Fuisse olim in Ecclesia nonnullos, qui Philosophorum auctoritatem ab schola Christiana reiecerint, Clemens Alexandrinus perhibet gravis in primis auctor. Tradit etiam hanc illos persuasionem induisse, quod Dominus apud Ioannem, capite noveno, dixerit, omnes quotquot ante se venissent fures fuisse et latrones, nec audisse eos oues. Fures autem vocatos aiunt, quod fuerint sophistae fallaces. Nam sophisticen quandam furandi artem ipse quoque Aristoteles dixit. Et Iustinus, cum docuisset Philosophos similes esse latronibus et tamquam deceptores redarguisset, per insidias Crescentis Philosophi interemptus est, ut Eusebius scribit libri quarti ecclesiasticae historiae capite decimo sexto. Non sunt igitur Philosophi audiendi, praesertim cum nostrae semper doctrinae repugnarint. Nam, ut Ruffinus libri primi ecclesiasticae historiae capite secundo refert, Ario favebant viri in quaestionibus callidi et ob id simplicitati fidei adversi. Atque Epiphanius libri secundi adversus haereses capite sexagesimo nono eo nomine taxat Arianos, quod fuerint novi Aristotelici et ab hoc Philosopho veneno iaculationes sibi ipsis affricuerint,
relictaque Domini mansuetudine Aristotelem induerint. Ita nec spiritus donum in se habere digni facti sunt. Et Hieronymus, adversum Luciferianos, Arianam dicit haeresim argumentationum riuos de Aristotelis fonte mutuari. Paulus denique ait, Philosophos dicentes se esse sapientes, stultos factos esse traditosque in reprobum sensum. Eorum igitur auctoritas nullius apud nos momenti esse debebit. His et similibus argumentis vetustus error ille nitebatur. Quem tamen iam diu sepultum sine ullo argumento Lutherus suscitare conatus est, damnareque subinde cum scholasticos caeteros, tum magis Divum Thomam, quasi auctor fuerit regnantis Aristotelis vastatoris piae doctrinae; sic enim loquitur contra Latomum. Videlicet Domitiani exemplo, Philosophos non urbe solum, sed orbe pellendos esse credit. Nos autem quid fides Catholica ratioque sana teneat, breviter et sine disceptatione docebimus.