupos naturae mira sagacitas, nec pastorum vigilans cura et diligens omnium providentia (nam si isthaec desunt, ipsae per se oves sibi cavere non possent, quamlibet signum a Christo habeant, unde lupi internoscantur), sic Moyses discernendis prophetis falsis per rerum quidem eventa populum instituit, sed non proinde tamen sacerdotum in his iudicium negligit, ad quos scilicet causas omnes dubias ipse idem paulo ante referri iusserat. Saepe autem usu venire poterat, ut difficile esset et ambiguum de propheta quopiam iudicium, et variae, ut fit, discrepantesque sententiae. Responsio ad sextum et septimum. Testimonium vero quod affertur ex Ioanne, quoniam simile est, simili quoque ratione convellitur. Aliud vero ex prima ad Corinthios epist. non ita facile refelli potest; sed id constat verba Pauli mirifice a Lutheranis torqueri. Nam si spiritualis homo, id est in quo est Spiritus Dei (sic enim illi interpretantur), iudicat in universum omnia; quomodo Elisaeus, Anima, inquit, eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me? (4 Reg. 4). Quomodo Iob, cum multa se ignorare argumentis certis cognovisset, ignorationem suam fatetur, inquiens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excedunt scientiam meam? (Iob 38. 39. 40. 41. 42). Quomodo apostoli non intelligebant quae dicebantur? (Lucae 18). Quomodo Petrus et Ioannes nondum sciebant Scripturam? (Ioan. 20). Quomodo aperuit Scripturas discipulis suis Christus, quae illis antea erant clausae? (Luc. 24). Quomodo Petrus non iudicavit simulationem suam esse Evangelio contrariam? Quomodo rursus idem, Absit, Domine, inquit, quia nunquam manducavi omne commune et immundum? Haesitavit enim intra se quidnam esset visio quam vidisset (Act. 10). Expediant mihi, si possunt, Lutherani, cur Eunuchus, in quo sine dubio Spiritus Dei erat, locum Isaiae sine externo doctore expedire non poterat (Actor. 8). Explicent et id quoque, quamobrem fideles, qui erant ex circumcisione, disceptabant adversus Petrum, quod ad Cornelium accessisset, si omnia viri iusti diiudicare possunt. Exponant item id quod paulo ante in hac causa retulimus, quidnam Antiochenis impedimento fuit, ut non discernerent doctrinam Pauli veram esse, aliorum vero falsam, sed in senatum Hierosolymitanum retulerunt, ut seniorum apostolorumque concilio illa quaestio diiudicaretur. Adderem e Sacris Libris huiuscemodi non pauca, nisi in promptu essent; et ea etiam quae posuimus satis sunt ad evincendam causam. Paulus itaque non vult quemvis hominem iustum posse de omnibus iudicare. Erant enim inter Corinthios ipsos parvuli quidam et imperfecti, quibus etsi spiritus ad iustitiam non deerat, deerat tamen ad ea discernenda mysteria, quae Apostolus perfectis
communicabat. Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus; tamquam parvulis in Christo lac potum vobis dedi, etc. Per viros igitur spirituales, perfectos intelligit, inter quos sapientiam ipse loquebatur, qui similes Paulo spiritum apostolicum acceperant, ut scirent, quae ipsis donata essent, quae loquebantur non in doctis humanae sapientiae verbis, qui breviter sensum Christi peculiari spiritus dono possidebant. Sed ne ii quidem simpliciter omnia diiudicabant, nisi velimus eos per spiritum et geometras et physicos et astrologos fuisse. Atque nec spiritualia universa cognoscebant. Nam quaedam sibi Spiritus reservavit, quaedam privatim uni, alia alii revelavit. Est ergo distributio accommoda, ut ibi: Ille docebit vos omnem veritatem; et ibi etiam: Unctio docet vos de omnibus. Spirituales igitur et apostolici viri omnia discernunt, hoc est supernaturalia et naturalia, spiritualia et corporalia, non singula sed ea omnia quae ad salutem fuerint necessaria. Quibus rebus intellectis, nihil est opus respondere ad alterum eiusdem epistolae testimonium. At vero prima ratio hoc modo eluditur. Non decet veros gravesque theologos verborum ambiguitate ludere. Non itaque hoc loco iudicium usurpamus pro eius sententia, qui re ipsa quam iudicat superior est. Alioqui, si ea semper esset vocis huius significatio, cum iuxta Paulum prophetae duo aut tres loquuntur, et caeteri diiudicant, oporteret hos qui iudicium ferunt et prophetis et prophetia esse superiores. Asserimus ergo Ecclesiam de Scripturis earumque sensu iudicare, id est discernere humana a divina, verum a falso. Atque Ecclesia sine usurpata auctoritate, quemadmodum ante constituimus, hanc habet a Christo facultatem. Spiritus, inquit, meus, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore seminis tui usque in sempiternum. De qua re quoniam alio loco sumus fuse disputaturi, nihil est nunc praeterea dicendum. Rationes autem quae sequuntur, omnes iam sunt in quarti argumenti responsione confutatae. Pergamus itaque ad reliquas controversias et institutum ordinem persequamur.
Caput IX
OSTENDIT ILLOS LIBROS, DE QUIBUS ERAT CONTROVERSIA, HABENDOS ESSE SINE DUBIO PRO CANONICIS
In secunda huius controversiae parte polliciti sumus nos quidem ostensuros quatuordecim illos libros, qui in dubium sunt vocati, canonicos esse. Id ut fiat quam brevissime, sit prima conclusio. Prima conclusio. Baruch a canone Sanctarum Scripturarum eximere, non solum temerarium, sed erroneum est. Erroneum vero hic appello, quoniam varia et ambigua est huius nominis significatio, id quod haeresi proximum, haeresim non audeo vocare. Haec primum patet ex Concilio Florentino sub Eugenio IV in decreto Super unione Iacobinorum et Armeniorum, ubi Baruch inter prophetas et sacros auctores annumeratur. Deinde Synodus Tridentina sub Paulo III aperte librum Baruch in canonicis censet. Erroneum igitur est illum a canonicis excludere; nam et Eusebius libro De demon. Evangel. cap. 19 prophetiam Baruchdivinam esse non dubitat affirmare, affirmat quoque idem ClemensAlexand. lib. 2, Paedag. cap. 3.
Denique in vigilia Pentecostes, nomine prophetae, toti populo christiano per omnes ecclesias legitur. Qua in re si Ecclesiae Christi fallerentur, perniciosissime fallerentur. Quid ita? Nempe simul atque populus intelligeret se in re eiusmodi a sacerdotibus ludificari, nullam deinceps certam fidem haberet aut prophetias aut etiam Evangelia proponentibus, ut qui in simili causa atque negotio iam et essent falsi et fefellissent. Quod si hic plebis christianae fides vacillat et claudicat, certe ego non video quo alio in loco possit firma consistere. Eorum autem qui volunt plebem rudem non a sacerdotum auctoritate pendere, sed per seipsam exquirere an liber qui legitur canonicus sit, iampridem explosa sententia est. Fateamur ergo, ne in Ecclesiae doctrina graviter erremus, librum Baruch, quem illa nomine prophetae a multis annorum centuriis legit, inter canonicos esse censendum. Nec enim viro cuiquam pio persuaden potest Deum passurum fuisse ut populus christianus tot seculis in re adeo gravi deluderetur. Secunda conclusio. Tobiam, Iudith, Sapientiam, Ecclesiasticum, duosque Machabaeorum libros a canone reiicere, multo magis erroneum est, ne dicam haereticum. Augustinus in primis hos etiam sex inter alios canonicos enumerat (lib. 2, De doctr. christian. c. 4), ubi Divinarum Scripturarum catalogum intexuit, ex communi Ecclesiae procul dubio sententia.Isidorus quoque 6 Etymolog. cap. 1 de his libris loquens, ait quod, licet Hebraei intra suum canonem non recipiant, sed Ecclesia Christiana inter Divinos honorat et praedicat Libros. Hanc praeterea conclusionem definit Innocentius I in Epist. ad Exuperium Tolosanum episcop. cap. ultimo, quo loco Sanctarum Scripturarum libros inseruit. Gelasius etiam Papa cum Concilio 70 episcoporum id decrevit asseruitque hos quoque libros Sanctam et Catholicam Romanam Ecclesiam in ordine Veteris Testamenti suscipere ac venerari. Hanc eandem conclusionem docet Concilium tertium Carthaginense; quod tametsi provinciale fuit, confirmatum est tamen et a Leone IV (20 dist., cap. de libellis), et a Synodo in Trullo celebrata. Nec movere nos debet quod Trullana illa Synodus Concilium Carthaginense probasse legitur, non Concilia; quoniam apud Graecos Carthaginense unicum est quod Graecum vocatur, in cuius 24 c. haec habetur Sacrorum Librorum annumeratio. Tametsi patres Trullanae Synodi non Concilium Carthaginense probent numero singulari, ut Gratianus accepit, sed canones editos in nova Carthagine. Postremo. Hanc eandem conclusionem habes apud duo Concilia iam citata, et Florentinum sub Eugenio IV, et Tridentinum sub Paulo III. Tertia conclusio. Haereticum est Epistolam ad Hebraeos inter canonicas non reponere. Primo, quoniam adversatur definitioni omnium Pontificum et Conciliorum Sacros Libros annumerantium, ut Innocentii I atque Gelasii, Concilii tertii Carthaginensis, Florentini insuper ac Tridentini, denique Laodicensis; quod utique Concilium manifeste confirmatum est a Synodo Trullana. Deinde probatur haec conclusio, quoniam Epistola ad Hebraeos recepta est in Concilio Nicaeno, ut auctor est D. Thom. in commentariis super eandem. Rem vero adeo gravem vir sanctus non adstrueret, nisi compertum habuisset. Praeterea manifeste id ostenditur ex Concilio Ephesino, cuius verba sunt: Pontificem et Apostolum confessionis nostrae factum esse Christum Divina Scriptura commemorat. Si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum negat esse factum ipsum Dei Verbum, anathema sit. Hactenus Concilium. Id autem non alio loco, nisi in Epistola ad Hebraeos,
Apostolus dixit. Divina igitur Scriptura est; ex cuius etiam solius auctoritate efficax argumentum trahitur ad haeresim revincendam. Quod si post tam praeclara et Summorum Pontificum et Conciliorum testimonia sanctos auctores in huius sententiae confirmationem citare voluero, vereor, ne mihi illud obiiciatur, quod afferam in re non dubia testes minime necessarios. Atqui non est leve argumentum, quod ex communi omnium sanctorum consensione ducitur. Atque, ut Graecos scriptores praeteream, quorum omnium, ut Hieronymus ad Dardanum ait, manet ad unum firma consensio; utque Latinos omittam reliquos, praeter unum Hieronymum, de quo quid sentiat postea disseremus, D. Augustinus constantissime ubique tenet hanc epistolam esse canonicam. Nam in lib. 2 De doctrina christiana in canonem Sanctarum Scripturarum refert; et tertio De Trinit. ita solidam credit huius epistolae auctoritatem, ut ab ea, sicut ne ab aliis quidem Divinis Scripturis, aberrare non liceat. Cumque post Augustini tempora omnes sancti, omnes theologi, omnes catholici pro canonica eam epistolam habuerint, quid est quod iuniores isti in meridianam lucem tenebras inferre conentur? Nisi volunt universam Ecclesiam abhinc mille annos in summo errore inque magna huius quaestionis ignoratione versatam: cuius videlicet usu cunctis gentibus nomine Apostoli haec epistola legitur. Quarta conclusio. Haereticum est Epistolam Iacobi in canonicas non referre. Primo, quoniam Hieronymus in lib. De viris illustribus asserit hanc, licet aliquando fuerit dubitatum, paulatim tamen procedente tempore meruisse auctoritatem. Iam ergo vel Divi Hieronymi aetate hanc epistolam Ecclesia receperat. Item, quoniam Innocentius et Gelasius Conciliaque omnia, Carthaginense, Laodicense, Florentinum, Tridentinum eam inter sacras reposuerunt. His adde sanctos antiquos, quos nominatim etiam postea commemorabimus, omnesque iuniores cum veteribus theologis scholasticis, breviter omnes Catholicos. Usu quippe Ecclesiae legitur ubique gentium pro sacra et apostolica. Abeat igitur Lutherus, et, relictis gravissimis testimoniis, sibi soli fidem habeat, testi scilicet integro atque incorrupto. Nos autem solido fundamento innixi teneamus illam esse canonicam. Atque, si super hoc Ecclesiae fundamentum sane aedificarevolumus, secundam Epistolam Petri, duas posteriores Ioannis, et illamaliara Iudae in canonicis numeremus, huiusque contrarium dogmahaereticum censeamus. Causae enim omnino subsunt eaedem, quas dixi paulo ante. Prima, quod huius sententiae fuit Hieronymus in epistola adPaulinum, Augustinus 2, De doctr. christ., cap. 8. Isidorus 6 lib. Etymologiarum, cap. 1. Damascenus, 4 lib., cap. 18, ne omnes commemorem antiquos: e quibus nullus ex his epistolis tamquam divinistestimonia non refert. Altera, quod Innocentius, Gelasius, Concilium Laodicenum, Carthaginense, Florentinum, Tridentinum illas communi consensu in canonicis supputant. Id quoniam constat inter omnes, fateamur opus est has esse canonicas. Postrema, quod diversis anni temporibus has Ecclesia universalis nomine apostolorum proponit et legit. Qua in re, ut eundem locum frequentius urgeam, si populus a sacerdotibns ludificaretur, nulla postea ratione posset adduci, ut suis pastoribus etiam in
eandem sententiam concurrentibus fidem indubitatam haberet, quo malo non aliud gravius in Ecclesiam posset invadere. Quinta conclusio. Librum Apocalypsis a canonicis excipere haereticum est. Patet in primis, quoniam D. Hieronymo auctore in lib. De viris illustribus et in epistola ad Dardanum et in epistola ad Paulinum et aliis quoque locis, D. quoque Augustino referente 2 De doctr. Christi., Ecclesia librum Apocalypsis pro canonico habet. Item, Epiphanius Haeresi 51 quae fuit Alogorum tamquam haereticos eos refellit, qui Ioannis sive Evangelium, sive Apocalypsim Scripturam Sacram esse negant. Et Clemens Alexandrinus lib. 2 Paedag. c. 12 inter Scripturas Apocalypsim censet. Et Dionysius libro Eccles. hierarch., cap. 3, evangelistae Ioannis esse comprobat. Et Orig. apud Eusebium 6 lib. Eccl. histor., cap. 18. Ipse quoque idem Euseb. in Chronicis. Ac Dionys. Alex. per Dei spiritum sine dubio Apocalypsim esse scriptam affirmat, Eusebio auctore 7, lib. Eccl. histor. cap. 23. Et Iustin. mart. apud Euseb. lib. 4, Eccl. histor. cap. 18. Exstat locus in Dialog. cum Tryphon. Et Irenaeus lib. 4, Adversum haereses. Et Chrysostomus, Suida referente. Et Damas. 4 lib., cap. 18. Nam recentiores praetereo, qui hunc etiam librum suis commentariis illustrarunt, Bedam, Cassiod., Rabanum, Rupertum, Ricard. a Sancto Victore, etc. Quamobrem verissime Tertullianus lib. 4, adversus Marcionem adstruit, ordinem episcoporum ab apostolis succedentium hunc eundem librum Ioanni Evangelistae tribuere. Scriptura igitur Sacra est, si ordini episcoporum ab apostolis succedentium credimus. Praeterea, Innocentius, Gelasius, Concilium Carthaginense, Florentinum, Tridentinum inter libros canonicos habendam esse Apocalypsim definierunt. Praeterea, Concilium Toletanum quartum, Apocalypsim, inquit, multorum Conciliorum auctoritas et praesulum Romanorum synodica decreta inter Divinos Libros recipiendam esse constituerunt; et quia plurimi sunt qui eius auctoritatem non recipiunt, si quis deinceps non receperit, excommuicationis sententiam habebit. Hactenus Concilium. Tandem, cum usu ecclesiastico nomine Ioannis Evangelistae,hoc est tamquam sacra populo legenda proponatur, dubitare non licetquin sit canonica. Quibus rebus et apertissime expositis et firmissimecorroboratis, satis docuisse videor, id quod secunda quaestionis huiusparte promiseram, quatuordecim illos libros Veteris ac Novi Testamentahonore divino cum sacris reliquis afficiendos habendosque posthaccitra controversiam pro canonicis.
Caput X
CONTINET ARGUMENTATIONES ADVERSARIORUM CONTRA EA QUAE CAPITE SUPERIORI DEFINITA SUNT
Nunc tertia pars argumenta subiiciet, quibus permoti esse videntur qui adversa dogmata temere et inconsulte tenuerunt. Nam quod Lutherus argumentatur, nullum librum Veteris Testamenti a christiano recipiendum, quia, si accipimus Moysen in uno mandato, oportet Moysen totum accipere, circumcidi et sabbathum observare, nihil est cur solicitari debeamus; cum et Tertullianus libris quinque Adversus Marcionem, et
Augustinus triginta tribus libris Contra Faustum Manichaeum non hoc solum Lutheri argumentum, sed et multa alia copiose docteque refutaverint. Praeterquamquod multas multorum obiectiones dedita etiam opera in hoc libro dissimulamus, partim, quod frivolae sint et nugatoriae (docuit autem prudenter Aristoteles, quolibet stulto proferente contraria, non decere solicitum esse sapientem), partim, quod sint aut curiosae, aut inutiles; nec in opere, quod ego et gravissimum et utilissimum fore cupio, expectandum est, dum de remo inflexo et de collo columbae respondeam. Primum argumentum. Primum itaque argumentum primam conclusionem praefinitam labefactare conatur, quod Baruch libellum illum nec Augustinus, nec Damascenus, nec Innocentius, nec Gelasius, nec Concilium Laodicenum, nec Carthaginense in numero librorum canonicorum supputarunt. Imo Augustinus, cum totum canonem Scripturarum Divinarum texere se profiteretur, libellum Baruch in numeratione praetermisit; et Innocentius, caeteris praeter hunc unum supputatis, reliquos asseruit esse damnandos. Confirmat autem huius argumenti vim prooemiolum in hunc librum, ubi, quoniam in Hebraeo canone non habetur, propter notitiam solum legentium adscribi dicitur. Est autem desumptum ex prooemio D. Hieronymi in commentaria Ieremiae. Ob quam etiam causam, cum Hieronymus reliquos omnes prophetas suis commentariis illustrasset, in hunc nihil prorsus commentatus est. Secundum argumentum. Secundum vero argumentum secundam conclusionem infirmare nititur, quod D. Hieronymus in prologo Galeato, qui praemittitur libris Regum, et in epistola ad Chromatium et Heliodorum, quae Proverbiorum prooemium est, sex illos libros Veteris Testamenti excipit a canone. Quos autem libros reiicit Hieronymus, Ecclesia reiicit, ut cap. Sancta Romana 15 dist. Gelasius tradit. Non igitur sunt canonici. Confirmatur quoque idem alia argumentatione non levi. Nam Cyprianus in Expositione Symboli eosdem sex libros patrum auctoritate, a quibus se accepisse ait, a numero sacrorum eximit. Quod idem fecit Melito: qui quidem ad Orientem huius rei sciscitandae causa perrexit, ubi scilicet praedicationis nostrae coepit exordium, cumque diligenter de omnibus exploraverit, omni investigatione comperit, hos libros esse a Veteris Testamenti canone reiiciendos, ut auctor est Eusebius 4 Ecclesiasticae historiae libro, cap. 26. Origenes etiam in Psalmum primum hos sex libros cum Hebraeis a canone reiicit, quod Eusebius refert lib. 6, cap. 18. Sed et idem Eusebius lib. 6, cap. 2. hos libros a sacris videtur eximere. Nec ab hac sententia alienus est Damascenus 4 lib, cap. 18, nec D. Thomas de Ecclesiastico certus est; sed ne D. quidem Augustinus in libro De cura pro mortuis gerenda. Epiphan. quoque in libello De ponderibus et mensuris, libros Sapientiae et Ecclesiastici a canone reiicit. Eadem autem est ratio de aliis quinque. Non est igitur tam explorata ista conclusio quam volumus. Confirmatur deinde huius argumenti robur, quoniam in Concilio Laodiceno ex Veteri Testamento ii solum enumerantur, quos Hieronymus numerat, nec ulla prorsus mentio de sex illis habetur. Confirmatur praeterea idem, quoniam a Trullana Synodo probantur octoginta quinque capita canonum Apostolorum; at capite 84 non numerantur inter canonicos nec Tobias, nec Iudith, nec Ecclesiasticus; non ergo sunt canonici. Nam huiusmodi libros apostoli Ecclesiae tradiderunt; nec alios sacros habemus quam quos ab ipsis accepimus.
Confirmat autem id postremo, quod synagoga in fide errare non poterat (erat siquidem eadem tunc Ecclesia, quae in gentes deinceps propagata est; quocirca eodem Divino Spiritu continebatur eundemque Deum assistentem et gubernatorem habebat), sed Hebraei omnes sex illos libros a canone reiecerunt, ut constantissime non Hieronymus modo et Iosephus, verum etiam Origenes In primum Psalmum et auctores reliqui perhibent; non igitur illi sex libri sunt canonici. Tertium argumentum. Tertium autem argumentum contra ambas conclusiones insistit. Si enim esset erroneum libros illos Veteris Testamenti a canone reiieere, profecto viri pii iuxta ac docti, post Pontificum Conciliorumque definitiones, in damnatum errorem neutiquam incidissent. Nec enim verisimile est eiusmodi viros latuisse quid de hac re Summi Pontifices et Concilia praescripserint. Constat autem plurimos eosdemque doctissimos in contrariam sententiam iisse; qui tamen semper in Ecclesia catholici sunt habiti. Nam glossa in prooemium Hieronymi super omnes Divinae Scripturae libros, Ioannes item Driedonis primo lib. De Ecclesiasticis dogmatibus negant Baruch esse canonicum. At Nicolaus Lyranus Super Esdram, cap. 1, et Super Tobiam, Abulensis super Matthaeum cap. 1, D. Antoninus 3 part., tit. 18, Caietanus cum aliis locis, tum maxime in fine commentariorum super libros historicos Veteris Testamenti, alios etiam sex sacros esse inficiantur. Quos omnes si daremus a fidei definitione exorbitasse, non in ipsos modo, verum in reliquos etiam fideles essemus contumeliosi; ut in quibus zelus Christi ita obdormierit, ut nulluscontra praescriptos auctores proclamaverit. Quod certe, ut nullum essetaliud, satis magnum argumentum est, cur eos libros non esse canonicos confiteamur. Quartum argumentum. Porro quartum argumentum peculiareest, ut Machabaeorum libri e numero canonicorum expungantur. Nam Gelasius Papa reiecit secundum librum, ubi supra commemoravimus; D. autem Greg. lib. Moral. 19 reiicit ambos; reiicit Eusebius in lib. De temporibus; et Ricardus lib. 2 Exceptionum, cap. 9; et Ocham 4 parte Dialogorum, tractatu primo, lib. 3, cap. 16. Ac D. August. Contra secundam Gaudentii epistolam, c. 23 docet, ab Ecclesia quidemesse receptos, sed non certa fide. Nec deest hoc loco copia rationum, quibus idem suaderi possit. Prima est, quod priori libro dicitur Antiochus illustris regnasse anno centesimo trigesimo septimo regni Graecorum; quem tamen anno centesimo quinquagesimo tertio regnum tenuisse compertum est tum ex annalibus Graecorum, tum ex Eusebio in sua Chronographia. Item eodem libro et capite abominationem desolationis, quae praedicta est a Daniele, ad idolum Antiochi detorsit auctor libri eius; qua in re falsus est, ut Caietanus in cap. Matthaei 24. ostendit. Secunda ratio est, quod in 2 lib. auctor culpam a lectoribus deprecatur, quod alienum est a divina auctoritate. Certe qui scripta sua indigere venia fatetur, is Spiritus Sancti oracula non esse clamat, ut etiam Calvinus cap. 9 Institutionis argumentatur. Tertia ratio est, quod eodem libro statim a principio, in epistola quae priori loco ponitur, fit mentio de altera quae e vestigio subditur; dicitur autem scripta anno centesimo sexagesimo nono, cum tamen scripta fuerit anno centesimo octogesimo octavo, quemadmodum in eiusdem epistolae initio videre licet. Quarta ratio, quod in ea quae secundo loco ponitur, cuiusvidelicet in superiori commemoratio fit, Iudas refertur esse vivus;qui tamen non solum anno centesimo octogesimo octavo, verumetiam anno centesimo sexagesimo nono iam erat vita functus, ut primo Machabaeorum libro cernere est.
Quinta ratio, quod eodem libro secundo dicitur Antiochusmembratim divisus; at postea mors eius longe diversa describitur. Sexta ratio, quod eodem libro secundo quaedam apocrypha referuntur de arca Domini, probanturque ea ex descriptionibus Ieremiae; quae tamen ne per somnium quidem Ieremias adumbravit, quin etiam contraria scripsisse videtur, cap. 3 suae Prophetiae, inquiens: Non dicent ultra arcam Domini, etc. Postrema ratio, quod utroque libro referuntur Machabaei duces fuisse super Iudam et Hierusalem; quos tamen de tribu Iuda non fuisse, sed de tribu Levi notius est, quam ut a me sit in praesentia confirmandum. Philo siquidem libro 2 De temporibus, ob eam causam, inquit, inimicitias et simultates ortas id temporis fuisse, quod Machabaei ducatum a domo David surripuerint: id autem manifeste pugnat cum illa Iacob prophetia: Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. Quae singulae rationes si non movent, at simul omnes movere possunt non solum indoctos sed etiam doctos, ut libros Machabaeorum non esse arbitrentur in canone. Atque hae rationes universae quarti argumenti appendices sunt, ut secunda conclusio labefactetur. Quintum argumentum. Nam quintum praecipuum argumentum cum conclusionibus quidem non pugnat; rationem tamen eam, quae a nobis affertur, non satis firmam esse contendit. Nam Concilium Carthaginense et lnnocentius numerant quinque libros Salomonis, Proverbia, Ecclesiasten, Cantica, Sapientiam, Ecclesiasticum. At hos duos posteriores non esse Salomonis inter doctissimos quosque fere convenit; ut Augustinus etiam tradit De civitate Dei 17 lib., cap. 20. Erravit igitur Innocentius, erravit quoque Concilium. Quocirca nolebant quicquam de fide pronuntiare, sed ex opinione loquebantur. Ita nullum aut ex Pontificibus, aut ex Conciliis certum argumentum sumitur ad id, quod volumus, confirmandum. Sextum argumentum. Sextum etiam argumentum invehitur in eas rationes, quae duabus istis conclusionibus conflrmandis constitutae sunt. Nam canonicus liber latine dicitur regularis. Id vero bifariam esse potest. Vel enim regularis intelligitur ad firmandam fidem, vel ad instruendos mores. Ergo licet illi libri a Pontificibus et Conciliis definiantur esse canonici, non cogimur protinus credere canonicos esse ad fidei dogmata confirmanda; sed sat est si canonicos posteriori significatione fateamur. Sancti quoque auctores eadem religione testimonia ex quarto libro Esdrae referunt, qua ex his septem, qui a nobis approbantur, ut patet apud Ambrosium, libro De bono mortis, c. 10, et Super Lucam, cap. 1. At quartum Esdrae librum certum est non esse canonicum. Non igitur ex eo, quod sancti ex huiusmodi libris testimonia tamquam sacra referant, satis ostenditur eos esse divinos. Septimum argumentum. Septimum argumentum contra tertiam conclusionem est, quod D. Hieronymus ambigit, an epistola illa ad Hebraeos sit canonica; imo asserit Latinos eam non recipere, ut patet ex lib. De viris illustribus in Caio, et ex commentariis super Isaiam. Eusebius item (libro 6, cap. 16) Caius, inquit, vir disertissimus Pauli apostoli tredecim esse epistolas asserit, eam quae ad Hebraeos scripta est non commemorans, quae et nunc apud Latinos putatur non esse Pauli apostoli. Non igitur certum est eam esse canonicam. Dubitat etiam idem Hieronymus de auctoritate huius epistolae in lib. De viris illustribus in Paulo, et in Epistola ad Paulinum, et in Commentariis Ieremiae. Ac ne omnia ad Divi Hieronymi auctoritatem revocentur, ratio hoc idem ipsa suadet. Prima Lutheri est, in prologis dicentis: Ad Hebraeos epistola nec Pauli est, nec ullius
apostoli. Nam durum habet nodum, quod in 6 et in 10 capite simpliciter denegat poenitentiam peccatoribus post baptismum; et duodecimo cap. ait Esau non invenisse poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisiverit eam. Quod est contra omnia Evangelia et epistolas Pauli. Haec Lutherus. Alteram quoque rationem adiiciunt viri quidam haud mediocriter in Ecclesia Catholica celebres, quod si Pauli haec epistola fuisset, procul dubio ad Hebraeos ab Hebraeo, sermone fuisset hebraico conscripta. At non esse multis argumentis suadent; tum quoniam auctor huius epistolae, Melchisedech, inquit, interpretatur rex iustitiae; quod si hebraica lingua diceret, absurdum esset, non aliter ac si dixisset: Melchisedech interpretatur Melchisedech; tum quoniam idem auctor hebraica testimonia citat, non iuxta veritatem hebraicam, sed iuxta translationem Septuaginta; non erat igitur Hebraeus hebraea linguas scribens ad Hebraeos, tum quoniam epistola hebraica nusquam gentium reperitur; non est autem probabile ex omnibus epistolis apostolicis hanc unam periisse, nam reliquae in idiomate quo ab Apostolo sunt scriptae apud nos servantur. Tertia insuper ratione suadent auctorem huius epistolae non fuisse Paulum, quoniam ad probandum Hebraeis Christum esse filium Dei, illo testimonio utitur: Ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem. Quod tamen in germano literae sensu de Salomone intelligitur, ut patet in lib. 2 Reg. et in 1 lib. Paralipomenon. Dedecet autem tantum Apostolum in tanta re, idque in principio epistolae, Hebraeis pertinacibus loquentem, argumento imbecillo uti. Quartam adhuc rationem addunt, quoniam auctor huius epistolae asserit se in doctrina evangelica ab his qui Dominum audiere confirmatum. At Paulus ad Galatas clamat se non didicisse Evangelium ab homine, sed sine nomine per revelationem Iesu Christi. Quintam rursum apponunt, quod huius epistolae auctor loquens proprie de testamento, qua ratione a pacto distinguitur, probat Vetus quoque Testamentum morte ac sanguine confirmatum, probatque Exodi testimonio, ubi tamen Moyses non de testamento proprie, sed de pacto loquebatur. Non est igitur ille Paulus, ut qui minus apte referat Sacrarum testimonia Literarum. Postrema ratio est, quoniam eiusdem epistolae auctor adstruit in arca fuisse urnam mannae, virgam Aaron et tabulas; cum tamen tertio libro Reg. expresse dicatur in arca non nisi tabulas fuisse. Nec igitur Pauli est, nec epistola canonica, utpote quae cum libro canonico evidentissime pugnet. Ecce quibus rationibus Erasmus Roterodamus et hunc secutus Caietanus tertiam conclusionem moliuntur evertere. Octavum argumentum. Quartam vero conclusionem infirmare conantur argumentis eiusmodi. Salutatio epistolae quae Iacobi inscribitur nihil Dei, nihil Iesu Christi, nihil gratiae pacisve sonat, sed profano more salutem dicit. Non ergo sapit apostolicum usum et auctoritatem. Quare non videtur Iacobus auctor eius epistolae, atque adeo ne alius quidem apostolus. Cuius rei alia coniectura est apud Euseb. lib. 2 Hist. eccles. cap. 23 de hac epistola disserentem his verbis: Sciendum tamen est, quod a nonnullis non recipiatur, nec facile quis antiquorum meminerit eius. Nam quod Lutherus pingui minerva argumentatur, hanc epistolam nullius apostoli esse, quia contra Paulum tribuit operibus iustificationem, et a viris doctis prorsus contemnendum est, et a nobis dissimulandum, ne de fide et operibus παρέργως disseramus. Nonum argumentum. Nonum argumentum adversus eandem conclusionem intenditur; quod stylus epistolae secundae, quae Petro tribuitur, longe alius sit ab stylo primae, ac
proinde non sint ab eodem auctore conscriptae. Certum est autem auctorem primae fuisse Petrum apostolum. Non igitur secunda a Petro apostolo scripta fuit. Ob hoc enim argumentum de illa secunda epistola in secunda epistola ad Cyprianum Hieronymus dubitat; atque Eusebius (lib. tertio, cap. 3) de secunda Petri multis, inquit, incertum est, etc. Decimum argumentum. Decimum argumentum in eandem conclusionem est, quod Eusebius libro tertio Eccles. Histo. eorum sententiae subscribir, qui asserunt duas posteriores Ioannis epistolas non esse Evangelistae, sed cuiusdam Ioannis cognomento Presbyteri; unde et salutatio harum epistolarum huiusmodi est: Senior Caio, Senior Electae. Est autem idem senior qui presbyter. Sed etiam Hieronymum in hanc Eusebii opinionem liquet descendisse, in libro De viris illustribus, cum et Ioannis evangelistae et Papiae vitam operaque texeret. Undecimum argumentum. Undecimum eandem item conclusionem labefactare contendit, quod epistola Iudae testimonium refert ex libro Enoch apocrypho. Quamobrem multi eam merito reiecerunt. Nam plerosque reiecisse Hieronymus auctor est; Eusebius item 2 Eccles. Hist. lib. Duodecimum argumentum. Postremum argumentum contra quintam conclusionem multis coniecturis nititur, quas omnes congessit Erasmus in annotationibus in Apocalypsim. Igitur quantum complector animo, novem causas repetit, cur Apocalipsis non esse Ioannis Apostoli et Evangelistae videatur; unam, quod Eusebius lib. 3 Hist. eccl. asserit, Apocalypsim non esse Ioannis Evangelistae; alteram, quod Dionysius Alexandrinus, gravis in primis auctor et qui candidissime hoc libro iudicavit, suspicatur opus ab alio quopiam Ioanne conscriptum: tertiam, quod Dorotheus Tyri episcopus ac martyr prodidit, Ioannem Evangelium suum scripsisse in insula Pathmo; de Apocalypsi autem nullam omnino facit mentionem; quartam, quod Caius, vir sane orthodoxus, aperte negat Apocalypsim esse Ioannis Evangelistae apud Eusebium libro septimo, capite vigesimo primo: quintam, quod Anastasius in suo Catalogo, ubi sine controversia de huiuscemodi rebus accuratissime disputavit, non audet afirmare hoc opus esse Ioannis Evangelistae; sextam, quod Ioannes Evangelista nomen suum per modestiam in Evangelio tacet, auctor vero Apocalypseos suum contra nomen frequenter inculcat; septimam, quod Graeci hunc librum non receperunt, ut auctor est Hieron. ad Dardanum; imo multi eruditissimi viri totum librum ceu fictum insectati sunt, quasi nihil haberet apostolicae gravitatis, nec in sententiis quicquam esset quod apostolica maiestate dignum videretur; octavam, quod stylus Evangelii et huius libri magnopere discrepant; nonam, quod in graecis codicibus non erat titulus Ioannis Evangelistae, sed Ioannis Theologi, qui alias Presbyter cognominatus est. His coniecturis Erasmus utitur, ut hunc librum Ioanni Evangelistae adimat. At Lutherus nec apostolicum, nec propheticum existimat, quod beatos dicat eos qui servant quae in ea scripta sunt, cura tamen nemo sciat an felix sit, an non sit; et praeterea cum humana intelligentia scripturam illam penitus non assequatur, tantumdem, inquit, est, ac si eam non haberemus. Quippe divini libri, quoniam ad populi utilitatem accommodantur, ab humana intelligentia non sunt prorsus remoti. En argumenta, quibus fidei veritas impugnari quidem ab hominibus potest, vinci certe aut superari non potest. Quod parte huius quaestionis ultima palam fiet, ubi eorum argumentorum quantum quodque valeat quantumque idoneum sit unumquodque videbimus.