Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini
Quaestio I: Quot, et quae fuerint haereticorum erronea dogmata circa incarnati Verbi mysterium
Disputatio I: De Existentia, Natura, et Causis Incarnationis
Articulus I: De Possibilitate, Convenientia, et Complemento seu Peractione Mysterii Incarnationis
§ I: De Possibilitate Incarnationis
Quaestio I: An unio divinae naturae cum humana in unitate personae sit possibilis
Quaestio II: An, et quo lumine cognosci possit et suaderi
§ II: De Convenientia Incarnationis
Quaestio I: An conveniens fuerit Deum incarnari
Quaestio II: An convenientius fuerit naturam humanam, quam Angelicam, aut aliquam aliam a Verbo assumi
Quaestio III: Utrum convenientius fuerit Filium, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum incarnari
Quaestio IV: An convenienti tempore facta fuerit incarnatio
§ III: De Necessitate Incarnationis
Quamquam omne necessarium sit etiam conveniens, quia res quaelibet in tantum censetur necessaria in quantum a Deo ita ordinatur tamquam medium conducens ad finem; Deus autem ob infinitam suam aequitatem, et sapientiam nil, nisi quod expedit, ordinat, et praescribit; non tamen id omne, quod conveniens est, necessarium existimatur. Idcirco post declaratam convenientiam Incarnationis, illius necessitas est aperienda in praesenti Sectione, in qua resolvendum erit: Primo, an, et qualiter necessaria fuerit Incarnatio. Secundo, an purus homo potuerit Deo satisfacere pro peccatis omnium hominum. Tertio, an Christus Dominus exactam et perfectam satisfactionem Deo pro nobis impenderit. Quarto, an revera peracta iam fuerit Incarnatio, seu an Messias venerit.
Quaestio I: An, et qualiter necessaria fuerit incarnatio
Certum esse de fide, omnes omnino homines Adami parentis peccato reos teneri, et divinae iustitiae obstrictos, et ut debitores mancipari ad vindictam et ultionem: ita namque post Apostolum statuit Concil. Trid. sess. 5. can. 2. his verbis:
Siquis Adae praevaricationem sibi soli, et non eius propagini asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem et iustitiam, quam perdiderit, sibi soli, et > non nobis etiam eum perdidisse, aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem, et poenas corporis tantum in humanum genus transtulisse, sed caetum et peccatum, quod mors est animae, anathema sit: quia contradicit Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: ex quibus patet, nos omnes in massa perditionis constitutos esse: a qua per meritum unius Mediatoris Iesu Christi, qui nos Deo reconciliavit, educimur.
An autem, et qualiter ad istam humani generis reparationem, necesse fuerit Verbum Divinum incarnari, hic erit solvendum.
Notandum 2. Omissis variis divisionibus necessitatis, quantum ad praesens institutum, duplicem statui; aliam quidem absolutam, aliam vero hypotheticam. Absoluta est, qua res non potest aliter esse, idque vel simpliciter, ita quod contradictio sit, et repugnantia illam aliter esse, sic necesse est Deum existere. Necessitas hypothetica est, qua aliquid dicitur necessarium ex hypothesi, quod ita sit. Sic ex hypothesi, quod homo currat, necesse est ipsum moveri: non autem necesse ipsum currere. Prima necessitas dicitur irritabilitatis a S. Anselmo lib. 2. Cur Deus homo, cap. 1. Secunda immutabilitatis, quia petitur ex immutabilitate Dei, tum in sua entitate, tum in suis decretis. Vel, ut solito loquuntur Theologi, prima est necessitas antecedentis, secunda vero necessitas consequentis. Porro hic non est sermo de necessitate absoluta, et simpliciter invincibili: nullus namque fuit Theologus, qui assereret Incarnationem ita fuisse necessariam, ut contradictionem implicet Deum non incarnari: sed movetur quaestio de necessitate immutabilitatis, et hypothetica: siquidem nonnulli sunt, qui existimant necesse fuisse Deum incarnari ex hypothesi, quod homo lapsus esset. Ita sentire videtur S. Anselmus, toto libro primo Cur Deus homo: cui subscribunt Richardus a Sancto Victore, lib. De Incarnatione, cap. 1., Raymundus Lullius in sua brevi introductoria Arte ad omnes scientias, demonstratione octava, qui tamen videntur a sententia S. Anselmi declinare in eo, quod non absolute pronuntient necessariam fuisse Incarnationem supposito hominis lapsu, sed dumtaxat ex hypothesi, quod Deus hominem lapsum promovere vellet ad priorem innocentiam, et ad beatificum statum, ad quem ipsum formaverat. Sanctus autem Anselmus utrumque docere videtur.
Notandum 3. Hanc utramque necessitatem, tam absolutam, quam respectivam et hypotheticam, dupliciter spectari posse per respectum ad finem, nimirum vel absolute, vel secundum quid. Illud dicitur absolute necessarium, sine quo res nequit obtineri: sic navis est necessaria ad traiiciendum mare. Secundum quid vero, quod conducit tantum ad finem faciliori ac perfectiori modo consequendum: sic equus dicitur necessarius homini bene valenti ad iter agendum. Certum est autem, Incarnationem esse necessariam secundum quid ad redemptionem hominum, quia praestantiori ac efficaciori modo per eam Deo satisfactum fuit, et nostris miseriis ac calamitatibus abundantius ac salubrius fuit consultum ac provisum. Unde sermo dumtaxat hic futurus est de necessitate absoluta Incarnationis ad salutem hominum.
Duo igitur hic veniunt determinanda: Primum, an supposito hominis lapsu, necesse fuerit Deum incarnari, ut illum restitueret,
Secundam, utrum ex hypothesi, quod Deus hominis restitutionem voluerit ordinare, opus habuerit illam per Incarnationem efficere.
Conclusio prima. — Incarnatio, supposito hominis lapsi, non fuit Deo simpliciter necessaria.
Probatur primo ex Scriptura sacra. Sapientiae 2. Quis tibi imputaverit si perierint nationes, quas tu fecisti? Non verteretur ergo Deo in iustitiae praeiudicium, si hominem lapsum in statu suae miseriae aeternum relinqueret. Et Hieremiae 12. Numquid ipse figulus potest vasa facere domus Israel? Igitur potest Deus citra iniustitiam pro sua summa libertate hominem lapsum reparare, vel perditum abiicere, sicut figulus potest vas confractum ad integrum non restituere.
Favet etiam ratio: Deus enim ad extra operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, et in omnibus suis operationibus modulandis liberrimus est, et ab omni coactione et necessitate longe semotus; quippe cum ei nihil perfectionis accedat aut recedat propter salutem aut perditionem creaturae: igitur nulla necessitate impellitur ad hominem perditum recipiendum et restituendum; ac subinde ad Incarnationem ineundam nulla necessitate ducitur. Patebit evidentius haec veritas ex sequenti consideratione, sed prius solvenda sunt rationes, quibus sanctus Anselmus videtur contrarium asserere.
Obiicit itaque: Primo, lib. 1. Cur Deus homo, cap. 2. 4. Dei propositum non potest evacuari: sed Deus hominem condendo proposuerat eum promovere ad beatitudinem aeternam, quam non potest pertingere quamdiu iacet in lapsu: ergo necesse fuit Deo, ne propositum eius foret frustraneum, et ne quod de homine proposuerat penitus annihilaretur, ac genus humanum, tam pretiosum eius opus omnino periret, ut istud a suo lapsu repararet: hoc autem fieri non poterat, nisi per Incarnationem Verbi: igitur illa fuit simpliciter necessaria. —
Respondeo. ex hoc argumento nihil aliud sequi, quam quod conveniens equidem fuerit Deum hominis lapsum reparare, non autem quod aliqua necessitate ad id fuerit impulsus. Vel si qua sit illa necessitas, non alia certe, quam consequentiae petita ex immutabilitate eius propositi, quod certe absolutam necessitatem non infert: non enim sequitur, ait Seraphicus Doctor ibidem, si Deus reparat necessitate suae immutabilitatis, quod propter hoc non reparet libertate suae benignitatis: haec enim simul stare possunt. Adde quod etsi Deus aliquam decentiam, et necessitatem habuerit reparandi homines, non propterea id necessario debuerit praestare per Incarnationem; quippe varius ac multiplex ei modus suppeditabatur salvandi homines, etiamsi Verbum non fuisset incarnatum, ut constabit infra.
Obiicit 2. cap. 21. Non decet summam sapientiam permittere nobilissimam creaturam universaliter fine suo fraudari: sed nisi reparatio hominis lapsi interveniat, omnes homines ad beatitudinem aeternam conditi, fine suo fraudarentur, et ita vane omnes filii hominum essent constituti, quippe iniustus est omnis, qui non reddit Deo, quod debet: nullus autem iniustus, inquit S. Anselmus, admittitur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia, in qua nulla est indigentia, sic nulli convenit, nisi in quo pura est iustitia, ut nulla sit in eo iniustitia: ergo necesse fuit Deo ratione suae sapienti divinae, ut hominem lapsum restitueret, eumque ad debitum suum finem promoveret.
Respondeo. Prioris argumenti solutionem etiam praesenti facere satis: ex eo enim dumtaxat intelligitur, congruum quidem fuisse divinae sapientiae, ut hominem Deus e suo lapsu relevaret, et ad finem suum promoveret et ordinaret; non vero quod id absolute necessarium fuerit: quippe Deus, ut diximus, liberrimus est in suis operationibus ad extra, et si quid beneficii impendit, maxime peccatoribus id largitur, non ex cogente necessitate, sed ex exuberante misericordia et bonitate.
Obiicies. Sap. cap. 16. et 17. Indecens foret, ac proinde impossibile, numerum Angelorum, utpote praestantissimarum creaturarum, impertitum perpetuo relinquere: atqui numerum illum non conveniebat restaurare ex iis, qui ceciderant; quippe Angelus semel lapsus per poenitentiam Deum reconciliari non potest. Neque etiam reparari posset ille numerus per alios Angelos de novo creandos, quoniam illi, qui substituendi essent, tales esse deberent, quales essent illi, qui ceciderunt si non peccassent: at tales esse non possent, quin priores Angeli, qui ceciderunt, meliores essent si perseverassent, quam forent Angeli posteriores, qui post eorum lapsum crearentur: siquidem priores perseverassent nulla visa vindicta peccati, et districta animadversione Dei in perduelles: posteriores autem recenter creati perseverarent dumtaxat post compertam illam vindictam: praestantius autem et perfectius est perseverare in gratia nullo viso exemplo iustitiae divinae vindicantis peccatum, quam perseverare propter illud exemplum: quia illa perseverantia est ex puro et solo motivo amoris divini, haec autem habet admixtum timorem; actus autem, qui simpliciter elicitur ex motivo amoris, praestantior est, quam qui elicitur ex motivo timoris: igitur prior perseverandi modus praestantior esset posteriore. Ex quibus infert S. Anselmus, ruinam Angelorum reparandam esse ex alia natura, quam Angelica: nulla autem alia erat ad id apta, quam humana: igitur necesse fuit humanam naturam elevari ad supplendum numerum Angelorum. Sed ubi lapsa est, non potuit ad illam elevationem promoveri, nisi relevaretur, et pristinae innocentiae restitueretur: ergo necesse fuit illam salvari, ac proinde Deum habere Salvatorem, quod dumtaxat per Incarnationem obtinuit.
Respondeo. Nullas esse prorsus omnes illas consequentias. Primo namque non fuit absolute necesse, sed dumtaxat congruum, Angelorum numerum restaurare, et supplere; nam, ut diximus ex Sap. Quis ei impediat si perierint nationes? quippe cum Deus nihil ex iustitia peccanti debeat praeter supplicium. Secundo, minus verum apparet, non potuisse restaurare numerum Angelorum ex his, qui ceciderant, aut ex aliis denuo creatis; siquidem probavimus in 2. Tomo, nullam implicare contradictionem, Angelos ad poenitentiam per divinae gratiae subsidium posse revocari, illorum quippe in malo obduratio maxime provenit ex negato sibi gratiae auxilio. Potuit Deus pariter supplere illum numerum per Angelos denuo creatos: tum quia non erat necesse, ut restitueretur ex Angelis aeque bonis cum his, qui ceciderant, quippe Deum liberum fuit aliter constituere et ordinare: tum etiam quia Deus gratia sua efficere potuit, ut Angeli recenter creati meliores etiam forent his, qui corruerant; nam gratia Dei non est minus efficax ad bonitatem, et iustitiam servandam et augendam, quam animadversio Dei, et eius vindicta ad puniendum. Denique, etsi Angelorum numerus esset per homines reparandus, non tamen consequens esset homines illos restituendos esse per Incarnationem Verbi; quippe plurimis aliis modis, etiam seclusa Incarnatione, Deus hominem poterat liberare, et salvum facere, quod perierat, ut iudicabit.
Conclusio secunda. — INCARNATIO NON FUIT SIMPLICITER NECESSARIA, ETIAM EX HYPOTHESI, QUOD DEUS HOMINEM LAPSUM RESTITUERE ET SALVARE DECREVERIT. Haec est communis inter Theologos.
Probatur primo ex Scriptura, qua Incarnationem commendat tamquam praestantissimum opus, ac beneficium dilectionis, misericordiae, et liberalitatis divinae. Sic Ioann. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ad Titum 3. Secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Et 1. Ioan. 4. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per ipsum: at opus charitatis, misericordiae, ac benignitatis divinae, non est opus necessitatis, sed summa libertatis: ergo Incarnatio, per quam Deus restituit homines, non fuit ullatenus ex necessitate.
Respondet S. Anselmus, lib. 2. Cur Deus homo, cap. 5.
Duplicem esse distinguendam necessitatem: alteram, quae cogit aliquem invitum ad beneficiendum, quia non potest aliter facere: et hanc, inquit, necessitas benefaciendi, gratiam aufert aut minuit, cum enim aliquis ea necessitate, cui subiacet, invitus benefacit, aut nulla, aut minor illi gratia debetur: alteram vero, per quam potius augetur gratia benefacientis, quia huic necessitati sese libere subiecerit: cum necessitati benefaciendi se subdit, nec invitus eam sustinet, tum utique beneficii gratiam meretur maiorem; non enim haec dicenda est necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illam suscipit, aut servat, sed gratis. Tale est, cum quis sanctae conversationis vovet propositum, quamvis namque servari illud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat, et licet cogi possit servare si nolit, si tamen non invitus servat, quod vovit, non minus, sed magis gratus est Deo, quam si non novisset, quoniam non solum communem vitam, sed etiam eius licentiam sibi propter Deum abnegavit: nec sancte vivere dicendus est necessitate, sed eadem, qua vovit, libertate. Quare multo magis si Deus facit bonum homini, quod incepit, licet non debeat eum a bono incepto deficere, totum gratiae debemus imputare; quia hoc propter nos, non propter se, nullius egens incepit, non enim illum latuit, quid homo facturus erat, cum illum fecit, et tamen bonitate sua illum creando sponte, se ut perficeret inceptum bonum obligavit.
Haec S. Anselmus; quibus significat, quod quia Deus creavit hominem, quem praesciebat peccaturum, ac proinde necessarium fore, ut una e divinis personis incarnaretur, quae ipsum redimeret, et nihilominus eum libere produxit, et peccare permisit, ideirco hanc necessitatem ipse sponte subire voluit; ac proinde nihil ex ea suae liberalitati, gratiae, amori, et benignitati derogatum est. — Verum haec responsio non elevat auctoritates praefatas, nam
Scriptura aperte insinuat liberam, ac summe misericordem Dei voluntatem post lapsum in reparando homine, et in eo reparationis modo, quem elegit inter eos omnes, quos ad id muneris poterat usurpare, ut mox dicemus.
Citra Arianos, ubi cum dixisset Deum congrue per Verbi Incarnationem solvisse maledictionem, quam comminatus fuerat dicens: Terra es, et in terram ibis, subiicit hanc Arianorum obiectionem: Sed poterat etiamsi Salvator creatura esset, vel loqui tantummodo, et ita solvere maledictionem: quam solvit in hunc modum: Poterat sine adventu Christi solummodo loqui Deus, et solvere maledictionem: considerandum est hic, quid hominibus sit utile, non quid situm sit in viribus Dei. — Idem dicunt plurimi sancti Patres. S. Leo serm. 2. De Nativitate, cap. 3. Mira res, inquit, misericordia Dei, cui ad reparandum genus humanum ineffabiliter via multa suppeterent, hanc potissimum consulendi viam elegit, qua ad destruendum opus diaboli, non virtute uteretur potentiae, sed ratione iustitiae. Subscribit S. Bernardus Epist. 190. Quis negat, inquit, ad nutum Omnipotentis fuisse alios, et alios modos nostrae redemptionis, iustificationis, et liberationis? — Apertius autem hanc veritatem insinuat S. Augustinus, lib. De Agone Christi, cap. 11. ubi ait: Sunt stulti, qui dicunt: non poterat aliter sapientia Dei homines liberare, nisi susciperet hominem, et nasceretur ex femina, et a peccatoribus omnia illa patiretur. Et lib. 13. De Trinitate, cap. 10. arguens eos, qui dicunt, defuisse Deo alium modum, quo homines a peccato liberaret, ait: Parum est sic refellere, ut istum modum, quo nos per Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, Deus liberare dignatur, asseramus bonum, et divino congruum honori: sed etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius potestati cuncta aequaliter subiacent: sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse.
Suffragatur etiam ratio Theologica. Primo namque cum Deus sit liberrimus in suis operationibus ad extra, cumque laesus ipse sit per hominum peccata, poterat illam offensam gratis condonare et remittere per simplicem ac gratuitam condonationem, nullam exigendo poenam, aut satisfactionem pro admissa culpa; hoc enim maxime saperet divinam eius clementiam, benignitatem, et misericordiam, appareretque abundantissima illius in seipso sufficientia; siquidem per id manifestaret se nullatenus bonorum nostrorum indigere, nec honorem a nobis ipsi impensum, aut negatum, eius perfectioni aut felicitati quidquam addere aut detrahere. Adde quod laudabile videtur homini cuique laeso, dum irrogatam sibi iniuriam gratis condonat: haec enim gratuita offensae remissio manifestum est argumentum animi generosi et magnanimi: igitur illa pariter gratuita condonatio maximè vergeret in Dei honorem et gloriam. Confirmatur, quia licet Magistratus, aut Iudex particularis non possit interdum offensam etiam ab homine laeso remissam et gratis condonatam, inultam relinquere, sed iuxta legum praescripta teneatur reo debitas poenas praescribere: tamen princeps, iustis de causis, pro sua in communitatem auctoritate, potest primarias a reo poenas secundum legum praescripta, gratis relaxare, et eum absque ulla satisfactione liberum dimittere: ergo multo magis id Deus pro summa sua auctoritate et clementia poterit hominibus debitas poenas secundum praescripta suae divinae iustitiae gratuito condonare, nullamque ab eis satisfactionem exigere; igitur, etiam presupposito hominum lapsu, non fuit necessaria Incarnatio Verbi. —
Deinde, etiamsi Deus ex iustitia necessario aliquam ab hominibus pro expianda eorum offensa satisfactionem exigeret, potuisset illam ab unoquoque homine reo repetere; ita quod hominum quisque teneretur pro singulari sua persona satisfacere Deo pro peccato originali a se contracto: quemadmodum peccator quilibet tenetur praestare Deo satisfactionem pro omnibus suis peccatis actualibus: cum enim originale peccatum ideirco a quolibet homine contrahatur, quia eius voluntas interpretative fuit in voluntate Adami, ita quod in illo peccaverunt; quidni potuisset Deus etiam cuilibet hominum praescribere satisfactionem aliquam voluntarie ac libere pendendam, pro expiando illo reatu, qui interpretative dumtaxat voluntarius fuit respectu cuiuslibet hominis? — Denique, poterat Deus (ut dicemus in Quaestione sequenti) tantam homini alicui particulari gratiam conferre, ut opera eius omnino Deo grata fierent, et accepta ad satisfactionem pro universo humano genere: igitur ad id non fuit absolute necessaria satisfactio a Deo-Homine impensa.
Obiicies 1. Sanctos Patres affirmantes Incarnationem fuisse absolute necessariam ex hypothesi, quod Deus hominem liberare decerneret. Sic S. Chrysostomus Hom. 10. in Ioan. Cecidit, inquit, natura nostra eo modo, ut restitui nullo pacto posset a quocumque, nisi ab illa omnipotentissima manu: neque enim aliter restitui poterat, nisi qui ex principio eam finxit, manum porrexisset. Cyrillus lib. 6. Thesauri, cap. 7. Quoniam, inquit, imperfectum esse opus Dei non decuit, et non potuit aliter reparari, necessario Deus factus est homo. Ambrosius ad Hebr. 9. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus aliunde, nisi omnipotens Filius Dei moreretur pro nobis. Leo Papa Epist. 81. Quae, inquit, reconciliatio esse poterat, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi omnium causam Mediator Dei, hominumque susciperet? His adde S. Anselmum toto libro 1. Cur Deus homo, etc. —
Respondeo, eos omnes sanctos Patres ita a nobis posse explicari, quemadmodum noster Alensis et Seraphicus Doctor exponunt S. Anselmum, cum dixit impossibile Deo fuisse non incarnari; et ita necessarium fuisse redimi hominem per Incarnationem, ut aliter fieri nec potuerit, nec debuerit. Dicunt enim illi Doctores, S. Anselmum loquutum fuisse de sola necessitate immutabilitatis, qua provenit ex decreto voluntatis Dei, quod semel habitum ipse Deus mutare non potest. Supposita ergo divina ordinatione de redimendo homine per Incarnationem, non poteramus aliter salvari, neque Deus poterat nobis hoc beneficium negare: alioqui fuisset mutabilis. Secundo exponi possunt sancti Patres de necessitate ad melius esse: ita ut dicatur illud necessarium, quod est convenientissimum, quodque ex omni parte damnum per peccatum illatum compensat: hoc enim modo neque manet dedecus peccati sine decore iustitiae, et poenas luit homo, quas debet, et digne Deo satisfacit, qui dignam satisfactionem potest rependere. Denique exponi possunt de necessitate conducente ad modum perfectissimae redemptionis, quae cogitari potest: certum est autem, quod praestantissima, quae cogitari potest, satisfactio pro peccatis hominum, ea sit quae exhibetur ab Homine-Deo.
Obiicies 2. cum S. Anselmo lib. 1. Cur Deus homo, cap. 12: Deus nihil moliri potest in preiudicium suae divinae aequitatis et iustitiae: sed si hominum offensam relaxaret absque debita satisfactione, quae dumtaxat per Deum-hominem potest fieri, ageret contra exigentiam suae iustitiae, quae vult omne peccatum puniri, et ablatum Deo honorem rependi: igitur, etc. —
Distinguo minorem; illud vergeret in preiudicium divinae aequitatis et iustitiae secundum rationem praesentis dispositionis et ordinationis rerum, concedo: quia nempe Deus decrevit nullum fore peccatum impunitum, nec remittendum absque satisfactione vel propria, vel aliena: secundum ordinationem, quam Deus statuere poterat, si altero medio, ut erat in eius libertate, nobis succurrere voluisset, nego; cum enim tota Dei iustitia et aequitas ab eius divina ordinatione pendeat, idque iustum et aequum dumtaxat censeatur, quod cum divina voluntate concordat; inde liquet, quod si rem aliter statuisset Deus, decretum istud divinae aequitati non repugnasset.
Obiicies 3. cum eodem S. Anselmo: Peccatum si non punitur, inordinatum dimittetur: quia sicut virtus ordinatur ad gloriam, ita peccatum ad poenam: sed non decet Deum aliquid in suo regno inordinatum dimittere: igitur non decet Deum peccatum sic impunitum dimittere. —
Distinguo maiorem: inordinatum est, peccatum sine punitio dimittere, iuxta presentem divinam ordinationem, concedo; siquidem Deus, ut mox diximus, vult omne peccatum debitas poenas luere: sed cum rem aliter Deus statuere potuerit, ita pariter potuit efficere, ut peccatum absolute non ordinaretur ad poenam incritabiliter infligendam.
Obiicies denique ex eodem: Si peccatum debita satisfactione non solvitur, nec punitur, consequens est, quod nulli legi subiaceat: sed hoc repugnat: tum quia sequeretur, quod iniustitia liberior esset, quam iustitia: quia haec divinae providentiae subiacet, illa vero nulli legi subiaceret; tum pariter quod iniustitia esset Deo similis; quippe, sicut Deus, nulli legi subiaceret: qui consequentiae sunt omnino absurdae: igitur et illud unde inferuntur. —
Nego sequelam maioris: siquidem in eo casu peccatum, et iniustitia subiacerent divinae voluntati ordinanti, ut gratis remitterentur, quemadmodum ipsi subiacent opera iustitiae, quae ex divina ordinatione sortiri debent debitam mercedem, non alia ratione, quam quia videlicet Deus ita statuit ac ordinavit.
Quaestio II: Utrum purus homo Deo satisfacere potuerit pro hominum offensa, eorumque ruinam restaurare
Nomine hominis puri Theologi hic non intelligunt hominem destitutum gratia sanctificante et aliis donis supernaturalibus, ut intellexit Caietanus: sed solum significatur homo, qui non est Deus, nec unitus hypostatice cum aliqua e divinis personis, qualis est Christus Dominus; unde quaestionis sensus est, an aliquis homo possit pro universis hominum peccatis condignam Deo satisfactionem exhib bere, et in tantum apud eum promereri suis meritoriis et satisfactoriis operibus, ut Deus hominum offensam relaxet, et eis media sufficientia ad salutem aeternam consequendam largiatur.
Notandum 2. Quod satisfactio in genere sit debiti solutio: quae definitur a Doctore Subtili in 1. distinc. 5. num. 4. Redditio voluntaria aequivalentis, alias indebiti. Cuius definitionis particulas ibidem explicat Doctor. Primo dicitur redditio, tum ut distinguatur a simplici donatione, quia redditio non est simplex donatio, sed debiti solutio: tum etiam, ut significetur satisfactionem esse actum iustitiae, et ad alterum; quia proprie nullus sibi aliquid reddit. Secundo dicitur voluntaria: tum quia est actus virtutis iustitiae, omnis autem actus virtutis moralis debet esse voluntarius: tum etiam quia omnis redditio, qua non est voluntaria, magis est satispassio, quam satisfactio. Tertio, aequivalentis: quod enim per satisfactionem redditur debet quamdam habere aequalitatem cum debito; idque vel secundum proportionem geometricam, qua ex iustitia distributiva maior debetur satisfactio digniori personae laesae, quam minus dignae: vel secundum proportionem arithmeticam, qua ex iustitia commutativa tantum datur pro tanto, v. g. centum aurei solvuntur pro totidem debitis. Quando autem aliqua satisfactio has omnes conditiones habet, dicitur perfecta: quando deest aequalitas, dicitur de congruo, quia creditor non tenetur illam acceptare ex iustitia, sed dumtaxat ex liberalitate, et congruentia: quando vero fit ad aequalitatem, sed ex bonis a creditore concessis, dicitur ex condigno: quia licet id quod redditur sit ex gratia creditoris, tamen revera pretium redditum aequivalet debito.
Notandum 3. Ratione materiae, satisfactionem esse multiplicem; fit enim, vel in bonis fortunae, vel naturae, vel honoris, vel reverentiae; sed cum hoc discrimine, quod satisfactio in bonis naturae fieri non possit personae laesae nisi per quamdam compensationem commutativam; qui enim alterum graviter percussit, debet ipsi facere satis per bona fortunae solvendo pretium aliquod pro mulcta laesionis et offensae. In bonis autem fortunae satisfactio fieri debet ex iisdem bonis, non quidem semper secundum eamdem entitatem, sed secundum pretium, et estimationem: nam qui debet alteri centum nummos, satisfaciet aequalem vel parem pecuniae summam retribuendo, vel donando aliquid aequivalens in pretio, secundum aestimationem communem, aut saltem iuxta viri prudentis iudicium. Satisfactio autem in honore maxime attenditur, vel secundum excellentiam operis satisfactorii; vel secundum dignitatem personae satisfacientis: sicut enim iniuria crescit iuxta dignitatem personae offensae, et vilitatem offendentis; ita crescit satisfactio iuxta excellentiam personae satisfacientis: quo enim dignior est persona honorans, honor est illustrior.
His ita praemissis, duo sunt hic resolvenda. Primum, an aliqua simplex creatura de lege ordinaria pro omnium hominum peccatis condigne Deo satisfacere posset. Secundum, utrum saltem iuxta absolutam Dei potentiam, et extraordinariam dispositionem, id posset exequi.
Conclusio prima. — NON POTUIT HOMO, IUXTA PRAESENTEN RERUM DISPOSITIONEM, SATISFACERE DE CONDIGNO, ET AD AEQUALITATEM PRO PECCATO OMNIUM HOMINUM. Haec etiam est communis
Ut enim satisfactio esset perfecta, deberet esse redditio aequivalentis, ut dictum est in 2. Notab.: sed purus homo non potuit tam pro suo quam pro alieno peccato, secluso omni pacto divino, reddere aequivalens: igitur nec potuit perfectam satisfactionem impendere.
Non quidem rependere aequivalens, quia nullum est opus hominis, quantalibet gratia praediti, quod possit tantum honoris rependere Deo quantum ei ablatum est per quodlibet hominis peccatum: sicut enim per quodeumque peccatum Deo fit iniuria peculiaris, necessum esset ad perfectam satisfactionem, ut etiam peculiaris pro singulis peccatis fieret satisfactio: vel ut aliquis actus ita perfectus eliceretur, qui posset tantum honoris Deo impendere quantum ei detractum est per quodlibet singulare peccatum: sed neutrum homo purus potest exequi, secluso divino pacto. Non quidem primum, quia nullus hominum tot actus meritorios potest elicere, quot elicit[i] sunt a peccatoribus actus Dei offensivi. Nec etiam secundum potest exequi, sicut enim quolibet peccatum certam et limitatam habet indignitatem, et offensam; ita opus meritorium habet determinatam rationem meriti, et honoris, nec tantum dignitatis habere potest ut eius meritum aequivalet omnibus iniuriis per singula peccata Deo irrogatis. Adde quod ratio meriti partim repetatur ex acceptatione Dei; ergo ubi illa non intervenit, sicut revera de facto non fuit, quippe nullibi apparet, sic nec aequa potuit esse satisfactio.
Confirmatur auctoritate SS. Patrum, qui idcirco affirmant opus esse Homine-Deo ad salutem nostram operandam, quia nulla creatura Angelica aut humana id poterat exequi. Ita imprimis docent plurimi Patres Graeci. Sic S. Athanasius in Evangel. de Passione et Cruce Domini, ait: Cum videret malitiam intolerabilem, neque mortale genus idoneum esset quod morti resisteret, neque poenam suorum malorum persolvere posset, nam excessus malitiae excedebat omne supplicium: vidensque simul Patris bonitatem, et se quod idoneus esset et potens (Christus enim Dei Potentia ac Sapientia) commotus fuit sua humanitate, et misertus nostrae imbecillitati, illum ipsam imbecillitatem induit... vidensque simul quam non ad solutionem poenae sufficeremus, illam ipsam poenam in se transtulit. Et lib. De Incarnatione Verbi. Cum enim, inquit, Patris sit Verbum et supra omnes, merito etiam solus omnia recuperare potuit, et idoneus fuit, qui pro omnibus intercederet. —
S. Basilius in Psalm. 28. exponens haec verba, Frater non redimit, redimet homo, ait: Non homo nudus, sed homo-Deus Iesus Christus: quia nullus alius condignum offerre poterat pretium. — Cyrillus epist.
- seu exegesi, Quo pacto, inquit, unus pro hominibus mortuus iustum pro omnibus pretium exsolvere potuit, si passionem illam puri cuiuspiam hominis fuisse dicamus? — Damascenus lib. 15. et 19. dicit actionem Christi, et Passionem ideo fuisse salutiferam, quia divina erat: Neque enim, inquit, convenire poterat actioni humanae. — Chrysostomus Homil. 10. in Ioan. Cecidit, inquit, natura nostra eo modo, ut restitui nullo pacto posset a quocumque, nisi ab illa omnipotentissima manu: neque enim aliter restitui poterat, nisi qui in principio eam effinxit, manum porrexisset. — Ipsis adstipulantur Patres Latini, quibus praeit S. Cyprianus, sive quisquis est auctor libri De operibus cardinalibus Christi, ubi ait: Cum originali morti nullum nisi in Christi morte potuerit esse remedium, nec reconciliare Deum potuerit exules, et damnatos quaelibet oblatio, nisi sanguinis huius singulare sacrificium. —
Sanctus Ambrosius lib. 1. in Lucam. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui maior est mundo? etc. —
S. Angustinus in Enchiridio c. 10. Neque per ipsum liberaremur mediatorem hominem Christum, nisi esset Deus. — Fulgentius De Incarnatione et gratia, cap. 4. post medium. Verbum igitur Deus, inquit, unigenitus Dei Filius, qui est in omnibus, sicut ipse testatur, initium, et finis: sic initialiter secundum humanam naturam coepit, carne non aluit: sicut eadem carne moriens Deus humanae naturae debitum finale persolvit: multatenus namque humana natura auferendum peccatum mundi sustinens, atque idonea fieret, nisi unione Verbi Dei, non naturali confusione, sed solum personali transiret. — Denique S. Leo Serm. 1. De Nativitate ait: Nisi esset verus Deus, non attulisset remedium. Et Serm. 12. de Passione Domini: Quia ergo, inquit, primi hominis misera posteritas una simul cum vulnere sociata corruerat, nec ulla Sanctorum merita conditionem poterant illius mortis evincere, venit e coelo medicus singularis. — Ex quibus et similibus SS. Patrum oraculis aperte constat satisfactionem pro peccatis humani generis non potuisse de via ordinaria ab ullo prorsus hominum, quamvis sanctissimo, Deo impendi. An autem id fieri potuerit de via extraordinaria, et per absolutam Dei potentiam, aperiet Conclusio secunda.
Conclusio secunda. — PURUS HOMO POTUISSET DEO SATISFACERE AD AEQUALITATEM PRO PECCATIS HUMANI GENERIS, DE POTENTIA DEI ABSOLUTA, ET SECUNDUM EXTRAORDINARIAM EIUS DISPOSITIONEM. Haec est Doctoris Subt. in 3. dist. 20. num. 9. ubi impugnans sententiam S. Anselmi dicentis, quod absolute oportuerit Deum hominem fieri, ut pro hominibus satisfaceret; ait:
Contra illud quod dicit in 3. articulo, quod nullus nisi homo debuit satisfacere; hoc non videtur absolute necessarium: quia unus, qui non est debitor, potest satisfacere pro alio, sicut pro alio orare. Unde sicut Christus innocens homo non debitor, satisfecit: sic, si placuisset Deo, potuit unus bonus Angelus satisfecisse offerendo aliquid placitum Deo pro nobis, quod ipse acceptasset pro omnibus peccatis: quia tantum valet omne creatum oblatum, pro quanto acceptat Deus, et non plus. Praeterea, unus purus homo potuisset satisfacere pro omnibus, si fuisset conceptus sine peccato, sicut potuisset fieri de possibili, operatione Spiritus Sancti, et Matris; sicut fuit Christus; et Deus dedisset sibi summam gratiam, quam potuisset recipere, sicut dedit Christo, sine meritis praecedentibus, ex liberalitate sua: talis enim potuisset mereri deletionem peccati sicut et beatitudinem.
— Et deinde respondens ad illud, quod asserebat S. Anselmus, nimirum requiri ex parte satisfacientis, quod plus offerat Deo quam valeat tota creatura: dicit numero 8:
Credo quod, salva sua reverentia, hoc non est verum: non enim oportuit satisfactionem pro peccato primi hominis excedere totam creaturam formaliter in magnitudine et in perfectione; suffecisset enim offerre Deo maius bonum, quam fuerit malum illius hominis peccantis. Unde si Adam per gratiam datam et charitatem, habuisset unum, vel multos actus diligendi Deum propter se, ex maiori conatu liberi arbitrii, quam fuit conatus in > peccando; talis dilectio suffecisset pro peccato suo redimendo, et fuisset satisfactum. Et tunc propositio illa est falsa, quod debuit offerre Deo aliquid maius omni eo pro quo peccare non debuerat: sed sicut pro amore creatura, ut obiecti diligibilis, non debuit peccare: ita satisfaciendo Deo debuit offerre aliquid maius, attingendo per actum obiective, quam sit creatura; scilicet amorem attingentem eum propter se, et ille amor obiective, ut terminetur ad Deum, excedit amorem creaturae, sicut Deus creaturam. Unde sicut peccavit per amorem ignobilioris obiecti in infinitum: ita debuit satisfacere per amorem nobilioris in infinitum, et hoc suffecisset, saltem de possibili.
Hic Doctor; quibus docet Primo, Deum potuisse formare hominem aliquem, qui non esset ex prosapia Adami, nec illius peccato infectus, et ipsi eamdem summam gratiam conferre, quam Christo Domino contulit: ac convenire cum ipso ut eius opera bona proficerent ad deletionem peccati, et ad meritum beatitudinis pro caeteris hominibus, sicut convenit cum Christo. In qua hypothesi posset ille homo ex iustitia perfecta Deo satisfacere pro reatu universi generis humani. Secundo, poterat etiam Deus convenire cum Adamo poenitente, quatenus erat caput humani generis, ut per actus amoris et dilectionis Dei, aliosque actus pietatis, et poenitentiae satisfaceret tam pro suo peccato, quam pro peccato posterorum, quia ratione illius pacti, Deus acceptaret illos actus meritorios, ut tantum ei rependeretur honoris quantum ablatum est per peccata. Quod enim haec fieri possint, nulla apparet repugnantia: igitur ita potuit accidere.
Probatur insuper: Si purus homo non posset satisfacere ad aequalitatem, maxime quia opera talis hominis iusti non possent habere illam condignitatem ad expiationem et solutionem peccati: sed falsum consequens: igitur, etc. Probatur minor: ideirco illa opera non haberent illam condignitatem, quia, ut volunt plurimi Thomistae, peccatum habet quamdam infinitatem in ratione malitiae; nulla autem creatura potest expiare et solvere malitiam infinitam: sed haec ratio nulla est. Probo: Vel loquuntur de infinitate extrinseca et obiectiva, quam habet peccatum, quatenus fit contra Deum, quia est obiectum infinitum; vel de infinitate formali et intrinseca; sed primum non officit quominus illa malitia solvi possit ab homine puro; quia opera satisfactoria hominis iusti tenderent etiam in Deum, ut in obiectum infinitum: ergo habent pariter illam infinitatem extrinsecam. Secundum autem est falsum, quia, ut probat Doctor in 3. dist. 19. num. 18. et in 1. dist. 19. num. 2. quaest. 1. nullum peccatum est formaliter malitiae infinitae; nam si peccatum esset infinitae malitiae formaliter et intrinsece, non posset quis gravius offendere Deum uno peccato quam altero, et sic non esset gravior offensa si quis directe irreverentiam exhiberet Deo, quam si occideret hominem, aut furaretur; quod est absurdum. Sequela patet: quia si offensa quae est in furto sit infinita, illa offensa qua est in irreverentia, non potest esse maior, quia maior offensa cogitari non potest quam infinita.
Reponunt Thomistae, offensam et iniuriam crescere iuxta dignitatem personae contra quam fit: nam gravior, caeteris paribus, iniuria est si colaphis impingatur a plebeio princeps aliquis, quam si plebeius a principe: quare Aristoteles 5. Ethicorum, cap. 5. ait: Si quis mugistratum gerens percusserit quempiam, non decet eum repercui; et si quispiam eum qui magistratum gerit, percusserit, is non solum repercutiendus est, sed etiam supplicio afficiendus. Igitur cum peccatum fiat contra Deum, qui est infinitae dignitatis, censetur habere malitiam infinitam. —
Verum nego consequentiam: nam si esset legitima illatio, sequeretur pariter, quod visio beatifica esset infinitae dignitatis intrinseca: quia sicut quo dignior est persona quae offenditur, eo gravior est offensa, ita quo praestantius est obiectum, eo etiam perfectior est visio: igitur si offensa personae infinitae dignitatis sit infinitae malitiae, etiam visio obiecti infinitae perfectionis erit infinita: sicut ergo falsa est haec posterior consequentia, alioqui actus purae creaturae essent intrinsece infiniti, etiam falsa est anterior. — Solum igitur inde inferre licet, quod offensa contra digniorem personam, caeteris paribus, sit gravior illa, quae minus dignae personae irrogaretur; quare sicut clara Dei visio est dignior visione inferioris obiecti; non tamen est actus infinitus, quia finito modo tendit in obiectum: sic offensa Dei est gravior alia offensa: non tamen est infinita. Hinc actus illi crescunt equidem iuxta maiorem perfectionem obiecti secundum proportionem geometricam; ita quod illi actus, qui versantur per honorem, aut offensam, circa dignius obiectum, maiorem habeant dignitatem, vel indignitatem, quam illi qui taliter tendunt in obiectum minus dignum: non autem debent crescere secundum proportionem arithmeticam; ita quod actus tendens in aliquod obiectum, tantam habeat perfectionem, quantam habet obiectum in quod tendit.
Instant. Quamvis peccatum in ratione actus sit quid finitum, tamen in ratione offensae et aversionis a Deo, est quid infinitum: quia tanta est aversionis malitia, quantum est bonum, quod quis spernit: igitur cum peccatum, ut offensa, sit quid infinitum, etiam satisfactio infinitae dignitatis exigitur. —
Nego antecedens: nam illa aversio a Deo vel dicit solam gratiae sanctificantis privationem, vel moralem peccati deformitatem ac malitiam. Si primum, offensa nequit esse infinita; nam privationis gravitas, et deformitas, non desumitur ab obiecto, vel fine, sed a forma, quam deberet inesse. Quare sicut poena damni, quae est perpetua carentia visionis divinae, finita est intensive, quia privat solum clara Dei visione, quae deberet inesse intellectui tamquam forma illius perfectiva; privat autem Deo tantum, ut illius visionis obiectum est: sic peccatum mortale, cum privat solum immediate vel rectitudine debita actui, vel gratia sanctificante tamquam forma physica debita subiecto, tantum erit finita offensa, licet Deus, ad quem gratia convertit, sit infinitus. Si secundum, cum malitia peccati sit quid finitum, offensa etiam erit finita: nam peccatum idcirco dicitur offensa Dei, non quod laedat Deum, vel aliquid ipsi intrinsecum detrahat, hac enim ratione censeretur infinitum intrinsece, sed quia malum est, quod displicet Deo.
Urgent. Peccato cuilibet mortali sive actuali, sive originali, debetur poena infinita: ergo est infinitae malitiae. —
Distinguo antecedens: debetur poena infinita, quoad intensionem, nego: quoad extensionem et durationem, concedo. Neque enim haec poena punitur, quia habet infinitam malitiam; sed quia cum privat gratia, sine qua peccatum non potest remitti, et etiam peccatores efficiat indignos omni gratia futura, ideirco censetur esse vulnus insanabile. Quoniam autem peccato, quamdiu manet, debetur poena, ideirco cum peccatum damnatorum semper maneat, etiam ipsi semper debetur poena: adeoque aetterna et infinita quantum ad durationem, licet finita sit quantum ad intensionem. Vel aliter respondeo negando consequentiam: nam si legitima esset illatio, sequeretur, quod opus meritorium nostrum esset pariter infiniti valoris, quia per ipsum meremur praemium aeternum, et durationis infinitae. Itaque non videtur congruentior ratio, cur Deus voluerit peccatum finale puniri poena aeterna, sicut et bonum opus donari praemio aeterno, quam quia ita sibi placuit; nam quamvis illa poena excedat malitiam peccati extensive loquendo, tamen iuste Deus poterat illam praescribere, quia potius illius inflictio deputanda est peccatori, qui illam patitur, quam Deo, qui praescribit, quandoquidem peccator liberrime facit illas actiones contra dictamen rectae rationis, ob quas poena illa aeternae durationis esset inflicta.
Instant iterum. Quamquam peccatum non crescat univoce, nec secundum proportionem arithmeticam iuxta dignitatem personae, in quam committitur; tamen satisfactio mensuranda est ex dignitate, vel vilitate satisfacientis; quocirca cum homo sit longe inferior Deo, vilissimusque appareat in conspectu divinae illius maiestatis, inde fit, quod nusquam ex se condigne Deo possit homo satisfacere pro peccato. —
Nego antecedens: non enim semper minuitur satisfactio ex vilitate personae, alioqui inferior, qui superiorem laesisset, nusquam posset ei facere satis, nisi saltem plus ei redderet, quam abstulerit; quod falsum est; enimvero, si iniuria sit in bonis fortunae, rusticus aliquis condigne satisfaciet Principi pro centum aureis ablatis, si totidem ei reddat: similiter si offensa fuerit in fama, potest restituere, vel negando se quidquam dixisse in preiudicium tamae Principis, vel eum laudibus celebrando. Nec refert quod qui ita laedunt Principem soleant praeter hanc satisfactionem interdum graviori poena muletari; id enim fit ad terrorem, ne alii faciliorem habeant ansam ita detrahendi Principi tamae. Si denique iniuria fit in honore, licet difficilior appareat satisfactio, quia nihil tanti aestimatur, quod persona vilis se humiliet, et abiiciat coram Principe: potest tamen tanta esse illius humiliatio, tantusque erga Principem amor, ut sese gravi periculo pro salute ac vita Principis obiiciat; quo fiet, ut eum dignum censeat Princeps, cui offensam ex aequo remittat. Inde apparet, quod homo, licet Deo longe inferior, quam sit rusticus erga Principem, tamen eius divina gratia sublimatus, et suffultus, poterit aequivalentem ei satisfactionem impendere pro peccato, maxime cum hominum peccata nec ullum bonum intrinsecum ei detrahant, sed eatenus dicantur illum offendere, et laedere, quatenus ei displacent. Adde quod amor Dei super omnia tantum placet Deo, quantum peccatum illi displicet. —
Confirmatur praecedens ratio; id non repugnat fieri, neque est Deo denegandum, quod nullam implicat contradictionem: sed nulla apparet contradictio, quod purus homo tantum reddat Deo, quantum ablatum est per peccatum tum proprium, tum alienum: igitur, etc. Maior constat. Minor probatur; nam ad condignam, et aequalem satisfactionem tantum requiritur quod opus satistactionis in valore et dignitate aequivaleat debito, et quod Deus illud acceptet tamquam debiti compensativum: quippe hominis meritum, et illius bonorum operum valor maxime petitur ex pacto et acceptatione divina, ut probabimus in Tractatu De Gratia, Disputatione de Merito: sed homo iustus potest elicere actum tanta bonitatis, quantae malitiae fuit Adam peccatum, maxime si sit immunis ab originali peccato, et summa gratia donatus: igitur poterat purus homo ad aequalitatem satisfacere pro peccatis aliorum. —
Confirmatur iterum haec ratio, et illustratur hoc exemplo: potuit Deus pepigisse foedus cum Adamo, quod si non peccaret, sed mereretur augmentum suae iustitiae, talem iustitiam cum suo augmento traduceret in posteros; nam si pactum sufficiens erat, ut traderet iustitiam, ita erat sufficiens, ut traderet augmentum illius: sed si hoc potuit Adamus cum pacto, et ratione acceptationis divinae, simili ratione posset alius purus homo per opera sua meritoria transferre auxilia, et gratiam iustificantem, ut alii a peccatis mundarentur: et consequenter posset de condigno satisfacere pro illis ex acceptatione Dei.
Obiicies 1. Omnes sanctos Patres in praecedenti Conclusione laudatos, affirmantes nullum hominem fuisse idoneum ad reparandum humani generis lapsum, et ideirco necesse fuisse, Dei Filium incarnari, qui debitam ac congruam pro peccatis humani generis aeterno Patri satisfactionem impenderet. —
Respondeo, sanctorum Patrum auctoritates nobis non adversari: siquidem possumus reponere cum Doctore in 1. distinc. 15. q. 1. eas esse intelligendas de necessitate conditionata, et ex suppositione, quod Deus voluerit praestantiorem adhibere medicinam, quam esset morbus deterior, et quod meriti pretium longe praestaret debito, ut ubi abundavit delictum, ibi superabundaret et gratia. Vel reponere possumus cum eodem in 3. dist. 20. num. 10 Deum ideirco statuisse satisfactionem impendi per proprium Filium, ut maioris beneficii vinculo ei devinceremur:
Nam, inquit Doctor, ideo multum tenemur ei, ex quo enim aliter potuisset homo redimi, et tamen ex sua libera voluntate sic redimit, multum ei tenemur, et amplius quam sit sic necessarium, et non aliter potuissemus fuisse redempti: ideo ad eliciendum nos ad amorem suum (ut credo) hoc praecipue fecit: et quia voluit hominem amplius teneri Deo: sicut si aliquis genuisset primo hominem, et postea instruxisset eum in disciplina, et sanctitate, amplius obligaretur ei, quam si tantum genuisset eum, et alius instruxisset: at haec est congruitas, non necessitas.
— Vel cum eodem ibidem, possumus reponere, quod sancti Patres nihil aliud intenderint, quam quod de facto ex suppositione ordinationis divinae ac legis revera institutae, nemo poterat Deo condigne satisfacere praeter Deum-Hominem, ut dictum est in Conclusione praecedenti: at istud non repugnat Conclusioni praesenti, quae non agit de eo, quod factum fuit, sed de eo, quod fieri potuit. — Vel denique dico, sanctos Patres posse explicari sic, ut velint, nullum hominem purum potuisse satisfacere de condigno pro peccatis generis humani: ita ut satisfactio Adae v. g. ab ipso exhibita, quatenus ab eo procederet, non posset habere vim moraliter ad movendum Deum, ut remitteret peccata; istud vero obtinuerit satisfactio Christi, quatenus ab ipso procedebat; cum enim procederet a persona divina, ex se poterat sufficienter movere Deum ad condonandum peccatum, quamvis non ita necessario, quin posset illud peccatum non condonare, etiam exhibita satisfactione a Christo, nisi intercederet pactum de condonando peccato ratione illius exhibitae satisfactionis a persona divina. Inde tamen non sequitur, quin interveniente simili ordinatione et pacto divino, purus homo, maxime qui ab Adamo non propagaretur, nec illius inficeretur peccato, summamque gratiam haberet, dignam Deo pro hominum peccatis satisfactionem posset rependere.
Obiicies 2. Illa satisfactio non potest esse condigna, in qua intercederet gratia creditoris, et fieret ex donis a creditore gratuito acceptis: sed talis esset satisfactio puri hominis, quia haberet suum valorem dumtaxat a gratia sanctificante sibi gratuita concessa, et a liberrima acceptatione Dei: igitur non posset esse ad aequalitatem, nec ex pura iustitia. —
Distinguo maiorem: si illa gratia concessa, et gratuita acceptatio sint antecedenter ad satisfactionem, satisfactio non potest esse condigna, concedo: si dumtaxat consequenter, nego. Ad minorem dico, quod et gratia concessa, et gratuita acceptatio Dei, qua reciperet satisfactionem ab homine puro sibi exhibitam, antecederent illam sibi impensam satisfactionem, et sic non officiunt quominus illa sit condigna: quia licet illa ordinatio, aut lex penderet ex mera et gratuita voluntate creditoris; tamen semel concessa, per ipsam debitor acquirit ius iustitiae, tum in id, quod sibi gratuito donatum est, nempe in gratiam sibi liberaliter concessam; quae licet data fuerit gratis, tamen ubi illam obtinet, ipsi propria est, et potest ea pro libito uti, vel non uti ad opera meritoria et satisfactoria exercenda: tum pariter in conditionem, quam adimplet, quae se habet per modum meriti, ut sibi retribuatur merces, aut remittatur debitum, ubi illam conditionem implevit: nam qui pactum implevit, meretur recipere illud praemium, de quo conventum fuerat.
Obiicies 3. Si purus homo potuisset pro universis hominum peccatis satisfacere, inde consequens esset, quod non multum devinceremur Christo Domino: quippe cum potuissemus per alterum redimi: sed consequens aperte militat in Scripturam sacram, neenon et in christianam pietatem: igitur et id unde sequitur. —
Nego sequelam maioris; nam, ut mox diximus cum Doctore Subtili, eo magis devincimur Deo, quod cum potuisset alio modo nos salvos facere, tamen proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; longe namque magis devinceretur Regi rusticus, qui Regem offendisset, si ad compensandam iniuriam, quam gratis Rex poterat condonare, vel alio modo solvere, proprium filium substitueret loco eius plebeii, ut sibi dignam pro offensa satisfactionem exhiberet; illum autem plebeium immunem a supplicio et satisfactione dimitteret.
Obiicies 4. Non posset satisfacere purus homo, nisi mediante gratia habituali: sed gratia habitualis non est principium condigne merendi aliud, quam vitam aeternam, et augmentum gratiae homini ipsa habituali gratia digne utenti: igitur non potest esse principium merendi aliis de condigno condonationem peccati. —
Distinguo minorem: secundum praesentem ordinationem, concedo: secundum possibilem, nego; nihil enim impedit, quominus Deus posset acceptare actum charitatis hominis iusti pro alio praemio, quam pro vita aetterna; nam si homo haberet summam gratiam, qua mediante haberet ius ad vitam aeternam, ex aequo ipsi gratia correspondentem, ita ut Deus nollet ullatenus acceptare ipsius opera tamquam meritoria augmenti gratiae, aut gloriae pro ipso homine operante (sicut de facto opera meritoria Christi non ipsi profuerunt, nec ad uberiores gratias, quarum plenitudinem habebat ab initio conceptionis; nec ad ampliorem animae beatitudeim, quâ Deo fruebatur) absurdissimum esset, quod Deus non posset acceptare illa merita pro aliis praemiis conferendis ipsis, pro quibus pusillus homo sua merita Deo exhiberet.
Obiicies 5. Non potuit aliquis sufficienter satisfacere Deo pro omnibus beneficiis ab ipso receptis: ergo multo minus poterit pro peccatis omnium satisfacere. Consequentia patet, quia homo non minus constituitur debitor pro peccato commisso, quam pro beneficiis acceptis. —
Nego consequentiam, quia ad satisfaciendum pro beneficiis requiritur alia gratia, unde pro illa non posset fieri satisfactio, vel fieret processus in infinitum; qualis processus non daretur, si quis pro omnibus peccatis satisfaceret. Adde quod negari posset antecedens, nam sicut ille, qui pro peccato suo meretur poenam mortis temporalis, potest pro ea condigne satisfacere, nempe exhibendo tale obsequium in utilitatem regis, aut Reipublicae, ut dignus sit, cui auctoritate suprema donetur vita; eodem modo unus pro alio satisfacere posset, et compensare poenam mortis debitam.
Obiicies 6. Non potest unus homo satisfacere pro peccato alterius, pro quo expiando ille poenam mortis merebatur: igitur multo minus poterit satisfacere Deo pro peccato, quod meretur mortem aeternam. —
Nego consequentiam: et ratio disparitatis est, quod homo satisfaciens pro peccatis aliorum: nam sicut peccatum meretur poenam aeternam, sic opus meritorium meretur vitam aeternam; adeoque videtur condigna satisfactio, dum opus meritorium pro compensatione peccati mortalis, et poena aeternae exhibetur: quia nempe reddit opus aequivalens, quod meretur vitam aeternam.
Quaestio III: Utrum Christus Deo condignam satisfactionem exhibuerit
Tria maxime veniunt in presenti Quaestione determinanda: Primum, an Christi satisfactio exhibita fuerit ex virtute iustitiae propriè dicta. Secundum, an ex se fuerit sufficiens, et condigna pro expiandis omnium hominum peccatis. Tertium, an omnes ad rigorosam iustitiam conditiones habuerit: quae ut evidentius appareant,
Notandum 1. Ex Aristotele 3. Ethic. cap. 1. virtutem moralem generatim dividi in eam, quae versatur circa seipsum, et in eam, quae circa alium maxime occupatur: illa moderatur passiones, haec operationes. Ad primum caput spectant Fortitudo, quae passiones appetitus irascibilis; Temperantia, quae passiones concupiscibilis; et Prudentia, quae maxime affectus rationalis appetitus moderatur. Iustitia vero tota detinetur circa regulandas hominis actiones in ordine ad alterum, ut homo alteri debitum reddat. Cum autem debitum sit duplex, unum morale, cuius obligatio oritur ex recta ratione, qua dictitat esse rectum et aequum, ut hoc aut aliud alteri praestetur; aliud vero legale, proveniens ex aliqua lege, vel naturali, vel divina positiva, vel humana, obligante ad reddendum aequale pro aequali: inde duplex statuitur iustitia; una quidem communis, quae reperitur in omnibus virtutibus ordinatis ad proximum, vel ad Deum; sic iustum est parere mandatis superiorum ex obedientia, Deo debitum cultum impendere ex religione, parentibus succurrere ex pietate, etc. Altera autem est specialis, quae in eo consistit, quod per se respiciat debitum reddendum alicui ex praescripto et obligatione legis. —
Certum est autem Christum Dominum suam Passionem subiisse, ac satisfactionem exhibuisse ex iustitia communi, nam eam obtulit ex motivo Charitatis: siquidem dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Apoc. 1. Item Obedientiae, iuxta illud: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Ioan. 14. Religionis, ut testatur Ioan. 17. Pro eis sanctifico meipsum, idest, sacrificium offero, ut eius virtute sanctificentur, iuxta illud ad Hebraeos 10. Una oblatione consummavit sanctificatos. At disceptatur inter Theologos, utrum etiam Christus satisfactionem exhibuerit ex motivo strictae iustitiae.
Notandum 2. Quod sicut est duplex ius in re, vel operatione per quam fieri potest satisfactio, vel recipi praemium, ita duplex in ea est valor, et dignitas: primum ius est in ordine ad rem; secundum est in ordine ad personam. Ius in ordine ad rem, est titulus, quem acquirit actio meritoria operantis in ordine ad praemium, hinc qui laboravit amplius, maiorem mercedem meretur accipere; et hoc ius originem habet, ac fundatur in aequalitate rei ad rem. Ius vero in ordine ad personam est titulus, quem operans acquirit ratione operis meritorii in ordine ad praemiantem, quod utique ius, licet supponat aequalitatem operis cum accipiendo praemio, non tamen ex ea oritur, sed pendet praecise ex voluntate praemiantis, ordinantis, seu acceptantis hoc meritum in ordine ad istud praemium; cum enim res, qua futura est praemium, sit sub dominio et in potestate praemiantis, donec illam concesserit, illius donatio et alienatio dependet ab eius consensu, unde operans non potest habere ius ad illam, nisi etiam habeat ius, et titulum ad personam praemiantem ortum ex propria eius voluntate, puta ex libera promissione et conventione. Ut constat ex parabola operariorum, qui missi in vineam, conventione facta de denario diurno, licet diversis horis conducti, diutius aliqui laboraverint, quam alii: nihilominus omnes ex aequo acceperunt eamdem mercedem: unde etsi murmurarent qui prima hora venerant adversus Patremfamilias, dicentes: Matt. 20. Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portarimus pondus diei, et aestus: merito Paterfamilias uni eorum dixit: Amice non facio tibi iniuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, facere? Ex quibus apparet, quod etsi maior labor et diuturnior laborantium in vinea habuerit ius ad ampliorem mercedem ratione operis: non tamen debuit illam consequi, quia non habebat eandem rationem iuris in ordine ad praemiantem, eo quod nulla praevia facta fuerit ex parte praemiantis conventio et promissio.
NOTANDUM 3. Certum esse Christum Dominum verum fuisse humani generis redemptorem, et liberatorem, quidquid haeretico animo contra hanc Catholicam veritatem pessime asseruerit Petrus Abailardus dicens, hominem post peccatum Adae non teneri captivum sub potestate diaboli tamquam sub potestate Principis, sed solum tanquam sub custode carceris: et consequenter Christi Incarnationem nihil nobis profuisse ad redemptionem, sed tantum ad doctrinam, et exemplum, ut constat ex S. Bernardo Epist. 190. ubi Abailardi impudentiam sic carpit: Quid in his verbis intolerabilius, iudicem, blasphemiam, an arrogantiam? Quid damnabilius, temeritatem, an impietatem? An non iustius os talia loquens fustibus tunderetur, quum rationibus refelleretur? etc. Constat enim ex Scriptura nos revera per peccatum sub diaboli captivitate redactos esse. Sic 1. ad Timoth. 2. Ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ab ipsius voluntate. Audis ab ipsius voluntate, inquit S. Bernardus, et negas potestatem? Hinc Christus Ioan. 14. venit Princeps huius mundi, et in me non habet quidquam: hoc est non habet in me potestatem eo modo, quo in homines: quapropter Concil. Trident. sess. 6. cap. 1. docet, quod homines in praevaricatione Adae non solum innocentiam perdiderunt, sed et facti sunt servi peccati, et sub potestatem diaboli et mortis. Ex hac autem captivitate nos redemit Christus, ut plurimis in locis docet Scriptura sacra. Sic ad Galatas 2. Christus nos redemit de maledicto legis: ad Timoth. 2. Qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, 1. Petri 2. Non corruptibilibus auro et argento redempti estis, sed pretioso sanguine Christi. Sed difficultas est, utrum illa redemptio facta fuerit: primo ex iustitia; secundo ad aequalitatem; tertio ex rigore iustitiae, quod utique determinandum est in sequentibus Conclusionibus.
Conclusio prima. — CHRISTUS DOMINUS SATISFECIT DEO PRO PECCATIS GENERIS HUMANI EX SPECIALI MOTIVO IUSTITIAE LEGALIS.
Probatur primo, ex Scriptura sacra affirmante divinam iustitiam apparuisse in satisfactione Christi. Sic ad Romanos 3. Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum: et ad Corint. 1. Factus est pro nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: et ad Coloss. 2. Delens, quod adversus nos erat chirographum decreti, etc. qua similitudine significat Christum ex iustitia solvisse nostrum debitum; cum enim solutum est debitum, v. g. pecuniae, ex iustitia speciali, statim chirographum iuridicum, quo prius debitor obligabatur erga creditorem, laceratur, ac rumpitur. — Et S. Petrus, epist. 1. cap. 2. v. 24: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; quibus verbis Apostolus ad Iudaeos scribens loquitur more iudaico, et alludit ad victimas iudaicas, quarum mactatione Iudaei peccatis se liberari existimabant. Sicut vero Iudaei peccatis suis victimas immolabant, et illas pondere isto peccatorum onustas, super altare et altaris lignum transferebant; sic Dominus noster
Iesus ab Apostolo repraesentatur tamquam victima peccatis nostris onusta, et quod execrandum istud pondus iuxta ac gravissimum, in aram crucis, et lignum istud animo fortissimo transtulit et deposuit. Alludit etiam fortassis Apostolus ad hircum emissarium qui in die expiationis onerabatur peccatis totius populi, et in desertum longe ablegabatur, ut patet ex his verbis Levitici, cap. 16. v. 21 et 22: et posita utraque manu super caput hirci, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israil, et universa delicta atque peccata eorum quasi imprecans in caput eius, emittet illum per hominem paratum in desertum. Quemque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et admissus fuerit in desertum etc. Ideo summus sacerdos in sacrificiis publicis et totius populi, cum populum representaret, manus victimis piacularibus solebat imponere, cum confessione suorum et totius populi peccatorum, his verbis: Obsecro Domine, peccavi, deliqui, rebellavi in conspectu tuo, ego, et familia mea et filii Aaronis populus sanctus tuus; obsecro, Domine remitte nunc peccata, delicta et rebelliones quibus peccavi, deliqui, rebellavi in conspectu tuo ego et familia mea et filii Aaronis populus sanctus tuus, sicut scriptum est in lege Moysis servi tui, ubi dictum est, in hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris. Videatur codex Ioma in Misna et Maimonides in Iom Haecipurim. Ex iis apparet quam vere dixerit S. Ioannes Baptista Iudaeis qui numerosissima turba ad ipsum confluebant, cum videret Christum Dominum cum aliis ad se properantem circa tempus expiationis: Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi. Quae verba ideo ab illo proferuntur, ut Iudaeorum animos et oculos ab hirco expiationis revocaret, in quo spem expiationis suae volebant collocare, et ad Christum agnum etiam praestantissimum se converterent. Quippe qui peccatum non ceremoniale sed morale tolleret; poenam, non typicam et temporalem portaret, sed poenam integram, peccatorum meritis congruam, et cui non tantum erant imposita peccata unius gentis iudaicae, sed peccata totius mundi. Confirmat ista divinus Apostolus, epist. ad Coloss. cap. 2. v. 14. ubi ait Christum nobis omnia donasse delicta, propterea quod, inquit, delevit quod adversus nos erat chirographum decreti quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci. Peccatum enim est veluti obligatio qua Dei iudicio obnoxii eramus, unde cum obligationes chirographis munitae nullae redduntur dum vel delentur, transiguntur et cancellantur; sic Christus obligationes a nobis ex nostris peccatis contractas in cruce delevit ac prorsus sustulit; adeo ut coram Deo non amplius stent et appareant ut accusatores et testes illius vindictam et iudicia contra nos efflagitantes, illa clavi postis crucis transfixit, illa cancellavit, illa lacera, cassa, vana exposuit, illa crucifixit, mortua quasi et exanimata exhibuit, et illa non minus impotentia reddidit, quam cruciarius qui effuso per omnia vulnera sanguine, revera obierit, et animam efflaverit.
Idem docent sancti Patres affirmantes Deum noluisse cum diabolo pugnare, nec eum oppugnare potentia, sed iustitia in hominum redemptione. Sic S. August. lib. 13. De Trin. c. 13. Si ergo, inquit, commissio peccatorum per iram Dei iustam, hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem Dei benignam, eruit hominem diabolo. Non autem diabolus potentia Dei, sed iustitia superandus fuit. Quae est igitur iustitia, qua victus est diabolus? Quae, nisi iustitia Iesu Christi? Et quomodo victus est? Quin cum in eo nihil morte dignum inveniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est, ut debitores quos tenebat, liberi dimittantur in eum credentes, quem sine nullo debito occidit. Ipsi subscribunt caeteri sancti Patres a nobis supra laudati Quaestione 1. dum probaremus Incarnationem fuisse convenientem ad manifestandam divinam iustitiam.
Probatur etiam ratione: Tunc aliquis satisfacit ex iustitia legali proprie dicta, quando per se intendit constituere aequalitatem, prout debitam ex aliqua lege: sed Christus sua merita Deo obtulit ex intentione reddendi illi aequale pro debito contracto ab hominibus. Quod utique probatur, tum quia Christus fuit noster fideiussor, et vadem se pro nobis constituit in sua Incarnatione: ergo debuit sua merita offerre Deo ex intentione satisfaciendi ipsi pro nobis: tum quia ipsius merita erant sufficientia, imo etiam superabundantia ad nostrum debitum solvendum, ut sequenti Conclusione patebit: debuit ergo ex motivo iustitiae, et ex intentione satisfaciendi ad aequalitatem, illa Deo offerre; tum denique quia ad id movebatur ex decreto divino, quo Deus statuerat nobis universa delicta donare, si ipse animam suam pro nobis poneret, iuxta illud Isai. cap. 53. Si posnerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Dei in manus eius dirigetur: pro eo quod laboravit, anima eius ridebit, et saturabitur: igitur cum Christus sua merita pro nobis Patri obtulit, hoc praestitit ex intentione reddendi Deo debitum ad aequalitatem secundum conventionem et legem divinam, et consequenter actus proprie et specialis iustitiae exercuit. — Deinde, servi, et vera mancipia tenentur observantiam et obedientiam domino suo praestare ex debito proprio et specialis iustitiae: et ubi tali debito deliquerunt, obligantur illud resarcire non solum ex virtute obedientiae, sed etiam ex virtute iustitiae: sed sumus vera mancipia respectu Dei, qui est Rex Regum, et Dominus dominantium, cuius est terra, et plenitudo eius, et universi, qui habitant in eo: igitur ex virtute iustitiae tenemur non solum ei obedientiam praestare; sed etiam non redditam resarcire ex motivo eiusdem iustitiae: at Christus Dominus satisfecerit omnibus debitis per nostra peccata contractis; ergo debuit satisfacere non solum debito poenarum, quae peccatis nostris erant retribuendae, sed etiam debuit talem obedientiam, et aequale debitum Deo rependere, ad compensandum defectum exercitii virtutum, quas in Dei gloriam, et cultum tenebamur exercere. — Denique, dum aliquis speciali et propria iustitia tenetur reddere premium, tunc meritum operantis censetur illud premium exigere ex iustitia: sed Deus, supposita eius promissione et lege, tenetur reddere Christo in premium suorum meritorum remissionem nostri debiti, siquidem exauditus fuit pro sua reverentia: igitur Christi satisfactio, et meritum impensum fuit ex virtute iustitiae.
Dices 1. Ex Aristotele lib. 5. Ethicorum cap. 1. Iustitia debet esse ad alterum: sed satisfactio Christi fuit ad seipsum, siquidem satisfecit Deo, ipse autem Deus est: igitur non fuit haec iustitia proprie dicta. — Distinguo maiorem: iustitia debet esse ad alterum, vel physice, vel moraliter. concedo: physice tantum. nego. Et sic distincta minore, neganda est consequentia. Ad hoc enim, ut iustitia sit ad alterum proprie, non est necesse, quod sit ad alterum suppositum physice, aut metaphysice loquendo, sed sufficit, quod sit ad alterum suppositum moraliter: sic autem est ad alterum, quando persona unica metaphysice se habet moraliter ut distincta, ut duplex, ratione scilicet dominii, et iuris: fieri enim potest ut unus et idem homo physice et metaphysice sumptus, videatur duplex moraliter: sic tutor ratione administrationis rei familiaris pupilli potest esse debitor, et ratione proprii iuris potest esse creditor. Quod etiam illustratur exemplo unius mercatoris, qui est pars duarum societatum: ille enim est duplex persona moraliter, et sibi ipsi, ut metaphysice consideratur, plerumque debitor est, et creditor. Idem exemplo hominis, qui possidens fundum debentem alteri summam aliquam annui reditus, si emat fundum alterum, qui priori censum debeat, fit duplex persona moraliter; potestque sub uno respectu esse simul debitor, et creditor. Sic autem Christus Dominus extitit; duas enim sustentans naturas per hypostasim Verbi, erat duplex persona moraliter, et ratione duarum naturarum assumptarum habuit distincta iura et dominia: eratque simul debitor ratione humanae naturae assumptae, per quam se fideiussorem pro hominibus constituerat: et creditor ratione divinae naturae, quae per hominum peccata laesa fuerat; unde etiam dicitur Mediator Dei et hominum, 1. ad Timotheum 2. Non enim magis repugnat eum ratione unius naturae esse debitorem, et creditorem ratione alterius, quam repugnat ratione unius naturae esse Mediatorem, et ratione alterius esse cum inter quem, et alios est mediator: at Christus Dominus ratione humanae naturae, est Dei Mediator et hominum: ratione vero divinae naturae, is est inter quem, et homines Mediator exstitit: igitur etiam ratione duarum naturarum potuit esse simul creditor, et debitor.
Dices 2. Ex eadem Aristotele ibidem capite 6. patris ad filium, et domini ad servum non potest esse vera obligatio ex iustitia: sed Christus, in quantum homo, est Filius, et servus Dei: ergo ex eius operationibus tanquam hominis, non potuit intercedere obligatio ex iustitia erga Deum. — Distinguo maiorem: inter filium et patrem, servum et dominum, non potest intercedere obligatio ex iustitia, si filius et servus non habeant distincta dominia a dominiis patris et domini. concedo: secus, nego. Christus autem, ut homo, habet ius distinctum, et dominium diversum a iure et dominio sui Patris et Dei: siquidem habet dominium in opera suae humanitatis, per quae satisfecit Patri, et Deo; subindeque in eius satisfactione vera intercedere potuit iustitia.
Dices 3. Nullus potest satisfacere ex iustitia, nisi sit debitor: at non Christus ipse, sed nos ipsi eramus debitores pro nostris peccatis: ergo Christus ex iustitia non satisfecit. — Respondeo 1. negari posse maiorem: potest enim aliquis solvere debitum alterius ex misericordia quidem circa debitorem, sed ex iustitia circa creditorem: puta si quis misericordia motus erga captivum aliquem, aut hominem inopem, solvat pro eo certum nummos, quos debebat, satisfacit ex iustitia creditori, licet moveatur misericordia erga debitorem. Respondeo 2. negando minorem: Christus enim cum se fideiussorem ac vadem pro nobis constituerit, et officium Redemptoris voluntarie susceperit, etiam sese debitorem constituit pro nobis erga Deum: igitur quemadmodum fideiussor tenetur ex iustitia solvere debitum, quando debitor illius solvendi sit impotens; sic etiam Christus Dominus hac ratione debebat pro nobis satisfacere ex iustitia.
Dices denique: Eundem Christus deberet exercere actum satisfaciendo pro nobis, quem nos tenemur elicere, dum pro nostris peccatis satisfacimus: at non satisfacimus per actum iustitiae, sed poenitentiae: igitur etiam Christus non satisfecit ex iustitia. — Respondeo negando minorem: homo enim existens in gratia, non solum per virtutem poenitentiae, sed etiam per virtutem iustitiae, debitam Deo satisfactionem impendit, sed propter diversa motiva, quia per poenitentiam satisfacit ex motivo vindicandi praecatum; per iustitiam vero ex motivo reddendi Deo aequale pro peccato, iuxta praescriptum ex ordinatione divina; hoc autem maxime verum fuit in Christo, quippe cum Deo condignam, et ad aequalitatem satisfactionem exhibuerit, ut manifestum est.
Conclusio secunda. — Christi satisfactio non solum qualis fuit, sed etiam sufficientissima, ac superabundans per ordinem ad premium: indigebat tamen acceptatione divina, ut illud consequteretur a premiante. Haec Conclusio duabus partibus constat, quarum
Prima probatur ex illo ad Rom. 5. Non sicut delictum ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit in eos.... Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius inobedientiam iusti constituentur multi.... Ubi autem abundaverit delictum, superabundavit gratia. Quibus concordat Isaiae vaticinium cap. 10. Consummatio verbi mundabit iustitiam. Quod S. Paulus Rom. 9. interpretatur de Christo, ut significet operationes Christi quasi consummatas, et abbreviatas in verbo, quod abbreviatum fecit Dominus super terram, quasi exundantem iustitiae fontem effudisse, pro expiandis nostris peccatis. Hinc Luce 9. Christus loquens cum Elia et Moyse de sua passione, dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem, quibus declaratur Christi passionem excessisse, in ratione satisfactionis, omnia nostra delicta.
Probatur etiam ex summis Pontificibus; nam Caius Papa, Epistola 1. decretali, exponens supra citata verba S. Pauli ait: Fulgidius factum est donum libertatis, quam debitum servitutis. Agapitus, Epistola ad Authimum, postquam dixit, nullum purum hominem idoneum fieri potuisse, ut pro nobis omnibus satisfaceret; subiungit causam, ob quam Christus satisfecit, his verbis: Effusio iusti sanguinis non fuit vilis, et pretiosa, ut si universitas captivorum in redemptorem suum crederet, nullum diaboli vinculum resolveret: quoniam, ut ait Apostolus, ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Et cum sub peccati praeiudicio nati potestatem accepimus iniustitiae ministrandae, fulgidius factum est donum libertatis, quam vinculum servitutis. Quae verba desumpsit ex S. Leone serm. 12. De Passione. Quibus concordat Clemens V. in extravaganti Unigenitus, ubi ut ostendat abundantiam meritorum Christi, quae dicuntur esse in thesauro Ecclesiae, non posse exhauriri, ait: Non guttam sanguinis modicum, quae tamen propter unionem ad Verbum, pro redemptione totius generis humani suffecisset, sed copiose velut quoddam profluvium noscitur effudisse.
Adstipulantur etiam sancti Patres: imprimis vero S. Chrysostomus sermn. 11. in cap. 5. ad Rom. ubi ita scribit: Christus pro nobis solvit; tantoque plura, quanto guttulum exiguam pelagus excedit immensum... noli itaque diffidere, o homo, cum tantas bonorum divitias videas, etc.
Subscribit auctor De cardinalibus Christi operibus: loquens enim de Circumcisione ait: Tantae dignitatis illa una Redemptoris nostri fuit oblatio, ut una ad tollenda mundi peccata sufficeret: qui tanta auctoritate in sancta introiit in sanguine proprio, ut deinceps nulla supplicantium postulata indigeret sanguine alieno.
Denique S. Bernardus explicans illud Psal. 129. Copiosa apud eum redemptio, ait serm. 22. supra Cantica: Prorsus, inquit, copiosa, quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque corporis partes emanavit. Et Epist. 190. Fuit certe sanguis, qui effusus est, tam multus ad ignoscendum, ut ipsum quoque peccatum maximum, quo factum est, ut effunderetur, deleret.
His favet Concilium Triburiense cap. 19. ubi ait in consecratione calicis plus vini, quam aquae admisceri, ut ostendatur maiorem esse virtutem sanguinis Christi, quam populi fragilitatem, quae per aquam designatur.
Eandem veritatem docet, et propugnat Doctor Subtilis in 3. dist. 19. n. 7. ubi dicit meritum Christi ratione personae divinae habuisse circumstantiam infinitam, ratione cuius congruum erat, ut pro infinitis acceptaretur. Ea formali ratione sua quam habuit, inquit, non potuit acceptari in infinitum, et pro infinitis, sed pro finitis. Tamen ex circumstantia suppositi, et de congruo ratione suppositi, habuit quandam rationem praecipuam, quare Deus potuit acceptare illud in infinitum, scilicet extensive pro infinitis. Si autem illud meritum fuisset alterius personae, tune nec ratione operis, nec ratione operantis fuisset congrua acceptatio illius pro infinitis. Quibus aperte docet Doctor Christi merita ratione personae divinae congruentiam, hoc est, valorem, et dignitatem habuisse, ut pro infinitis hominum peccatis solvendis a Deo acceptarentur: congruentia omnis apud Doctorem idem est ac apud Recentiores valor, et dignitas: licet ab eo non sic appelletur, quia non est integer valor ubi non est verum ius erga premiantem, quale non habebant ex se Christi opera meritoria, sed tantum ex acceptatione divina. — Idem habet in 1. dist. 15. q. 1. ubi ait: De potentia autem ordinaria non disposuit Deus sibi reconciliare inimicum, nisi per obsequium magis gratum, quam offensae eius, prout sibi displicens, et tale obsequium eius est passio Christi, vel meritum eius. Ubi ponderandum est, quod loquitur de valore meritorum, quem habent ante acceptationem: nam ut mox dicebat, solum possunt habere valorem aequalem cum debito, siquidem pro illo solum satisfactio acceptatur actualiter: igitur dum dicit obsequium Christi fuisse magis gratum, intelligitur de acceptabilitate, quam illud obsequium ante actualem acceptationem habebat.
Ex quibus apparet, quam turpiter hallucinentur plurimi Recentiores, dum affirmant, Doctorem assumere merita Christi fuisse dumtaxat condigna per ordinem ad premium, solum ex acceptatione divina; neque enim abundantia meriti repetenda est ex acceptatione premiantis, sed ex dignitate operantis. Licet igitur Doctor doceat ante acceptationem, meritum non habere completam condignitatem in ordine ad praemium; haec enim non potest esse completa, nisi etiam det ius in ordine ad praemiantem: tamen contendit merita illa ex se fuisse sufficientissima, quae acceptarentur a Deo ad solvenda nostra debita; ita quod si Deus omnia hominum peccata in bilance statuisset, et Christi merita ex altera parte, haud dubium esset, quod longe praeponderarent merita Christi, ut egregie docet S. Bernardus, Homilia de duobus Discipulis cunntibus in Emmaus, ubi docet poenam, quam pro peccatis generis humani Christus sustinuit, in statera crucis appensa, multo maiorem fuisse ratione satisfactionis, quam promeruissent peccata nostra. Ait autem: Crux facta est statera corporis, quod est Ecclesia: cum enim ipse crucifigeretur, appensa sunt cum ipso peccata, quae commisimus, calamitas, quam incurrimus: ipse erat innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis conversatio eius: non enim peccatum fecit, nec inventus est dolus in ore eius, et quoniam tantus ac talis, tam indigna dignatus est in cruce pati, ponderavit eripere calamitatem, et crimina deligare: cum adhuc tamen in cruce erectus staret, vacillare videbatur statera, nec plane cognoscebatur, quo cadere deberet; cum inclinato capite emisit spiritum, et calamitas praeponderando caderet, et quasi arena maris gravior appareret, gentes quasi momentum staterae reputatae sunt: nam in statera ceciderunt, quia partes adversae damnationis nostrae chyrographum amiserunt.
His etiam suffragatur ratio: Illa satisfactio censetur esse condigna per ordinem ad praemium, nempe remissionem offensae, qua iniuriae gravitatem moraliter adaequat: sed Christi satisfactio adaequabat moraliter gravitatem offensae Deo irrogatae per hominum peccata: igitur erat condigna per ordinem ad praemium. Maior constat. Minor probatur: gravitas offensae oriundae ex peccatis hominum maxime repetitur ex eo, quod sit contra Deum, qui cum sit obiectum infinitum, et inde quaedam redundat indignitas summa, et extrinsece infinita in illam offensam; sed Christi satisfactio cum exhiberetur a persona divina, habebat etiam ratione sui principii quandam moralem, et infinitam extrinsece dignitatem adaequantem gravitatem offensae; quia non minus est potens dignitas personae satisfacientis ad influendum valorem moralem in actum satisfactorium, quam dignitas personae offensae ad influendam gravitatem et malitiam moralem in offensam ipsi irrogatam: ergo cum satisfactio Christi sit satisfactio personae divinae, non minus illius dignitas adaequat maiestatem personae laesae, quam hominum offensa. — Confirmatur: decens erat, et congruum, quod sicut misericordia Dei maxime enituit in humani generis reparatione, ita pariter divina iustitia in illa reluceret: Universae enim viae Domini misericordia, et veritas: sed non reluceret Dei iustitia in hominum redemptione, si Christi satisfactio non esset ex se condigna per ordinem ad praemium, quia totus eius valor penderet a divina acceptatione, et subinde solutio tota esset ex Dei liberalitate et clementia: igitur ut haec utraque divina perfectio in nostra redemptione ex aequo reluceret, necessum fuit, ut Christi merita, praeter acceptationem divinam, ex se forent sufficientia pro solvendis omnibus nostris debitis.
Probatur etiam secunda pars, nempe quod Christi satisfactio, ut esset undequaque completa, tam per ordinem ad praemium, quam per respectum ad praemiantem, opus haberet acceptari a Deo. Probatur, inquam, primo tum ex sacra Scriptura, tum ex sanctis Patribus significantibus acceptationem Dei, et conventionem desiderari ad condignitatem meritorum Christi: huc enim spectat pactum, et foedus, ac iusiurandum Dei, quo sanctissimis Patriarchis ac Prophetis promisit Christi redemptionem. Spectat etiam celebris illa promissio facta Christo venturo, Isaiae 53. Si posuerit pro peccato animam suam, etc. Hinc S. Ambrosius exponens verba Psalmi 118. Suscipe me secundum eloquium tuum, et cetera: cum dixisset: Petimus ut suscipiamur a Christo: subdit: Intulerimne autem praesumptionis videretur dicere Domino: Suscipe me; nisi promissum eius adiungeret: hoc est, ut hoc auderemus, ipse fecisti: tu te chyrographo redemisti. Quibus significat nostra opera in tantum esse meritoria complete, in quantum acceptantur a Deo, nec nos sperare posse consequi divinum praemium, nisi esset repromissum.
Ratio idipsum suadet: nihil enim creatum potest inducere obligationem in Deo aliquid conferendi, nisi ipse ad concedendum ex sua libertate et clementia voluerit se promissis adstringere. Alioquin non esset omnino independens: sed opera satisfactoria Christi revera erant in entitate sua aliquid creatum: ergo nullatenus poterant Deum astringere, ut in eorum praemium concederet remissionem peccatorum nostrorum, nisi ipsemet idipsum voluisset per suam liberam ordinationem et acceptationem.
Dices 1: Valor operum Christi satisfactoriorum non adaequabat gravitatem offensae omnium peccatorum: igitur illius satisfactio non erat condigna per respectum ad premium. Probatur antecedens: Primo, quia offensa irrogatur Deo, ut Deus est: at opera Christi satisfactoria non procedunt ab eo, quatenus est Deus, sed quatenus homo: non enim satisfacit ut Deus, sed ut homo: ergo valor satisfactorius illorum operum non adaequabat gravitatem offensae peccatorum. Deinde, non potest esse tam grata et honorifica satisfactio impensa, quam ingrata fuit et iniuriosa hominum offensa. Quippe tantum Deo displicet peccatum, quantum ei placet propria bonitas, cui peccatum adversatur: quia quantum amatur res aliqua, tantum odio habetur, et displicet illius destructivum: sed opera Christi satisfactoria non possunt tantum placere Deo, quantum ipsi placet propria divina bonitas: igitur ex aequo non respondent offensae. Denique, gravitas offensae Deo irrogatae a creatura, infinita est, tam ex parte personae, in quam peccatur, quam ex parte personae offendentis, quae in infinitum distat a Deo: at satisfactio Christi tantum censeri potest infinita ex parte personae satisfacientis, non vero ex parte illius, cui satisfactio exhibetur, quia non crescit satisfactio ratione personae, cui impenditur, imo illius valor magis deprimitur: quo enim dignior est persona, eo etiam praestantiorem satisfactionem exigit: et consequenter, quod sufficeret respectu alterius minoris dignitatis, non potest esse sufficiens respectu personae magis dignae: ergo gravitas peccatorum longe maior erat valore satisfactionis operationum Christi; et consequenter tantum abest, ut illa fuerint superabundantes, imo non potuerunt habere condignitatem.
Nego antecedens, et ad primam eius probationem dico, quod Christus non satisfecit dumtaxat ut homo, nec tantum ut Deus; sed ut Deus-homo, quippe humanitas eliciebat opera satisfactoria, urgente personalitate Verbi, quae valorem satisfactorium in illa influebat, et consequenter instillabat eis quandam dignitatem infinitam, saltem extrinsece, ratione videlicet personae infinitae, a qua illa opera procedebant. Ad secundam probationem, nego antecedens, et rationem eius probationis; non enim necesse est, ut Deus tantum peccatum odio habeat, quantum suam bonitatem diligit, quippe peccatum non est oppositum ipsi bonitati physice, sed duntaxat moraliter; opera autem satisfactoria Christi tantum honoris rependunt divinae bonitati, quantum iniuria ipsi irrogatur per peccatum. Ad tertiam probationem dico, quod si peccatum aliquam infinitatem habeat, illa non est intrinseca, sed duntaxat extrinseca, ratione scilicet personae infinitae offensa: at satisfactio Christi non solum ex hoc capite habet infinitatem extrinsecam, sed etiam ex parte personae satisfacientis: cum enim haec sit infinita, etiam eius opera digna sunt, quae acceptentur pro infinitis hominibus, ut diximus supra cum Doctore.
Dices 2: Personalitas Verbi non confert operibus Christi valorem intrinsece infinitum, ut docet Doctor in 3. dist. 19. sed duntaxat extrinsece; ergo illa opera satisfactoria sunt tantum valoris finiti: sed valor finitus operis satisfactorii non tantum non excedit, imo nec adaequat gravitatem offensae omnium peccatorum: igitur tantum abest ut Christi satisfactio fuerit superabundans, imo non erat condigna, et ad aequalitatem. — Distinguo minorem: valor finitus operis satisfactorii non potest sufficere ad expiationem omnium peccatorum secundum aliquos sui gradus, concedo: ubi involvit omnes omnino gradus valoris, qui reperiri possunt in aliquo opere satisfactorio, nego. Licet autem opera Christi non habuerint valorem intrinsece infinitum, habuerunt tamen valorem summum, qui posset operibus creatis convenire. Hinc est, quod cum insuper divina persona propter eminentissimam sui excellentiam, illa opera mirum in modum illustraret, etiam exhibebat digna, quae pro nostris peccatis solvendis Deo acceptissima fierent.
Dices 3: Si satisfactio Christi fuisset exuberans per ordinem ad debita, Deus non potuisset illam recusare: igitur haec non egebat acceptatione divina ad completam sui perfectionem. Consequentia patet: ubi enim plus redditur, quam debitum, debitum exactissime solvitur: at exactissima debiti solutio recusari non potest a creditore: ergo etc. — Distinguo antecedens: non poterat recusare ratione valoris ipsius operis, et eius condignitatis ad praemium, concedo: ratione libertatis ipsius premiantis, qui non potest ab aliquo externo adstringi ad aliquid concedendum, nisi ad id sese suis promissis sponte obligaverit, nego.
Dices 4: Peccat contra aequitatem omnis, qui satisfactionem praeter debitum exigit: sed Deus Christi satisfactionem exigendo, peccare non potuit contra aequitatem: igitur illa non erat superabundans, et praeter debitum. — Distinguo maiorem: quando potest exhiberi satisfactio absque illo excessu, concedo: quando illa rependi nequit, nego. Sic autem est in presenti, non enim poterat Deo fieri satis ad aequalitatem secundum statutam legem, nisi a persona divina; satisfactio autem procedens a persona divina necessario excedebat humana debita, propter dignitatem personae quae illam exhibebat; non ergo agebat Deus contra aequitatem, dum Christi satisfactionem, licet superabundantem, exigebat.
Quaestio IV: Utrum Christus pro nobis satisfecerit ad iuris apices, seu ex rigore iustitiae
Notandum 1. Aliud esse satisfactionem aliquam esse ex natura sua aequalem, et condignam; aliud vero illam fieri ad strictos iuris apices, seu procedere ex rigorosa iustitia. Ad hoc enim, ut satisfactio sit condigna, sufficit quod compensatio fiat ad aequalitatem, et tantum a debitore solvatur, quantum debetur creditori: ut vero satisfactio fiat secundum leges strictae et rigorosae iustitiae, praeter aequalitatem, aliae desiderantur conditiones, quas statim proferemus et expendemus. Quapropter licet omnes paene conveniant, quod Christi satisfactio fuerit condigna, et ad aequalitatem, maxime si attendatur ipsius valor secundum ordinem ad praemium; tamen plurimi Recentiores ulterius inquirunt, an etiam exhibita fuerit secundum strictos iuris apices, et leges rigorosae iustitiae. Recentiores dixi, nam nullus veterum, quem legerim, quaestionem sub his terminis proponit, ac discutit: illi namque duntaxat inquirunt, et resolvunt Christi satisfactionem fuisse condignam, et ad aequalitatem ex vera iustitia.
Notandum 2. Praeter tres conditiones ad omnem perfectam satisfactionem desideratas, quas expendimus in tertia Quaestione praecedenti, adhuc quinque a Theologis assignari, ut satisfactio dicatur fieri secundum rigorosam iustitiam: Prima est, quod satisfactio fiat ex bonis propriis satisfacientis, et debitoris: cum enim per omnem satisfactionem rigorosam debeat fieri perfecta aequalitas, oportet, ut ille, cui fit satisfactio, acquirat dominium alicuius rei, quod antea non habebat; saltem eo modo, quo per satisfactionem illud obtinet. Secunda, quod non fundetur in gratia creditoris; si enim quis debet centum nummos, et creditor contentus sit si dumtaxat 50. offerat, illa satisfactio non erit ex rigore iustitiae, quia supponit gratiam creditoris ex liberalitate et ex misericordia debiti partem remittentis. Tertia, ut sit ad alterum; nam satisfactio rigorosa essentialiter ordinatur ad instituendam perfectam aequalitatem; perfecta autem aequalitas non potest esse eiusdem ad seipsum; aequalitas enim est relatio realis necessario requirens extrema realiter distincta. An autem illa distinctio, et alteritas debeat esse inter personas, aut inter naturas, aperiemus infra. Quarta conditio est, quod persona offensae teneatur acceptare talem satisfactionem, nec possit illam ex iustitia respuere, quia nempe cognoscit illam esse aequalem debito. Hanc conditionem prae caeteris assignant Ioannes Medina Tractatu 3. De Poenitentia, q. 1. Andreas de Vega lib. 1. super Concilium, cap. 9. et cum eis plurimi Recentiores. Quinta conditio est, ut satisfactio fiat ex iis, quae alio titulo per se non debentur creditori: quam conditionem assignat S. Anselmus libro 2. Cur Deus homo cap. 19. Si enim aliquis debeat alteri centum nummos propter censum annuum, et totidem ratione mutui, vel venditionis, non faceret satis creditori ei solum tribuendo centum nummos; posset enim creditor acceptare illos centum nummos pro annuo censu, et sic debitor teneretur alios centum nummos solvere in satisfactionem mutui, vel venditionis.
Notandum 3. Nos signanter et consulto dixisse, quod satisfactio rigorosa fieri debeat ex aliis per se indebitis. Dupliciter enim potest aliquis debiti titulus alteri supervenire: Primo quidem per se, et seorsim, novum inferendo debitum: Secundo vero, per accidens, et coniunctim, novam dumtaxat inferendo eiusdem debiti solvendi obligationem, vel prioris obligationis confirmationem: quod perspicuum fit his exemplis: Si quis enim debeat alicui centum nummos ratione census annui, et totidem postea mutuo accipiat; quia titulus census annui, quo priorem summam debebat, est obligatorius per se, sicut et titulus ex mutuo contractus, ideo duplex est distinctum debitum, quod per unicam solutionem non potest exsolvi. Similiter idipsum clarum fit hoc exemplo: Si quis ex voto teneatur ieiunare singulis diebus Veneris, quando dies ille est vigilia alicuius festi, et tempus quadragesimae, quo tempore et die etiam tenetur ieiunare ex praecepto Ecclesiae, non habet ille triplex distinctum debitum ieiunandi, sed solum novam obligationem priori superadditam. Hic autem non movetur quaestio utrum satisfactio rigorosa postulet fieri ex indebitis per accidens, sed solum ex indebitis per se: certum enim est, quod si quis iuraret alteri se petiturum Romam, quo iam iturus erat ex voto, necnon ratione stipendii propter illam profectionem accepti, non teneretur ille tribus distinctis vicibus Romam petere; licet ad id teneatur titulo religionis, ratione voti et iuramenti, et titulo iustitiae ratione stipendii accepti, quia tituli religionis, et iustitiae in tali casu, non sunt per se obligatorii, sed duntaxat prioris obligationis confirmativi.
Conclusio unica. — Christi satisfactio (supposito pacto divino) habuit omnes conditiones ad satisfactionem ex rigore iustitiae, et ad strictos iuris apices. Haec est communior, et ut mihi videtur conformior menti Doctoris, affirmantis Christum satisfecisse de condigno, et ad aequalitatem, ac superabundantiam (supposita acceptatione et conventione divina) ut dictum est supra.
Probari potest Conclusio auctoritate sanctorum Patrum, qui docent Christum satisfecisse pro nobis exactissime. Sic Proculus Cizicenus Oratione De Nativitate Christi, cap. 1. ubi ait: Pro nostris peccatis eiusmodi impensum fuit pretium, quod exactum debitum ad iustitiae aequitatem merito detinebat: iustissime autem diabolus non amitteret captivos per Christi mortem, nisi illi ex rigorosa satisfactione et iustitia a sua captivitate solverentur. — Sanctus Basilius Seleuciensis Homilia prima De Incarnatione ait, per mirabiles naturae nostrae primitias, scilicet per Christum Dominum, omnem iustitiae rationem fuisse expletam.
Salvianus lib. 1. De Providentia: In illo scilicet Christo iniustitiae speciem ipsa magnitudo iustitiae habere videtur, hoc est, tam exacta, tamque stricta fuit divina iustitia in Christum animadversio, ut satisfactio ab eo exacta, propter suam magnitudinem quasi iniustitiam importaret.
Probatur autem Conclusio ratione: Illa satisfactio fuit exhibita ad strictos iuris apices, quia omnes ad rigorosam iustitiam conditiones habuit: sed talis fuit Christi satisfactio, quod utique probatur singulas conditiones expendendo, et applicando:
Satisfactio Christi fuit ex propriis.
Primo namque Christi satisfactio exhibita fuit ex propriis hominis satisfacientis: siquidem Christus satisfecit suas actiones, et seipsum submittendo et offerendo Deo, ad compensandam iniuriam illatam per peccatum generis humani: sed tam actiones, quam ipsum Christi suppositum fuerunt propria bona illius tamquam domini, et nullo modo sub dominio Dei, cui satisfactio impendebatur: igitur facta fuit ex propriis. Maior constat: probatur minor primo: Christi suppositum non fuit sub dominio Dei, quandoquidem non est quid creatum, sed divinum, et subinde a nullo dependens, siquidem Christus aequalis est Patri secundum divinitatem. Idem constat de actionibus satisfactoriis, Christus enim non satisfecit nisi per actiones humanas in quantum procedebant a supposito divino: sed ut sic, induebant rationem eius suppositi, a quo procedebant, non solum per modum principii effectivi, sed etiam per modum principii formalis huiusmodi opera moraliter informantis, ac dignificantis: unde sub hac ratione involvebant moraliter suppositum divinum: ergo cum Verbi suppositum sub nullius sit dominio, actiones satisfactoriae Christi ita fuerant illi proprie, ut nullius essent alterius tamquam domini.
Obiicies 1. Actiones creatae sunt sub generali dominio Dei, cum Deus titulo creationis et conservationis habeat supremum dominium super omnia entia creata: sed Christus Dominus satisfecit per actiones humanitatis, quae creatae sunt: ergo per actiones, quae erant sub dominio Dei, adeoque creditoris, et consequenter non propriis.
Respondeo, distinguendo maiorem: actiones creatae, quae non sunt a persona divina, sunt sub generali dominio Dei, concedo: quae sunt a divina persona, nego. Ad minorem dico, Christum Dominum satisfecisse per actiones creatas, non simpliciter, sed ut erant a persona Verbi, ita ut tota ratio valoris illarum actionum ab ipsa divini Verbi persona emanaret.
Instabis: Valor satisfactionis Christi, ex concessis, procedebat a persona Verbi tanquam a principio formali dignificante operationes humanitatis: sed persona Verbi divini habet rationem creditoris, et offensi: siquidem tam persona Verbi, quam aliae duae personae divinae laesae sunt per peccatum: ergo etiam valor satisfactionis Christi sumitur a creditore, vel ab ipso offenso. — Distinguo maiorem: valor satisfactionis Christi sumitur ex persona Verbi in quantum est suppositum divinum formaliter, hoc est, in quantum terminat naturam divinam, nego: in quantum est suppositum humanum, sive in quantum subsistit in natura humana, concedo. Et similiter distincta minore, nego consequentiam. Quamvis enim suppositum Verbi sit simplicissimum formaliter, tamen est virtualiter multiplex, quia virtutem suam terminativam exercet tam erga naturam divinam, quam humanam
Obiicies 2. Cum omne dominium conveniat supposito ratione voluntatis, Christo Domino dominium in actiones satisfactorias conveniebat vel ratione voluntatis divinae, vel humanae: si prius, ergo satisfecit ex communibus, et non ex propriis, quia satisfecit ex his quae erant sub dominio voluntatis communis toti Trinitati: si posterius, ergo satisfecit similiter ex communibus, quia voluntas humana Christi cum sit quid creatum, pendet a tota Trinitate. — Respondeo, actiones istas esse sub dominio Christi ratione voluntatis humanae, neque tamen inde sequi, quod sint sub generali dominio Dei: voluntas enim creata Christi potest considerari dupliciter: vel secundum se, hoc est, in quantum est facultas appetitiva intellectualis creata, et eatenus est sub dominio generali Dei: vel secundum quod est appetitus intellectualis creatus personae divinae, et sic non est sub dominio generali Dei, quia talis est sub hac ratione formali, qualis est persona divina, cuius est proprietas: at vero voluntas humana Christi est domina actionum eiusdem satisfactoriarum, ut voluntas personae divinae, et subinde actiones illae ipsi sunt propriae.
Instabis: Sed etiam actiones istae, ut sunt a voluntate spectante ad personam divinam, dependent a Deo in fieri et in conservari; imo etiam voluntas, a qua procedunt, est sub dominio Dei: ergo spectant ad dominium generale, et commune toti Trinitati. — Respondeo, negari posse antecedens, si in ea particula ut sumatur secundum sensum formalem; quia hoc sensu haec tria, actio personae divinae, et cultus personae divinae, et esse creatum, se habent tantum concomitanter: sicut verbi gratia, haec propositio intellecta secundum sensum formalem, lapis ut rationalis non est animal, vera est. quia animalitas non includitur in conceptu formali rationalitatis, sed tantum in conceptu reali et identico: si autem particula ut sumatur secundum sensum materialem, verum est antecedens: et sic illo concessu, neganda est consequentia, propter rationem prius dictam, nempe quia actiones illae inducunt rationem suppositi, a quo emanant.
Instabis: Actiones voluntatis humanae Christi, sive formaliter, sive materialiter spectentur, sunt quid creatum: sed omne creatum spectat ad commune dominium totius Trinitatis: igitur quovis modo spectentur non erant propria Christo. — Respondeo 1. actiones elicitas a Christo considerari posse duobus modis: Primo physice et entitative, quatenus procedunt a natura humana tamquam a principio formali quo: Secundo moraliter, et veluti reflexive ad Verbum divinum, a quo procedunt tamquam a principio quod. Priori modo, revera sunt formaliter quid creatum, et sic spectant ad dominium commune toti Trinitati: Secundo modo autem sunt ipsummet Verbi suppositum, aut saltem induunt eius rationem: quia, ut diximus, sub hanc ratione formali illud involvunt, non solum per modum principii effectivi, sed etiam per modum principii formalis ipsas actiones moraliter informantis, et dignificantis. Respondeo 2, cum Suarez disp. 1. sect. 6. quod etsi satisfactio ex datis et acceptis, qua proprie dicitur restitutio, non possit fieri ex his quae sunt sub dominio creditoris; bene tamen illa qua versatur circa actiones liberas, qualis est iniuriae compensatio in materia honoris: hoc enim est discrimen inter satisfactionem, et restitutionem, quod restitutio versatur in rebus datis et acceptis; quia per eam reparatur damnum illatum alteri in bonis suis: satisfactio autem versatur in actionibus: quia per eam intenditur iniuriae compensatio. Hinc in restitutione debet fieri perfecta aequalitas inter satisfacientem, et eum, cui fit satisfactio: in datis autem et acceptis non potest fieri aequalitas, nisi aliquid transeat in actuale dominium illius, cui fit sa- tisfactio, alias non esset magis habens de rebus suis, quam erat ante satisfactionem exhibitam; et sic semper restaret inaequalitas. Secus autem est in satisfactione, quae fit per opus liberum, cuius operans est dominus, quia ratio satisfactionis non consistit in translatione do- minii alicuius rei; sed in hoc solum, quod tantum reverentiae et ho- noris impendatur, quantum iniuria illatum fuit. Et ideo licet Deus habuerit dominium in actiones Christi, non minus Christus ex aequo per eas potuit satisfacere, quia tantum, imo plus honoris reddit Deo, quantum ipsi per peccatum ablatum est. Respondeo 3, quod etsi actiones Christi tam materialiter, quam formaliter consideratae, fuerint sub alto et generali dominio Dei, quatenus supremi omnium Moderatoris et Domini, nihilominus per eas Christus ad iuris apices poterat nostrum solvere debitum: quoniam dominium altum, et commune in rem ali- quam non impedit dominium particulare; licet enim Rex habeat do- minium altum et commune in bona subditorum; ita quod possit illa expendere in utilitatem et protectionem Reipublicae, non minus par- ticulares quique habeant peculiare dominium in bona sibi propria, ratione cuius dominii revera satisfaciunt ex rigore iustitiae ipsimet Regi, dum praescriptum sibi vectigal exacte pendunt: ergo a simili, licet Deus habuerit dominium altum et commune in actiones Christi, non minus ipse adorandus Salvator habebat dominium particulare in ipsas: quia liberrime eas eliciebat, et consequenter, per eas, illo non ob- stante dominio communi, poterat ex aequo pro nobis Deo satisfacere.
Obiicies 3. Si actiones Christi, quatenus sustentatae essent soli Verbo incarnato propriae; ita actiones puri hominis, ut liberae, et vitales, essent illi soli propriae, siquidem ab eo solo procedunt modo libero, et vitali: igitur si ea ratione Christus potuit satisfacere ex propriis, iure purus homo per suas actiones, ut liberae sunt, et vitales, poterit Deo satisfacere ex propriis, de via ordinaria, cuius contrarium docuimus supra. — Nego sequelam antecedentis: licet enim actiones illae procedant a solo homine, ut agente modo vitali, et libero; ita tamen sic ab eo procedunt, ut earum vis, et efficacia ad agendum vi- taliter, et libero, sit a Deo per dependentiam: quippe illae actiones procedunt a voluntate creata, ut existente sub communi dominio totius sanctissimae Trinitatis, quae voluntas praeter acceptam illam virtutem, et efficaciam, requirit insuper concursum Dei, ut suos actus vitales, et liberos eliciat: at ipsa vis sustentandi naturam humanam ita est Verbo divino propria, ut illam habeat ex illo praeciso conceptu, quo est divina persona independens a quocumque alio. Nec etiam Verbum divinum indiget aliquo speciali concursu, ut naturam humanam eiusque actiones sustentet, cum talis sustentatio sit dumtaxat quadam terminatio, qua sola Verbi incarnati personalitas ita complet huma- nitatem, ut sola illam faciat subsistere. Non est igitur paritas inter actus vitales, et liberos puri hominis, et ipsam sustentationem naturae humanae a persona Verbi. Duo namque reperiuntur in ipsis actibus, ratione quorum actus illi spectant ad commune dominium totius Trinitatis: Primum est, quod non possint elici, nisi dependenter a concursu Dei, tamquam causae primae, et universalis: Secundum est, quod haec vitalitas, et libertas ita sint sub dominio hominis actus illos elicentis, ut tamen sint etiam sub dominio totius Trinitatis, a qua totus ille cum suis omnibus non minus dependet, quam quidquid est servi, quatenus servi, est sub dominio eius, qui talis servi est dominus. Haec autem duo non habent locum in ipsa sustentatione humanitatis, et actionum eius facta per Verbum incarnatum.
Instabis: Ideirco homo dependet a Deo in actionibus liberis, et vitalibus eliciendis, quia ab eo accepit vim agendi vitaliter, et libere: sed etiam Verbum divinum accepit a Patre vim istam sustentandi naturam: qui enim dat esse, dat et consequentia ad esse: haec autem vis sustentandi sequitur necessario personalitatem Verbi: igitur qua ratione purus homo non potest satisfacere ex propriis per suas actiones, ut sunt vitales, et liberae: ita nec Christus potuit satisfacere per actiones naturae humanae, ut sustentatas a Verbo, tamquam ex bonis sibi propriis. — Distinguo maiorem: Christus a Patre accepit istam vim sustentandi, sicut et suum esse personale, eo fine, ut pro nobis apud illum satisfaceret, nego: nam prius, in aliquo saltem signo rationis, Pater producit Verbum, quam determinet creare et redimere hominem: accepit illam vim, et illud esse absque ullo respectu et ordine ad satisfactionem, absque ulla prorsus dependentia, et ut bonum sibi proprium ac particulare, concedo; sic enim Verbum accepit a Deo Patre suam personalitatem, et ex consequenti vim infinitam sustentandi non solum naturam divinam, sed etiam alienam, ut tamen ipsa eius personalitas, et vis sustentativa sint soli Verbo propria, nec ullatenus subsint dominio Patris, nec ullam ab eo dependentiam includant. Vel aliter respondeo: accepit illam a Patre cum aliqua dependentia, ita ut Verbi personalitas, et virtus sustentativa dependeant a Patre, et subsint eius dominio, nego: accepit tamquam quid sibi proprium, et a nullo dependens, nec alicuius dominio subditum, concedo. Igitur non est paritas inter illam vim sustentativam Verbi, et actiones liberas, ac vitales puri hominis.
Obiicies 1. Ut quis satisfaciat ex stricta iustitia, requiritur, ut efficiat aliquid esse sub dominio eius, cui satisfacit, quod antea ad ipsum non pertinebat, neque pertineret, si satisfaciens id eius dominio non subiiceret: at Christus nihil potuit Deo tribuere, quod ad eius dominium non spectaret, et quod Deus aliunde sub dominio non haberet, si per Christum in satisfactionem non offerretur: igitur non potuit satisfacere ex stricta iustitia. — Nego maiorem: non enim est necesse ad exactam, et strictam satisfactionem, quod creditor accipiat aliquid de novo sub suo dominio, ut constat in satisfactione humana honoris laesi: per illam enim satisfactionem creditor eam accipiens, nihil recipit, quod eius dominio subsit: unde plerumque sufficit ad perfectam satisfactionem, ut id quod datur cedat in honorem, fiatque iuxta beneplacitum creditoris. Nec vere videtur maior ratio, quod res in satisfactione oblata cedat in commodum et utilitatem creditoris, quam ea quae offertur per actionem meritoriam: at non requiritur in merito quod opus meritorium cedat in commodum et utilitatem praemiantis, alioqui nihil omnino possemus apud Deum mereri; ipse enim bonorum nostrorum non eget: sed satis est, quod cedat in eius honorem et gloriam, et fiat iuxta eius praceptum et beneplacitum. Idem dicendum de satisfactione.
Obiicies 5. Christus Deo Patri satisfecit ut bono, et per actiones vere humanas: sed homo, et eius actiones sunt quid interius Deo, et a Deo dependens, ac proinde eius dominio subditum; igitur Deo satisfecit ex bonis, quae eius erant: non vero quae dumtaxat Christo satisfacienti erant propria. Maior constat: siquidem Christus, ea ratione pro nobis satisfecit, qua passus est et mortuus: at passus et mortuus est tantum ut homo, et in satisfactionem obtulit suam mortem et passionem, quae sunt actiones Christi tantum ut hominis: igitur, etc.
Distinguo maiorem: Christus satisfecit ut homo, si particula ut sumatur induplicative, idest, secundum ea solum, quae ei competunt ratione naturae humanae, nego: si sumatur specificative, idest, ille qui satisfecit pro nobis erat verus homo, licet etiam esset verus Deus, concedo: ut sic enim humanitas fuit principium quo satisfactionis; Verbum autem erat principium quod, non solum quatenus sustentabat naturam humanam, et erat principium quod actionum satisfactoriarum, quas ab eo assumpta humanitas eliciebat, ut principium quo: sed etiam quatenus idem Verbum ad illas easdem actiones concurrebat morali influxu conferens illis valorem summum, et extrinsece infinitum, scilicet tam seipsum, quam suas actiones offerendo et subiiciendo in obsequium Dei, simul et eisdem actionibus influendo illum valorem summum, quo revera erant digne, quae acceptarentur a Deo in satisfactionem pro omnibus nostris debitis.
SATISFACTIO CHRISTI NON FUIT FUNDATA IN GRATIA, ET LIBERALITATE CREDITORIS.
Probatur: Si Christi satisfactio fundata fuisset in gratia et liberalitate creditoris, maxime quia pendebat a gratia unionis: haec enim videtur necessaria, ut persona Verbi influeret valorem summum in suas actiones satisfactorias et meritorias: sed haec ratio non obest quominus satisfactio Christi facta fuerit ad strictos iuris apices, et independenter a liberalitate et gratia creditoris: igitur, etc. Probatur maior: quando gratuito donatum antecedit obligationem contractam de solvendo debito, tunc illud ex gratia creditoris comparatum non obest quominus actio satisfactoria et meritoria ex aequo premium possit promereri: quia cum debitor sit vere dominus illius, quod gratuito sibi donatum est, tunc censetur satisfacere creditori, quoties illud ipsum in illius dominium restituit: si enim Petrus, verbi gratia, antequam Iacobus debitum erga ipsum contraheret, illi dederit centum nummos, vel etiam post illius debiti contractionem, non tamen ea conditione, ut ex illis contractum debitum solvat, sed omnino absolute, et absque respectu, Petrus poterit ex iustitia debitum solvere, restituendo illos centum nummos in dominium et possessionem creditoris: quia cum esset illorum dominus, dominium istud, et possessionem in creditorem transfert: igitur licet Deus Christo concesserit gratis unionem hypostaticam, cum haec gratia collata sit omnino antecedens, revera Christus erat dominus illius status divini, et omnium operationum, quas ut Deus-homo poterat elicere; et subinde eliciendo illas operationes, et eas submittendo Deo, revera debitum nostrum absque ulla creditoris gratia, et remissione solvebat. — Deinde, ad satisfactionem de rigore iustitiae requiritur dumtaxat, quod non fundetur in gratia creditoris, quatenus illa gratia suppleret defectum valoris satisfactionis, et ita acceptaretur valor operis ultra id quod mereretur: at satisfactio Christi, licet fundetur in gratia unionis, haec tamen gratia non supplet illius dignitatis defectum, nec Deus acceptat opera Christi ultra illorum valorem: sed potius dat operibus humanitatis dignitatem, et valorem non solum adaequantem, sed etiam superexcedentem iniuriae gravitatem: igitur talis gratia non obstat satisfactioni ad strictos iuris apices. — Denique, gratia unionis non est simpliciter facta Christo quatenus erat Deus-homo, sed dumtaxat humanitati, cui Verbum divinum seipsum communicaverit hypostatice: sed satisfactio non fuit exhibita per ipsam humanitatem seorsim, sed praecise per Christum, quatenus est Deus-homo: igitur non satisfecit sub ea ratione, qua gratia ei erat concessa.
Dices 1. Quando aliquis dat alteri unde debitum sibi solvat, tunc illa solutio non potest censeri ex rigore iustitiae: sed Deus concessit Christo humanitatem, et personam Verbi, per quas operationes satisfactorias elicuit, et nostrum debitum solvit: igitur illa solutio non fuit ex rigore iustitiae. — Distinguo maiorem: si conferendo illud donum non concesserit etiam illius dominium, concedo: si utrumque largitus fuerit, nego. Deus autem conferendo vel humanitatem, vel Verbum, seu potius donando ei statum illum Dei-virilem, dedit etiam illius status dominium; Christus enim erat dominus suarum operationum, et poterat pro libito illas exercere vel non exercere: ac subinde poterat per illas operationes pro nostris peccatis debitam satisfactionem impendere. His adde, satisfactionem Christi Domini ita fundari in gratia unionis et Incarnationis, et virtute illius sic fieri, ut haec unionis gratia non fuerit donata humanitati eo fine, ut satisfaceret: quippe cum, ut probabilibus intra, Deus decreverit Mysterium Incarnationis ante previsum Adae peccatum: unde, sicut cum aliquid solvitur ex acceptis a creditore non eo fine, ut satisfaciat, non impedit quin talis solutio sit ex stricta iustitia: etiam istud non impediet quominus Christi satisfactio talis censeatur.
Dices 2. Si Petrus debet Paulo viginti nummos sub ea conditione, quod solvat parem pecuniae summam sibi debitam, ista solutio fundatur in gratia creditoris, et consequenter non erit ex rigore iustitia: sed Deus Christo concessit statum Dei-virilem ea ratione, ut per illum sibi satisfaceret pro hominum peccatis: igitur satisfactio a Christo exhibita fundatur in gratia Dei, et non est ex rigore iustitia. — Nego minorem: et ratio disparitatis est, quod illa donatio viginti nummorum non efficit, at ista pecuniae summa transeat sub dominium Petri: unde tantum est larvata et supposititia donatio, et dumtaxat debiti relaxatio. Secus est autem de operibus Christi: quia licet ex Dei gratia eliciantur, revera tamen existunt sub dominio Christi, ratione libertatis creaturae; et ideo licet sint Dei dona, et supponant gratiam unionis, non propterea sunt gratuita donatio, sed iusta et aequa debiti solutio.
SATISFACTIO CHRISTI FACTA EST EX ALIIS INDEBITIS.
Probatur: Si opera Christi fuissent Deo debita alio titulo, quam satisfactionis, maxime titulo gratitudinis, aut obedientiae, aut iustitiae: sed neutrum horum potest affirmari. Non quidem titulo gratitudinis; quia debitum gratitudinis fundatur in mera libera et gratuita concessione beneficii facta a donante: atqui nullum fuit beneficium gratuitum a Deo concessum Christo Domino, ut Deo-homini; nam si quod fuisset, maxime gratia unionis: at haec gratis collata fuit soli humanitati, non autem personae Christi: idem dicendum est de his, quae consecuta sunt ad unionem, quia illa erant debita ratione unionis hypostaticae, et non pure gratuita: unde discrimen est inter gratiarum actionem Christi, et hominis puri, quod quanto magis purus homo gratias agit Deo, tanto magis ipsi obligatur, quia ipsa gratiarum actio est novum beneficium ipsi creaturae collatum ex divina largitate: at quando Christus Dominus gratias egit suo Patri, sive pro beneficio collato suae humanitati, sive pro aliqua alia re, nullum novum gratuitum accepit, sed debitum dumtaxat suae dignitati. — Neque etiam titulo obedientiae: tunc enim aliquis sua opera absolute debet alteri titulo obedientiae, quando non est in eius libertate id quod praecipitur libenter acceptare, vel non acceptare: at Christi obedientia non fuit huiusmodi: liberrimus enim erat ad acceptandum, vel non acceptandum Dei mandatum, ut colligitur ex illis verbis Psal. 39. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam; Deus meus volui: et legem tuam in medio cordis mei: necnon ex illo Isaiae 32. Oblatus est quia ipse voluit. — Non denique titulo iustitiae, quia si quis esset titulus, maxime iustitiae potentialis, qualis est religio: at ratione illius tituli Religionis, Christus praecise non deberet sua opera Deo novo ac speciali debito, quia titulus ille, quando non multiplicat materiam, non infert novum debitum, nec consequenter exigit peculiarem solutionem, ac subinde una actione tam ipsi, quam et alteri titulo potest satisfieri: quia non multiplicentur debita, sed dumtaxat confirmatur eiusdem debiti solvendi obligatio. Unde licet operationes Christi Deo essent debita titulo religionis; nihilominus poterant etiam impendi in satisfactionem, quia tituli illi religionis, et satisfactionis cadebant supra easdem operationes.
Obiicies. Deus potuit exigere a Christo Domino ut singula sua bona opera eliceret ob motivam gratitudinis propter beneficia sibi divinitus collata: igitur per ista opera iam aliunde debita Deo non potuisset Christus satisfacere. — Respondeo: hic dumtaxat esse difficultatem de satisfactione, prout a Christo Domino exhibita est, non vero prout alio modo praestari potuit. Certum est autem, quod de facto Deus non exegerit ut Christus omnia sua opera exerceret titulo gratitudinis; quippe talis obligatio nullibi in Scripturis legitur. Imo etiam si Deus haec legem praescripsisset, nihilominus adorandus ille Salvator potuisset condigne pro nostris debitis satisfacere: quippe omnia divina beneficia ipsi collata longe sunt inferioris dignitatis et excellentiae, quam sint actiones et eius opera, quia cum procedant a persona Verbi, tanquam a principio quod, inde divinam aliquam, et infinitam, saltem extrinsece, excellentiam et dignitatem eliciunt, qualis non reperitur in omnibus donis Christo collatis: ista namque omnia, puta gratiae, scientia, etc. omnino creata sunt, et finita. Hinc consequens est, quod Christus per opera sua meritoria sic potuerit satisfacere cuilibet debito gratitudinis pro omnibus et singulis beneficiis acceptis, ut etiam per eadem opera, tamquam indebita, adhuc potuerit ex stricta iustitia pro debitis omnium hominum satisfacere.
Instabis. Quando beneficium collatum est tantum summum intensive, ut Deus absoluta sua potentia maius et praestantius conferre non possit, quantumcumque perfectus eliciatur actus gratitudinis ab accipiente beneficium, non potest beneficii dignitatem excedere, nec consequenter ex stricta iustitia offerri et impendi Deo in satisfactionem pro debito alieno: at unio hypostatica est beneficium omnium praestantissimum, quod Deus conferre potest absoluta sua potentia: igitur omnis actus gratitudinis, quem Christus propter illud beneficium potest Deo referre, istius beneficii dignitatem non excedet, nec consequenter in satisfactionem pro altero debito poterit impendi. — Distinguo maiorem: si beneficium istud summum ei conferatur, qui habet praecipuas partes in satisfactione, et eam impendere debet per modum principii quod, concedo: si tantum ei conferatur, qui in impendenda satisfactione minus praecipuas partes obtinet, et ad eam se habet dumtaxat per modum principii quo, nego. Certum est autem, quod beneficium et gratia unionis collata sint dumtaxat humanitati Christi, quae in satisfactione habet tantum rationem principii quo; non vero Verbo divino, cui in satisfactione competit ratio principii quod: tum quia est suppositum ipsius naturae, a qua illa satisfactio exhibetur: tum quia valorem summum operibus satisfactoriis impendit: igitur quamquam humanitas ex se non posset debite satisfacere per actus, qui iam Deo deberentur titulo gratitudinis propter summum beneficium gratiae unionis sibi concessae, inde non est consequens, quod Christus secundum se totum consideratus, maxime ratione personae Verbi, non possit per actus iam titulo gratitudinis debitos ratione gratiae unionis concessae humanitati, etiam satisfacere Deo pro debitis alienis.
CHRISTI SATISFACTIO ERAT AD ALTERUM.
Probatur: Illa sufficienter est ad alterum, quae est inter distinctas naturas; quarum una habet rationem debitoris, alia vero rationem creditoris: sed Christi satisfactio intercedit inter humanam naturam, et divinam; quarum illa habebat rationem debitoris, haec vero rationem creditoris: nec requiritur, ut cum distinctione naturarum sit etiam personarum distinctio; ea enim distinctio sufficit ad rationem iustitiae, quae sufficiens est ad distinctionem iurium: sed salvatur distinctio iurium posita sola distinctione naturarum; ubi enim sunt diversae naturae, sunt etiam diversae voluntates, et libertates, quarum ratione sunt distincta dominia: igitur illa naturarum distinctio sufficiebat in Christo, ut illius satisfactio esset ad alterum. — Confirmatur: non magis requiritur ad satisfactionem rigorosam, quod intercedat inter personas distinctas, quam requiratur ad quamlibet satisfactionem: sed Christus (ut diximus in praecedenti Quaest.) habebat alteritatem sufficientem, ut Deo aliquam satisfactionem impenderet: ergo etiam ut satisfaceret ad strictos iuris apices. — Deinde, non requiritur maior distinctio inter extrema iustitiae, quam inter servum et dominum: sed distinctio realis naturarum in eodem supposito sufficiebat, ut unus et idem Christus esset simul servus et dominus: igitur etiam sufficiebat, ut satisfaceret. — Denique, si Christus assumpsisset duas humanitates, posset actum iustitiae commutativae inter illas duas humanitates exercere, quia licet unicum fuisset suppositum realiter, fuisset tamen duplex virtualiter, quia gessisset vices duorum suppositorum humanorum; quidni ergo pariter Christus in humana, et divina natura existens, potuerit exercere actum iustitiae erga seipsum, ut existentem in altera?
Obiicies 1. Satisfaciens debet esse alter ab eo, cui fit satisfactio: at Christus non est alter a Deo, cui satisfactionem impendit, cum ipsemet sit Deus, et satisfecerit, ut Deus-homo: igitur eius satisfactio non erat ad alterum. — Distinguo maiorem: debet esse alter, tam secundum omnem sibi propriam naturam, quam secundum personam, nego: debet esse alter, saltem secundum aliquam naturam sibi propriam, concedo. Licet autem Christus Dominus non sit alter a ratione naturae divinae, necnon et personalitatis Verbi; tamen habet illam alietatem, seu rationem alterius, iure naturae humanae sibi propriae, quae alteritas sufficit ad veram et strictam satisfactionem: quia stricta iustitia solum postulat, ut satisfactio sit ad alterum, ut nempe fiat per bona, quae sint distinctorum iurium et dominiorum a iure et dominio creditoris. Unde cum Christus ratione naturae humanae habeat ius et dominium in actiones liberas, quae omnino distinctae sunt a Deo, cui satisfactio debetur, ideirco per eas revera Deo potuit satisfacere.
Instabis. Ad satisfactionem ex stricta iustitia non solum sufficit alteritas ex parte naturae, sed praeterea requiritur etiam ex parte suppositi, ut constat etiam ex Aristotele, et aliis Philosophis, qui communiter explicant hanc alietatem in iustitia per distinctionem suppositorum: igitur cum Christus solum habuerit alteritatem ratione naturae, non potest censeri Deo satisfecisse ad strictos iuris apices. — Nego antecedens, et ad eius probationem dico, Aristotelem, et alios Philosophos ideirco explicare illam alteritatem necessariam ad strictam iustitiam per distinctionem suppositorum, quia loquuntur de actibus istius iustitiae, prout communiter et ordinarie exercentur ab hominibus habentibus distinctas naturas, et supposita distincta, quia naturaliter fieri nequit, ut idem numero suppositum sustentet diversas naturas. At quia fides Catholica docet idem numero suppositum Verbi divini sustentare simul duas naturas liberas, in quibus deprehendimus sufficientem distinctionem dominiorum et iurium, ratione quorum possunt mutuam aliquam obligationem inire, quae sufficiat ad perfectum contractum iustitiae; inde fit, quod illa naturarum distinctio sufficiat pariter ad instituendam perfectam rationem debiti, et solutionis.
Urgebis. Potissima ratio, praecipuusque valor satisfactionis Christi peti debet ab eius supposito, ut mox diximus: at ut sic, non habet sufficientem alteritatem ad strictam iustitiam desiderandam, siquidem satisfactio Christi Domini non tantum impendi debebat personae Patris, et Spiritus sancti, sed etiam ipsius Filii, quae speciali titulo, ut diximus, per hominum peccata fuit laesa: igitur Christi Domini satisfactio non habuit sufficientem alteritatem ad strictam iustitiam: siquidem unius ad seipsum non potest esse stricta iustitia. — Nego minorem, et eius probationem distinguo: unius ad seipsum secundum unam eandemque omnino naturam liberam, et secundum eadem iura et dominia non potest esse satisfactio ex stricta iustitia, concedo: secundum distinctas naturas liberas, et diversa rerum dominia, nego. Unde cum Christus in eodem supposito duas habuerit naturas liberas, quibus inerant iura et dominia distincta, hinc est, quod potuerit sibi satisfacere. Inde etiam, quod satisfactio exhibita a Christo non fuerit primario et per se facta tribus divinis personis, sed Divinitati: nam, ut ait S. Paulus 2. ad Cor. 5. Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ubi particula Deus, ut explicat S. Ambrosius lib. 3. De Fide, cap. 5. idem significat ac ipsa Divinitas, Hoc est, inquit, ibi sempiterna Divinitas: igitur cum Christi satisfactio facta fuerit primario ipsi Deo; secundario vero tribus divinis personis; inde est, quod Verbum divinum ratione naturae humanae sufficientem habuerit alteritatem ad strictam iustitiam; quippe natura humana omnino distincta erat a divina.
DEUS EX PACTO INITO NON POTERAT CONGRUE RECUSARE CHRISTI SATISFACTIONEM.
Probatur, quia (ut diximus) Christi satisfactio non solum erat condigna, et ad aequalitatem, sed etiam superexcedens, et ad abundantiam: ergo non erat unde Deus illam recusaret. Patet consequentia: tunc enim respui non debet satisfactio, quando non solum aequivalet debito, sed etiam illud excedit secundum conventionem factam: at Christi satisfactio, quae Deo impendebatur ex pacto, longe excedebat nostrum debitum: igitur non erat unde Deus illam recusaret.
Dices. Tunc recusari potest satisfactio, quando non exhibetur ab ea persona, quae debebat satisfacere: sed satisfactio Christi non fiebat ab illa persona, quae debebat satisfacere; nam Christus non erat persona rea, quae propter proprium peccatum non posset veniam consequi, nisi vel satisfaceret, vel gratuito Deus offensam illi condonaret: igitur Deus poterat iuste illius satisfactionem respuere. — Distinguo maiorem: si creditor non inierit pactum de condonando peccato ob satisfactionem alterius, concedo: si tale pactum inierit, nego. Deus autem spoponderat se nobis condonaturum omnia debita, si Christus pro nobis satisfactionem impenderet: igitur non poterat illam recusare, maxime cum illa satisfactio non solum debitum aequaret, sed etiam illud longe excederet.
Quaestio V: Utrum revera peractum sit incarnationis mysterium, et Iudaeis promissus Messias advenerit
NOTANDEM 1. Iudaeos illum hominem tot divinis promissionibus destinatum, tot expetitum votis, tot oraculis in veteri Testamento celebratum, appellare Messiam, quod ad hominum salutem et redemptionem a Deo mittendus esset: eum vero Graeci, Latinique Christum, hoc est, unctum nominant, quod non solum Rex et Sacerdos, sed etiam Deus-homo, ac Divinitatis oleo perunctus esse deberet. Cuius notionem Tertullianus accurate delineavit in libro adversus Iudaeos, c. 6. Et quidem, inquit, imprimis quaerendum, an expectetur novae Legis lator, et novi Testamenti haeres, et novorum sacrificiorum Sacerdos, et novae Circumcisionis Purgator, et aeterni sabbati Cultor: qui legem veterem compescat, et novum Testamentum statuat, nova sacrificia offerat, et caeremonias antiquas reprimat, et circumcisionem antiquam, cum solo sibi sabbato compescat, et novum regnum, quod non corrumpatur, adnuntiet. Quae omnia per Prophetas de Messia praedicta esse constat, ut ex sequentibus manifestum erit.
NOTANDUM 2. Constantissimum esse apud omnes, qui christiano nomine gloriantur, revera Messiam venisse. Haec namque veritas christianae Religionis, ac fidei caput est et fundamentum, nec solum in omnibus fidei Symbolis ac definitionibus stabilitur, sed etiam apertis novi Testamenti oraculis comprobatur: nam Ioan. 4. mulieri Samaritanae dicenti, Scio quia Messias venit, qui dicitur Christus: Dixit ei Iesus, Ego sum, qui loquor tecum. Quapropter adorandus ille Salvator non immerito beatum praedicet Petrum Apostolum, quod publico testimonio confessus fuerit, Tu es Christus Filius Dei vivi: nam, ut ait Ioan. 17. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum. Ad Iudaeorum igitur tum frangendam pervicaciam, tum caecitatem illuminandam dumtaxat convertenda est praesens Quaestio, in qua e sacris veteris Testamenti litteris, ac oraculis, Messiam iamdudum advenisse demonstrandum est.
NOTANDUM 3. Promissiones, quibus Messias in veteri Testamento nuntiatur venturus, esse in duplici differentia: aliquae enim leguntur simpliciter factae sine ulla temporis designatione, ut cum Moyses dixit populo, Deuteronomii 18. Prophetam de gente tua, et de fratribus tuis suscitabit tibi Dominus Deus tuus. Et Abrahamo Deus repromisit Genes. 18. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Cuiusmodi sunt etiam omnia illa vaticinia, quae Messiae nativitatis locum, et modum, conversantis doctrinam, virtutem, et potentiam, morientis voluntariam oblationem, ac invictam constantiam; resurgentis maiestatem, et in caelos ascendentis triumphum praesignant, ut legere est, tum in libris Moysis, tum in libris Prophetarum; maxime vero in Psalmis, quorum plurimi de Christo conscripti sunt. Aliquae vero promissiones factae sunt cum aliqua certa temporis designatione, non tamen ita perspicua, ut omnem dubitationis locum auferat; nec etiam ita obscura, et involuta, ut efficax ad comprobandum Christi adventum non subministret argumentum. Huius autem duplicis generis promissiones usurpabimus, et discutiemus in praesenti Quaestione, tribus distinguenda Conclusionibus.
Conclusio prima. — MESSIAM DIVINITUS REPROMISSUM IAM ADVENISSE, SATIS APERTE COLLIGITUR EX IACOBI MORIENTIS VATICINIO, Gen. 49.
Probatur: Nam sanctissimus ille Patriarcha, cum morti proximus paternam benedictionem filiis suis impenderet, et divino afflatus Spiritu, ac mente praesaga futurorum, quid peculiariter uniuscuiusque posteris Deus praestiturus erat, denuntiaret; aperiens quanta foret in Iuda filios effundenda Dei benignitas et munificentia, inter plura, quae spondet, ait, Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium: velut habet Hebraica Editio (quam usitato charactere, in gratiam Lectoris, subiicio) To iasour sebeth mi oula, ou mehokek mibben rayeliou ad ki iabo siloh relo ilchat iammim. Hoc est, ut interpretantur Barradius, et noster Galatinus l. 1. c. 1. Non recedet sceptrum de Iuda, et Scriba, sire Legum lator de medio pedum eius, donec veniat Siloh (id est pacificus, vel Messias) cui nationes servient. Vel, ut fert Chaldaica paraphrasis, Non auferetur, qui facit potestatem, de domo Iuda, et Scriba de filiis filiorum eius, usque in saeculum, donec veniat Messias, cuius est regnum, et ei obedient populi. Vel denique, ut habent Septuaginta Interpretes, Non deficiet Princeps ex Iuda, donec veniant quae reposita sunt ei; idest, donec adveniant summa et eximia dona ac bona, quae per Messiam ex tribu Iuda oriundum humano generi sunt conferenda, ut legit S. Augustinus lib. 12. Contra Faustum, cap. 42. Vel, ut ferunt alii codices, donec veniat, cui repositum est; idest, donec veniat ille, cui repositum est regnum totius mundi, ut explicant Origenes lib. 4. Periarchon, et Sanctus Cyrillus Contra Iulianum, lib. 8. Non per vim, inquit, Prophetae accersitae sunt gentes, neque etiam per Moysem, vel aliquem alium: sed Christo potius repositum fuit, ut imperaret, non iam soli Iudaeae, sed omnibus gentibus, etc. Quae omnes lectiones in hoc unum conspirant, et collineant, ut significent auctoritatem regendi ac ferendi leges non prius a tribu Iuda auferendam, quam repromissus Messias advenerit. Ex quibus sic argumentari licet: non debuit prius deficere ex tribu Iuda regia, ac legislativa potestas (ex quo semel ad eam convolavit), quam Messias praenuntiatus advenisset: at ab annis 1675. et amplius, utraque illa potestas, et auctoritas penitus defecit; quippe iam pridem nulli Reges, nullique Legislatores extant, qui vel ex alia Israëlitica tribu Iudaeis imperent: quinimo omnes ad unum apud externas nationes sub dura (Apologet. cap. 21.) dispersi, palantes, et caeli, et soli sui extorres vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege, quibus nec advenarum iure terram, patriam saltem vestigio salutare conceditur: igitur ut firma sit et constantissima illius vaticinii veritas, oportet quod Messias venerit. — Confirmatur hoc exemplo: Si Deus fulgentissimam facem e turri ostentans dixisset, eam non extinguendam donec veniret Messias; qui illam extinctam videret, nonne protinus recte colligeret Messiam iam venisse? At Deus sceptri Israelitici fulgorem veluti facem Iudaeorum oculis exhibuit, praenuncians, donec Messias veniret, illum non extinguendum: cum ergo fulgor ille sceptri Iudaici pridem extinctus sit, necessum est Messiam venisse. Huius efficacissimae rationis vim, ut elevent Iudaei, plura comminiscuntur effugia, quae claritatis, ac facilioris expugnationis gratia, ad tria potissimum capita revoco, et sub totidem § cum omnibus eorum diverticulis propono impugnanda.
§ I. — Primum Iudaeorum effugium est, quod in profato vaticinio nil quidquam de venturo Messia praenuntietur, quodque omnes illius oraculi particulas, et voces pravum in sensum detorqueamus.
Reponunt enim 1. Vocabulum Iasour non significare recessum, sed accessum; nam Sur significat declinare ad aliquem: inde Loth sic Angelos alloquitur: Suru na el beth gabdecem: idest, Declinate obsecro in domum pueri vestri. Hinc vocabulo Iasour utitur Moyses, cum ait Exodi 3. Vadam, et videbo visionem hanc magnam: ita quod praefati vaticinii sensus sit, sceptrum non prius accessurum ad tribum
Iuda, quam Messias venerit: quod utique, inquiunt, contigit, nam tot votis expetitus ille Messias, qui Israeliticum populum a duro captivitatis iugo liberaturus erat, fuit Salomon, qui ideirco Siloh, idest Rex pacificus dictus est: quippe eo nato David regnum Israeliticum universum obtinuit, et omnes Iudaeorum intensissimos hostes expugnavit: ipso autem imperante Salomone Iudaei summa securitate ac pace donati sunt, ut referunt 3. Regum cap. 4. his verbis, Habebat pacem ex omni parte in circuitu: habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. — Verum hanc expositionem omnino inanem esse, ac cum praefato vaticinio nullatenus cohaerere, constat ex omni parte: Primo namque verbum Iasour equidem significat nonnumquam accedere sicut et recedere: at conveniunt omnes Hebraei verbum istud accessum denotare dumtaxat, quando praefixam habet praepositionem el correspondentem praepositioni ad, quae accusativum regit, et accessum indicat; dum vero copulatur praepositioni mi, aut min, quae est indicativa, aut directiva ablativi casus, et correspondet de, ex, aut e, tum significat recessum seu elongationem: quemadmodum apud Latinos verbum declino regit ablativum cum praepositione a, et accusativum cum ad: dicimus enim declino a te, et declino ad te. Habet autem verbum istud Iasour praepositionem min praefixam in praefato vaticinio; ac subinde significat recessum Israelitici sceptri a tribu Iuda. — Deinde, falsum est, quod David obtinuerit sceptrum Israeliticum dumtaxat nato Salomone: nam, ut refertur lib. 2. Reg. cap. 5. in Hebron regnavit super Iudam septem annis, et sex mensibus, priusquam salutaretur Rex super universum Israel: similiter plurimis annis regnavit super omnes Israelitas, variosque eorum hostes expugnavit priusquam nasceretur Salomon: ac subinde falsum est sceptrum accessisse ad tribum Iuda tantum eo tempore, quo natus est Salomon. — Adde quod caeterae eiusdem vaticinii particulae non conveniant ullatenus Salomoni, quippe ipse non fuit expectatio gentium; siquidem nihil boni, ac beneficii eis contulit; nec pariter eius regnum perpetua tranquillitate, et felicitate donatum est; nam lib. 3. Reg. cap. 12. conqueruntur Israelitae apud Roboam eius filium, Pater tuus durissimum iugum nobis imposuit: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi: et ibidem refertur, quod cum gratum responsum a Roboam non obtinuissent Israelitae, decem tribus ab eo recesserunt, et sibi praefecerunt Regem Ieroboam, sicque ab eo tempore divisum fuit regnum Israelitarum; ita quod duae dumtaxat tribus, nempe Iuda, et Beniamin famulata sint Roboam, et eius posteris: caeterae vero decem declinaverint ad Ieroboam, eiusque successoribus servierint usque ad earum exterminium per Assyrios.
Reponunt 2. Vocabulum Scebeth, aut Scereth, non significare sceptrum, sed virgam, non quidem principatus et dominationis, sed doloris et tribulationis, ita quod Prophetae sensus sit: non recedet virga tribulationis a Iuda, donec veniat Messias: at usque modo Iudaei ubique gentium dura servitute premuntur, et sub tribulationis virga gemunt: igitur Messias nondum venit. — Contra primo, omnes Hebraei, qui sua lingua Dictionaria ediderunt, fatentur vocabulum Scereth plerumque significare sceptrum; nam eo utitur David Psalmo 44. cum ait, Virga directionis, virgae regni tui, quod certe nihil aliud, quam sceptrum denotat. Secundo, de ea virga sermo est in isto vaticinio, quae respectiva est ad Ducem: nam habetur, non auferetur virga, et Dux: at virga ducis est virga principatus et dominationis: igitur noster interpres merito per virgam, sceptrum significari dixit. Tertio, non potest intelligi virga tribulationis illo vaticinio expressa, si caetera omnia, quae in illa benedictione efferuntur nihil infaustum, sed omnia Iudae, ac eius posteris felicia ac fortunata praenuntient: at ita est; nam in antecedentibus legimus, Iuda, te laudabunt fratres tui, manus tua in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. In sequentibus autem, Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum: pulchriores sunt oculi eius vino, et dentes eius lacte candidiores. Quibus verbis non solum designatur Messiae venturi eximia pulchritudo, sed etiam ipsi subditi populi felicitas et ubertas praedicitur. Quarto, si venire debuit Messias cum defecit virga tribulationis ab Israelitico populo, iam pridem venisse dicendus est; enimvero Iudaei diutissimo tempore, maxime a Davide usque ad Sedeciam, scilicet fere per 500. annos soluti sunt a captivitate, et tribulationis virgam excusserunt; tantum enim abest, ut ab aliis captivi detinerentur, quinimo exteros, et vicinos populos, maxime vero Idumaeos, sibi subditos et tributa pendentes habebant. — Nec refert, quod illo ipso tempore plurimis bellis fuerint divexati et gravati; nam non propterea in captivitatem fuerunt adacti, nec perpetuo sub tribulationis virga gementes, maxime pluribus annis sub regno Salomonis, quamdiu scilicet ille fidelis Dei cultor extitit; etenim 3. Regum c. 5. ipsemet testatur, Requiem dedit Deus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. Denique non solum praedicitur virgam non esse auferendam, sed etiam non esse amovendum Legislatorem ab Israelitico populo, donec venerit Messias: at Iudaei fateantur necesse est, eos pridem nullum habuisse Legislatorem, qui ipsis sanctissimas leges praescribat, et illos in pace, ac morum sanctitate contineat: igitur necessum est, quod pridem Messias venerit.
Reponunt 3. Vocabula Mehokek, idest Legislator, et Mibben rageliou, idest de medio pedum, perperam a nobis accipi, dum in Vulgata legimus, nec dux de femore eius. Nam R. Beecha dicit, praefatis verbis significari illum Legislatorem, seu pacificatorem, formandum esse ex mulieris sanguine menstruo; vult enim vocabulum Siloh deduci ex altero, quo Hebraice sanguis menstruus significatur. — Verum, praeterquam quod omnes prorsus editiones et lectiones, tam Hebraica, Samaritana, Arabica, et Septuaginta Interpretum, nec non et paraphrasis Chaldaica, et Hierosolymitana eo modo, quo nostra Vulgata editio praefata vocabula efferunt, nempe quod non deficiat dux, seu Legislator de femore, vel de medio pedum, certum est, quod praefata istius Rabini interpretatio nobis non adversetur; quinimo significet Messiam formandum esse dumtaxat ex mulieris sanguine, absque ullo virili commercio: quod utique mirum in modum convenit adorando Salvatori, qui formatus est ex Virgine, non quidem menstruo (quem omnes medici ad generationem minime deservientem affirmant), sed purissimo sanguine.
Reponunt 4. Maximamque vim faciunt, et operam navant in detorquenda significatione vocabuli Siloh, nam, ut refert Galatinus noster l. 1. c. 1. aliqui isto nomine significari volunt oppidum Silo, in quo tabernaculum, et arca foederis erant reposita, et ideirco locus iste apud Israelitas adeo devotionis causa undique convolantes in summa erat veneratione et gloria. Hinc vaticinium interpretantur de Saule, quem volunt in Regem inauguratum esse in oppido Silo, sceptrumque transtulisse ex tribu Iuda in tribum Beniamin, ex qua erat oriundus. — Verum haec interpretatio facile evertitur, primo quia verba illius vaticinii ipsi directe adversantur non enim dixit Iacob, non auferetur sceptrum, donec veniat aliquis ungendus in Silo, sed donec veniat ipse Siloh. Adde quod antecedentia, et subsequentia verba satis aperte demonstrent, oraculum istud nulla ratione de loco aut oppido esse intelligendum. Secundo, Saul non est creatus Rex in Silo, sed in Maspha, et in Gialgala, unctus autem a Samuele olei lenticula in Ramatha. Tertio, Saulis tempore non fuit ablatum sceptrum a Iuda, quippe ante ipsius inaugurationem Iudaeis praeerat Samuel de tribu Ephraim, et ante ipsum imperabat Heli summus Sacerdos, quem praecesserunt plurimi Iudices, ex quibus duo dumtaxat erant oriundi ex tribu Iuda: siquidem Iosue, qui primus post Moysen iudicavit et imperavit, erat ex tribu Ephraim; Aod vero secundus Iudex erat ex tribu Beniamin. Debbora, et Baruc pariter ex aliena tribu, illa ex tribu Ephraim, hic ex tribu Nephtali, ut patet Iudic. 4. v. 3. et 6. Gedeon ex tribu Manasse, ut constat Iudic. 6. 15. post quem regnavit eius filius Abimelech, quo mortuo surrexit Thola eius patruus, qui erat ex tribu Issachar, ut patet Iudic. 10. post quem imperavit Iephte de tribu Manasse. Post eum iudicavit Samson de stirpe Dan: ex quo inferendum est duos tantum ex iudicibus fuisse de tribu Iuda, nimirum Othonielem filium Caleb, et Abesam.
Urgent alii: Per Siloh id intelligitur, quod occubuit et cecidit, quando sceptrum accessit ad tribum Iuda; nam vocabulum Sabo in vaticinio positum significat cadere, vel occidere: at dum David electus est in Regem, et per eum regia dignitas ad tribum Iuda fuit deportata, tunc omnis gloria oppidi Silo cecidit, et extincta est, quippe arcam foederis inde asportari iussit David in Sion civitatem suam: unde illud Psalm. Repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraim non elegit: sed elegit tribum Iuda, montem Sion, quem dilexit, et paulo ante dixerat, Repulit tabernaculum Silo. — Verum in meridie oportet coecutire quisquis hanc interpretationem comminiscitur; nam 1. Paralip. cap. 13. Legimus, Ascendit David, et omnis Israel ad Collem Cariathiarim, qui erat in Iuda, ut afferrent inde arcam Domini Dei, etc. igitur tunc arca illa non erat in Silo: imo inde plusquam 80. annis ante fuerat deportata, ut refertur, 1. Reg. 4. dum videlicet capta fuit a Philisthaeis. Hoc effugio depulsi, aliud quaerunt in Rege Ieroboam, quem aiunt in Silo coronatum, et a tribu Iuda in tribum Ephraim, e qua genus ducebat, sceptrum transtulisse; decem enim tribus a Regibus Iuda, ad Ieroboam defecerunt. — At coecutientium hoc est effugium, qui qua effugiant non vident. Nam Ieroboam non est creatus Rex in Silo, sed in Sichem, ut colligitur ex 3. Reg. 12. Deinde Ieroboam non abstulit regnum Regibus Iuda; quamvis enim decem tribus illum secutae fuerint; Reges tamen e tribu Iuda ad captivitatem usque Babylonicae Reipub. clavum tenuere. Praeterea, ut iam supra diximus, non habetur in vaticinio, non auferetur sceptrum, donec aliquis veniat in Silo, sed: donec veniat Siloh. — Aliud diverticulum quaerunt aliqui, contendentes nomine Siloh significari Ahiam Silonitem, qui 3. Reg. cap. 11. occurrens Ieroboam scidit pallium suum in duodecim partes, Et ait ad Ieroboam: Tolle tibi decem scissuras, haec enim dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. Ita quod contendant verba illius vaticinii esse, quod sceptrum Israeliticum permansurum esset in tribu Iuda, donec veniret ille Propheta Silonites. — Verum incidunt in Syllam cupientes vitare Charybdin: nam vaticinium aperte significat hominem nomine Siloh expressum, non vero aliquem ex vico Silo oriundum. Insuper, licet per illius Ahiae vaticinium, imminutum fuerit ac divisum imperium, et regnum cui praerant Reges ex tribu Iuda oriundi; tamen ab ea non est ablatum omnino sceptrum; imo in ea perseveravit plurimis annis, nec esse desiit, nisi diutissime post extinctum omnino Regnum Israeliticum, quod, iuxta vaticinium Ahiae, Ieroboam fuerat auspicatus.
His itaque omnibus effugiis praeclusis, ut istius oraculi veritatem, et efficaciam elevent, recursum habent ad infestissimum Iudaeici nominis hostem et expugnatorem Nabuchodonosorem, qui ad delendos Iudaeos missus est, et a Deo destinatus. — Verum ita coecutiunt, et divino nomini sunt rebelles, ut non animadvertant sceptrum Iudae non esse ablatum a Nabuchodonosore; cum post captivitatem Babylonicae Principes e tribu Iuda, ut Zorobabel, et alii, Reip. Israeliticae gubernacula tractarint. Praeterea, nec de hoste, Iudaeorumque eversore Nabuchodonosore, sed de Messia, Iacob vaticinabatur, ut Chaldaeus Paraphrastes docet: nec Nabuchodonosor Siloh dici potest, idest missus sive mittendus, per antonomasiam, sic enim hoc loco nomen missus, sive mittendus, intelligendum est per excellentiam usurpatum, quia sine ullo additamento ponitur, quasi dicat Iacob, non auferetur sceptrum, donec veniat ille mittendus per antonomasiam; ille desideratus, ille longo desiderio optatus, ille expectatio gentium. His adde, quae sequuntur, non Nabuchodonosori, sed Christo convenire, Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum, etc. Quibus verbis passio Messiae aenigmatice adumbratur. Insuper, ait Barradius: quid sanctissimo Patriarchae cum impio Nabuchodonosore, ut de illo in extremo halitu vaticinia ederet, populique sui, et Iudae, quem laudabat, eversorem missum a Deo, et gentium expectationem appellaret? Aliae erant sanctissimi Iacobi cogitationes, alia suspiria, de mundi illo Redemptore, non de eversore; de misso a Patre ad servandos Iudaeos, non de impulso a superba dominandi cupiditate ad trucidandos; de optatissimo Redemptore, non de formidabili, atque execrando oppressore; de Rege caeli, non de Rege Babylonis; de Messia, non de Nabuchodonosore cogitabat. Messiam suspirabat, Messiam loquebatur, Messiam expectabat, unde illud ex imo pectore totum, salutare tuum expectabo, Domine: quae verba sic explanat praeclare
Chaldaeus Paraphrastes:
salutare tuum expecto, Domine, dixit Pater noster Iacob, non expecto salutare Gedeonis filii Ioas, quae est salus temporalis: neque salutare Samsonis filii Manue, quae est salus transitoria: sed expecto redemptionem Messiae filii David, qui venturus est ad accersendum sibi filios Israel, cuius redemptionem desiderat anima mea.
Haec ille, ex quibus est compertum, tum sancti Patriarchae desideria Messiam spectasse, tum Messiae salutem non esse temporariam, belloque partam, sed aeternam, sanguine effuso comparatam.
Non desunt qui recurrant ad nugatorias versiones praefati oraculi, quibus illius sensum depravare nituntur. Aliqui enim legendum volunt non auferetur, vel recedet tribus de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat Messias. Sic autem vertitur, eo quod dictio Hebraica Sebeth, aut Scereth, quam virgam, sive sceptrum interpretamur, non solum sceptrum significet, sed etiam Tribum. — At versio ista Messiam quoque venisse confirmat. Etenim ablata iam est Iudae tribus, et dux de femore eius, ex terra repromissionis: ergo iam Messias venit.
Sunt praeterea nonnulli, qui de sceptro tyrannorum vaticinium intelligendum putarunt, ita quod sit hic sensus, Non auferetur sceptrum tyrannorum de Iuda, donec veniat Messias. At perspicuum commentum est, tum quia multorum annorum spatio post obitum Iacob tribus Iuda principatum obtinuit, et ab omni tyrannorum principatu libera fuit: tum quia Iacob de sceptro tyrannico non loquitur, sed de sceptro Iudaico, ut verba plane ostendunt, Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, etc.
Addunt denique Iudaei, non auferendum sceptrum de tribu Iuda, ut detur alteri Israeliticae tribui, donec Messias venerit. — Verum, ait Barradius, quis non videat hanc responsionem a vaticinio longe aberrare? Quid? Auferetur sceptrum, ut detur alienigenis, non auferetur, ut detur alteri tribui. Novum Prophetam esse oportebat, qui novum vaticinium veteri adferret: at nihil minus, quam Propheta sunt Iudaei. Verus ergo sensus est, quem iam proposuimus, non auferetur imperium, et principatus a Iuda, donec veniat Messias. Ablatum principatum inficiari nequeunt Iudaei; ergo fateantur necesse est, Messiam iam venisse. His adde, quod peritissimi quique Iudaei istud oraculum aperte de venturo Messia explicent, ut maxime patet per Targum, id est, per Chaldaicam Rabi Onkelos translationem, nec non per Ionathan alterum Chaldaicae paraphrasis auctorem: idem aperte significat Paraphrastes Hierosolymitanus. Similiter in Talmud tractatu de Sanhedrim cap. 9. ubi agitur de nomine Messia, refertur, quod discipuli Rabbi Schela docent, quod illius nomen erit Siloh, sicut dictum est Genes. 49. Pariter in Bereschith Rabba, idest veteri commentario super Gen. explicans haec verba donec veniat Siloh, ait, Iste est Messias, et ad eum congregabunt se gentes, quia ipse iudicabit totum orbem: et hoc est, quod dictum Micheae 1. Et iudicabit inter gentes, et arguet populos multos, etc. Idem etiam constantissime docent R. Salomon Iarchi, et R. Kimki in libro Serassim, et plures alii celebres Iudaeorum Doctores. Ex quibus omnibus constat, vaticinium istud Iacobi de vero Messia esse intelligendum: et ideo perperam a Recentioribus Iudaeis praefata oraculi verba alium in sensum detorqueri.
Hinc alii Iudaei peritiores nobiscum sentientes, ista verba de Messia esse intelligenda, aliud sibi effugium quaerunt, ut probent praefatum Messiam ibi designatum non esse Iesum Nazarenum.
§ II. — Secundum Iudaeorum effugium, contendentium Messiam, vel nondum venisse, vel nequaquam fuisse venturum, vel eius adventum longe praecessisse Nativitatem Iesu Nazareni.
Reponunt 1. Atqui cum Rabbi Mose Aegyptio, apud Burgensem 1. part. Scrutinii dist. 3. nondum detectum esse sceptrum Israeliticum, nec ablatam esse regiam dignitatem de tribu Iuda, siquidem capita transmigrationis, quae remanserunt in Babylone, adhuc auctoritate quasi regia dominantur in Iudaeos sibi subditos. Addit Rabbi Beniamin in suo itinerario, se varias orbis terrarum partes peragrasse, et in plurimis regnis invenisse incolas Iudaicam religionem servantes, nec praescriptum in lege cultum per omnia Deo publice impendentes; imo unum potentissimum regnum perlustrasse, cuius Rex oriundus ex stirpe David tot divitiis, tantaque auctoritate ac virtute pollet, ut trecenta hominum millia possit ad arma colligere. — Verum quis tantillum in historiis gentium, et cosmographia peritus, non videat narrationes istas pura, putaque esse Iudaeorum figmenta, et pueriles naenias, quas nullo negotio dissolvere quilibet potest? Quantum ad primum caput, aperte constat post expugnatam a Vespasiano et Tito Iudaeam ac Ierusalem, Iudaeos nec in Babylone, nec ullibi terrarum ullam supremam auctoritatem in suos contribules obtinuisse. Fateor equidem, quod cum post expugnatos, ac funditus deiectos Iudaeos plurimi in Babylonicam civitatem et provinciam sese recepissent, eis permissum fuerit eligere, et habere unum ex suis, qui aliorum caput esset et rector in iis maxime, quae ad negotiationem et religionem spectabant: at Rector iste nec semper erat oriundus ex tribu Iuda, nec sceptrum tenebat, nec regiam auctoritatem obtinebat; imo cum aliis sub Caliphae Babylonici dominio lugebat: unde non Rex, sed dumtaxat appellabatur Patriarcha, eo scilicet nomine, quo nationum Principes donantur, 1 Paralip. 8. ubi de Filiis Beniamin dicitur, Hi Patriarchae, et nationum Principes, qui habitaverant in Ierusalem. His adde, quod circa decimum saeculum, haec qualiscumque dignitas et auctoritas, qua Iudaei potiebantur in Babylonica ditione omnino extincta fuerit, ac Iudaeorum Scholae et Academiae omnino eversae a Persis Califarum Babylonicorum dominationem et Imperium vastantibus. Oportet ergo fateantur Iudaei saltem illo tempore ablatum fuisse omnino sceptrum a tribu Iuda, ac proinde eos frustra Messiae adventum praestolari. — Quantum autem ad narrationem Rabbi Beniamin, dico illam non minus fabulosam esse, quam plurima alia, quae in Itinerario suo colligit et refert. Enimvero si talia regna extarent, quibus soli imperarent Iudaei, quomodo haec Christianorum, Turcarum, aut Persarum nullus aliquando detexisset, hoc ipso praesertim tempore, quo remotissimae, et hominibus prius ignotae nationes Americanae, et insulares compertae sunt, et deprehensae? qualiter solus ipse Beniamin ad haec penetrarit, nec ullum habuerit itineris socium, qui eadem cum ipso narraret? Quomodo Iudaei omnes, qui per Asiam, Africam, Europam palantes sub durac captivitatis iugo gemunt, non sese recipiunt in ista praestantissima regna, quibus summa pace, libertate, ac honorum copia donarentur? Quomodo tandem factum est, ut nullus ex illis florentissimis regnis Iudaeus aliquando ad nos adventarit, ut quid in eis geratur aperiret? Forte quia, ut narrat Beniamin, die dumtaxat sabbati aditus pateat ad ista regna, duabus ingentis magnitudinis arboribus mutuo suo complexu iter praebentibus per fretum, quod inter regna ista, et aliarum terrarum continentem interiacet, ne quis accensum ignem etiam in eis a longe possit detegere, nec ad ista regna pervadere. Quae omnia certe commentitia sunt, et fabulosa. Aptissime igitur Iudaeis convenit, quod ait Aschines Orator, Vanos homines cum aliquid mentiuntur, quaedam minime definita, et obscura loqui, ne redargui possint. Cui consonat Hebraeorum illud Proverbium, Qui vult mentiri, procul faciat testes suos.
Reponunt alii promissiones venturi Messiae dumtaxat esse conditionatas. Unde sic ratiocinantur: non potest inferri impletio promissionis, quae facta fuit sub conditione ponenda, quando illa conditio revera non fuit posita: sed Christi adventus promissus est sub conditione ponenda, quae non fuit posita: igitur illa promissio facta de venturo Christo non infert ipsum advenisse. Maior constat. Probatur minor: Messias repromissus non solum ortum ducere debebat ex tribu Iuda, sed etiam ex semine David, eiusque imperium in perpetuum prorogare, ut ipsemet David testatur Psalm. 131. Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam, etc. Cui concordat illud Luca 1. ubi de eodem Messia dicitur, Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus sedem David Patris eius: sed Messiae ortus ex semine David, et davidici imperii prorogatio usque ad illius Messiae nativitatem, pendebat ab aliqua conditione, quae non fuit posita, nempe facta fuit ex hypothesi, quod Davidis posteri cultores essent divinae legis, ut ipsemet David indicat eodem Psalmo, dicente Deo, Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec, quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam. Constat etiam ex oratione Salomonis, qua 3. Reg. c. 8. Deum ita precatur, Nunc igitur Domine Deus Israel, conserva famulo tuo David Patri meo, quae locutus es ei. 3. Reg. 8. per Nathan dicens, Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israel; ita tamen, si custodierint filii tui, ut ambulent coram me, sicut tu ambulasti in conspectu meo, etc. Sed tantum abest, ut filii David ad saeculum usque legem divinam exacte servaverint, imo Salomon ipse vix per triginta annos fidelis extitit: nam prioris in Deum observantiae prorsus immemor, ad idololatriam deflexit, quem exinde imitati sunt omnes illius posteri, dicente Scriptura sacra Ecclus. 48. Praeter David, Ezechiam, et Iosiam omnes peccatum commiserunt, nam reliquerunt legem Altissimi, Reges Iuda, et contempserunt timorem Dei: dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenae genti: ergo nedum peccaverunt, sed et in criminum vindictam a regno exciderunt. — Verum ex his solum inferre licet, quod sceptrum Iudaicum a familia Davidica, propter peccata debuerit excidere, non autem quod omnino defecerit ex tribu Iuda: regendi nempe auctoritas, sub his conditionibus, repromissa quidem fuerat familiae Davidicae, non vero tribui Iuda, ut constat ex verbis vaticinii.
Reponunt alii duos Christos, seu Messias esse promissos: alterum in quem conveniunt abiecta quaeque, et humilia de Christo praedicta sacris in Libris: alterum cui splendida, et magnifica omnia de eodem nuntiata tribuunt. Priorem nominant Messiam filium Ioseph: posteriorem Messiam filium Davidis. De utroque meminit R. Selomoh in Commentario ad Isaiae cap. 21. et 28, Qui effugerit gladium Messiae filii Ioseph, incidet in gladium Messiae filii David. Dicunt insuper Messiam filium Ioseph in certamine Gog, et Magog interficiendum esse, sed resuscitandum per virtutem alterius Messiae filii Davidis, qui redimet Israël, et eius regnum restituet: concedunt quidem primum iam advenisse: secundum autem adhuc venturum expectant. — Verum hoc capitale Recentiorum Iudaeorum effugium facile praeluditur; Scriptura namque nullibi duos Messias commemorat, sed eiusdem duplicem adventum, alterum quidem, ut Redemptoris in humilitate: alterum vero in maiestate, ut Iudicis. Quod utique egregie praenuntiat Isaias cap. 35. et 62. ubi praedicit Messiae contemptum, occisionem, resurrectionem, et omnium populorum ad ipsum conversionem. Neenon et Zacharias cap. 9. ubi ait:
Exulta satis filia Sion, iubila filia Ierusalem: ecce Rex tuus veniet tibi iustus, et Salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem Gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae, etc.
Quibus verbis Propheta aperte significat eundem Messiaem, qui pauper, abiectus, et humilis praedicatur, fore Redemptorem, Salvatorem, Regem, et Dominatorem totius mundi. — Unde quod Talmudistae huiusdem Messiae duplicem adventum agnoverint: nam ut narrat Galatinus lib. 1. cap. in Hidras Coheleth, idest in expositione Ecclesiastici, super illud, nihil novum sub sole, R. Barachias dixisse fertur: Redemptor ultimus revelatus est, et revertetur qui occultatus est. Id ipsum etiam habetur in libro Tamhuma, ubi duplicem Messiae adventum colligit ex Psalm. 126. maxime ex his verbis secundum editionem Hebraicam: Dum converteret Deus captivitatem Sion, eramus tamquam somniantes. Hinc implebitur risu os nostrum, et lingua nostra cantu: quae verba sic ibidem exponuntur:
Dum substrahet se Messias, ne sit in auxilium filiorum Israël, erimus omnes veluti somniantes, non dormientes, neque vigilantes. Quando vero revertetur, ostendetque seipsum eis, tunc implebitur risu os eorum, eruntque gaudentes, et verificabunt primum adventum ratione huius secundae ostensionis: et dicent: magnificavit Deus facere pro nobis.
Futilis est ergo, et omnino fictitia Recentium Iudaeorum de duplici Messia assertio.
Reponent nonnulli. Sceptrum ex tribu Iuda penitus ablatum fuisse tempore Babylonicae captivitatis: igitur vel Messias pridem venisse putandus est: vel ex praefato ratiocinio non potest certo eius adventus colligi. Probatur antecedens ex ultimo cap. Paralip. et ultimo Reg. ubi refertur qualiter vastata Iudaea, et Ierusalem una cum templo igne consumptis, omnes Iudaeos in Babylonem una cum suo Rege captivos traduxerit Nabuchodonosor. Tum ex vaticinio Ieremiae, cap. 22. qui Iechoniae Regi praedixerat, post vastationem Iudaeorum a Nabuchodonosore, non esse futurum virum, qui sedeat super solium David, et habeat ultra potestatem in Iuda. Tum denique ex Danielis 3. v. 38. Non est in tempore hoc Princeps, et Dux, et Propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, etc. — Verum respondeo primo, tempore captivitatis non penitus extinctam fuisse regiam Iudaeorum potestatem et auctoritatem, quamquam aliquandiu suppressa et oppressa tuerit: legimus enim ultimo cap. Reg.
Quod sublevavit Evilmerodach, rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Ioachim regis Iuda de carcere: et locutus est benigne, et posuit thronum eius super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone. Et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae. Annonam quotidie data est ei a rege per singulos dies.
Item in ista captivitate non extinctam fuisse, nec penitus ademptam a Iudaeis iudiciariam et legislativam auctoritatem, cuius tamen ablatio alterum erat adventus Messiae certum indicium in Iacobi vaticinio designatum: nam illo tempore penes Iudaeorum Iudices et Legislatores vigebat adhuc auctoritas reos damnandi ad mortem, ut constat ex Historia Susannae, Danielis cap. 13. ac proinde illo tempore non debuit venisse Messias, cuius dumtaxat adventus futurus erat post ablatam utramque auctoritatem, nempe regiam et legislativam. — Unde quod non ita diu post mortem Regis Ioachim Zorobabel ex tribu Iuda, et regio sanguine oriundus, populi Iudaici praefecturam obtinuerit, et delegatus tuerit a Cyro Persarum Imperatore post captam Babyloniam, ut Templum Ierusalem ex integro restauraret, ut legitur 1. Esdrae cap. 2. Non ergo penitus ablatum fuit sceptrum de Iuda, neque dux de femore eius in captivitate Babylonica.
Urgent. A soluta captivitate Babylonica ad Nativitatem Iesu Nazareni intercesserunt anni ferme 500: at in illo intermedio tempore non praefuit, nec imperavit Iudaeis aliquis ex tribu Iuda; nam brevi post Zorobabelem, Esdras, qui erat Sacerdos, et ex tribu Levi, supremum in Iudaeos, e captivitate ad propria dimissos, principatum obtinuit, ut legimus 1. Esdrae cap. 7. At ab eo usque ad Machabaeos quidem non referuntur in Scriptura Iudaeorum praefecti: verisimile tamen est tunc temporis imperasse summos Sacerdotes usque ad Hasmonaeos, seu Machabaeos, qui erant Sacerdotalis ordinis, et Levitici generis: igitur tunc penitus ablatum fuit sceptrum ex tribu Iuda: et subinde necessum fuit venisse Messiam paulo post solutam captivitatem, illumque Messiam repromissum, fuisse vel ipsum Esdram, vel Nehemiam, qui, ut legitur 2. Esdrae, impetratis ab Artaxerxe regiis litteris Ierosolymam civitatem, eiusque muros restituit. — Huic instantiae, quae capitalis est Recentium Iudaeorum, varie respondent Catholici Doctores: aliqui enim reponunt cum S. Cyrillo lib. 18. contra Iulianum, semper aliquos extitisse ex tribu Iuda, qui auctoritatem exercerent in Iudaeos, etiam Machabaeorum tempore, quamquam propter Persas Regio Diademate non uterentur, quia eo tempore maior auctoritas in Pontificibus residebat: Quomodo, inquit, cessasse dicitur regnum David in Sedecia, cum Zorobabel post captivitatis tempus in regni solio consederit, fueritque de tribu Iuda, et David, transmissumque sit sceptrum per posteros illius usque ad regnum Herodis, qui fuit ex Patre alieni- geno? — Respondent alii cum Genebrardo lib. 2. Cronologio, Machabaeos fuisse oriundos ex tribu Iuda secundum lineam paternam. Unde cap. 5. libri Machabaeorum de Machabaeis dicitur: Et viri Iuda magnificati sunt valde. Verum cum Machabaei fuerint Sacerdotes, certum est eos non potuisse originem ducere ex tribu Iuda: siquidem S. Paulus ad Hebraeos 7. negat Sacerdotium posse pertinere ad eos, qui erant de tribu Iuda, quod simpliciter et absolute intelligendum est, hoc est, secundum paternam originem, quocirca haec responsio minus videtur sufficiens.
— Respondent nonnulli cum SS. Epiphanio contra haereses, haeresi 22. Augustino lib. 13. De Civit. Dei, c. 15. necnon et cum Iosepho lib. 13. Antiquitatum Iudaicarum a cap. 15. Hebraeorum traditionem esse, quod Machabaei ex tribu Iuda oriundi erant secundum lineam maternam. Quam utique sententiam sequitur, et probat Baronius, initio tomi primi suorum Annalium, quadruplici ratione: Primo quidem, quia, ut referunt Iosephus, et Philo, Tribus Iudae et Levi invicem matrimonia inire poterant, ut etiam Exodi cap. 6. De Aaron, qui filiam Aminadab, nomine Elizabeth, in uxorem habuit. Similiter Ioiada summus Pontifex, ut legimus 2. Paralip. cap. 22. nupsit filiae Ioram Regis Iudae nomine Iocabeth. Subiiciunt etiam aliqui connubium Elizabeth et Zachariae matris Ioannis Baptistae. Verum haec Lucae 1. dicitur de filiabus Aaron, ac proinde ex tribu Levi. Igitur licet Machabaei secundum genus paternum fuerint oriundi ex Sacerdotali et Levitica tribu, idque de vice Ioiarib, ut testatur Iosephus lib. 12. Antiquitatum, cap. 8. nihilominus secundum genus maternum erant ex Tribu Iuda. Secundo, quia qui erant ex tribu Iuda, plerumque nomina propria Leviticae tribui usurpabant, et vicissim ex tribu Levitica oriundi, appellabantur interdum aliquo nomine proprio tribus Iudae, ut videre est in Genealogia Christi; nam aliqui ex eius progenitoribus appellantur Levi, Matathias, etc., constat pariter unum ex Hasmonaeis Iudam fuisse appellatum. Tertio, quia de Machabaeis dicitur lib. 1. cap. 1. Viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu Israel. Ubi signanter appellantur viri Iuda, non Iudaei, quo significatur eos non a Iuda duce, sed a tribu Iuda sic nominari. Quarto denique, quia nisi Machabaei fuissent ex tribu Iuda per lineam maternam, non potuissent absque tyrannidis et usurpationis nota supremam auctoritatem in Iudaeos sibi vindicare: igitur fatendum est eos ex tribu Iuda ex parte mulierum esse oriundos.
— Verum quam leves, et parum efficaces sint istae rationes facile demonstratur. Prima quidem, quia Sacerdotibus et Levitis non solum licebat ducere uxores ex tribu Iuda, sed etiam ex qualibet altera tribu, ut constat ex cap. 41. Ezechielis v. 22. ubi de Levitis et Sacerdotibus praescribitur: Viduam, et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israel: sed et viduam, quae fuerit vidua a Sacerdote, accipient. Insuper gratis asseritur aliquem ex Machabaeorum progenitoribus nupsisse mulieri ex regio sanguine, nulla siquidem auctoritate, nulloque testimonio id suadetur. Praeterea maternum genus pro nullo habetur inter Hebraeos, nec cuiusquam genealogia per mulieres contexta legitur: igitur quamvis Machabaei essent ex tribu Iuda secundum lineam maternam, id non sufficeret, ut ad eos ius regni proprie spectaret: nec consequenter, ut Iudaicum sceptrum propagaretur. Denique idcirco lib. Numerorum 36. Deus statuit, ut Israeliticae mulieres nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus, ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum; omnes enim viri ducent uxores de tribu, et de cognatione sua, et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient; ut haereditas permaneat in familiis, neque sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatae sunt: sed si ratione lineae maternae, et ex inito cum uxoribus Iudaicae tribus connubio, Machabaei supremam in Iudaeos potestatem fuissent adepti, migrasset cum uxoribus haereditas omnium maxima, nimirum suprema regendi ac imperandi potestas: igitur hac ratione Machabaei censeri non possunt, nec ex tribu Iuda, nec in illa tribu Iudaicum sceptrum propagasse.
— Verum refert, quod Christus solo materno genere tribum Iudam contigerit. Hoc enim ei fuit peculiare, quoniam ex sola Virgine absque ullo virili opere formatus est. Unde oportuit, ut ratione matris ad tribum Iuda spectaret, aut quod ex illa tribu propagatus non esset dicendus.
— Secunda ratio etiam minus est efficax, non enim apparet quamlibet tribum habuisse sibi peculiaria ac propria quaedam nomina. Adde quod unus ex Hasmonaeis appelletur Ionathas, quo nomine appellabatur filius Saul primogenitus, qui tamen erat ex tribu Beniamin.
— Tertia ratio pari facilitate refellitur: fieri enim potest, quod haec vocabula, viri Iuda, significent aliquos bellatores ex tribu Iuda oriundos, qui sub ducibus Hasmonaeis strenue ac feliciter pugnabant: aut, quod verius est, significant viros militares, quibus ipse Iudas et fratres eius imperabant. Ibi enim celebrantur Machabaei, et eorum milites supra quosdam Sacerdotes et Levitas, qui Machabaeorum gloriae et victoriarum aemuli, temere, et sine consilio praelium cum alienigenis ineuntes ceciderant: de iis namque dicitur: Non erat de semine eorum per quos salus facta est in Israël. Unde statim de Machabaeis subditur: Viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu Israël. Adde quod editio Graeca, quae primaria est et originalis librorum Machabaeorum, expresse habeat: Viri Iuda, et fratres eius.
— Ad quartam rationem dico Hasmonaeos non sibi vindicasse supremam auctoritatem in Iudaeos ratione successionis ac iure haereditario, sed dumtaxat iure belli, ac titulo victoriae, neenon et zelo tuendae religionis. Cum enim primi adversus Antiochum Epiphanem restitissent ac pugnassent, et iugulassent eos, qui Israelitas subdito captivitatis iugo detinentes, etiam eos ad idololatriam impellebant; inde factum est, ut omnes Israelitae, quibus libertas et religio cordi erat, eorum exemplo excitati adversus suae religionis, et patriae hostes ad arma concurrerint, et Machabaeos, quos habuerant sacri belli promotores, etiam exercitus Duces, necnon et suae reipublicae Protectores et Rectores agnoverint.
— Quod autem hoc regnandi ius sibi non arrogaverint, nec aliquo successionis iure existimaverint esse debitum, constat ex eo, quod defuncto Iuda, Ionathas frater eius non prius principatum assumpserit, quam ei delatus fuisset, per electionem Iudaici populi, qui dixerunt Ionathae lib. 1. Machab. cap. 1. Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros Bacchidem, et eos, qui inimici sunt gentis nostrae. Nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in Principem et Ducem ad bellandum bellum nostrumSubditur: Et suscepit Ionathas tempore illo principatum, et surrexit loco Iudae fratris sui. Maxime autem notandum est electionem et promotionem illam nonnisi diu post mortem Iudae factam fuisse, ut colligere est ex antecedentibus: nam defuncto Iuda, et priusquam ei sufficeretur Ionathas, plurima referuntur gesta, tum a Iudaeis quibusdam notariis hominibus, tum a Bacchide intensissimo Iudaeorum hoste, silentibus, nec sese opponentibus Machabaeis, qui erant superstites, quod signum est eos Israeliticum principatum non existimasse aliquo iure sibi debitum: nam cum summus eis patriae ac religionis tuendae inesset amor, haud dubie statim defuncto Iuda Ionathas cum armatis militibus sibi subditis aggressus tuisset Bacchidem, eumque expugnasset, sicuti lectisse ibidem legimus statim ac electus et designatus fuit Princeps. Alia igitur quaerenda et assignanda est ratio, qua demonstretur, quod etsi post captivitatem Babylonicam, quotquot temporis Principes in Iudaea extiterunt, tuerint ex tribu Levitica, nihilominus revera propagatum fuerit sceptrum Iudaicum in sensu, quo praedixerat Iacob usque ad ipsam Christi Domini Nativitatem. Quocirca
Respondent alii moderniores Theologi, per vocabulum Iuda non intelligi dumtaxat tribum Iudae, sed universum Hebraeorum populum, et totam Iacobi progeniem: ita quod non esset auferenda regia et legislativa potestas a filiis Iacob, seu ab omnibus omnino tribus Israelitarum, quin prius Messias venisset.
— Verum haec sententia (etsi probabilior appareat) nihilominus non videtur cohaerere cum genuino vaticinii sensu. Primo namque ibi Iacob cuilibet a suis filiis pronuntiat, qui speciatim ac peculiariter eorum posteris ventura erant: igitur dum Iudae denuntiat, quod non prius ab eo auferendum sit sceptrum, et dux de femore eius, sive Legislator de medio pedum eius, quin Messias venerit, non ad universam suam progeniem, sed dumtaxat ad Iudae posteros ista verba dirigit, alioqui nihil quod esset peculiare Iudae designasset. Secundo, paulo ante praefata vaticinii verba, Iacob Iudam alloquens ait: Iuda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii Patris tui; quae certe verba non possunt ad universos Israelitas dirigi; alioqui sensus esset, quod mutuo ac sese invicem Israelitae essent laudaturi et adoraturi, quod certe prorsus ridiculum esset et ineptum: et subinde haec verba ad solum Iudam, eiusque affines censetur directa: igitur et quae consequuntur de solis Iudae posteris sunt intelligenda. Adde quod non potius dixisset Iacob, non esse auferendum sceptrum de Iuda, quam de Israelitis, cum aeque tacite Israelitarum nomen, ac Iudae pronuntiare potuisset, nisi huius oraculi sensum, et veritatem ad solum Iudam eiusque affines pertinere censuisset. Tertio, nullibi in Scriptura reperies universam Iacobi progeniem Iudae nomine designari: appellantur equidem interdum Israelitae, quoniam omnes ortum ducunt a Iacobo, qui dictus est Israel: nulla vero alterius tribus nomen et appellationem sibi vindicat; sed unusquisque Israelitarum sibi attribuit nomen illius Patriarchae, a quo fuit propagatus. Hinc alius dicitur filius Ruben, alius filius Levi, etc. ut videre est 1. Paral. ubi refertur Israelitarum genealogia, maxime eorum, qui erant maiores natu, et familiarum capita usque ad Patriarchas, a quibus sunt geniti.
Alius igitur investigandus est praefati oraculi sensus, aliaque illius subiicienda explanatio, qua appareat revera non fuisse ablatum sceptrum de Iuda donec Iesus Christus Dominus noster verus Messias nasceretur: quamquam regia ac ducalis dignitas a Iudae posteris ad posteros Levi ferme per 500. annos convolaverit. Quod utique pro modulo nostro praestare nitimur in sequenti §.
§ III. — Qua ratione constet sceptrum non fuisse ablatum de Iuda donec Christus nasceretur.
Ut editi a Iacobo praefati vaticinii, qua nobis videtur genuina interpretatio, clarius, ac distinctius appareat: hic e limine notandum est Iacobum non unicum dumtaxat, sed duo distincta, eaque notissima Messiae venturi indicia praenuntiasse. Primum, quod non esset auferendum sceptrum de Iuda: Secundum, quod dux, aut Legislator non esset amovendus antequam Messias venisset: igitur ut istius vaticinii veritas appareret, utraque haec auctoritas, nempe regia ac legislativa prius auferri debuit a Iuda quam Messias advenerit: ita quod eius adventus tempore, nullus ex Iudaeis imperaret, nullusque supremam iudiciariam, ac legislativam auctoritatem exerceret.
Observandum secundo, iudiciariam ac legislativam auctoritatem fuisse notissimam apud Iudaeos, et maxime repositam penes eorum Senatum, quem appellabant Sanhedrin, cuius Senatus institutio divina auctoritate facta legitur Numerorum cap. 12. ubi refertur, quod cum Moyses mandante Domino elegisset Septuaginta Seniores, qui sibi forent administri in regendo Israelitico populo, eosque stare iussisset circa tabernaculum: Descendit Dominus per nubem, et locutus est ad Moysem, auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans Septuaginta viris: cumque requievisset in eis Spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt. Hi autem Septuaginta Seniores Iudicum ac Legislatorum munus obeuntes, appellati sunt Sanhedrin, quos nos, inquit Galatinus lib. 1. cap. 5. appellare possumus Iudices ordinarios: dicebantur quoque Mehokeliim, idest Scribae, sive legum Latores, eo quod quidquid tradebant et scribebant, tamquam lex ab aliis habebatur.
Quales autem esse deberent, qui ad eam dignitatem erant promovendi, docetur in libro Sanhedrin in capite, Dine mamonoth, idest iudicia divitiarum, ubi sic legitur; Dixit Rabbi Iohanam, non erant constituendi in Sanhedrin, nisi domini sapientiae, staturae, et apparentiae, et senectutis, et domini incantationum, necnon et scientes 70. linguas, ne oporteret eos interpretes alios audire. Ubi glossa R. Salomonis sic ait: statura et apparentia in eis requirebatur, ut in honore et veneratione haberentur. Quod autem essent incantationum domini, ideo exigebatur, ut incantatores, et maleficos in suis maleficiis, et incantationibus confidentes convincerent, et ad mortem damnarent. Porro eis licitum erat ad quatuor mortis genera damnare, nempe ad lapidationem, ustulationem, occisionem, et strangulationem, ut habetur in libro Sanhedrin Babylonico. Addit R. Akiba, quod eo die, quo aliquem ad mortem damnabant, nihil omnino gustabant: nusquam autem quempiam damnabant ad mortem, nisi adessent viginti tres, quorum coetus appellatur Sanhedrioth. Dum vero minora erant negotia iudicanda, tres ex eis ad id sufficebant. Res autem maioris momenti, ut cum esset auspicandum bellum licitum, leges generales ferendae, aliquis
Pseudopropheta, aut Sacerdos magnus iudicandus, etc. necesse erat negotium tractari a Concilio magno Sanhedrin ex 71. Iudicibus. Dixi 71. nam licet a Moyse 70. tantum fuerint electi et designati, tamen cum eis Moyses praesset, consequens est, quod Concilium Sanhedrin constabat 71. Iudicibus. Ipsorum etiam erat per singulas tribus et civitates Iudices ordinarios et delegatos instituere, ut dicit R. Ismael: refert vero R. Iuda, quod ad istam institutionem et delegationem, quae fiebat per impositionem manuum, sufficebant quinque Iudices ex illis 71.
Observandum tertio, quod etsi Scriptura sacra non referat ex quibus tribubus assumpti fuerint illi 70. Seniores, qui Senatum Iudaorum instituerent, an videlicet ex singulis tribubus aliqui, an vero indiscriminatim selecti sint illi, qui maiori sapientia, ac morum gravitate ac probitate apud Israelitas celebrabantur, quod probabilus apparet ex his verbis cap. 11. Numerorum, quibus Deus Moysem sic affatur: Congregate mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sint, ac Magistros: et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, furentesque ibi stent tecum, ut descendam, et loquar tibi, auferamque de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustineant tecum onus populi, et non tu solus graveris: nihilominus verisimile est plurimos ex istis potissimum ex tribu Iuda fuisse delectos; cuius indicium est, quod Moyses maiori semper in aestimatione habuerit tribum Iudam, quam alias, et illam caeteris praetulerit: illa namque prima omnium gradiebatur, et ad orientem Arcae foederis stationem suam figebat, eiusque Princeps, primus omnium munera coram Domino, tam suo, quam Iuda tribus nomine offerebat. Unde fit verisimile, quod ex illa potissimum tribu (penes quam Moyses noverat divinitus esse repositam futuram auctoritatem regiam) viros assumpserit, qui iudiciariam ac legislativam auctoritatem in caeteros Iudaeos exercerent.
Quidquid sit, saltem post divisionem regni Israelitici a regno Iuda, maxime vero post captivitatem Babylonicam, certum apparet, plurimos ex tribu Iuda fuisse ad eam dignitatem assumptos: quippe cum haec tribus longe tribubus Levi et Beniamin, quae simul cum ea unicum Iudae regnum instituebant, numerosior fuerit. Ac proinde convenientius erat, ut ipsa plures ex suis Senatores obtineret.
Observandum quarto, hunc Senatum Sanhedrin stetisse semper apud Iudaeos, etiam tempore captivitatis Babylonicae, ut ipsimet Iudaei fatentur in Paraphrasi Chaldaica Cantici Canticorum, ubi fit mentio illius Sanhedrin, quod erat in Babylone; nec certe qui Danielis cap. 13. v. 5. dicuntur Seniores Iudices, qui videbantur regere populum, alii putandi sunt, quam Senatores illi ex Concilio Sanhedrin, penes quos dumtaxat reposita erat auctoritas damnandi ad mortem. Hic autem Senatus perseveravit usque ad Herodem Ascalonitam, qui, ut refert Iosephus, a Romanis Iudaeorum regnum accepit, ut tributis praesset, et Romano pareret Imperio; neptemque Hircani Sacerdotis Magni, et Principis Iudaeorum, qui Alexandrae, Iudaeorum Reginae, filius fuit, et ex Machabaeis originem traxit, et duxit uxorem. Et circumcidens se, ob regni et eius amorem, factus est proselytus, et tandem eundem Hircanum dolo occidit, eo quod diceret Regnum sibi deberi. Nam cum, Hircano ipso Pontifice a Parthis capto, Iudaeam nihil ad se pertinentem. ab Augusto, et Senatu accepisset, regressum postea de captivitate Parthica eundem Hircanum, una cum Antigono eius filio, qui Patri in Pontificatu et Regno successerit, interfecit. Quotquot etiam Regia de stirpe prodierant, pariter interfecit, propter illud Deuter. 17. scriptum, De medio fratrum tuorum pones super te Regem: omnesque libros, qui de Regum Genealogia inscripti erant, exuri fecit, ne ipse, aut filii eius alieni a regno censerentur. Et inter alia, quae crudeliter gessit, virum quoque sororis suae Salome occidit. Et cum eam alii tradidisset uxorem, etiam et hunc necavit. Scribas quoque, et divinae legis Doctores simili scelere interfecit, ut omnem a Iudaeis recuperandi regni modum, spemque auferret. Ita Iosephus. Quare tune proprie, et vere de tribu Iuda regni sceptrum auferri coepit, cum nemo de Regio genere remansisse crederetur. Tum etiam iudiciaria potestas ab eis amota est, cum omnes Sanhedrin Herodes ipse iussit interimi. Quae omnia Talmudistae referunt. Nam quod Herodes ipse, et capita captivitatum Babyloniae, et Sanhedrin ipsos destruxerit, habetur in Barabuthra, in capite Hassutaphin: idest Socii in negotiatione; ubi sic ad verbum dicitur: Herodes surrexit, et occidit universos Rabbanan, idest, Magistros, reservato sibi solo Baba filio Bota, ut consuleret eum. Quadam vero die iussit eum accersiri ad se, et eruit ei oculum. Et post pauca: Homo iste extinxit lumen mundi, idest, Rabbanim, sicut scriptum est, Proverb. 6. c. Quia lucerna est mandatum, et lex lux. Haec omnia traditio. Ex iis satis aperte liquet, ait Galatinus cap. 6. tempore huius Herodis, qui et capita Babylonis, idest, Machabaeos, et iudices ordinarios interfecit, sceptrum de Iuda incepisse auferri: Nam quamvis alii postea Senatores ac Scribae in eorum sortem et locum fuerint suffecti, attamen nulla auctoritate iudiciaria pollebant: unde cum Pilatus eis postulantibus Christi Domini necem dixisset: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum: responderunt: Vobis non licet interficere quemquam, quia scilicet ab eis ablata fuerat suprema illa iudicandi potestas. Quod autem etiam detecta esset auctoritas Regia, ipsi pariter confitentur, dicentes Pilato: Non habemus Regem nisi Caesarem. Igitur utraque haec auctoritas coepit auferri Iudaeis circa Christi nativitatem, quod contigit duobus annis ante mortem Herodis Ascalonitae.
Observandum denique, quod in schismate, seu partitione ac divisione auctoritatis et dignitatis Regiae, quae olim fuit inter Israelitas, dum decem tribus exsecrantes durissimum iugum Regis Roboam, elegerunt sibi Ieroboam in Regem, qui novum instituit regnum Israel, perstiterunt sub Roboami imperio et regno, una cum integra tribu Iuda, etiam universae tribus Beniamin et Levi, ut apparet ex 3. Reg. 12. et 2. Paral. 11.1 ubi legimus, quod Roboam audiens a se defecisse decem tribus, convocavit universam domum Iuda, et Beniamin centum octoginta millia electorum, atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum. Et infra v. 11. et 18. Et imperavit super Iudam, et Beniamin. Sacerdotes autem, et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum (Roboam) de cunctis sedibus suis, relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Ierusalem. Quibus constat Regem Roboam, et eius posteros habuisse tres tribus sibi subditas, nempe Iudam, Beniamin, et
Levi. — Porro hic maxime est observandum, quod ex tempore illius schismatis tres mox memoratae tribus sicut unicum regnum Iuda instituebant, ita et in unam tribum Iuda videbantur coaluisse: quod utique satis aperte constat ex 3. Regum cap. 12. ubi dicitur: Nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam; quae certe aliter cohaerere non possent cum his, quae ex 2. Paral.2 mox retulimus, nisi fateamur tribum Beniamin et Levi, tribui Iudae ita fuisse sociatas ac federatas, ut nullo post haec, quam Iudae nomine appellarentur ac censerentur. Confirmari autem potest haec nostra observatio, ex eo quod, etsi Roboami successores Reges imperaverint non solum tribui Iudae, sed etiam Beniamin ac Levi, nihilominus in omnibus Scripturae locis quoties de eis fit sermo, dumtaxat appellantur Reges Iuda, ut significetur tres illas tribus solo Iudae nomine fuisse designatas. Unde cum de tribubus decem ab Assyriorum Rege Salmanassaro longe extra fines Iudaeae deportatis loquitur Scriptura, sic illud expressit: Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo: at in hac tribu, regnoque Ezechiae Sacerdotes et Levitae remanserant: necnon et Beniamitae, tum ex aliis complures idem haeserunt: igitur omnes tribus in Iuda ita coaluerant, ut unicam dumtaxat tribum nomine Iudae appellatam instituere censerentur. Cuius quidem appellationis ratio non solum, ut existimo, petenda erat a dignitate, amplitudine, ac praestantia tribus Iudae supra tribum Levi et Beniamin, sed etiam ex eo, quod tres illae tribus promiscue habitaverint.
Quantum ad tribum Levi, id nemo revocabit in dubium: hi namque non habebant peculiarem sibi terrae portionem et sortem, in qua habitarent seorsim ab aliis assignatam, iuxta illud Numerorum 18. In terra eorum nihil possidebitis, neque habebitis partem inter eos. Cum autem eorum ministerium ac famulatus esset ministrare in tabernaculo Domini, quod repositum erat in templo Salomonis; inde factum est, quod, ut supra ex 2. Paralip. cap. 11, retulimus, omnes Sacerdotes et Levitae deserentes possessiones, quas habebant per singulas tribus Israel, transierint ad Iudam, et Ierusalem, habitaverintque una cum Iudae posteris. — Idem etiam constat de filiis Beniamin, qui non tantum vicini erant tribui Iudae, sed etiam easdem civitates incolebant, maxime vero Ierusalem, quippe Iudic. 1. v. 21. legimus: Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non deleverunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem. Idem autem refertur de filiis Iuda, Iosue 15. v. 63. ubi legimus: Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in praesentem diem: et subinde Iudaei, ac Beniamin permixtim habitare censebantur, etiam ante regni divisionem: quod multo facilius contigit post illam regni partitionem; maxime autem post solutam captivitatem Babylonicam; refert enim Iosephus lib. 1. quod post eius captivitatis solutionem omnes Israelitae, quotquot e Babylone cum Zorobabele, et Neemias reversi sunt in Palaestinam, indiscriminatim appellati fuerint Iudaei. *Populus, inquit, universus Iudaeorum nomen obtinuit ex eo die, quo primum Babylone profecti sunt, a Tribu Iuda: quae cum prima in illa loca venisset, tam ipsi, quam tota Regio in eam cessit appellationem. Sic etiam nunc appellantur, ab illis nationibus, apud quas degunt, nulla amplius habita ratione ad eas tribus, unde erant propagati. Ex quibus omnibus constat omnes Israelitas, quotquot superstites post solutam captivitatem, Palaestinam incoluerunt, appellatos et aestimatos fuisse Iudaeos; et pro una eademque tribu Iuda habitos. — Ex his itaque facile colligere licet auctoritatem Regiam non fuisse ablatam ex Iuda, donec veniret Messias. Quamquam enim Machabaei plusquam 100. annis supremam auctoritatem usque ad Herodem Ascalonitam in superstites Israelitas tenuerint; nihilominus cum isti vulgari nomine Iudaei censerentur, et earum tribus in tribum Iuda quasi coaluisset, ac pro una eademque illa tribus haberentur, hinc est quod, eis imperantibus, non censetur sceptrum ablatum de Iuda, quippe remanebat apud eos, qui Iudaeorum nomine, dignitate, ac sorte gloriabantur.
Reponet forsitan: Nihil ergo Iacobus in suo vaticinio peculiare Iuda posteris denuntiabat, si Levitica tribus eodem quo Iudaica dignitatis honore ac titulo erat illustranda. — Verum respondeo, id non esse consequens: quippe, ut mox dictum est, hanc dignitatem, et auctoritatem Machabaei non fuerant assecuti, nisi quia eadem illorum, ac Iudaeorum sors erat, et habitatio: ac subinde idem suae Reipublicae tuendae ac regendae debitum. His adde quod Iacobus signanter non dixerit: non auferetur sceptrum de posteris Iuda, quo significaret, sceptrum non prius a Iudae posteris esse auferendum quam veniret Messias: sed dumtaxat dixit: Non auferetur Sceptrum de Iuda, quod utique licet interpretari de terra, aut de gente Iuda, ut sit sensus, sceptrum permansurum apud eos, qui terram tribui Iudae designatam incolerent, et unicam veluti gentem unicumque regnum cum Iudae posteris instituerent, donec adveniret Messias. Nec refert quod subiiciat, nec Dux de femore eius: nam ut supra monuimus, vocabulum Mehokek, non solum Ducem, ut habet vulgata Editio, sed maxime Legislatorem significat, ut caeterae Editiones ferunt: quo legislatoris nomine significatur, ut diximus, Senatus Sanhedrin, penes quem summa erat auctoritas leges condendi. Vocabula autem Mibben rageliou significant non de femore, sed de medio pedum eius: quae certe verba idem significare existimavit Vulgatus traductor, ac de femore, propter situm partium ad propagationem et generationem deservientium; quod utique Hebraicae dictioni satis aperte quadrat. Quamquam existimem etiam probabile, Patriarcham Iacobum illis verbis, de medio pedum, vel ut ferunt alia Editiones, de interpedes eius, allusisse ad iudicialem consuetudinem, qua Scriba sedere solet ad Iudicis, et Praesidis pedes, ac sententiam excipere: quae etiam expositio traditur in libro Bereschith Rabba, sect. 98.
Dices forte. nostram hanc opinionem contrariam esse communi SS. Patrum ac Theologorum sensui, qui existimant, Machabaeos ex tribu Iuda secundum lineam maternam fuisse oriundos, et hac ratione, eoque nomine Iudaeorum sceptrum tenuisse. — Verum respondeo non ita communi SS. Patrum auctoritate in iis quae ad Historiam et minuta, leviaque rerum genera spectant quemquam ita constringi, ut proprium iudicium, dum aliud affulgerit, proferre non audeat. Secunda quidem est, et cum veneratione excipienda SS. Patrum concors sententia, in iis quae ad fidei regulam, aut morum probitatem pertinent: at ab ea interdum recedere licet, maxime in illis, quae ad Historiam spectant: nam, ut observat Torniellus ad annum 4018. § 9. innumera sunt exempla, in quibus a communi auctoritate Patrum discedere solent Theologi, et sacri Annalistae. Etenim, ut ex illis exemplis unum proferam, quam multi Veterum Zachariam Ioannis Baptistae Patrem summum Iudaorum Pontificem fuisse perhibent! quod tamen si quis nunc temporis assereret, sibilo et risu a peritis exciperetur. Dicendum ergo cum Vincentio Lirinensi cap. 39. Antiqua SS. Patrum consensus non in omnibus dirigendis legis quaestiunculis: sed solum in certa praecipue fidei regula magno nobis studio, et investiganda est, et sequenda. — Nolim tamen hanc nostram opinionem SS. Patrum ac eruditorum Theologorum sententiis anteponere: neque etiam eo animo, aut ea mente illam proposui; sed dumtaxat, ut quae mihi probabiliora videntur, aliis aperirem; quatenus et ipsi stimulentur ad evidentiorem (si Deus dederit) eius difficultatis enodationem et explicationem investigandam et proferendam. Si quid novisti melius istis, Candidus imperti; si non, his utere nostris.
Opponent tandem Iudaei: Quamquam haec ita essent, inde tamen inferre non licet Iesum Nazarenum esse Messiam illo Iacobi vaticinio designatum: siquidem viginti octo ad minus annis ante eius nativitatem ablatum fuerat sceptrum ab omnibus Israelitis per Herodem Ascalonitam Antipatris filium, qui ad suos posteros eodem Herodis nomine appellatos, aliquot annis servandum traduxit. Observandum enim est tres fuisse Herodes, quorum primus fuit ille Ascalonita, qui Hircanum cum eius filio Antigono, qui patri in Pontificatu et regno successerat, interfecit: is etiam est qui infantes Bethlehemitas Christo nato crudeliter trucidari iussit: secundus vero Herodes cognominatus est Antipater superioris Herodis filius, qui adiudicante Caesare in Galilaea patri successit: Archelaus vero frater eius in Iudaea: tertius autem Herodes vocatus est Agrippa huius Herodis filius, atque primi nepos: igitur etc.
Respondeo primo, Prophetiarum eventa non una aliqua temporis particula circumscribi, sed paulatim evoluta compleri; sic vaticinium Iacobi de auferendo sceptrum pedetentim est impletum, ita ut quemadmodum homo morti proximus, quamdiu spirat et cum morte luctatur, dicitur mori: sic ablatio illa sceptri, ac regia et iudiciaria potestatis Iudaica extinctio paulatim est expleta: et aliquanto ante Christi ortum inchoata tempore, ac deinde in peius lapsum faciens, tandem in templi et urbis excidio sub Vespasiano Imperatore completum habuit exitum.
Respondeo secundo, mihi probabilem videri eorum sententiam, qui contendunt Herodem, non solum regione, sed et origine fuisse Iudaeum: primo quia, ut Iosephus scribit lib. 18. cap. 17. Idumaei pridem ante initum ab Herode regnum, Iudaeorum ritum et religionem protessi fuerant, et Iudaei facti: cum videlicet ab Hircano devicti circumcisi sunt, et legibus Moysis imbuti. Hinc Strabo partem Iudaeae Idumaeam facit, et Herodem Idumaeum vocat Iudaeorum indigenam, seu vernaculum: et Ammonius scribit Idumaeos appellatos fuisse Iudaeos, item Iosephus lib. 11. cap. 11. habet Antipatrum, quando Iulius Caesar in Aegypto periclitabatur, placasse tumultum exortum inter Iudaeos in Aegypto commorantes, et illos qui e Iudaea suppetias Caesari advenerant: eo quod, inquit Iosephus, ex eadem Gente cum ipsis esset. Denique Nicolaus Damascenus auctor gravissimus, Herodis contemporaneus, qui nedum Caesaris Augusti vitam, sed etiam historiam universalem edidit 70. libris, ut ex Suida refert Voletarenus, diserte affirmat Herodem fuisse Iudaeum.
Secundo: idipsum etiam ratio suadet. si enim fuisset Idumaeus, et a Iudaeorum stirpe alienus, cum esset audacia et ferocitate insignis, haud dubie Iudaicum regnum adeptus, Iudaeos in Idumaeorum ritus traducere conatus esset. atque Iudaeis rependere; nam, ut modo diximus, Ioannes Hircanus anno quinto sui Pontificatus, et praefecturae, cum Idumaeos armorum vi subegisset, illos ad Iudaicam religionem sectandam compulit: si enim Costabarus unus de primatibus Idumaeorum Herodis gener factus, indignum existimabat Idumaeos servire Iudaeis, quorum religionem, cogente Hircano, fuerant amplexati, et propterea, ut refert Iosephus lib. 1. cap. 11. etiam priorem religionem resumerent: quid non egisset Herodes Rex, cui ad nutum Iudaei obtemperabant, et Romani ad beneplacitum blandiebantur, praesertim cum sibi persuadere potuisset, id Romanis, a quibus regnum acceperat, tanquam a Iudaico ritu alienis non ingratum futurum?
Tertio, idipsum indicat ferventissimus eius zelus in religionem Iudaicam, ut colligitur tum ex dicto Caesaris, quod refert Macrobius libro secundo Saturnalium capite quarto: cum enim audisset filium Herodis iussu patris occisum, dixisse fertur: melius est porcum Herodis esse, quam filium; clare insinuans Herodem legis Mosaicae ita zelatorem observantem, ut eiusmodi animalia lege prohibita occidi non permitteret: tum ex eo quod, quando Romanorum auxilio Ierosolymam cepit, totis viribus conabatur arcere Gentiles, hoc est, Romanorum milites, ab introitu templi interioris acerbiorem, inquit Iosephus decimo quarto Antiquitatum, capite ultimo, et primo De Bello Iudaico, capite decimo tertio, quam si victus fuisset, existimans sibi tunc victoriam, si quid eorum, quae videri fas non esset, culpa sua videretur in conspectu profanae multitudinis. — Tum ex eo, quod Romanus solicitatus a Caius Caesare, ut aliquam gratiam haud dubie consequendam rogaret, omnibus suis spretis commodis, solum rogavit, ut statua, quam Caius Caesar iusserat in templo Ierusalem collocandam, ab eo tolleretur, ut refert Iosephus libro primo. Tum denique ex eo quod, nullo suadente aut imperante, sed proprio motu actus, templum Ierosolymitanum multo quam antea augustius extruere voluerit, ut refert Iosephus supra laudatus. — Quarto, si Herodes, qui postea tot annis universo imperavit Israeli, fuisset Idumaeus, et de posteris Esau, sequeretur evenire oppositum eius, quod praedixerat Dominus Rebeccae, Iacob et Esau in utero gestanti: Duo gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori. Genes. cap. 25. Nec refert, quod subdatur cap. 27. ubi Isaac dixisset Iacob: Esto Dominus fratrum tuorum, incurvantur ante te filii matris tuae: Esauque dixisset: Fratri tuo servies, subdit protinus: *Tempusque veniet cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis: nam aliud est excutere a se iugum, uti fecerunt Idumaei, temporibus Ioram Regis Iuda, quando ab eo deficientes constituerunt sibi proprium Regem, ut legitur quarto Regum, capite octavo: aliud quod Idumaei aut eorum aliquis dominaturus esset Israelitis; id enim praedictis praenunciationibus omnino adversaretur. — Quinto, Herodianis, de quibus Matthaeus cap. 22. affirmantibus Herodem esse Messiam, ipsum pariter Iudaeum origine publice fassos esse haud dubium est. Christus, cuius Filius est? Dicunt ei: David. Sexto, Hircanus summus Pontifex non ipsi filiam Mariamne tradidisset in uxorem contra praescripta legis prohibentis connubia ineunda cum alienigenis, Deuteronomii decimo septimo capite, et Exodi 34. etc.
Dices, hanc sententiam omnibus fere sanctis Patribus adversari; omnes enim sancti Patres, Interpretes, aut Doctores unanimi calculo Herodem Idumaeum aut Ascalonitam fuisse testantur.
Respondeo, ut supra iuxta Vincentii Lirinensis regulam in libro contra haereses c. 39. ubi de Patrum consensione sequenda ait: Quae tamen antiqua sanctorum Patrum consensio, non in omnibus divinae legis quaestiunculis: sed solum in certa praecipue fidei regula, magno nobis studio, et investiganda est, et sequenda. Quis autem non videat hanc de Herodis genere quaestionem ad res fidei non pertinere?
Respondeo secundo, neminem ex sanctis Patribus hanc difficultatem ex proposito discutiendam suscepisse, utpote qui gravioribus studiis essent intenti: sed tantum obiter eorum quidam dixerunt Herodem esse Idumaeum, et alienigenam genere; quod proprie dictum et per exclusionem generis Iudaici non arbitror esse intelligendum; sed tantum eo sensu, quo Barnabas Actorum capite quarto dicitur genere Cyprius, non quod non esset ipse Iudaeus; sed quia maiores eius, vel certe ipsemet habitasset in Cypro. Pari ratione Paulus dicitur Tarsensis, Actorum decimo, et capite vigesimo secundo ipsemet se Romanum appellat; non quod ex ea Provincia, et stirpe esset oriundus; quippe cum ad Romanos undecimo, et ad Philippenses tertio, Israilitam se, et de tribu Beniamin esse profiteatur: unde manifestum fit genus non semper pro ipsa generationis origine, sed interdum quoque pro nativitatis, vel educationis, vel diuturnae habitationis loco usurpari. Nec refert, quod Iosephus Herodem Ascalonitam, et Idumaeum genere nominet, et ideo arguat mendacii et adulationis Damascenum, quod quasi Herodi adblandiens Iudaeum esse dixerit. Potius enim existimandum est a Iosepho Iudaeo, et Sacerdote oppositum litteris fuisse consignatum in gratiam Iudaeorum, ac praecipue Sacerdotum, quibus Herodes ob summam crudelitatem et superbiam erat inrisus, praecipue vero Sacerdotibus a quibus nedum regnum amoverat, sed et summum Sacerdotium a Machabaeorum familia mortuo Hircano iuniore, et cuidam Ananelo Sacerdoti e Babylonia accito, et de Iudaeis olim extra Euphratem traductis nato, dederat, ne tanta dignitas in quemquam virorum illustrium perveniret, qui sibi posset obsistere. Dicitur autem Herodes Idumaeus, vel quia eius pater Antipater, et aliqui ex eius maioribus
Idumaeam incoluerant, et ut refert ipsemet Iosephus, Antipas Herodis avus olim ab Alexandro Iudaeorum Rege, et postea ab eius uxore Alexandra, quae ei in regnum successerat, Idumaeorum Dux fuerat institutus: qua ratione eius parentes dici possunt Idumaei, et ipse Ascalonita, quod in Ascalone educatus, vel forte etiam natus fuerit: nam de Antipatro scribit Iosephus decimo quarto Antiquitatum capite secundo, quod Arabum, et Gazeorum, et Ascalonitarum amicitias colebat: quamobrem facile fieri potuit, ut Herodis parentes aliqua urgente occasione in Ascalone moram trahentes ibi eum genuerint. Nec propterea dici debet origine a Iudaeis alienus, nam multos legimus Actorum capite secundo appellatos fuisse Parthos, Medos, Elamitas, Cretes, et Arabes, quos tamen viros gente et origine Iudaeos esse ibidem indicatur his verbis: Erant autem in Ierusalem Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. — Non me latet iis Tornielli rationibus fieri posse satis; et eas ex parte solvisse Salianum ad annum mundi 1017. pagina 381. dicendo ad primum, et ad secundum, Herodem eiusdem fuisse animi, cuius sunt caeteri Politici, qui regni magis, quam religionis amatores, religionis praetextu res novas, et dominationem auspicantur: facile namque hoc pulsus animo Herodes, Idumaeorum religionem deseruit, Iudaicamque coluit, ut traditum sibi a Caesare Iudaicum Imperium pacifice regeret, cum sciret Iudaeos potius mortem, quam religionis mutationem subituros; eo potissimum tempore, quod ad id stimulabantur a Sacerdotibus, Scribis, et Pharisaeis. Quod autem non tantopere fuerit zelatus divinam legem, ac Iudaicos ritus, constat ex templis in Caesaris quasi Dei cuiuspiam nomen et Numen ab eo erectis, ut testis est Iosephus 19. Antiquitatum c. 7. Templum Ierosolymitanum sponte ornavit, fateor: sed idipsum donariis illustrarunt Asiae Reges, qui propterea Iudaei non sunt censendi.
Maior, inquies, ergo serviet minori? Quidni ad modicum tempus id fieri potuerit absque vaticinii praeiudicio, cum plerumque, et diu Iudaei diversas in captivitates acti servierint genti alienigenae? Unde sententia haec non caret difficultate. Nihilominus aptior est ad probandum Christum fuisse verum Messiam ex vaticinio Iacob, cum enim Herodes mortuus fuerit paulo post Christi nativitatem; sensim auferri coepit sceptrum Israeliticum a viris Iuda; licet enim post Herodis mortem, Archelaus eius filius regnasse dicatur, ab Augusto Iudaeae Ethnarcha constitutus; numquam tamen valuit ab eo dignitatem regiam obtinere, ut videre est apud Iosephum 17. Antiquitatum capite 18. quin potius ab eodem Augusto in Galliam fuit relegatus, et Iudaea sub Romanorum imperio ac regimine penitus fuit redacta toto vitae Christi tempore, non habens Regem, nisi Caesarem, ut ipsi Iudaei Pi-⟦OCR dropped one or more lines here; see notes⟧ Caesar, teste Iosepho 19. Antiquitatum c. 7. Iudaeae regnum dederit Herodi Agrippae, qui ut habet idem Iosephus 18. cap. 7. fuit Herodis Ascalonitae ex Aristobulo filio nepos; quique deinceps in Iudaea occidit Iacobum fratrem Ioannis gladio: et Petrum misit in carcerem volens post Pascha producere eum populo, ut legitur Actorum cap. 12. Id, inquam, non obstat, nam perbreve admodum tempus divina dispensatione interceptus fuit, ut fieret memorata Prophetiae complementum: siquidem Herodes ille, qui quadriennio ante tetrarcha Philippi, et in ea parte Galilae loco patrui demortui fuerat praefectus, demum post triennium, a quo regnum Iudae obtinuerat, obiit, ut refert Iosephus lib. 19. circa finem, sicque modicum eius regimen pro nullo habetur.
Conclusio secunda. — SECUNDUM TESTIMONIUM ET VATICINIUM, IN QUO FRANGITUR IUDAEORUM PERVICACIA, PETITUR EX IIS VERBIS ARCHANGELI GABRIELIS DANIELEM ALLOQUENTIS, AC PROMITTENTIS MESSIAE ORTEM FUTURAM POST 70. HEBDOMADAS:
Animadverte sermonem, et intellige visionem: septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam: ut consummetur praevericatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et condeatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum Ducem hebdomades septem, et hebdomades 62. erunt, et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Et post hebdomades 62. occidetur Christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et Sanctuarium dissipabit populus cum duce veniente, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo ubominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Inde sic argumentor: Christus ille, quem venturum promittit Angelus post 70. hebdomades est Messias Patribus promissus: sed septuaginta hebdomadae praefinitae ab Angelo, revera dudum praeterierunt: ergo Messias iam venit. Maior constat, nempe quod Christus ille sit Messias; non autem aliquis Iudaeorum Pontifex, maxime Hircanus Machabaeorum, ultimus legitima electione Pontifex, ab Herode occisus, ut comminiscuntur Iudaei: quia Christus ille, qui praedicitur ungendus et occidendus, vocatur Sanctus Sanctorum, et dicitur adducturus iustitiam sempiternam; ita ut per eum iniquitas terrae deleatur, et praevericatio finem accipiat: at de nullo Pontificum Iudaeorum haec verificari possunt: igitur non de alio, quam de Messia vaticinium illud intelligendum est. Minor etiam est evidens, nempe quod 70. hebdomadae ab Angelo praefinitae, quoquo modo explicentur, iam dudum praeterierunt. Nam illae hebdomadae vel sunt dierum, vel annorum: sed utrovis modo explicentur, iam dudum praeterierunt: igitur, etc. Minor constat: si enim intelligatur prophetia de hebdomadibus dierum: constat Messiam venisse post annum, et dimidium a tempore, quo facta est illa promissio: si de hebdomadibus annorum, quandoquidem 70. annorum hebdomades faciunt tantum 490. annos, sequitur quoque Messiam dudum advenisse, quia ab illo tempore, quo editum est Angelicum illud vaticinium, ad nos usque, duo annorum millia, et amplius effluxerunt. Maior etiam constat: siquidem apud Iudaeos hebdomada duobus tantum modis accipitur, vel pro numero septem dierum, ut Levitici 13. cum instituitur solemnitas Hebdomadarum, seu Festi Pentecostes, quinquaginta diebus a Paschate, nam 49. dies, faciunt septem hebdomadas: hebdomada autem annorum, seu quae constat septem annis, colligitur ex Levitici 25. ubi sermo est de celebratione anni sancti Iubilaei: Numerabis tibi septem hebdomadas annorum, idest septies septem, quae simul faciunt annos 49., sanctificabisque annum quinquagesimum.
Reponunt Iudaei, ibi sermonem esse de hebdomadibus longioribus, videlicet, vel Iubilaeorum, vel Olympiadum, vel Saeculorum, ac proinde parum numerum nondum expleri, nec consequenter Messiam advenisse; 70. enim saeculorum hebdomades, 49. annorum millia, Iubilaeorum vero amplius viginti quatuor millia: olymp. vero fere duo millia complectuntur: ab ea autem promissione facta Danieli de venturo Messia, duo annorum millia vix effluxerunt: igitur nondum Messias venit.
Contra primo: id gratis et absque fundamento comminiscuntur; si autem liceret ita pro libito instituere hebdomades, periret omnis prophetiae certitudo. Deinde, nec prophetae, nec Iudaei solent per Olympiades supputare, sed soli Graeci; nullum enim illius supputationis in universa Scriptura vestigium apparet. Denique, si aliquam veritatis pondus haberet illa responsio, sequeretur templum et civitatem non fore vastanda, nisi vel post 49. millia annorum, vel post 24. millia, vel saltem post duo millia, ex quo Iudaei sub moderamine Esdrae, et Zorobabelis utrumque restaurarunt: at contrarium aperte constat; vix enim effluxerunt duo millia annorum a tempore, quo facta fuit illa promissio, et tamen ab annis 75. supra mille sexcentos, civitas cum templo diruta est, et penitus desolata, illaque generalis Iudaeorum devastatio ad hodiernum usque diem absque ulla spe recuperandae civitatis et libertatis perseverat; igitur praefata Iudaeorum responsio prorsus fictitia est, nec ullam veritatis speciem praestaret; quod autem ipsa septuaginta annorum hebdomades, hoc est 490. anni praecise incidant in nativitatem Iesu Nazareni, nec omnes particulae illius vaticinii de alio, quam de ipso possint explicari, clare demonstrabo, si prius quaedam observavero.
Advertendum 1. Has septuaginta hebdomadas inchoatas fuisse durante Persarum Regno, continuatas vero toto tempore Monarchiae Graecorum, finitas tandem initio fere Imperii Romanorum, a cuius principio usque ad Christi baptismum, quinquaginta novem anni computantur, videlicet quadraginta quatuor Imperii Augusti, et quindecim Tiberii, quo anno teste S. Luca Christus est baptizatus. Quantum ad Monarchiam Graecorum, quae ab Alexandro, vel maxime post ipsum incepit, communior sententia est, illam durasse circiter trecentis duobus annis, computando sub illis, sex vel novem annos, quibus Alexander vixisse dicitur post comparatam Monarchiam. Ita Eusebius in Chronico, et Beda lib. De sex aetat.; quidquid in contrarium proferatur ex Ioanne Annio, cuius historia, utpote ex falsis auctoritatibus conficta, nullam auctoritatem obtinet. Unum tamen est, ut notat Suarez, disputatione 1. sect. 2. quod hanc sententiam difficilem, et suspectam reddit: supponunt enim, qui tot annos Monarchia Graecorum tribuunt, ab eius principio usque ad Ioannem Simonis filium, subnominatum Hircanum, Iudaeorum Pontificem, efluxisse annos plusquam 191. ut constat ex Eusebio in Chronico; ubi mortem Alexandri Magni notat initio Olympiadis 111. Pontificatum autem Ioannis Hircani in fine Olympiadis 163. at vero constat ex primo lib. Machabaeorum cap. ultimo v. 11. a primo anno Imperii Graecorum usque ad Ioannem Hircanum tantum fluxisse centum septuaginta septem annos, cui Scriptura maior fides habenda est, quam omnibus Olympiadibus: igitur in illa supputatione error irrepsit; nam Imperio Graecorum viginti anni, plusquam par sit, adduntur. Quantum denique ad Monarchiam Persarum, incertum est quamdiu ipsa duraverit: nam ex Scriptura nihil certi colligitur; inter auctores autem tanta est dissensio, ut alii minus quam centum annos, alii quinquaginta supra ducentos illi tribuant, inter quos media sententia computant durationem illius Monarchiae ducentos annos et triginta, quod colligitur ex supputatione Olympiadum, nam coepit istud Imperium tempore Cyri, cuius initium assignatur anno primo Olympiadis quinquagesimae quintae, et finem accepit sub Dario in fine Olympiadis 112. qua tamen computatio supponit Cyrum post captam Babyloniam regnavisse triginta annis, quod non ita compertum videtur: nam licet Cyrus triginta annis regnaverit verisimile tamen est eum non tot regnasse post captam Babyloniam; atque adeo primum annum Monarchiae eius de quo fit mentio Esdrae primo, non fuisse primum annum regni eius absolute, sed dumtaxat exordium regni Babylonicum; nam 2. Paralipomenon cap. 36. dicitur: Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem, serviret regi et filiis eius donec imperaret Rex Persarum: et dicitur Rex Persarum priusquam Babylonicum regnum obtinuerit: et subinde prius regnavit, quam Babylonicum regnum teneret.
Item solutionem captivitatis Babylonicae post septuaginta hebdomades, hoc est post annos 490. illud tempus tres in partes distribuisse, quod in earum singulis foret rerum notabilium eventus: dividit enim eas hebdomadas, primo, in septem; secundo, in sexaginta duas; tertio, in unam. Dividit in septem, idest annos 49. quod tot septennia plus minus, (nam Scriptura saepe negligit tractos numeros, et minutiora tempora) essent insumenda in perficienda totius urbis, templi, et terrae restauratione, ob impedimenta hostium. Quae Angelus angustias temporum nominat duabus de causis; ut significet ingentem populi afflictionem propter frequentes hostium incursiones, ob quas qui operi incumbabant, adigebantur altera manu aedificare, et altera gladium tenere, ut habetur lib. 2. Esdrae cap. 1. Tum ut denotet summam temporis brevitatem; nam, ut habetur cap. 6. muri adnectati sunt magna festinatione, et absoluti quinquaginta dierum intervallo, quae significatio magis quadrat litterae et hebraicae phrasi: ita quod in angustia temporum idem significet ac in angusto tempore: quemadmodum ibidem dicitur abominatio desolationis, idest, abominanda desolatio: vel in angustiore tempore; nam Hebraei solent uti positivo pro comparativo; quemadmodum Gen. 25. v. 23. scribunt: maior serviet minori: idest, maior serviet minori. Secundo, dividit illas in sexaginta duas, idest, in annos 434. quod deinceps Iudaeorum Respublica restituta, et patriis legibus ordinata, tantum temporis ad Messiae occisionem et mortem esset duratura. Denique distribuit illas hebdomadas in unam, quia Messias in illa erat seipsum manifestaturus per praedicationem et miracula: hanc autem ultimam hebdomadam dividit in duas partes, quia non in priori, sed in posteriori eius medietate, haec erat patraturus, pactum ineundo cum hominibus, ut qui eius doctrinam susciperent, eis vitam aeternam largiretur.
Observandum 3. Annos illos 490. quibus complentur septuaginta hebdomades, solares esse, non lunares; inter quos, ut notum est, hoc intercedit discrimen, quod solares constant diebus 365. cum sex horis saltem, si quaedam minuta detrahas: desunt enim minuta 11. quae 131. annorum intervallo faciunt diem integrum, ut patet ex tabulis Alphonsinis, quas in ultima Calendarii emendatione Ecclesia probavit: lunares vero breviores sunt solaribus circiter undecim diebus, et continent dumtaxat dies 351. qui quidem undecim dies cum tribus annis mensem integrum efficiant, quolibet tertio quoque anno fit Embolismus lunaris, idest addictio, seu interiectio unius lunationis, ita ut annus embolimaeus non duodecim, ut alii, sed tredecim lunationes habeat, ut annus lunaris cum solari ad aequalitatem redigatur. Quod autem in illis computandis hebdomadibus anni solares, non lunares, sint servandi, constat primo ex eo, quod Hebraei communem computandi consuetudinem habuerint per motum solarem, ut videre est in eorum Chronico, qui dicitur Seder olam, idest, ordo mundi, quem ad finem Chronologiae Genebrardi insertum invenies: Secundo ex primo libro Machabaeorum cap. 1. ubi Alexander dicitur regnasse annis duodecim, qui etiam annorum numerus habetur apud profanos, quos certum est solari cursu annos definivisse: Tertio denique quia Iudaei primum totius anni mensem sumebant ab aequinoctio verno, ut videre est Exodi 12. et Pascha celebrabant die 14. Lunae postquam Sol primum arietis gradum attigisset, ac proinde ex motu Solis, non Lunae, suam supputationem ordinabant. His adde quod haec sententia sit Eusebii lib. 8. Demonstrationis Evangelicae, Chrysostomi Oratione 2. contra Iudaeos, Lyrani in praedicta Danielis verba, necnon et Modernorum celebriorum. Nec obstat, quod Angelus vocat illas hebdomadas abbreviatas, et concisas: non enim per hoc intendit significare, quod hebdomades constent annis lunaribus, utpote brevioribus, nam hebdomades illae non ea ratione dicuntur breviata, sed quia ad finem temporis, quo Messias expectabatur, properabant: erat enim per breve tempus illud cum superiori comparatum: hinc tam familiari sermone, quando tempus ad aliquam actionem praescriptum finitur, dicere soleimus, iam iam dies abbreviari, non quod minores fiant, sed quod pauci supersint: quomodo etiam Marci 13. et Matth. 24. dicitur: Nisi breviarentur dies illi, non fieret salva omnis caro.
Observandum 4. Variam esse Auctorum sententiam in assignando illarum hebdomadarum initio: quoniam enim Angelus dixerat illud esse oriendum ab exitu sermonis, ut iterum reaedificetur Ierusalem, inde varii varia sensorunt: quidam enim illud exordium coeperunt a tempore, quo Ieremias vaticinatus est cap. 28. fore aliquando tempus, quo Deus revocaret dispersos Israelitas in terram suam, his verbis: Ait Dominus: et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos: et convertam eos ad rura sua: et crescent et multiplicabuntur. Ita censent Lyranus, Burgensis, etc. Nonnulli putant illarum septuaginta hebdomadarum initium auspiciendum esse ab ipso tempore, quo Angelus Danieli haec loquebatur. Ita Origenes, et Tertullianus lib. contra Iudaeos cap. 8. Aliqui existimant illam supputationem incipiendam esse ab anno primo Cyri, quando fecit facultatem Iudaeis redeundi in patriam, et templum erigendi, ut legimus lib. 1. Esdrae cap. 1. Ita Clemens Alexandrinus.
Alii ab anno secundo Darii Hystaspis, quando facultatem fecit Iudaeis reaedificationem templi inceptam sub Cyro, sed postmodum intermissam continuandi, ut legimus Esdrae 6. Ita Eusebius, et Cyrillus Ierosolymitanus Catechesi 12. cui sententiae adstipulantur plurimi Moderni.
Omnes pene Recentiores volunt eas esse ordinandas ab anno 20. Artaxerxis Longimani: at verius dicendum arbitror, eas esse computandas tantum a 2°. regni illius; quando scilicet executioni demandatum fuit illius decretum.
Observandum est 5. Quantum ad seriem Regum Persarum, diversos diversa sentire; quidam enim tantum tres numerant, ut Rabini apud Galatinum lib. 1. cap. 15. nimirum Cyrum, qui primus Persidis tenuit imperium: Assuerum, de quo fit mentio Esdrae cap. 4. quem volunt fuisse maritum Esther, et Darium, qui victus ab Alexandro Magno perdidit Imperium, quem nonnulli eorum volunt esse Artaxerxem illum, cuius fit mentio 1. Esdrae cap. 1.
Alii quatuor numerant, ut rabbi Salomo et Lyranus, tribus praedictis addentes Cyri filium nomine Cambysem: hanc autem sententiam esse pervetustam affirmat S. Hieronymus in cap. 7. Daniel.
Tertullianus lib. adversus Iudaeos quinque nominat, puta Ochum, qui alio nomine apud eum dicitur Cyrus: Darium Hystaspem, aut Nothum, Artaxerxem, quem coniicere est esse Mnemonem, Iugum, et Darium, quem ille vocat Malum.
Alii Codomanum ab Alexandro devictum.
Genebrardus lib. 2. a pag. 210. sex statuit. Primus apud eum est Darius filius Assueri Hystaspis cognominati. Secundus, Cyrus. Tertius Xerxes, cuius mentionem vult fieri sub nomine Assueri 1. Esdrae cap. 4. v. 6. et sub nomine Artaxerxis ibidem v. 7. Quartus, Darius Longimanus, de quo contendit mentionem fieri sub nomine Darii 2. Esdrae cap. 1. et sub nomine Artaxerxis cap. 7. Quintus, Artaxerxes, quem esse Mnemonem haud obscure indicare contendit. Sextus, Artaxerxes Codomanus ab Alexandro devictus: hos autem solum nominat, eo quod arbitretur eos vere regnasse: alios vero excludit, tamquam aut illegitimos, aut cum aliis regnantes, ut Cambyses cum patre Cyro.
Sanctus Isidorus libro 3. Etymolog. Metasthenes, ac Philo, octo referunt: puta Darium Medum, Xerxem, Artaxerxem Longimanum, Darium Nothum, Artaxerxem Mnemonem, Artaxerxem Ochum, Xerxem, et Darium Codomanum.
Calvisius decem statuit. Pererius autem tot demonstrat ex Scriptura sacra, quibus ex profanis adiiciens octo, numerat exinde quatuordecim Reges Persarum, quam sententiam suo firmat calculo S. Hieronymus in 7. caput Danielis dicens:
Nos vero cum post Cyrum, qui regnavit annis 80. sciamus apud Persas regnasse Cambysen filium eius, et fratrem Magos: et deinceps Darium, cuius 2. anno coeptum est aedificari Templum Ierusalem: quintum Xerxem filium Darii: sextum Artabanum: septimum Artaxerrem, qui appellatus est μακρόχειρ: octavum Xerxem: nonum Sogdianum: decimum Darium: undecimum Artaxerxem, qui appellatus est μνήμων: duodecimum Artaxerxem Ochum: decimum tertium Arsam Ochi filium: decimum quartum Darium Arsami filium, qui ab Alexandro Macedonum Rege superatus est.
Quamquam autem haec in dirimenda controversia quidpiam certi vix statui possit, quotque sint capita, tot sensus, verius tamen dicendum aestimo, quatuor dumtaxat extitisse Persarum Imperatores ab auspicato eorum regno per Cyrum, usque ad completam et consummatam templi ac civitatis Ierusalem restaurationem, eos videlicet, qui in libris Esdrae, et Nehemiae referuntur, nempe I. Cyrus, qui septem imperavit annis, computando a primo generalis et universalis imperii sui anno. Nam ante initum Persarum regnum, imperavit in Graecia, ut diximus. II. Assuerus, quem Esdras Artaxerxem, et Assuerum appellat cap. 4. Iosephus vero eum omnibus Graecis Cambysem Cyri filium, qui solus post mortem patris regnavit septem annis, et aliquot mensibus: quamquam etiam antea cum patre regnasset, maxime cum tempore, quo Cyrus bellum contra Scythas adorsus est. III. Darius Hystaspis, qui successit Magis, quorum imperii et dominationis nec Esdras nec Nehemias meminerunt; quoniam forte dumtaxat per sex menses regnaverant: Darius autem regnavit 36. annis. IV. vero fuit Artaxerxes Longimanus dictus, quem Iosephus Iudaeorum historiae scriptor tantum Xerxem nominat, qui ad minus Imperium tenuit per 32. annos: siquidem illius regni trigesimus secundus memoratur a Nehemia cap. 5. v. 14. et cap. 13. v. 6.
Difficultas moveri posset an Assuerus, cuius meminit Esdras c. 4. v. 6. unus idemque sit, qui ab eodem v. 7. appellatur Artaxerxes: ait enim:
In regno autem Assueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudae, et Ierusalem, et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam Mithridates, et Thabeel, et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem Regem Persarum.
Verum facile colligi potest unum eundemque Regem hoc duplici nomine fuisse appellatum, ut refert Iosephus, qui eum Cambysem nominat. Enim vero, si praefata verba duplicem adversus Iudaeos continerent quaerimoniam et accusationem, quarum una ad Assuerum, altera ad Artaxerxem directa fuisset, tamquam ad duos Reges distinctos, haud dubie Esdras utriusque formata contra Iudaeos quaerimoniae eventum et successum narrasset: cum autem unius dumtaxat referat exitum, nempe quod ea non obstante concessa sit sibi et Iudaeis comitibus facultas proficiscendi Ierosolymam, et illue deferendi omnia dona, et vasa, quae a Iudaeis in provincia Babylonis degentibus oblata fuerant in ministerium domus Dei; signum est, quod unicus dumtaxat fuerit Rex, duplici nomine appellatus. Adde quod, si fuissent duae adversus Iudaeos formatae quaerimoniae, quae duo edicta a diversis Regibus sequentia habuissent: verisimile est quod ultimum edictum a postremo eorum Regum prioris edicti mentionem fecisset: et insuper Iudaici populi adversarii non tacuissent illud edictum Assueri, ut ab Artaxerxe facilius assequerentur, quod adversus Iudaeos postulabant; quod cum ita factum non legatur, indicium esse debet nominibus Assueri, et Artaxerxis unicum Regem designari. Nec mirum videri debet, quod unus idemque Rex in eodem capite, duplici nomine appelletur: hoc enim frequens erat apud Iudaeos, ut videre est in lib. Iudic. cap. 8. ubi unus idemque homo, et Gedeo, et Ierobaal appellatur duobus versibus immediate sequentibus, et lib. 1. Esdrae cap. 2. idem qui Nehemias appellatur, etiam ibidem dicitur Athersatha. Non potest etiam negari Regem Xerxem, quem omnes auctores tam Graeci, quam Latini affirmant immediate successisse Dario filio Hystaspis, alium esse Regem ab Artaxerxe, cuius tantum meminerunt Esdras, et Nehemias: at possumus asserere idcirco Esdram, et Nehemiam solius dumtaxat Artaxerxis mentionem fecisse; quod eum Xerxes eius pater in Graecos arma movisset, ipsum Artaxerxem designaverat Imperii socium et administrum: quapropter aliqui Auctores referunt ipsum regnasse 56. annis; tametsi aliunde constet eum solum regnasse dumtaxat 40. annis: unde mirum nemini videri debet, quod Iudaei imperante Xerxe recursurn habuerint ad eius filium Artaxerxem; quoniam ipse tum Rex erat, et in absentia patris, supremus regni moderator.
His ita praemissis, probabilius existimo initium illarum hebdomadarum auspicandum esse ab anno vigesimo octavo Artaxerxis Longimani, quem simpliciter Xerxem appellat Iosephus lib. 11. cap. 5. versus finem: Esdras autem, et Nehemias Artaxerxem nominant, nulliusque meminerunt Xerxis, quem profani Scriptores ante illum Artaxerxem solum regnasse 20. annis referunt. Cuius quidem sententiae veritas apparet primo; quia nulli alteri assertionii possunt quadrare praefata Prophetiae verba. Enimvero stare non potest eorum sententia, qui volunt has hebdomadas computandas esse ab anno 1. Sedeciae: eo scilicet tempore, quo Ieremias, sexdecim annis ante captivitatem Babylonicae, praedixerat fore, ut populus universus captivus duceretur, et post septuaginta annos reverteretur in patriam, murosque eversos repararet: alias non tantum 70. forent hebdomades usque ad eversionem civitatis, sed fere 90.; nec tantum anni 499., sed 600 et amplius essent numerandi.
Nec etiam probabiliores videntur aliorum sententiae, quorum aliqui volunt illas hebdomadas computari debere ab edicto Cyri: alii a facultate concessa Iudaeis per Darium Hystaspim aedificandi muri Hierusalem: caeteri ab anno 20. Artaxerxis, quo scilicet tempore Nehemias, ut legimus cap. 2. obtinuit auctoritatem restaurandi civitatem Ierosolymam, quae tunc temporis, ut ibidem asseritur, adhuc erat dissipata: tria namque legimus in libris Esdrae edicta regia in favorem, et gratiam Iudaeorum: Primum Cyri, alterum Darii Hystaspis: Tertium Artaxerxis Longimani: at Cyrus non dedit facultatem instaurandae civitatis, sed tantum Templi reaedificandi, ut colligitur ex fine libri 2. Paralipomenon, et 1. ac 6. cap. libri Esdrae. Nec obstat, quod cap. 4. Esdrae fiat sermo de urbis reaedificatione; nam non dicitur ibi, quod Iudaei ex edicto Cyri illam reaedificarint. Non obstat etiam, quod habetur Isaiae 45. Cyrum aedificaturum civitatem, et dimissurum captivitatem: nam primo potest responderi non fuisse id dictum de Cyro, sed de Christo. Ita Hieronymus. Secundo, ibi civitatem aedificari non significare materialem murorum structuram: sed tantum civilem aedificationem, qua fit per civium coadunationem et cohabitationem, qualiter Iudaei cum restaurarent templum, dici possunt soluta captivitate etiam restituisse, et aedificasse Ierusalem. Tertio, posito quod intelligatur de materiali murorum structura, dici a Cyro aedificatam civitatem, quia iussit forte, ut aedificaretur, neque idem tamen potest ab hoc tempore supputationis hebdomadarum sumi initium; sed a solo tempore Artaxerxis Longimani, quia tum prohibentibus in circuitu nationibus, quasi hoc Rex non iussisset, opus non est impletum, sed tentatum dumtaxat: absolutum vero fuit tantum a Nehemia. Denique Scriptura illi uni attribuit restaurationem urbis.
Ecclesiastici 49. Nehemias in memoriam multi temporis, qui erexit nobis muras eversos, et stare fecit portas et seras, qui erexit domos nostras.
Non etiam stare possit eorum sententia, qui volunt illas hebdomadas auspicandas esse ab edicto Darii Hystaspis, qui, ut refertur lib. 3. Esdrae, c. 3. et 4. Zorobabeli dedit epistolas ad omnes dispensatores, et praefectos, et purpuratos, ut ei manus darent, quatenus tam ipse, quam populus Israeliticus possent restaurare Ierusalem. Primo, quia ille tertius Esdrae liber inter canonicas Scripturas non computatur, subindeque non integra ei fides est adhibenda. Secundo, vix quidem stare possunt ea quae ibidem referuntur, nempe eodem anno haec omnia fuisse peracta, nimirum decretum Darii, quo facultatem faciebat civitatis, et templi aedificandae: profectionem Zorobabelis, et ascendentium cum eo in Ierusalem: inceptionem aedificationis: impedimentum eius a Tathanai, et caeteris ducibus, qui erant trans flumen: reversionem Zorobabelis in Babyloniam, ut Regis protectionem imploraret adversus repugnantes illos Principes: quaesitum in Bibliotheca Regis, qui erat in Babylonia, Cyri decretum, quo concesserat facultatem aedificandi templi Ierosolymitani: novum eiusdem Darii decretum, quod legitur primo Esdrae cap. 6. et quo Darius praecipiebat Tathanai, et aliis ducibus, ne civitatis Ierosolymitanae instaurationem impedirent, imo ex thesauro regio subministrarent sumptus necessarios ad aedificationem templi, et sacrificiorum celebrationem: regressum ipsius Zorobabelis cum isto decreto in Ierusalem: vaticinium Aggaei, et Zachariae, qui, ut legimus
- Esdrae cap. 5. prophetaverunt adversus Iudaeos, quod habentes facultatem restaurandi Templum Domini, dumtaxat incumberent in suis privatis domibus extruendis: quis enim credet haec omnia per unius anni secundi Darii spatium potuisse impleri? maxime cum longe distaret Babylonica civitas a Ierusalem, ut videre est 1. Esdrae cap. 7. nam Esdras cum Israelitico populo revertens Ierusalem egressus est Babylone primo die mensis primi, et pervenerunt Ierusalem dumtaxat primo die mensis quinti. Oportet igitur, quod ille Darius, a quo Zorobabel anno
- regni illius obtinuit facultatem, fuerit vel Cyrus vel Cambyses, qui forte non solum Artaxerxes et Assuerus, sed etiam Darius appellabantur.
Confirmatur quia Zorobabel tempore illius Darii, a quo licentiam estimavit aedificandae civitatis et templi Ierusalem, erat iuvenis et adolescens, ut refertur lib. 3. Esdrae, cap. 3. v. 4. et cap. 4. v. 51. Sed regnante Dario Hystaspe Zorobabel non poterat censeri adolescens: siquidem primo anno Cyri Regis Persarum iam erat dux, et princeps inter Israelitas, ut videre est lib. 1. Esdrae cap. 2. et lib. 2. cap. 1. necnon et Aggaei 2. v. 22. Cyrus autem ad minus regnavit 30. annos. Cambyses eius filius etiam totidem imperavit: post quem aliquo tempore imperium tenuerunt Magi, quibus Darius Hystaspis successit: oportet ergo eo regnante Zorobabelem natum fuisse ad minus 45. annos, qua certa aetate nec iuvenis, nec adolescens poterat aestimari. Adde quod Darius ille, quisquis fuerit, licentiam non fecerit aedificandae Ierusalem, sed dumtaxat templi instaurandae: siquidem tantum innovavit concessionem Cyri, qua licentiam fecerat Iudaeis ut aedificarent templum Hierosolymitanum, et in eo offerrent sacrificia. Quapropter Darius mandat Tathanai, et aliis ducibus, qui impediebant illam templi instaurationem: Dimitte fieri templum illud a duce Iudaeorum, et a senioribus, ut domum Dei illam aedificent in loco suo, ut videre est non solum lib. 1. Esdrae, cap. 6., lib. 3. cap. 6. ubi edictum illud Darii refertur: sed etiam cap. 2. lib. 2. ubi legimus quod regnante Artaxerxe, qui Dario Hystaspi successerat, civitas Ierusalem adhuc erat dissipata. Nam Nehemias, qui ab Artaxerxe facultatem instaurandi muros obtinuerat, Iudaeos alloquens ait: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite, ut aedificemus muros Ierusalem, etc. Et subinde tum temporis civitas Ierosolymitana nondum erat extructa: verba autem vaticinii non significant incipiendas illas 70. hebdomades ab exitu sermonis, seu edicti, ut aedificaretur templum; sed ut aedificaretur Ierusalem: igitur ab illo edicto Darii Hystaspis 70. illae hebdomades non sunt computandae.
Idem ferendum iudicium de illo decreto eiusdem Artaxerxis, quo anno 7. sui regni licentiam Esdrae fecit, ut ascenderet Ierusalem cum selectis ex filiis Israelis ad absolvendum, et consecrandum templum, cuius iampridem instauratio incepta fuerat: siquidem decretum istud dumtaxat spectabat ad templi aedificium, non vero ad civitatis instaurationem; ut constat ex 1. Esdrae capite 7.
Ex his itaque sequitur dumtaxat illas 70. hebdomadas ordinendas esse ab edicto eiusdem Artaxerxis, quo facultatem fecit Nehemiae anno 20. sui imperii, quatenus cum Iudaeis sibi comitibus posset ascendere Hierusalem, et eius muros ac domos instaurare: hic enim primus est exitus sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, a quo exitu significat Angelus adhuc superesse 70. hebdomades usque ad Christum ducem.
§ IV.
Veruntamen non censeo hebdomadarum exordium ducendum praecise esse ab illo anno 20. quo edictum illud sancitum est, sed dumtaxat ab anno 2°., quo istud edictum executioni fuit demandatum. Quamquam enim Nehemias illud edictum anno 20. Artaxerxis exceperit, tamen ut narrat Iosephus lib. 11. cap. 5. non potuit Nehemias in Iudaeam proficisci ante annum 25. eiusdem Regis: quoniam ipse hos pene quinque annos a suscepto edicto insumpserat, ut Iudaeos per Babylonicum regnum dispersos conveniret, ageretque cum eis; maxime vero cum familiarissimis principibus, ut iuxta Regis indultum Babylonicas terras desererent, et in patriam solum reverterentur. Quod utique difficile fuit suadere hominibus iam Babyloniorum consortio ac familiaritate ita delenitis, ut vix ab eorum contubernio possent avelli, et terram uberrimam, in qua eorum plurimi nati fuerant, abiicere, ut aliam omnino vastatam et incultam, ac plurimis adversariis obsitam incolerent. Inde factum est, quod Nehemias, ut refert Iosephus, pervenerit Ierusalem tantum circiter annum 25. Artaxerxis, unde cum duos insumpserit annos in instaurandis muris et domibus illius civitatis, hinc est quod hoc ingens et grande opus non absolverit, nisi circa 9. mensem 28. anni eiusdem Artaxerxis, quod adeo accurate non retulisset Iosephus, nisi certa ac omni exceptione maiora habuisset testimonia et instrumenta. Hic autem 28. annus regni Artaxerxis incidit in annum mundi 3527., a quo si numeres 490. invenies 4017., quo certe anno crucifixus est Christus, ac subinde sic eventus exactissime prophetiae respondet.
Quod autem illae hebdomadae incipiendae sint potius ab executione illius edicti, quam ab eius concessione et promulgatione, mihi non leve argumentum est: quin cum illud edictum non fuerit a Rege concessum, nisi ex divina inspiratione, sicque potius censeri debuerit edictum Dei, quam Regis: cumque Dei decreta infallibilem sortiantur effectum, iuxta illud Psalmi: Quae procedunt de labiis meis non faciam irrita: manifestum est Angelum in isto vaticinio non tam illius edicti promulgationem, quam executionem significasse dum ait, ab exitu sermonis: unde etiam signanter non addit, ut detur licentia aedificandi Ierusalem, sed, ut iterum reaedificetur Ierusalem. Quibus significat se de reali et effectiva instauratione Ierusalem sermonem agere, et ab ea texere omnem sui vaticinii seriem et ordinem. Quod autem omnes illius vaticinii particulae mirum in modum conveniant Iesu Nazareno, sic evinco: 1. Messias ille repromissus dicitur, Sanctus Sanctorum, seu Hebraice Sanctitas Sanctitatum, vel Sanctificatus Sanctorum. Haec autem apprime conveniunt Iesu Nazareno, tam secundum divinitatem, quam humanitatem, quae in unione hypostatica superabundanti gratiarum, et omnium caelestium charismatum irriguo uncta est oleo laetitiae praeparticipibus suis. Dicitur autem Sanctus Sanctorum, sicut ens entium, lux lucis, vita vitae: quia omnis ab eo sanctitas effluxit; unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, qui plenus est gratia et veritate; de cuius plenitudine omnes nos accepimus.
Quaeret hic forsitan aliquis, qualiter Christus in morte sua dicatur unctionem Sancti Sanctorum suscepisse, quippe mors videtur potius unctionis destructio, quam conservatio. Verum facile huic quaesito fit satis: quamquam enim Christus ante mortem, et ab instanti conceptionis suscepisset Divinitatis unctionem et delibutionem, ut ipse testatur Luca
- sibi adaptans hoc Isaiae vaticinium: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: attamen nondum susceperat huius unctionis plenitudinem, maiestatem, et manifestationem, ut revera contigit postquam a mortuis suscitatus est. Enimvero in resurrectione Divinitatis unctio, et immortalitatis unguentum descendit a capite istius mystici Aaron, ac summi hominum Pontificis, non solum in barbam, sed et in oram vestimenti eius, hoc est, a superiori animae portione, non solum in eius animae portionem interiorem, sed etiam in eius corpus. Unde merito Apostolus ad Rom. 1. Christi resurrectionem his verbis commendat: Praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis resurrectione mortuorum. Cum igitur Christus mortuus fuerit, ut nostra deleretur iniquitas, sicut praedixerat Angelus: ita per resurrectionem unctus est Sanctus Sanctorum; nam, ut ait Apostolus Rom.
- Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Secundo, is est in quo consummata fuit praevericatio: Iudaei enim mensuram Patrum suorum implentes, nedum iustum Ioseph vendiderunt, nedum commutaverunt gloriam Dei in similitudinem vituli aurei, et aliorum idolorum; nedum denique Prophetas, sed et ipsummet Dei Filium occiderunt: hoc autem est quartum eorum peccatum, quod non ad tempus, sed usque ad mundi finem est puniendum. Ita enim intelligendus est Propheta Amos, dicens cap. 2.: Super tribus sceleribus Israel transferam, vel convertam eos, et super quatuor non convertam eos, quia vendiderunt iustum pro argento. Licet enim Iudaei pro argento iustum venditum intelligant Ioseph filium Iacob a fratribus in Egyptum pretio traditum deportandum: nihilominus Rabbi Samuel in Epistola sua ad Rabbi Isaac Magistrum Synagogae, quae est sub Hulmoza in Marrochitano Regno, quaeque a Patre Bonihomine Ordinis Praedicatorum in antiqua Hispaniae Bibliotheca reperta est, et ex Arabico idiomate Latine donata, et una cum Opusculis S. Antonii typis excussa, in qua quaerit ab illo Rabbi sapientissimo, cur ea in captivitate, qua modo premuntur, nullus adesset Propheta, nullus sacrificandi ritus, nulla recuperandae libertatis spes, sicut in prioribus captivitatibus per Prophetas facta promissio: inquirens pariter, quodnam esset illud gravissimum peccatum, ratione cuius tam dura, tamque diuturna captivitate premerentur; haec habet cap. 1. Ipsi etiam Christiani, quibus sacrorum librorum studium videtur esse traditum a Deo, respondent doctrinae nostrae praedictae, quod primum in quatuor sceleribus Israel est venditus Ioseph a fratribus suis: et secundum peccatum assignant adorationem vituli in Oreb: et tertium fuit occisio Prophetarum: quartum scelus fuit venditio Iusti, scilicet Iesu. In vindicta primi patres nostri fuerunt in captivitate Egypti. In punitionem secundi plures perierunt in solitudine, et in ea degerunt exules per quadraginta annos. In tertii ultionem innumeras ac diversas passi sunt captivitates, potissimum Babylonicae per septuaginta annos. Cum autem Propheta Amos ponat expresse venditionem Iusti, nullusque apparuit venditus Iustus, praeter Iesum a Nazareth, mihi videtur quod sumus in illo quarto maximo peccato, et propterea in captivitate, de qua loquitur Deus, quod non reducet ultra. Iam enim sunt mille anni, in quibus nihil proficimus inter Gentes, nec est spes proficiendi amplius.
Per eum peccatum finem accepit, et deleta est omnis iniquitas; lavit enim nos a peccatis nostris in sanguine suo, et semetipsum Patri in ara crucis immaculatam victimam obtulit, ut nos ab omni iniquitate redimeret, et fieret propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris tantum, sed et pro totius mundi criminibus. Per eum adducta est iustitia sempiterna, vera nempe et aeterna, non legalis et figurativa, quae non ad tempus, ut Mosarcae, sed semper in caelis et in terra sit duratura; qui enim biberit ex aqua, quam Christus daturus venit, non sitiet iterum; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. In ipso tandem impleta est omnis visio, et prophetia, omnia namque fecit, dixit, et passus est, quae de Messia venturo Prophetae vaticinati sunt. Inde habet tres praecipuos per Messiae adventum praestandos effectus, et fructus: 1. peccati emaculationem: 2. verae iustitiae collationem: 3. Prophetiarum adimpletionem.
Tertio, passus est in medio ultimae hebdomadis, anno videlicet 18. Tyberii.
Quarto, in Christi D. morte templum violatum fuit ac profanatum, quando scilicet velum templi scissum est a summo usque deorsum, saltem velum exterius, quo populus a Sacerdotibus seiungebatur, quasi templum illud nihil iam haberet in arcanis, nihil reverentiae, nihil religionis. Inde Sanctuarii aditus soli summo Sacerdoti licitus, idque singulis tantum annis in die Expiationis, sub mortis interminatione si saepius ingrederetur, ut notat Philo in libro De legatione ad Caium; nedum patuit multis Sacerdotibus, quibus ab eo tempore licitum fuit ingredi in Sancta Sanctorum, ut scribit Iosephus Gorionides lib. 3. v. 25. sed et ipsis Iudaeis, quando tempore Flori, Syriae praesidis post Pilatum, orta seditione, cuncti Iudaei confugerunt ad templum Dei; imo etiam ipsis Vespasiani temporibus, quando nedum ipsius statua in templo fuit collocata, sed et eius milites templum ingressi illud spoliaverunt, et incenderunt. Ideo quod in morte Christi collapsum fuerit superliminare templi magno terrae motu, auditaeque fuerint Angelorum templi custodum voces in eo dicentium: Migremus hinc, ut Evangelio Nazaraeorum observat S. Hieronymus 9. Quamvis Iosephus id referat ad tempus Pentecostes, quinquaginta diebus post mortem Christi: verum potuit aberrare, vel incerto rumore, vel quia ignarus erat Mysteriorum nostrae Religionis, aut forte Christianis intensus. Itaque fuit in templo abominatio, cum in eo starent milites idola colentes: desolationis, quoniam illud omnibus suis vasis, et ornamentis nudaverunt, ac postea igne apposito in cineres, et favillas redegerunt, omnesque Iudaeos aut cruenta morte peremerunt, aut diversas in Provincias exules actos, perpetua, duraque captivitate manciparunt: sicut vaticinatus fuerat Christus Luc. 21.:
Cum videritis ab exercitu circumdari Hierusalem, tum scitote, quia appropinquavit desolatio eius: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent ad eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt: et cadent in ore gladii, et captivi ducetur in omnes gentes, et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora Nationum.
Conclusio tertia. — Probare potest Messiam advenisse ex multis Scripturae testimoniis, quibus designantur Messiae nativitas, illius vitae status, ministerium, mortis genus, resurrectio, et in caelum receptio; quae omnia mirum in modum in Iesu Nazareno completa videntur. Siquidem praedicitur Messias futurus ex semine David. Ps. 131.: Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam: quod equidem impletum est in adorando illo Iesu Nazareno, qui, ut praenuntiavit Angelus ipsius Matrem alloquendo, Luca primo, filius David fuit, et dedit illi Dominus Deus sedem David Patris eius, ut regnaret in domo Iacob in aeternum.
Secundo, Messias denuntiatur nasciturus ex Virgine, Isai. 7.: Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, etc. Iesus autem natus est ex Maria Virgine ante partum, in partu, et post partum: nam Luc primo: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, etc. Similiter Messias erat nasciturus in Bethlehem iuxta illud Micheae 5.: Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis. Iesus autem natus est in Bethlehem, ut legitur Luc. 2.
Tertio, Messias futurus erat pauper et abiectus, iuxta illud Zachariae 9.: Ecce Rex tuus veniet tibi iustus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam. Iesus autem pauperrimus fuit; nam, ut dicebat Luca 9.: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet: unde egregie Bernardus ait, quod pauper fuit in nativitate, pauperior in vita, pauperrimus in morte; similiter ascendit super asinam in triumphali suo in Ierusalem ingressu, ut legitur Matthaei 21.
Quarto, Messias tradendus erat in mortem pro triginta argenteis. Zachariae 11.: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Morte turpissima erat moriturus, Sapient. 2.: Morte turpissima condemnemus eum. Cruci affigendus, et flagellis laniandus: Psalm. 21.: Foderunt manus meas, et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Huius vestes sorte erant distribuendae: ibidem: Super vestem meam miserunt sortem. Eius ossa, et corporis membra non erant confringenda, iuxta illud Exodi 12.: Os non comminuetis ex eo.
Quinto, praedicitur eius Resurrectio. Psal. 56.: Exurge gloria mea, inquit Pater caelestis; cui Filius: exurgam diluculo. Ascensurus in caelum, Psal. 67.: Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem. Missurus Spiritum sanctum, Ioelis secundo: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Exterminaturus idola, Zachariae 13.: Erit in die illa, dicit Dominus, disperdam nomina eorum de terra, et non memorabuntur ultra. Conditurus legem alteram, Baruch secundo: Et stabiliam illis alterum Testamentum sempiternum. Repudiandus a populo Iudaeorum, Ieremiae 5.: Negaverunt Dominum, et dixerunt: non est ipse. Haec autem omnia, ut constat ex Historia Evangelica, impleta sunt in Iesu Nazareno: igitur ille verus erat Messias.
His adde, quod, ut praenuntiaverat Angelus Danielem alloquens, post occisum Messiam repudiandi erant Iudaei, civitas, et Sanctuarium dissipanda a Duce venturo, omnis Iudaica natio vastanda, et illius desolatio in finem perseveratura; at Iudaei non possunt negare, post occisum Iesum a Nazareth, vastatam fuisse Civitatem Ierosolymam sub Ducibus Vespasiano, et Tito, templum solo aequatum, omnia sacrificia extincta, Iudaei per orbem dispersi, sub dura captivitate gementes: unde eleganter S. Hieronymus Epistola ad Dardanum ait, Iudaicam nationem alloquens: Quomodo clementissimus quondam Deus, qui nunquam tui ante oblitus fuit, nunc per tanta spatia temporum non adducitur, ut solvat captivitatem, et ut verius dicam, expectatum tibi mittat Anti-Christum? ob quod facinus, et tam execrabile scelus, avertit a te oculos suos? Enarrabunt coeci parentes tuorum: Sanguis eius super nos, et super filios nostros! Et: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas: et: Non habemus Regem, nisi Caesarem? Habes quem elegisti, usque ad finem mundi serviturus es Caesari; donec gentium intret plenitudo, et quae quondam eras in vertice, caeteris in fundo.
Obiicies Iudaei, multa esse vaticinia Prophetarum de futuro Messiae adventu, quae nullatenus in Iesum Nazarenum quadrare possunt: ergo ex his, quae protulimus, non potest evidenter colligi ipsum esse verum Messiam. Ut probent antecedens, multos proferunt Scripturae textus. Primo quidem, quod tempore Messiae, ut legimus Isaia cap. 11. Habitubit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit, vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Item Isaiae 2.: Erit in novissimis diebus praeparatus mons Domini in vertice montium: inde colligunt tempore Messiae Templum Hierosolymitanum, et mons in quo fundatum erat supra omnes montes fore elevandum, etc.
Verum respondeo, Iudaeos his in proferendis et explicandis textibus turpiter hallucinari, et duplici errore laborare: quorum primus est quod plurima, quae de adventu Messiae aenigmatice, spiritualiter, aut metaphorice dicta sunt, litteraliter velint intelligi, quales sunt textus mox laudati: secundus eorum error est quod duos distinguunt adventus Messiae: alium ut Salvatoris ad liberandos homines, alterum ut iudicis ad iudicandos; illum in humilitate, hunc in maiestate et gloria. Hinc enim factum est, ut in conciliandis oraculis de futuro Messia multum laborent, nec tamen exitum inveniant: nam quaedam vaticinia ipsum divitiis affluentem gloria et honore coronatum, omnium nationum sceptrum et imperium tenentem ac moderantem exprimunt: alia vero oracula eum designant futurum pauperem, abiectum, novissimum virorum, ab omnibus despectum: quocirca coguntur Iudaei duos distinguere Messias, quorum unus sit pauper et humilis, alius dives et praepotens.
Tertio, quam haec inania sint, et absque fundamento, satis colligitur ex Scriptura sacra, quae unius Messiae meminit: sed duplicem in eo distinguit adventum. Quod ita eleganter prosequitur S. Augustinus Tractatu 1. in Ioannem, expendens illud Psalmi: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit: ubi ait:
Siluit, ut iudicaretur: non silebit cum ceperit iudicare. Non diceretur, Manifeste veniet, nisi primo venisset occultus: nec diceretur, Non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo autem siluit? Interroga Isaiam: sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui se tondet fuit sine voce: sic non aperuit os suum. Veniet autem manifestus, et non silebit: quomodo manifestus? Ignis ante ipsum praecedet, et in circuitu eius tempestas valida.
Adde quod apertissime convinci possit illa Iudaeorum pervicacia, et gravissimus error de duplici Messia ex cap. 53. Isaiae, ubi praedicitur Messiae nativitas, contemptus, persecutio, occisio, gloriosa resurrectio, et omnium populorum ad ipsum conversio, ut appareat eundem Messiam esse, qui pauper et dives, abiectus et sublimis, subiectus et omnium Dominus praenuntiatur, ut diximus supra.
Non expendimus hic rationes, quibus probatur Messiam Deum et hominem esse debere: congruentiori namque ordine ista discutiemus, et resolvemus Disputatione secunda, demonstrando Incarnati verbi dignitates et praecellentias.