De locis theologicis

Melchor Cano

De locis theologicis

Melchor Cano (1509–1560)

De locis theologicis libri duodecim

First published 1563

Melchor Cano's De locis theologicis, first published in 1563, examines the sources and authority of theological arguments in twelve books. It considers Scripture, tradition, ecclesial authority, reason, and history as grounds for theological inquiry. The present edition includes the Latin text and an English translation. The Latin was prepared from Juan Belda Plans's BAC reading text and checked against The School of Salamanca's CC BY 4.0 transcription and aligned page images of the 1563 edition; both sources are credited.


Prooemium

Liber Primus

Caput I

Caput II

DE DUOBUS GENERIBUS ARGUMENTORUM QUIBUS OMNIS DISPUTATIO TRANSIGITUR

Prius autem quam locos theologicos numero, quod pars huius disputationis prima pollicetur, illud nobis constituendum est, omne argumentum vel a ratione, vel ab auctoritate duci. His enim duobus modis cuiusque rei, quae in controversiam venit, assensionem facimus. Cum vero in reliquis disciplinis omnibus primum locum ratio teneat, postremum auctoritas, at theologia tamen una est, in qua non tam rationis in disputando, quam auctoritatis momenta quaerenda sunt. Etenim locum ab auctoritate adeo sibi proprium vindicavit, ut rationes vel tamquam hospites et peregrinas excipiat, vel in suum etiam obsequium adsciscat, quasi longe repetitas. Quippe fidei potissimum innititur: quae nisi ab auctoritate proficiscatur, non modo fides esse, sed ne intelligi quidem potest. Est namque fides, ut Apostolus tradit, argumentum rerum non apparentium, quasi si certas certa velis ratione facere, cum ratione profecto insanies. Principem itaque locum, sicut apud fideles ita apud theologos, auctoritas habet. Ratio deinde veluti pedissequa sequitur.

Id quod Apostolus videtur significare, cum ait, oportere Ecclesiae doctorem amplecti eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere. Primum enim stringat fidei sermonem necesse est quicumque christianae scholae magister esse volet; sed, nisi mox doctrinae rationem adhibeat, fidelis quidem esse poterit, sed fidelium doctor esse non poterit. Nam et homines quamlibet experientes, quod ex Aristotele recte colligit D. Thomas disputare cum adversariis non queunt, nisi experimento ratio artis accesserit. Utraque igitur theologo necessaria est, et auctoritas et ratio: sed ita tamen, ut auctoritas primas in theologia partes obtineat, ratio vero habeat postremas. Quod ergo primae partis fundamentum erat praeclare illud iactum est. Nam traditi sunt quidem, e quibus argumenta ducuntur, duplices loci, uni ex auctoritate, alteri ex ratione: sed omnia ferme argumenta theologica a priore illo fonte derivantur. Quam rem, sicut et locorum numerum atque ordinem, index, qui sequitur, ostendet.

Caput III

Liber Secundus

Prooemium

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

Caput XIV

Caput XV

Caput XVI

Caput XVII

Caput XVIII

Liber Tertius

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Quartus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Liber Quintus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Liber Sextus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Liber Septimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Liber Octavus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Nonus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Liber Decimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Liber Undecimus

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Liber Duodecimus

Prooemium

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

Caput X

Caput XI

Caput XII

Caput XIII

↑ Top of work