De locis theologicis
Melchor Cano (1509–1560)
De locis theologicis libri duodecim
First published 1563
Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.
Prooemium
Saepe mecum cogitavi, lector optime, boni ne plus is attulerit hominibus, qui multarum rerum copiam in disciplinas invexit, an qui rationem paravit et viam, qua disciplinae ipsae facilius et commodius ordine traderentur. Nam et rerum inventoribus nos debere multum negare non possumus, et debemus certe iis multum, qui ratione atque arte res inventas ad communem usum accommodarunt. Equidem cum veterum eruditionem considero, et variam in eis doctrinae supellectilem animo colligo, non minimam video per eos invectam esse partem commodorum. Cum autem iunioris scholae operam et curam repetere instituo, plurimas utilitates intelligo novae huius artis subsidio et diligentia comparatas. Ac me sane diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem utrosque de bonis artibus iuxta esse bene meritos. Quoniam etsi prisci doctrinarum auctores doctissimis quibusque ac diligentisssimis magnam divitiarum copiam suppeditavere, at recentiorum inopia docendi facilitate pensatur, qua in rudium et inertium animos artificiosius influunt, et quae fuse olim disputabantur ac libere, ea nunc articulatim presseque dicentes, lucem non parvam inventis priscorum obscurioribus afferant. Atque hac una in re, quantum animi mei coniectura colligere possum, iuniores vel pares antiquis, vel etiam superiores reperientur, caeteris omnibus longe inferiores. Certe post priores illos, in rerum inventione tribuere sibi posteriores vix quicquam possunt. Ordinem vero, dispositionem, perspicuitatem, sibi si assumunt, videntur ea iure suo quodammodo vendicare. Quapropter utrisque legendis efficiet theologus scholasticam disputationem sine dubio pleniorem. Nam ex illis quasi materiam, ex his tamquam formam disserendi mutuatus, potens nimirum erit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt arguere. Quod est (ut Paulus ad Titum ait) christiani doctoris praecipuum institutum. Cuius explicandi desiderium omnino me movit, ut de locis theologicis disputationem instituerem, viris doctis (nisi me opinio fallit) non prorsus ineptam, indoctis vero magnopere necessariam. Id autem eo libentius feci, quod nemo theologorum adhuc, quod equidem sciam, genus hoc argumenti tractandum sumpsit, cum praeter communem illam artem disserendi, quam a Dialecticis accepimus, aliam theologus habeat necesse sit, aliosque item ad disputandum locos, unde argumenta non quasi communia et aliena, sed tamquam propria ducat, et suis dogmatis confirmandis, et adversariorum sententiis refellendis. Hoc vero opus, arduum quidem illud, statim exordior, si prius animo demisso atque humili ad opem Iesu Christi supplex abiectusque confugio. Non enim ego illud aut ingenio aut eruditione mea fretus aggredior, sed Spiritus Sancti auxilio atque favore. Quem si Pater et Filius mihi ad hunc librum conficiendum impertierint, operae pretium haud mediocre, ut spero, theologis facturus sum, in quorum gratiam vel maxime opusculum editur.