Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini

Quaestio I: Quot, et quae fuerint haereticorum erronea dogmata circa incarnati Verbi mysterium

Disputatio I: De Existentia, Natura, et Causis Incarnationis

Articulus I: De Possibilitate, Convenientia, et Complemento seu Peractione Mysterii Incarnationis

CUM ad hoc maxime apparuerit Filius Dei, ut dissolveret opera diaboli, et Princeps mundi eiiceretur foras; inde est, quod daemones omnem moverint lapidem, ut qui divinae illius apparitionis non potuerant praepedire complementum, saltem illius fidem, ac notitiam hominum cordibus elevarent. Illorum namque instigatione ab hostium triplici cuneo in huius Mysterii assertionem depugnatum est; Philosophi enim Gentiles illud ut ridiculam ac inanem fabulam apertis contradictionibus pugnantem, ac subinde, ut commentum factu impossibile censuerunt: Iudaei Messiam expectantes, illius adventum adhuc in dies praestolantur: haeretici vero plurimi, ut supra observatum est, sacram hanc ac mirabilem hominis cum Deo coniunctionem, ut Divinae illius sapientiae ac maiestati minus congruentem respuerunt. Quocirca, ut plena sit et inconcussa tanti Mysterii veritas ac fides, operae pretium duxi tres illos infestissimos ipsius hostes tribus in sequentibus Sectionibus adoriri, quarum Prima aperiet Incarnationis possibilitatem contra Gentiles Philosophos: Secunda eiusdem contra Haereticos egregiam sapientemque institutionem et oeconomiam declarabit: Tertia denique eiusdem complementum et peractionem contra Iudaeos evincet.

§ I: De Possibilitate Incarnationis

QUONIAM Theologia est illa mystica Turris David, ex qua mille Clypei pendent, omnis armatura fortium, Cant. 4. debetque vir Theologus comparare se ad omnes prorsus eventus, congressus, et disputationes, prout varia quotidie occurrunt hominum ingenia, idque monente Apostolorum Principe, Parati, inquit, simus satisfacere omni poscenti rationem, de ea, quae in nobis est spes et fide; hinc est, quod maturo consilio Theologiae Principes suas de Divina Verbi Incarnatione disputationes ordiantur ab illius possibilitate et non repugnantia; quatenus dum sese offerret occasio cum Gentilibus Philosophis de Religione Christiana congrediendi, instructi sint et parati, nedum ad refellenda omnia, quae adversus hoc ineffabile Mysterium humana mens fingere posset et obiicere; sed insuper momenta ex proprio promptuario ipsi subiiciant, quibus illud esse possibile, ac Deo congruum, nobisque summe necessarium suadere valeant. In quo certe Subtilis Doctor ordine convenientiori, quam S. Thomas, videtur egisse: hic enim primum de convenientia disputat, ille vero a possibilitate quaestiones auspicatur; prius autem statuendum est rem aliquam esse possibilem, quam convenientem, quippe ex possibilitate rei congruitas, non vicissim ex congruitate possibilitas est iudicanda.

Cum autem tria maxime circa praesentem difficultatem occurrere possint dubia. Primum, an illa unio divinae naturae cum humana in unitate personae sit possibilis factu. Secundum, an illa possibilitas sit cognoscibilis, ac demonstrabilis aliqua naturali ratione. Tertium, quaenam sint momenta, quaeve rationes, quibus illa possibilitas possit suaderi. Hine tres illas difficultates totidem Quaestionibus in presenti Sectione resolvemus.

Quaestio I: An unio divinae naturae cum humana in unitate personae sit possibilis

Ex Subtili Doctore in 1. dist. 2. qu. 1. n. 10. possibile duplex distingui: logicum scilicet, et physicum. Possibile logicum, inquit, est modus compositionis formatae ab intellectu, cuius termini non includunt contradictionem, et ita hoc modo possibilis est haec propositio, Deum posse produci, et Deum esse Deum: possibile vero reale, seu physicum est, quod accipitur ab aliqua potentia in re, sicut a potentia inhaerente alicui, vel terminata ad illud sicut ad terminum. Hoc est, illud dicitur possibile physicum, quod potest esse terminus realis alicuius potentiae productivae, qualiter ante creationem mundus erat possibilis, et innumerae dicuntur adhuc creaturae possibiles, quas Deus ex infinita sua potentia producere posset, nec tamen pro suo sapienti consilio producet unquam. De utraque possibilitate hic futurus est sermo: quippe determinandum suscipimus, an propositio illa, Deus est homo, contradictionem aliquam implicet, anve unio Divinitatis cum humanitate supremam Dei potentiam non excedat.

NOTANDUM 2. Certum esse quod non detur medium inter haec duo, esse possibile, et esse impossibile; non enim datur aliquod medium inter implicare contradictionem, quod est impossibile, et non implicare contradictionem, quod est possibile; medium tamen admittitur inter haec duo: demonstrare, quod aliquid sit possibile, et demonstrare quod aliquid sit impossibile; multa namque sunt possibilia, de quibus tamen nullum datur medium positivum naturale per quod demonstretur possibilitas illorum; haec autem, quia possibilia sunt, non possunt demonstrative probari esse impossibilia, nam verum vero non opponitur, sed soli falso: quare si verum sit, quod aliquid sit possibile, falsum est, quod sit impossibile: argumentatio autem, quae falsum concludit, nullatenus potest esse demonstrativa.

NOTANDUM 3. Deum incarnari, non esse Deum in carnem transmutari, sed Deum manentem Deum, fieri hominem in unitate suppositi; ita ut persona Divina non solum terminet, ac suppositet naturam Divinam, sed etiam humanam; quare sicut Petrus dicitur homo, quia eius persona sustentat et personat naturam humanam; sic Deus dicitur homo, quia Divina persona Verbi sustentat ac terminat naturam humanam. Ex ea autem terminatione sequitur in Deo denominatio intrinseca, qua dicitur intrinsece unitus homini: ad hanc enim denominationem sufficit, quod natura humana substantialiter, et intime uniatur Divinae personae. Non tamen ea ratione est denominatio intrinseca, quasi natura humana informet Deum, qui dicitur homo: hinc illa denominatio, Deus est homo, accedit aliquo modo ad denominationem extrinsecam, et ab ea etiam recedit. Accedit quidem, quia natura humana non informat Deum, qui dicitur homo, cum tamen aliae denominationes intrinsecae desumantur a forma informante. Recedit vero, quia aliae denominationes extrinsecae, sunt vel a formis accidentaliter unitis, vel a terminis extra subiectum denominatum existentibus: haec vero denominatio sumitur a natura humana personaliter, et substantialiter unita Verbo, quod eius personalem dependentiam terminat.

His ita praemissis, duo maxime hac in Quaestione sunt determinanda: Primum quidem an illa unio personalis divinae naturae cum humana sit possibilis. Secundum, an solvi possint omnes rationes, quae illam possibilitatem videntur impugnare.

Conclusio prima. — Possibile fit naturam humanam uniri Verbo Divino in unitate suppositi.

Probatur primo: Ab actu ad posse legitima est consecutio: sed illa unio de facto est peracta; igitur est fieri possibilis. Maior constat, quod enim revera est, non habet repugnantiam ad existendum. Minor est de fide, constatque illis omnibus momentis, quibus Sectione tertia sequenti probabimus adversus Iudaeos Messiam venisse, ac peractum esse Incarnationis Mysterium.

Probat secundo Doctor in 3. dist. 1. q. 1. n. 4: Illud est possibile, quod nullam repugnantiam praesefert: sed nullatenus repugnat naturam uniri Verbo in unitate suppositi: ergo potest id fieri. Probat Minorem: si qua esset repugnantia, peteretur vel ex parte Verbi assumentis, vel ex parte naturae assumptae: sed ex neutro capite repugnantia deduci potest. Non quidem ex parte Verbi assumentis: id enim repugnaret, vel quia persona divina est, vel quia peculiaris est persona Verbi. Non primum, quia, inquit Doctor, terminare dependentiam naturae humanae, non infert aliquid repugnans personae divinae; quippe cum non importet compositionem, ad quam requiritur actus et potentia; siquidem persona divina non est actus informans, sed dumtaxat terminus humanae naturae dependentiam terminans. Nec pariter intrat potentialitatem aliquam, aut limitationem, aut dependentiam, quia ad illam terminationem seu unionem non requiritur aliud per se, quam quod terminans sit independens ab eo quod terminat: Verbum autem independens est a natura humana, quam terminat, sicut Deus, licet terminet dependentiam creaturarum ab ipso, non censetur ab eis ullatenus pendere.

Non etiam repugnat, quia peculiaris est persona Verbi, quia si ex hoc capite aliqua repugnantia exurgeret, maxime quia non posset dari unio ad unam personam, quin necessario daretur ad reliquas, alia namque ratio assignari non potest: sed ita non est. Licet enim quod convenit naturae divinae, etiam singulis tribus personis indivisim commune sit; non tamen, quod convenit uni personaliati, omnibus debet esse commune: nam paternitati convenit constituere Patrem; idipsum autem non convenit filiationi, neque spirationi passivae: potest igitur uni ex divinis personis convenire ratio terminandi hypostatice naturam humanam, absque eo quod aliis idipsum conveniat. Ratio autem, inquit Doctor, quare quaelibet persona divina potest terminare dependentiam naturae alienae est, quia quaelibet personalitas divina est in se et ex se formaliter independens: quodlibet autem independens in aliquo genere potest terminare aliud, quod in tali genere dependentiam habet: igitur persona divina in se, et ex se independens, potest sufficienter terminare talem dependentiam naturae creata.

Denique non repugnat illa unio hypostatica ex parte naturae assumptae: si enim repugnaret, maxime quia singularitas personae alicuius non posset ab eiusdem personalitate separari, ac subinde cum non possit ulla natura assumi nisi existens, et consequenter, nisi singularis, quia existentia singularium est, ideirco nec assumi posset, nisi personata, quod cum repugnet, etiam repugnaret naturam singularem assumi: sed haec ratio nulla est, sufficienter enim probatum est in Metaphysica, personalitatem a singularitate realiter esse distinctam et separabilem, nec repugnare, ut substantia aliqua sit singularis, et tamen ulterius communicabilis; igitur Deus poterit sibi naturam singularem unire seclusa eius personalitate, et consequenter ex nullo capite repugnat illa divinitatis cum humanitate unio in unitate personae.

Conclusio secunda. — Nulla ratione naturali demonstrari potest divinae Incarnationis impossibilitas.

Probatur: Verum vero non potest esse contrarium: sed verum est Incarnationem esse possibilem, ut liquet ex praecedenti Conclusione: ergo nulla ratio naturalis, quae veritatem aliquam praeseferat, potest illius impossibilitatem suadere. Deinde, si qua ratio hanc impossibilitatem evincere posset, peteretur vel ex parte Dei non valentis naturam humanam assumere in unitate personae, vel ex parte ipsiusmet naturae, quae taliter non esset assumptibilis: sed ex neutro capite repugnat, ut supra probatum est, et constabit amplius ex solutione omnium rationum mox obiiciendarum: igitur, etc.

Obiicies 1. Actus purus non est unibilis cum ullo alio: sed quaelibet persona divina est actus purus: ergo non est unibilis cum natura extranea. Minor constat. Maior pariter; si enim actus uniretur, iam non esset actus purus, quia diceret potentialitatem ad aliud eum quo uniretur: ergo, etc.

Distinguit maiorem Doctor 11. 16. Actus purus non est unibilis cum altero per modum partis componentis, ita ut cum alio, cui unitur, faciat unum per se, quod constet partibus se habentibus ut materia et forma, concedit: non est unibilis per modum termini infiniti supplentis vices alicuius termini creati, negat; et concessa minore, negat consequentiam.

Instabis: Persona divina non potest uniri humanitati, nisi cum ipsa constituat aliquod unum per se: sed unum per se non constituitur ex pluribus, nisi unum eorum habeat rationem actus, aliud vero rationem potentiae: igitur si Verbum divinum uniatur humanitati, necessum est, quod habeat rationem partis componentis.

Distinguo minorem: unum per se, quod fit per compositionem et informationem, fieri nequit, nisi ex partibus, quarum una sit actus, alia potentia, concedo: quod fit per terminationem dependentiae unius ad alterum, nego. Verbum autem divinum unitur humanitati, ut constituat unum per se Christum, non quidem per modum compositionis formalis, sed dumtaxat per modum personae divinae terminantis, ac supplentis vices personae creatae.

Urgebis: Illa unio, quae fieret per modum termini, suppleret vices personalitatis humanae, ergo veram et realem compositionem efficeret. Probatur consequentia: Quidquid supplet vicem personalitatis, idem praestare debet, quod ipsa personalitas: sed personalitas humana veram efficit compositionem cum natura individuali; est enim actus informans et afficiens ipsam naturam: ergo si persona divina suppleat vicem personalitatis humanae, debet efficere compositionem cum ipsa natura assumpta.

Nego consequentiam; et ad eius probationem respondeo primo, distinguendo maiorem: id quod supplet vicem personalitatis debet idem praestare, quod ipsa personalitas, quatenus est terminus ultimus efficiens, ne natura ulteriorem habeat communicationem, concedo: quatenus est actus ipsam naturam afficiens et perficiens per modum formae, nego. Primum est de ratione formali et speciali personalitatis, quatenus praecise personalitas est; non ita secundum, quia ratio afficiendi et perficiendi communis est personalitati cum caeteris modis et formis tam accidentalibus quam substantialibus, si, ut volunt aliqui, personalitas ipsa creata sit modus, vel forma positiva.

Respondeo secundo negando minorem; nam, ut fusius probavimus in nostra Metaphysica, probabilius est ex mente Doctoris Subtilis, quod ratio formalis personae non sit aliquid positivum, sed tantum connotet, supra rationem individui, negationem ulterioris communicationis ipsius naturae individuae alteri tamquam supposito, cum quo censetur facere unum ens per se.

Obiicies 2. Inter ea quae inter se invicem unibilia sunt, debet intervenire quaedam proportio: sed inter personam divinam et naturam creatam nulla intervenit proportio; quippe persona divina infinita est, natura vero creata finita; finiti autem ad infinitum nulla est proportio: ergo non sunt invicem unibilia.

Distinguit maiorem Doctor ibidem: debet esse proportio entitatis ad entitatem, negat: habitudinis, qualis est inter causam et effectum, obiectum et potentiam, terminans et terminatum, concedit. Inter Deum equidem, et creaturam non est proportio entitatis, sed terminationis, tum ex parte Dei, tum ex parte ipsius creaturae: nam creatura in ratione effectus, terminat foecunditatem et causalitatem divinam, per quam producitur, et Deus vicissim in ratione obiecti terminat activitatem intellectus et voluntatis creatae, a quibus percipitur: ergo quamvis non sit proportio entitativa inter Verbum et ipsam humanitatem, quia Verbum illam infinities excedit in perfectione et dignitate; tamen est proportio terminativa personalis sufficiens ad unionem, de qua loquimur: quippe cum Verbum sit persona infinita, virtutem habet terminandi omnem communicationem naturae personabilis, qua ab ipso tamquam a causa dependet.

Instabis: Infinitum et finitum non possunt etiam esse simul in ratione terminantis et terminati: ergo nulla solutio. Probatur subsumptum: contraria nequeunt simul existere, propter eorum repugnantiam: sed finitum et infinitum magis invicem pugnant, quam contraria, quia sunt magis diversa, quippe cum in aliquo genere invicem non conveniant, sicut conveniunt contraria in genere qualitatis et accidentis: igitur nequeunt simul subsistere.

Negat subsumptum Doctor, et eius probationis negat minorem. Non enim ideirco contraria sunt invicem incompossibilia, quia habent diversitatem: quia quantitas, et albedo sunt magis diversae, quam albedo, et nigredo, quandoquidem quantitas, et albedo spectant ad diversa praedicamenta; albedo vero, et nigredo sunt eiusdem praedicamenti; unde quae sunt diversi generis possunt invicem subsistere, ut quantitas, et albedo, licet ea quae sunt eiusdem praedicamenti simul esse nequeant, propter nativam suam oppositionem: et consequenter incompossibilitas contrariorum provenit dumtaxat ex eorum repugnantia naturali. Natura autem divina et humana non habent ex natura sua particulari repugnantiam aliquam respectu eiusdem suppositi, et subinde quamvis sint magis diversae quam contraria, possunt facilius invicem subsistere in eodem supposito, quam contraria.

Obiicies 3. Si Verbum divinum posset incarnari, etiam posset pati: sed pati nequit: ergo nec incarnari. Maior constat, quia sicut Incarnare est agere, ita Incarnari est pati; nam actioni omni correspondet passio.

Negat maiorem Doctor, ad cuius probationem dicit, quod quamvis actioni omni transeunti correspondeat passio, et consequenter, quamvis incarnationi activae correspondeat aliqua passio, sicut calefactioni activae correspondet passio calefactionis passiva: passio correspondens actioni incarnativae non significatur hoc verbo Incarnari, sed designatur per verbum assumi, vel uniri: ex eo quod Incarnare significet effective unire carnem, seu naturam humanam supposito Verbi, efficiendo, ut sit assumpta a Verbo per dependentiam illam specialem, quam habet ab ipso, ratione unionis hypostaticae. Igitur verbum passivum proprie correspondens verbo activo Incarnare non est Verbum Incarnari, sed verbum uniri, vel assumi. Ex quo sequitur, quod illa passio correspondens incarnationi activae sit tantum in natura humana, qua assumitur, et non in Verbo, quod assumit. Quamvis ergo grammaticaliter loquendo, inquit Doctor, incarnari sit verbum passivum, quod videtur correspondere verbo activo incarnare, tamen realiter et significative non est verbum passivum ipsi correspondens.

Obiicies 1. Implicat Deum mutari: sed si incarnaretur, revera mutaretur, acquireret enim novam naturam, eamque terminaret, quam prius non habebat, nec terminabat: ergo, etc.

Nego minorem: non enim posita possibilitate Mysterii Incarnationis, propterea sequitur Deum mutari, tota enim illa mutatio Verbo Divino extrinseca est, cum nullam formam in se recipiat, per quam intrinsece afficiatur de novo; sed tota illa mutatio in naturam humanam refunditur, quae recipit personam Verbi, cui substantialiter unitur, et per quam terminatur omnimoda illius communicatio. Id innuit Apostolus ad Philip. 2. cum ait: Habitu inventus ut homo, qua verba praeclare explicat S. Augustinus. lib. 83. qq. quaest. 73. ubi praemissa multiplici habitus notione, haec habet:

Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habetur accidit. Verum tamen hoc interest, quod quaedam eorum, quae accidunt nobis ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant, in seipsis integra manentia, sicuti sapientia cum recidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutant et mutantur, sicuti cibus ipse amittit speciem suam atque in corpus nostrum vertitur: at nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, et quodammodo formantur ab eis, quibus habitum faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita vel proiecta est, non habet eam formam quam sumit cum induitur, atque inducitur membris; ipsa autem membra et cum induuntur et cum exuuntur in suo statu manent. Potest esse et quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum, nec ea mutant quibus accidunt, nec ab iisdem ipsa mutantur; sicut annulus in digito.... Iste autem habitus (quo nempe Filius Dei dicitur inventus ut homo) non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis divinam commutarit. Neque ex secundo; non enim immutavit homo Deum, et mutatus est ab illo. Neque ex quarto; neque enim sic assumptus est homo, ut neque illum mutaret Deus, neque ab ipso mutaretur. Sed potius ex tertio; sic enim assumptus est > homo ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque coniunctius, quam vestis, cum ab homine induitur. Hoc ergo nomine habitus satis significavit Apostolus, quomodo dixerit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est.

Id rursus appositissimo exemplo idem exponit sanctus Augustinus, Serm. 27. De tempore.

Neque enim, inquit, quia dictum est: Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est; sic Verbum caro factum est ut esse desineret Deus. Sicut enim Verbum, quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro, ipsa qua procedit assumitur: ut et intus maneat qui intelligatur, et foris sonet quod auditur. Hinc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio: atque ita verbum, cum sit vox, non mutatur in vocem: sed manens in mentis luce, et assumpta carne vocis procedit ad audientem, et deserit cogitantem.

Ad rationem autem allatam pro confirmatione minoris dico quod: id quod acquirit novam naturam, mutatur quidem si acquirat illam tamquam recipiens; non vero si tamquam se tribuens et communicans illi: at quando Deus in Mysterio Incarnationis acquirit humanam naturam, non illam in se recipit, sed seipsum illi communicat, subindeque non mutatur: sic quando aliqua creatura de novo producitur, habet relationem realem ad Deum creatorem, ratione cuius Deus, qui se illi creaturae communicat, acquirit rationem termini respectu illius, nec tamen propterea mutatur.

Instabis: Qua ratione natura humana dicitur mutari per Incarnationem, eadem Verbum Divinum diceretur mutatum: ergo, etc. Probatur antecedens: ideirco natura humana dicitur mutari, quia recipit in se naturam divinam, quam non habebat in se, seu cui non erat unita personaliter: atqui etiam Verbum Divinum per Incarnationem habet sibi copulatam personaliter naturam humanam, cui antea non erat unita: ergo pari ratione per Incarnationem dicitur mutari.

Nego antecedens: et ratio disparitatis est, quod Verbum Divinum sibi copulat naturam humanam per modum terminantis illius dependentiam in ratione personae; natura vero humana in se recipit personam Verbi tamquam sui complementum intrinsecum; quippe, cum Verbum gerat vices personalitatis creatae, quae spectat ad complementum substantiale ipsius naturae, quo fit, ut ipsa natura dicatur perfici per illam unionem personalem Verbi, quia Verbi personalitas gerens vices personae creatae confert ipsi naturae complementum, sine quo illa natura consisteret incompleta. Secus autem est de Verbo Divino, quia Verbum Divinum nihil perfectionis, nec complementi per illam terminationem acquirit: non enim minus esset infinite perfectum, etsi ipsius personalitatis creatae vices non gereret.

Urgebis: Quamquam Verbum Divinum habeat rationem terminantis respectu naturae assumptae, non minus revera diceretur mutari: igitur praetaxata solutio nulla. Probatur antecedens: ita se habet, proportione servata, personalitas divina in ratione terminantis, ad naturam, sicut se habet intellectus divinus ad obiectum intelligibile: sed intellectus divinus revera diceretur mutari, si terminaretur de novo ad aliquod obiectum intelligibile, ad quod antea non terminabatur, quippe

Deus censeretur aliquid cognoscere de novo, quod prius non cognoscebat: ergo, etc.

Nego antecedens, et ad illius probationem, nego paritatem. Ratio disparitatis est, quod intellectus divinus habeat pro obiecto omne ens intelligibile, quacumque ratione intelligibile sit; unde si de novo terminaretur ad aliquod obiectum, quod prius non attingebat, revera mutaretur; quia consequens esset, quod non sese extenderet ad id omne, quod est intelligibile, nec consequenter adaequaret latitudinem sui obiecti, ad quod ex infinita sua virtute naturaliter tendit; secus autem est de personalitate divina, quae ex innata sua virtute non postulat terminare personaliter omnem omnino naturam tam increatam, quam creatam, sed praecise, et ex se fertur dumtaxat ad terminandam naturam divinam: quapropter non minus completa est eius virtus, ubi naturam divinam terminat dumtaxat, quam si quaslibet naturas creatas terminaret.

Subsumes: Ideirco intellectus divinus sese extendit ad id omne quod est intelligibile, et mutaretur si illud non attingeret ab aeterno, quia vim infinitam habet intelligendi: sed etiam personalitas divina vim habet infinitam terminandi communicationem naturae: ergo qua ratione intellectus divinus censeretur mutari, si de novo perciperet aliquod obiectum intelligibile, pari ratione divina personalitas censeretur mutari, si alicuius naturae communicationem de novo terminaret.

Nego paritatem: quia obiectum cognoscibile, qua cognoscibile est, per se spectat ad adaequatum obiectum intellectus divini, quod est omne ens intelligibile: natura autem omnis terminabilis hypostatice non per se spectat ad personalitatem divinam, quia quaelibet natura ex ratione sua formali et naturali postulat terminari per propriam personalitatem: unde non est eadem ratio de obiecto cognoscibili ab intellectu divino, ac de natura terminabili a personalitate divina. His adde quod obiectum cognoscibile conferat ad perfectionem potentis cognoscentis: quo enim obiectum praestantius cognoscitur, eo praestantior est intellectus notitia: terminabilis autem natura non per se confert ad perfectionem personalitatis terminantis; imo ipsa personalitas ex se confert ad ipsius naturae personatae et terminatae dignitatem ac praestantiam, quanto enim dignius est suppositum, tanto dignior est natura personata.

Urgebis insuper: Quod transit de potentia ad actum, revera mutatur: sed natura divina per Incarnationem transiret de potentia ad actum, quia de unibili fieret unita: ergo mutaretur.

Distinguo maiorem: quod transit de potentia ad actum passive vel subiective, hoc est per modum inhaerentis vel informantis, mutatur, quia novam recipit formam quam non habebat, concedo: active, et per communicationem, nego. Et similiter distincta minore, nego consequentiam: natura enim divina unitur humanae per modum potentiae activae; quia illa unio nihil aliud est, quam communicatio personalitatis divinae, qua Verbum Divinum assumit naturam humanam in unitatem personae.

Obiicies 5. Ex duobus entibus in actu non potest fieri unum per se: sed natura divina, et humana sunt entia in actu; utraque enim habet id omne, quod requiritur ad sui perfectionem: igitur vel non potest fieri utriusque unio, vel unitum non erit ens per se.

Respondeo, naturam humanam in Christo esse quidem perfectam in ratione naturae, imperfectam tamen et incompletam in ratione personae: quia propria personalitate caret, et ita potest subsistere per personalitatem divinam, et cum illa efficere unum per se, nempe Christum.

Obiicies 6. Duo contradictoria de eodem verificari nequeunt: sed si divina natura cum humana posset sociari in eadem persona, sequeretur illam esse simul finitam et infinitam, creatorem et creaturam, mortalem et immortalem, quae sunt contradictoria: igitur haec fieri nequeunt.

Distinguo maiorem: contradictoria nequeunt esse vera de eodem secundum idem, concedo: secundum diversa, nego; nam homo simul est mortalis et immortalis; mortalis quidem ratione corporis, immortalis autem ratione ipsius animae. Christus autem dicitur mortalis ratione humanitatis assumptae, immortalis autem ratione naturae divinae.

Obiicies ultimum: Deus supplere nequit effectum causae formalis: ergo nec supplere potest effectum subsistentiae creatae et humanae.

Distinguo antecedens: omnem effectum, concedo; aliquem nego. Subsistentia autem humana duo habet: primum ut afficiat per modum formae, si sit aliquis modus substantialis ipsam naturam individualem afficiens, ut volunt aliqui, et hunc effectum non potest Deus supplere. Alterum ut terminet naturam ultimate, et sic terminando denominet illam subsistentem; et hoc Deus supplere potest aequivalenter per suam subsistentiam, non quidem connaturalem subsistentiam largiendo, sed aliam aequivalentem et longe digniorem, puta propriam subsistentiam, quae terminat ulteriorem communicationem naturae creatae; sed longe digniori modo ac praestantiori, quam a propria personalitate terminatur.

Instabis: Non potest personalitas Verbi gerere vices personae creatae nisi contineat illam eminenter et virtualiter: sed ita non est, quippe, inquit Doctor, cum personalitates divinae non sint formaliter perfectae nec infinitae, non possunt virtute continere perfectionem creatae personalitatis. Adde quod etiamsi taliter eam contineret, non propterea posset illius vices supplere; siquidem natura divina, quae continet virtualiter personalitates creatas, sicut et quamlibet creaturam, quia est formaliter infinita, nequit tamen supplere vices personalitatis creatae: ergo neque id poterit exequi personalitas Verbi.

Negat maiorem Doctor ibid. n. 1. Non enim ideirco persona Verbi supplere potest vices personalitatis creatae, quia est infinita vel perfecta, sed quia est omnimode independens in ratione personae, ideirco supplere potest vices cuiuslibet personae dependentis: et hac ratione licet essentia divina virtualiter et eminenter contineat personalitates creatas, nequit tamen earum vices gerere, quia ipsa non est formaliter independens in ratione personae. Ideo, inquit Doctor:

non ex perfectione entis personalis colligitur quod personalitas Verbi possit supplere personalitatem creatam, sed ex hoc quod illa entitas personalis est independens; et independens in punctum tale, potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, quod natum est habere terminum talem: ista autem dependentia nata est habere personam pro termino, et non naturam: igitur persona divina independens potest sufficienter terminare talem dependentiam naturae creatae ad ipsam.

Quaestio II: An, et quo lumine cognosci possit et suaderi

Incarnationis mysterium.

NOTANDUM 1. Triplex solito nobis affulgere lumen, quo res divinae supernaturales possunt innotescere: Primum est lumen fidei infusae, quo percipiuntur per speculum et in aenigmate. Secundum est demonstrationis, vel scientiae divinitus inditae, aut ex principiis revelatis, et ratiocinationis adminiculo comparatae. Tertium denique est suasionis, qua petitur ex coniecturis et rationibus, ac similitudinibus nititur et firmatur. Fides informat ac illustrat fidelem per auctoritatem revelantis, cui credit: scientia Philosophum confirmat et convincit per evidentiam demonstrationis et illationis unius veritatis minus notae, ex principiis naturaliter evidentibus: suasio denique rudes et ignaros instruit, ac ad suscipiendam veritatem disponit per notitiam eorum quae in prospectu habent. An autem triplici hoc lumine probetur Incarnationis Mysterium, quaeritur apud Theologos. Conveniunt autem omnes illud quidem innotescere lumine fidei; quippe Scripturae sacrae nihil frequentius efferunt quam adorandum hoc Mysterium: quocirca recte Christus monebat Iudaeos Ioan. 5. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me. Difficultas ergo est dumtaxat de lumine scientiae ac suasionis; an videlicet per demonstrationem, aut per coniecturam aliquam evidenter detegi possit hoc Mysterium, tum a Philosophis, tum a rudioribus et ignaris.

NOTANDUM 2. Res supernaturales esse in duplici differentia: quaedam enim supernaturales dicuntur quantum ad substantiam, aliae vero dumtaxat quantum ad modum. Prioris generis et ordinis sunt illa omnia quae naturam ita excedunt, ut nullo prorsus cuiusvis intellectus conamine, nativa ac propria virtute deprehendi possint et cognosci: puta personarum Trinitas in unitate essentiae, decretum praedestinationis huius aut illius hominis. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, inquit S. Paulus 1. ad Corinth. 2, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita quae sunt Dei nemo cognorit nisi Spiritus Dei. Posterioris vero generis sunt res illae ordinis quidem naturalis quantum ad entitatem, licet non ita sint quantum ad modum existendi. Sic v. g. visus restitutus caeco nato naturalis est secundum entitatem, quippe facultas illa visiva eiusdem ordinis est et rationis cum ea quae per generationem habetur: sed est supernaturalis quantum ad modum; quia excedit vires naturae, et modum ac ordinem quem Deus ex ordinaria sua providentia servare solet in agendo. Controvertitur autem inter Theologos an seclusa omni fide ac revelatione divina, Incarnatio Verbi ita sit supernaturalis secundum entitatem, ut naturaliter percipi non possit. Censent aliqui quod cum illa nonnisi extraordinaria Dei virtute patrata fuerit, inde constare eam evidenti ratione non posse probari. Verum nonnulli Theologi, quibus praevisse dicitur Raymundus Lullius, contendunt Incarnationem adversus obnitentes Philosophos evidenter posse probari.

NOTANDUM 3. Incarnationem spectari posse vel ut possibilem, vel ut futuram, vel ut peractam, de quo triplici statu potest esse difficultas: qualiter ab homine viatore necnon et ab Angelis, tum beatis, tum damnatis possit cognosci.

Conclusio prima. — Nullius intellectus angelici aut humani potest natura viribus Incarnationis possibilitatem, aut futuritionem detegere: nec existentiam evidenter, et certo cognoscere.

Probatur prima pars: Entia supernaturalia secundum substantiam non possunt natura viribus attingi: sed Incarnatio supernaturalis est secundum entitatem: ergo nullo intellectus naturalis conamine percipi potest. Maior constat, ex eo enim entia supernaturalis ordinis secundum entitatem talia dicuntur, quod omnimodum naturae captum transcendant. Minor etiam patet, siquidem omnino supernaturale est, quod Deus hypostatice sit unitus homini, quod natura creata suo spolietur connaturali subsistendi modo, quod naturalis subsistentia vices a personalitate divina suppleantur, etc.

Deinde, ut intellectus comprehendere posset Incarnationis Mysterium, deberet evidenter cognoscere potentiam obedientialem naturae rationalis secundum id omne ad quod illa potentia sese extendere potest; deberet pariter cognoscere virtutem Omnipotentiae divinae penes supremum effectum, quem ipsa potest edere; siquidem Incarnatio est maximum et praestantissimum opus divinae Omnipotentiae: sed hoc utrumque capere non potest evidenter intellectus creatus propriis viribus: igitur nec Mysterium Incarnationis certo et evidenter detegere.

Denique, ut illa possibilitas posset coniici, et alicui venire in mentem, oporteret esse aliquod medium in rebus creatis ex quo creatus intellectus illam possibilitatem posset deprehendere: sed nullum est tale medium: tum quia mysterium illud opus est summae Dei liberalitatis ac libertatis; et subinde nulla illius est cum naturalibus causis et effectibus connexio: tum quia cum natura quaeque creata infinite distet a Deo, ex se nihil prorsus habet, quo possibilem sui cum Deo intimam unionem ostendat: igitur nullo medio, nullaque virtute creatus intellectus, seclusa fide et revelatione, potest huius mysterii possibilitatem detegere.

Secunda, et tertia pars simul probantur: Primo quidem ex Scriptura, quae mysterium hoc creaturis absconditum pronunciat. Sic Paulus ad Ephesios 3. loquens de Mysterio Incarnationis illud appellat inscrutabiles divitias Christi, et Sacramentum absconditum a saeculis in Deo: et 1. ad Corinth. 2. vocat sapientiam in mysterio quae abscondita est. Quapropter Christus Isaia 8. dicitur Deus absconditus, propter videlicet hominis assumpti Sacramentum. Quod eximie probat sanctus Ambrosius in secundum caput posterioris ad Corinthios, ubi ita concludit: Abscondita est ergo Dei sapientia dum non in verbis, sed in virtute est: non humana ratione possibilis, sed spiritus efficacia credibilis. Quibus pariter quadrat illud Isaia 35. Generationem eius quis enarrabit? Unde S. Ambrosius lib. 1. De fide, cap. 3. Mihi quidem impossibile est generationis scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum. Et post pauca: Non sola admirabilis a Patre generatio Christi: admirabilis etiam eius generatio ex Virgine.

Idipsum testantur caeteri sancti Patres: inprimis Dionysius lib.

De divinis Nominibus, cap. 2. Iesus, inquit, in carne apparuit, et ineffabilis est sermone, et omnino ignota intelligentiae: ipsi quoque antiquissimo Angelorum primatui non satis perspecta. Cui concinit sanctus Cyrillus Alexand. lib. De Incarnatione Unigeniti, cap. 7. dicens adunationem Verbi cum carne, omni humana cognitione esse superiorem. Quod aperte demonstrat sanctus Augustinus Epist. 3. ad Volasianum, ubi de hoc mysterio loquens ait: Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum ponitur, non erit singulare. Divinum aliquid posse, quale nos fateamur incredibile non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.

Dices 1: Ratio naturalis non iudicat evidenter incarnationem esse impossibilem: ergo iudicare potest illam esse possibilem. Consequentia patet, quia inter contradictoria, qualia sunt possibile et impossibile, non datur medium.

Nego consequentiam: licet enim a parte rei inter mysterium esse possibile et impossibile non detur medium; tamen datur inter iudicare illud mysterium esse possibile, et iudicare esse impossibile: etenim inter utrumque hoc iudicium datur suspensio et negatio actus. Unde si aliquis Philosophus requireretur an iudicaret unionem Dei cum homine esse possibilem aut impossibilem; vel suspenderet actum nihil affirmando aut negando; vel si aliquid proferret, illud certe excederet captum ipsius intellectus, mitteretque falcem in messem alienam: cum enim Incarnatio sit ordinis supernaturalis, excedit sphaeram naturalem intellectus creati, nullamque habet connexionem cum principiis naturalibus, ex quibus dumtaxat Philosophus suam mutuari potest certam notitiam.

Dices 2: Angelus evidenter cognoscit Deum posse efficere quidquid non implicat contradictionem: sed etiam ipsi est evidens nullam esse contradictionem, quod Deus fiat homo; siquidem naturaliter novit quod Deus sit subsistens et independens in ratione personae, novit pariter subsistentiam naturae humanae ab illa esse separabilem: igitur colligere potest, quod divina persona ratione suae independentiae possit supplere vices personalitatis creatae.

Nego minorem: quamquam enim Angelus cognoscere possit subsistentiam divinam esse communicabilem, et subsistentiam creatam esse distinctam naturaliter a natura humana, tamen nesciret quo pacto Verbum uniri posset humanae naturae; quippe ipsi non esset notum, an subsistentia illa humana realiter esset a sua natura separata, et utrum ipsa natura subsisteret subsistentia Verbi, siquidem modus ille subsistendi est supernaturalis ordinis.

Instabis: Subsistentia creata est ordinis naturalis, et intra latitudinem obiecti naturalis Angeli: ergo potest nosse Angelus illam abesse a natura individuali Christi; et proinde nosse potest naturam illam subsistere subsistentia Verbi.

Nego hanc ultimam consequentiam; quamquam enim Angelus agnoscere possit naturam humanam Christi non habere propriam subsistentiam, tamen inferre non potest exinde, illam subsistere subsistentia Verbi; quippe iudicare posset Deum conservare illam naturam individualem absque omni subsistentia, sicut de facto conservat species Eucharisticas absque omni subiecto.

Dices 3: Angelus cognoscere potest resurrectionem hominis esse possibilem; ergo etiam iudicare potest incarnationem esse possibilem.

Nego antecedens: quamquam enim hominis resurrectio non sit supernaturalis quoad substantiam sicut Incarnatio, tamen cum sit ordinis supernaturalis quoad modum, pendeatque ex libera Dei voluntate, et nulla sit causa naturalis per quam possit fieri, hinc est quod Angelus certo non potest cognoscere naturali lumine resurrectionem esse possibilem.

Dices 4: Philosophus aliquis peritissimus solvere poterit evidenter omnia argumenta suadentia impossibilitatem Incarnationis: igitur inferre poterit illam esse possibilem.

Distinguo antecedens: solvere poterit negative, hoc est negando principia ex quibus inferuntur, et ostendendo illationes ex illis principiis non convincere, nec omnimodo persuadere, concedo: solvere poterit positive, evidenter ostendendo, quod principia ex quibus procedunt, falsa sunt, et subinde quod eorum contradictoria sunt vera, nego: non enim consequens est, quod qui probat evidenter aliquibus rationibus, aliquid non esse impossibile, iisdem rationibus suadeat et evincat illud esse possibile; quia possibilitas alicuius rei non pendet a rationibus, quae illam suadent, sed a suis intrinsecis principiis ex quibus fit quod res illa sit possibilis. His adde, quod etiamsi Philosophus solveret omnes sibi propositas rationes contra possibilitatem Incarnationis, tamen certo iudicare non posset nullam esse rationem, quae illam impossibilitatem astrueret; imo posset suspicari longe urgentiores proponi posse rationes, quae illam impossibilitatem evincerent.

Dices 5: Ratio naturalis suadet Mysterium Incarnationis esse evidenter credibile: ergo pariter suadet esse evidenter possibile.

Nego consequentiam; nam aliunde petitur credibilitas, et aliunde possibilitas rei: possibilitas namque provenit ex principiis internis illius rei, a quibus habet, quod non repugnet, nec sit contradictio illam esse; credibilitas autem sumitur ex auctoritate dicentis fide digni, unde quo quis magis iudicatur verax in dicendo, eo etiam facilius et firmius ei datur fides.

Dices 6: Revera daemones noverunt Incarnationis Mysterium, et Christum esse Deum-hominem: sed illud non cognoverunt per revelationem, utpote cum omnis divini beneficii sint incapaces: igitur oportet noverint per nativam intelligendi virtutem. Maior constat: primo quidem ex illo Matthaei 8. ubi dicitur, quod cum Christus Dominus venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illum, et exclamaverunt dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu Fili Dei? venisti huc ante tempus torquere nos? Et Luca 4. Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Secundo, idem constat ex omnibus oraculis ab ipso daemone in idolis editis: constat enim, ut referunt Suetonius in Octavio cap. 91. Nicephorus libro primo c. 17. et plures alii sacri Annalistae, quod cum Augustus Imperator Apollinem Delphicum consuluisset, nec occlusus daemon solita responsa daret, quaenam esset causa tanti silentii obmutescentis Apollinis cum requireret Imperator, haec tandem ab eo responsa elicuit:

Me puer Hebraeus divos Deus ipse gubernans, Cedere sede iubet, tristemque redire sub orcum: Aris ergo dehinc tacitus abscedito nostris.

Quapropter addunt iidem Scriptores Augustum Romam reversum, aram in Capitolio erexisse, hac inscriptione notatam: Ara Primogeniti Dei.

Respondeo distinguendo minorem: id non acceperunt per revelationem sibi immediate factam, concedo: per revelationem factam, tum per Prophetas, tum per Angelos, et exaratam in divinis Scripturis, ac miraculis declaratam, nego. Certum enim est, quod daemones, inquit Tertullianus in Apologetico, cap. 22.

Quid ubique geratur tam facile sciunt, quam enunciant; velocitas, divinitas creditur, quia substantia ignoratur: dispositiones etiam Dei, et tunc Praepositis concionantibus eripiunt, et tunc lectionibus resonantibus carpunt, ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur divinitatem dum furuntur divinationem.

Potuerunt ergo nosse daemones ex ratiociniis Prophetarum, Christum esse illum Messiam tot votis expetitum, totque promissum oraculis; etenim si Iudaei ex promissionibus factis, et exaratis in divina Scriptura nosse poterant Christum esse Messiam, multo facilius id cognoscere potuerunt daemones; non quidem certo et evidenter, sed coniecturaliter, tum propter illa vaticinia; tum propter miranda opera, quae Christus ipse patrarat; Si enim eum revera cognorissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, idest crucifigi suggessissent, ut dixit glossa primae ad Corint. 2. Hinc nixi sunt etiam daemones Christi Domini mortem praepedire, ut colligitur ex somnio uxoris Pilati, quae sicut legimus Matth. 27. marito suo dixit: Nihil tibi, et Iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter illum: tunc enim diabolus valde subdubitans Christum esse Messiam, dissuadere conabatur eius mortem: unde licet plurima divinae virtutis signa in Christo daemones agnoscerent, tamen quia etiam in eo conspiciebant humanae infirmitatis exempla, non habebant pro certo eum esse revera Filium Dei, unde ad eum accessit tentator dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Nec obest, quod Evangelista dixerit, Non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum: nam particula quia non sumitur ibi causaliter, sed historialiter, et recitative: hoc est, Christus non sinebat daemones asserere, quod sciebant illum esse Filium Dei, tum quia mentiebantur illi, cum significare intenderent se illud certo cognoscere, cum illud dumtaxat coniecturaliter novissent: tum quia id maxime dicebant ad explorandum, an revera ita esset.

Urgebis: Doctor Subtilis in 1. dist. 10. quaest. 8. num. 12. docet, quod quicumque Angelus, etiam malus, si absolute permittatur uti sua potentia cognoscitiva naturali, possit intelligere mysteria gratiae iam existentia: quod etiam videtur asserere de Mysterio Incarnationis, et expresse probat per illam totam Quaestionem de Existentia Corporis Christi. Ait enim respondens ad tertium:

De malis Angelis dico, quod absolute permittatur quicumque Angelus malus uti sua potentia cognoscitiva naturali, potest intelligere quodcumque intelligibile causatum; et per consequens posset intelligere cogitationes cordium, et Mysteria Gratiae. Unde infert, quod si daemon non cognoverit Mysterium Incarnationis, illud ideirco contigisse, quia, inquit, non fuit permissum propter certas causas, ne impediretur redemptio nostra; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, idest, numquam me redimi eius morte procurassent, igitur Doctor Subtilis nobis adversatur, et nos illi.

Nego consequentiam; loquitur enim Doctor, non de cognitione evidenti et certa, sed arguitiva et coniecturali. Et si contendas cum de priori cognitione intelligendum, respondeo cum Fabro in 1. Disputatione 13. capite ultimo, quod loquitur Doctor de Mysteriis gratiae supernaturalibus, quae non involvunt ordinem ad aliquid increatum, quale est Mysterium Incarnationis, quod involvit ordinem ad Verbum, qui utique supernaturalis ordo, ita cuiusvis intellectus naturalis vires transcendit, ut absque revelatione non possit cognitione clara et evidenti, sive mediata, sive immediata, illud percipere, sed dumtaxat arguitiva et coniecturali.

Dices septimo: Plurimi infideles aliquam habuerunt notitiam Incarnationis Verbi, ut colligitur ex Theodoreto libro De Graecanicis Haeresibus, Eugubio lib. 1. De perenni Philosophia cap. 3. Sixto Senensi lib. 2. Bibliotheca sancta, Serbio Sybilla, et S. Augustino lib. 18. De Civitate, cap. 23. ubi profert, et expendit vaticinia Sybillarum, maxime vero Sybilla Cumana, de Incarnatione Verbi; idque ita distincte et expresse, ut etiam Christi Iesu acrostice nomen expresserit; quo etiam testimonio usi sunt SS. PP. quotquot adversus Gentiles causam Christianae Religionis propugnandam susceperunt. Imo earum Sybillarum testimonium usurpare non est dedignatus S. Paulus, ut refert Clemens Alexandrinus lib. 6. Stromatum his verbis:

Quomodo Deus Iudaeos salvos esse voluit, dans eis Prophetas: ita etiam Graecorum spectatissimos propria sua lingua exercitatos, prout cupere poterant Dei beneficentiam, ab illo se credi, per Petri praedicationem, declaravit Paulus dicens: Libros quoque sumite, agnoscite Sybillam, quomodo unum Deum significat, et ea quae sunt futura. Hydaspem sumite, et legite, et invenietis Dei Filium multo clarius, et apertius esse scriptum, et quemadmodum adversus Christum multi Reges instruerent aciem, qui eum habent odio, et qui nomen eius gestant, et eius fideles, et constantiam, ac tolerantiam.

Quod utique Clemens recitat non ex Epistolis Pauli, sed ex concionibus ad populos habitis, quarum nonnulla verba in audientium aures sic esse illapsa putandum est, ut numquam ea deleverit oblivio, sed felici ac succedanea traditione ad ipsius sancti Clementis tempora propagata fuerint. Quidni enim S. Paulus Sybillinum testimonium usurpasse credendus sit, cum et Graecos Poetas citare consueverit, ut legimus Actorum 17. Hinc frequentes erant primitus Christiani in legendis libris Sybillinis, ut exinde adversus Gentiles pro Christiana Religione testimonium usurparent: quapropter, ut auctor est Origenes lib. 5. Contra Celsum, Gentiles ipsi Christianos, Sybillistas, nominare consueverant. Unde refert Iustinus Martyr in Orat. ad Antoninum Pium, opera, et instinctu malorum daemonum, mortis supplicium adversus librorum Hydaspis, Sybillae, aut Prophetarum labores constitutum fuisse, ut per timorem homines illis (quominus scripta legentes, rerum bonarum notitiam percipiant, sed in servitute eorum retineantur) absterrerentur: quod quidem efficere, et ad finem suum perducere nequiverunt. Inde factum est, ut refert Lactantius lib. 4. cap. 15. quod his testimoniis Gentiles victi, eo confugere solebant, ut dicerent, illa quidem esse Carmina Sybillina, sed a nostris ficta, atque composita: Quod profecto non putarit, inquit idem Lactantius, qui Ciceronem, Varronemque legerit, aliosque praeterea, qui Erythraeam Sybillam, ceterasque commemorant, ex quorum libris ista exempla proferimus: qui auctores obierunt, antequam Christus secundum carnem nasceretur. Nec etiam ista ignoravit Virgilius, quippe ex iisdem Sybillinis Carminibus Aeneida 1. qua de Christo ex Virgine nascituro praedicta erant, tribuit magna adulatione Salonio Pollionis filio. Canit enim:

Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, Ille Deum vitam accipiet, etc. Clara Deum soboles, magnum Iovis incrementum, etc.

Sed ista de Verbi Incarnatione esse intelligenda Constantinus Imperator Oratione ad sanctorum coetum egregie disputavit. Inde constans apud Gentes etiam pervenerat persuasio, ut refert Suetonius in Vespasiano cap. 11. Esse in fatis, ut eo tempore Iudaea petiti rerum potirentur, quod utique rerum ignarus Suetonius Vespasiano Augusto tribuendum esse putavit. His adde id quod refert S. Thomas 2. 2. q. 2. art. 7. ad 3. Invenitur, inquit, in historiis antiquorum, quod Constantinopoli tempore Constantini, et Helenae matris eius, inventum fuit quoddam sepulcrum, in quo iacebat homo lapideam tabulam gerens in pectore, in qua exaratum erat hoc enicinium: Christus nascitur ex Virgine, et ego credo in eum! O sol, sub Helenae et Constantini temporibus iterum me ridebis. Igitur ex his, et similibus testimoniis constat Gentiles habuisse notitiam Incarnationis Verbi, ac proinde illud Mysterium naturalem hominis captum non transcendit.

Nego consequentiam: quamquam enim haec omnia in obiectione narrata vera esse non dubitem: inde tamen non liquet, hanc notitiam a Gentilibus fuisse comparatam solo naturae ductu ac lumine; aliunde enim haec accersiri potuit. Primo quidem traditione, quae ab Adamo per Patriarchas ad Noae posteros potuit invalescere: nam Protoparenti nostro factam fuisse repromissionem incarnandi Verbi Divini reparatoris ac salvatoris hominum, nemini dubium est, quae utique felici traditione ad eius posteros invaluit. Secundo, ex dono Prophetiae plurimis Gentilibus a Deo liberaliter concesso: qualiter S. Hieronymus, libro 7. Contra Iovinianum, existimat Sybillas dono Prophetiae fuisse illustres: Quarum, inquit, insignis fuit Virginitas, et Virginitatis praemium divinatio: unde concors est Christianorum sententia, ut refert Lactantius lib. 1. cap. 6. Sybillas divino instinctu plura vaticinatas esse de Mysteriis Christianae Religionis, maxime vero de Incarnatione Filii Dei, eiusque praesertim passione. Tertio, ex oraculis ipsorum daemonum, quibus hoc Mysterium ante eorum lapsum revelatum fuerat. Nam censet S. Bernardus daemones ideirco corruisse, et in Deum extitisse perduelles, quod ipsis propositus Deus homo futurus, ut omnium caput et princeps, quibus omnes creaturae, ut superiori parere deberent, noluerint sese subiicere. Imo etiam post eorum lapsum hoc Mysterium daemoni fuisse intimatum colligunt sacri Interpretes ex illis Genesis verbis, cap. 3. ubi Deus, diabolum Protoparentum exploratorem et expugnatorem sub larvata serpentis effigie sic affatur: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. Adde quod, ut supra diximus, daemones utpote summa intelligendi virtute praediti potuerunt omnia SS. Prophetarum de Christo venturo in Scripturis exarata vaticinia cognoscere, et suis sectatoribus intimare. Denique eam notitiam mutuare potuerunt Gentiles ex communicatione cum Hebraeis; qui plurimis captivitatibus apud varias nationes dispersi, potuerunt eis denuntiare, quae in sacris suis, ac vaticiniis habebant: cum enim tota Hebraeorum spes in Christo venturo, qui eorum omnes miserias solveret, totiusque mundi imperium teneret maxime esset reposita, idque suis in angustiis solatii potissimum haberent, mirum non est si hanc eximiam suam spem Gentilibus intimarint.

Conclusio secunda. — Supposita fide, ac revelatione divina, potest naturalis ratio illo divino lumine illustrata, coniecturis, et exemplis mysterium incarnationis scandere.

Patet huius Conclusionis veritas ex SS. Patribus, qui variis exemplis, et similitudinibus Mysterium hoc infidelibus ac rudioribus, enixi sunt intimare. Idque maxime exemplo unionis animae rationalis cum corpore, quo utrunque eleganter utitur S. Augustinus Epistola 3. quae est ad Volusianum, ubi de hoc Mysterio loquens,

Sic autem, inquit, quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit, quasi rationem ipsi reddant de re, quae quotidie fit, quomodo miseatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit, ita in unitate persona Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae et corporis, in hac persona mixtura est Dei et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam, quamquam et in ipsis corporibus aëri lux incorrupta miseatur: ergo persona hominis mixtura est animae et corporis: persona autem Christi mixtura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel actum est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius corporeae. Nam si anima in sua natura non tollitur, incorpoream se naturam comprehendit, multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. Sed hoc in nobis ipsis experimur, illud in Christo credere iubemur. Si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? quomodo non fatemur duo incorporea, quam unum corporeum, alterumque incorporeum facilius potuisse misceri, si tamen non indigne ad istud mixtionis, vel mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum, longe se habentium, aliterque notarum? Verbum igitur Dei, idemque Dei Filius, Patri coaeternus, eademque virtus, et Sapientia Dei a superno fine creaturae rationalis usque ad intimum finem creatura corporalis attingens fortiter, et disponens omnia suaviter, praesens, et latens, nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida: sed sine mole ubique tota, > longe alio modo quodam, quam eo quo creaturis ceteris adest, suscipit hominem, seque et illum fecit unum Iesum Christum, mediatorem Dei et hominum, aequalem Patri secundum divinitatem, minorem Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem, incommutabiliter immortalem aeque ac aequalem Patri secundum divinitatem, eundemque mutabilem atque mortalem secundum cognitam nobis infirmitatem, in qua Christus eo tempore, quod opportunissimum ipse noverat, et ante saecula disposuerat, venit hominibus magisterium et adiutorium, ad capessendam sempiternam salutem.

Congrue etiam unio ista mirabilis explicatur per unionem accidentis cum subiecto, qua usus est Doctor in o. dist. 1. quaest. 1. Ut autem haec similitudo appareat, primo venit distinguenda duplex relatio accidentis ad subiectum. Prima est informationis ad informatum, ad perfectibile: et hac, inquit Poncius ibidem, dicit imperfectionem in subiecto, quia potentialitas et perfectibilitas in Deo non convenit nostro proposito. Secunda est relatio substantiati naturaliter posterioris ad prius substantans, a quo dependet tamquam a termino puro: et haec posterior nullam notat imperfectionem in subiecto; quia dicit tantum proprietates naturales in illo, et substantiationem accidentis, quod est nota perfectionis. Itaque sublatis imperfectionibus ab hac unione, simillima erit unioni hypostaticae, et per consequens eam maxime intelligibilem reddet, propter multiplicem illius convenientiam. Prima est, sicut subiectum substentat accidens, et accidens a subiecto dependet, ita Verbum Divinum substentat naturam humanam, et haec dependet ab ipso speciali motivo. Secunda: sicut accidens et subiectum simul unita, unum quoddam suppositum efficiunt, ita in hac unione, licet duae sint naturae, unicum tamen suppositum habent. Sed tertia est: sicut accidens advenit subiecto iam existenti, sic humanitas Verbo. Quarta: sicut accidens non est de essentia subiecti, sic nec humanitas de essentia Verbi. Quinta: sicut natura subiecti non confunditur nec permiscetur cum natura accidentis, nec e converso; sed utrumque manet integrum et impermixtum, ita de natura divina et humana dicitur. Sexta tandem: sicut proprietates accidentis, et accidens ipsum in concreto communicantur subiecto, et de eo enuntiantur, et e converso; ita proprietates humanae naturae, et ipsa natura, communicantur Verbo Divino, et de eo enuntiantur, et e converso; ut videbitur ubi de communicatione idiomatum agemus.

Suadet etiam idipsum ratio. Constat namque ipso naturali lumine, Deum, utpote bonorum omnium maximum, sui esse summe communicativum: ac subinde conveniens esse, ut communicet se penes id omne, quod infinita sua entitate continet; videlicet, secundum entitatem, perfectionem, et hypostasim; igitur sicut suam entitatem communicaverat in ordine naturae omnibus creaturis, quae illius sunt infinitae entitatis participationes ac defluxiones quaedam; maxime vero homini, qui est eius divinae entitatis spirans ac verax imago: sicut suas divinas praecellentias in sublimi sanctitate sua velut adunatas et expressas, hominibus iustis indiderat in statu gratiae, ut eos constitueret suos filios adoptivos: denique, sicut beatissimis mentibus felicitatem ac beatitudinem suam indiderat in ordine gloriae: ita pariter conveniens erat eius summe bonitati, ut sese sua humana natura individuo communicaret hypostatice, ac personaliter, quatenus homo ad divinitatis ordinem posset sublimari.

Dices. Si fide supposita possit intellectus humanus sua naturali virtute mysterium hoc probabilibus rationibus scandere: igitur etiam absque ullo lumine fidei, idem intellectus poterit illis coniecturis, et rationibus mysterium hoc possibile, aut futurum iudicare.

Nego consequentiam: plura namque potest intellectus fidei lumine illustratus investigare ad veritatem aliquam confirmandam, quam possit illis subsidiis destitutus. Facilius enim probantur inventa et cognita, quam inveniantur ignota. Ideo; quia hae rationes ac coniecturae, quibus nunc fide illustratus intellectus utitur, ea fide seclusa non sufficerent ad vincendam difficultatem et repugnantiam, quam lumen naturale patitur circa hoc mysterium: et ideo seclusa fide non valeant illae rationes ac coniecturae sufficientes ad ferendum iudicium etiam probabile, quod tale mysterium possibile sit, aut futurum.

§ II: De Convenientia Incarnationis

Quamquam nobiscum haud difficulter convenient infideles, unionem hypostaticam Dei cum homine nullis implicari contradictionibus: nec subinde impossibilem iudicari: inde tamen non eis liquet hanc unionem convenientem fuisse: plurima namque possibilia sunt, quae eum minus expediant, etiam nusquam futura sunt, et a Deo producenda: quapropter stabilita, ac sufficienter probata possibilitate huius Mysterii, iam aperienda sunt rationes, quibus illud congruum, ac decens aestimari potest. In quibus utique praestabimus, tribus in sequentibus quaestionibus, quarum 1. aperiet qualiter decens fuerit, summeque congruum, ut Deus per assumptionem humanitatis hominem ex integro restitueret. 2. Quod convenientius fuerit humanam naturam, quam Angelicam reparari. 3. denique, quod convenientius fuerit Filium quam Patrem, vel Spiritum sanctum, hoc reparationis munus assumere.

Quaestio I: An conveniens fuerit Deum incarnari

Duplicem distingui posse convenientiam. Unam quidem rei intrinsecam, secundum quam aliquid dicitur esse conveniens, quatenus a Deo ordinatur. Nam, inquit Apostolus ad Rom. 13. Quae sunt a Deo, ordinata sunt. Alteram vero extrinsecam, qua consistit in quadam relatione, seu habitudine ipsius rei ad illa quibus congruit. Cum autem Incarnatio spectari possit per respectum vel ad Deum auctorem, vel ad naturam humanam ipsius terminum, vel ad universum orbem terrarum, instarque terrarum encyclopediam: ideo de convenientia illius per respectum ad illa tria agendum est: an videlicet Incarnatio conveniens fuerit, tum respectu Dei, tum respectu hominis, tum respectu caeterarum creaturarum.

Notanda 2. Quod cum bonum quodlibet sui diffusivum sit ac communicativum: cumque Deus bonorum omnium praestantissimus sit; etiam ipsi maxime convenit sui ipsius diffusio, et communicatio. Duplex autem est Dei communicatio: una quidem ad intra, vel per foecunditatem luminis et cognitionis, qua Pater aeternus se communicat Filio. Qui Deus est de Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, vel per foecunditatem amoris, qua Pater et Filius divino erga seipsos amore aestuantes, producunt Spiritum Sanctum, qui Patris et Filii mutui amoris fructus est ac terminus. Altera vero communicatio est ad extra, qua tres illae adorandae personae sese creaturis communicant in ordine naturae, gratiae, gloriae, et divinitatis. In ordine quidem naturae, largiendo videlicet ipsis omnia bona naturalia eis connaturaliter debita ad earum integritatem et perfectionem. In ordine vero gratiae, conferendo creaturae rationali dona illa gratuita, quibus ad ordinem et finem supernaturalem promoveri potest. In ordine gloriae omnes suas divinitatis praecellentias ac delicias exhibendo purissimis ac beatissimis mentibus conspiciendas ad fruendas. Denique in ordine divinitatis, per unionem hypostaticam; per quam una ex illis adorandis personis sese substantialiter communicat humanae naturae per propriam suam subsistentiam, qua fit, ut Deus fiat homo, et vicissim homo Deus: assumendo quippe corpus et animam in unitate personae, ita ut in homine inhabitet tota plenitudo divinitatis corporaliter.

Notanda 3. Hanc postremam communicationem omnium esse praestantissimam ac maximam. Communicatio enim aliqua censeri potest altera maior duobus modis: nimirum, vel intensive, vel extensive. Dicitur equidem maior priori modo, quando aliquid nobilius et perfectius communicatur: secundo vero, quando ad plura subiecta vel supposita sese extendit: qua ratione communicatio bonorum naturalium est maior extensive; communicatio vero bonorum supernaturalium maior est intensive: quippe supernaturalia bona naturalibus praecellunt. Communicatio autem, qua fit per Incarnationem, haud dubie omnium communicationum est maxima, non solum intensive, quia ipsa substantia increata Verbi, quae est infinitae dignitatis et perfectionis, ac subinde omnia bona ordinis naturae, gratiae, et gloriae superat, sese communicat humanitati: sed etiam extensive; cum non solum ad hominum et Angelorum, sed etiam ad caeterarum creaturarum decus et ornamentum conferat, ut patebit in sequentibus Conclusionibus.

Conclusio prima. — Incarnatio Verbi maxime fuit conveniens Deo.

Probatur. Illud maxime Deo congruit, quod confert ad manifestandas eius divinas praecellentias: at per Incarnationem maxime elucent Dei perfectiones, ac praecellentia: igitur illa Deo fuit convenientissima. Huius ratio constat; conveniens est enim Deo, ut per visibiles effectus invisibiles suas perfectiones demonstret. Ad hoc quippe universum condidit, ut invisibilia Dei per ea, quae facta sunt intellecta conspicerentur; sempiterna quoque eius virtus, et divinitas, inquit sanctus Paulus ad Romanos 1. Minor vero probatur: quanquam innumerae sint divina praecellentia, et divina dotes; maxime tamen per respectum ad Deum, et creaturas, prae caeteris fulgent Bonitas,

Bonitas, inquam, qua vult seipsum eis communicare, et sui esse participationem largiri: Potentia, qua idipsum praestat, et exsequitur: Sapientia, qua creaturas debito ac decenti ordine librat, ordinat, et statuit, ac convenientem in finem dirigit: Iustitia, qua cuique, quod perfectioni congruit, distribuit: Misericordia denique, qua rationalis creaturae defectus supplet, et reficit: atqui omnes illae quinque divinae perfectiones maxime relucent in Mysterio Incarnationis.

Primo quidem divina Bonitas in illo mysterio summe refulget: Verbum quippe divinum suam personam largiendo humanitati, largitur pariter ipsam divinitatem, et omnes suas divinas praecellentias velut in hominem effundit. Hinc divina illa communicatio dicitur divini erga homines amoris meta: unde Christus ipse ex hoc ineffabili Mysterio, Dei bonitatem et charitatem erga homines maxime commendat, dicens Ioan. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: eumque amorem ita summum et excellentem censet Apostolus, ut superexcellentem ac nimium appellare non erubuerit ad Ephes. 2. dicens: Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cuius gratia estis salvati), et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu: ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. Hinc idem Apostolus ad Rom. 8. divinam illam erga nos bonitatem commendans, ait: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? Quapropter ad Titum 3. ait: Apparuit benignitas, et humanitas Salvatoris nostri Dei. Quae sic expendit S. Bernardus, Serm. 1. de Nativit. Domini:

Apparuerat, inquit, ante potentia in rerum creatione: apparebat sapientia in earum gubernatione: sed benignitas misericordiae nunc maxime apparuit in humanitate. Innotuerat Iudaeis potestas, in signis atque portentis: unde et in Evang. sepius invenies: Ego Dominus, ego Deus: Philosophis quoque abundantibus in sensu suo maiestas innotuit, quoniam iuxta Apostoli verba, quod notum est Dei manifestum est illis. Verumtamen et Iudaei potestate ipsa premebantur, et Philosophi scrutatores maiestatis opprimebantur a gloria. Potestas subiectionem, maiestas exigit admirationem, neutra imitationem. Appareat, Domine, bonitas, cui possit homo, qui ad imaginem tuam creatus est, conformari: nam maiestatem, potestatem, sapientiam, nec imitari possumus, nec expedit aemulari.

Omnipotentia similiter mirum in modum in Incarnationis Mysterio relucet; unde Propheta Ieremias 31. ut praestantissimum hoc opus commendaret, novum appellat. Novum, inquit, creavit Dominus super terram, mulier circumdabit virum. Haec verba sic expendit S. Bernardus hom. 2. super Missus est: Vir, inquit, erat Iesus, nedum etiam natus, sapientia, non aetate: animi vigore, non viribus corporis: maturitate sensuum, non corpulentia membrorum. Et paulo ante: In hoc novo et inaudito prodigio agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plena. Ibi agnoscitur lux non lucens, Verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas si attendas, > potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari: Deum denique lactentem, sed Angelos reficientem, gementem, sed miseros consolantem. Videas si attendas, tristitiam laetitiam, pauperem fidentem, salutem pesti, vitam mori, fortitudinem infirmari. Sed quod non minus mirandum est, ipsa ibi cernitur tristitia laetificans, pauperem confortans, passio salvans, mors vivificans, infirmitas roborans.

Quapropter Incarnatio propter sui excellentiam Opus Dei dicitur Abacuc 3. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud: et beatissima Virgo in suo Cantico dicit illud esse opus omnipotentis brachii Dei: Fecit potentiam in brachio suo. Quam utique veritatem S. Bernardus Sermone 3. in Vigilia natalis Domini, sic commendat:

Tria, inquit, opera, tres mixturas fecit omnipotens illa Maiestas, in assumptione nostrae carnis; ita singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram. Coniuncta quippe sunt ad invicem Deus et homo, Mater et Virgo, fides et cor humanum.

Primam autem illam commixtionem sic commendat:

Voluit, inquit, infirmiora nostra abundantiore gloria sublimare, et contraxit se maiestas, ut quod melius habebat, videlicet seipsum, limo nostro coniungeret; ut in persona una sibi invicem unirentur Deus et limus, maiestas et infirmitas, tanta vilitas et sublimitas; nihil enim Deo sublimius, nihil vilius limo, et tamen tanta dignatione Deus descendit in limum, tantaque dignitate limus ascendit ad Deum, ut quidquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur, quidquid limus pertulit, Deus in illo pertulisse dicatur, tam ineffabili, quam incomprehensibili sacramento. Et attende quia sicut in illa singularitate Trinitas est in personis, unitas in substantia: sic in ista speciali commixtione, Trinitas est in substantia, in personis unitas: et sicut ibi personae non seindunt unitatem, unitas non minuit Trinitatem; ita et hic persona non confundit substantias, nec substantiae ipsae personae dissipant unitatem. Summa illa Trinitas hanc nobis exhibuit Trinitatem, opus mirabile, opus singulare inter omnia, et super omnia opera sua. Verbum enim, et anima, et caro in unam convenere personam, et haec tria unum, et hoc unum tria, non confusione substantiae, sed unitate personae; haec est prima, et superexcellens mixtura, et haec prima inter tres.

Celebratur pariter divina Sapientia, maxime in modo conciliandae divina Iustitiae cum sua misericordia. Nam inquit S. Augustinus libro, Cur, quando, et quomodo Deus, etc. cap. 6.

Deus ab homine iusto exegerat, quatenus qui per peccatum offenderat, per iustitiam satisfaceret. Ad hoc autem diversitas naturarum, et personae unitas in Christo valuit, et humano generi necessaria fuit, ut quod non posset humanitas, divina faceret natura, et si quid minime conveniret naturae humanae, exhiberet: et non alius atque alius, sed idem ipse esset qui ex utroque perfectus existens, per humanam solveret, quod ipse debebat, et per divinam posset, quod expediebat. Debitum Adam tantum erat, ut illud non deberet solvere, nisi homo, sed non posset nisi Deus: ita opus erat, ut idem esset homo, qui erat Deus. Quapropter necesse fuit in personae unitate, ut Deus hominem assumeret, quatenus homo, qui in natura debebat solvere, et non poterat, in persona esset, qui posset, quia satisfactionem pro peccato non po> poterat solvere, nisi Deus; sed non debebat, nisi homo: ergo constat, ut de hominibus fiat illa supernae civitatis restauratio (quod fieri nequiret, nisi esset facta praedicta pro peccatis satisfactio, quam nequiret reddere, nisi Deus, nec debuit, nisi homo) necesse fuisse, ut eam faceret Deus homo.

Quam utique rationem luculenter expendit S. Leo, Sermone 1. de Nativit. inter caetera dicens: Sed utriusque proprietate substantiae, et in unam coeunte personam, suscipitur a virtute infirmitas, a maiestate humilitas, ab aeternitate mortalitas, ut corpori nostro remedio congruebat, unus atque idem Dei et hominum mediator, et mori ex uno, et resurgere posset ex alio. Elucet etiam in eo maxime, quod humani generis adversarius, qui Protoparentes cum universa propagine vicerat, per hominem Deus vinceret ac superaret. Nam, inquit Hugo Victorinus, lib. 1. De Sacr. p. 8. cap. 6. Qui iustitia eiecerat, iustum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem, quo se victor erexerat, victus sterneretur, iuxta illud Iob. 26. Et prudentia eius praecussit superbum. Quam utique rationem sic expendit S. Augustinus, lib. Cur, quando, et quomodo Deus, etc. c. 6.

Subtiliter subtilem inimicum Deus voluit expugnare, sub esca humanitatis hamum celavit deitatis, quatenus ille, talem inveniret, qui sibi nihil deberet: quam dum illicite contingeret, merito eam, quam quodammodo possidebat, amitteret: sic quippe serpens antiquus deludendus erat, ut qui homines deluserat, per hominem Deum delusus et ipse fieret. Et sicut incautum hominem sibi callide subiecterat, ita per hominem divinitus cautum, non callide, sed sapienter subiecteretur. Hic summa revera videtur sapientia, quando illud hosti proponitur, quod prius ab hoste deiicitur: et quasi quod ceciderat vires resumeret, et expugnatus ab hoste, iterum adversus hostem pugnare praesumeret. Provocatur itaque ad pugnam iterum hostis, ut qui prius se vicisse gaudebat, postmodum victus ex toto succumberet, et sic homo valde gloriosior a sui resumptione fieret, quam si eum numquam cadere contigisset.

Ei concinit S. Leo dicens:

Secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandam ductori suo naturam generis assumpsit humanitas, et incentor mortis diabolus, per ipsum quam eiecerat, ipse vinceretur: in quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis iure prostratum est, dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste non in sua maiestate, sed in nostra congreditur humilitate, obiiciens ei caducam formam, caducamque naturam: mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem.

Hinc canit Ecclesia: Opus nostrae salutis ordo depoposcerat: multiformis proditoris ars, ut artem falleret, et medelam ferret inde hostis unde leserat. Denique divina maxime excellit sapientia, eo quod Mysterium hoc maxime conferat ad gloriam Dei stabiliendam; imo et augendam. Nam, inquit S. Bernardus, Serm. 2. de Ascensione. Christus cum per naturam divinitatis non haberet, quo cresceret, vel ascenderet, quia ultra Deum nihil est: per descensum quomodo cresceret invenit: veniens incarnari, pati, mori, ne moreremur in aeternum. Quapropter S. Gregorius Nyssenus Orat. Catech. cap. 14. appellat illum Verbi divini descensum, redundantem copiam potestatis: Id autem, inquit, quod abiectum descensus, est quaedam insignis et redundans copia potestatis. Cui quadrat illud Psalmi: Qui ascendit super occasum Dominus nomen illi. Unde S. Gregorius, Homil. 17. in Evangelia: Super occasum Dominus ascendit, quia unde in passione accubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit: super occasum videlicet ascendit, quia mortem, quam pertulit, resurgendo calcavit.

Eximie pariter divina Iustitia hoc in adorando Mysterio effulget: quippe per Christi Domini passionem et mortem, condignam pro delictis et offensis hominum satisfactionem excepit: utpote cum Deus homo sese aeterno Patri non solum victimam, et expiationem in ara crucis obtulerit, sed etiam seipsum velut scopum ad sagittam, et ad severissimam divinae iustitiae ultionem exposuerit. Hinc S. Paulus ad Rom. 3. praeclarissime Christi Domini satisfactionem et redemptionem expendens, ait: Iustificati gratis per gratiam ipsius: per redemptionem, praecellentium delictorum in sustentatione Dei. Commendatur etiam divina Iustitia ex eo maxime quod suam in vindicandis delictis rigidam, et exactam severitatem in Christi Passione et Morte exhibuerit. Si enim tam severe Pater aeternus in amantissimum suum Filium, qui se pro hominum peccatis vadem constituerat, quique dumtaxat induerat similitudinem carnis peccati, animadverterit; quid non terroris, et formidinis inesse debet singulis peccatoribus tot ac tantis criminibus obstinatis, dum iudicandi ac plectendi divinae illi iustitiae sistuntur? Nam, inquit ipsemet Salvator Luc 23. Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Denique divinae iustitiae acerbitas apparet in illo infinito pretio, quod pro nostra redemptione sibi pendendum voluit. Nam inquit S. Petrus 1. Epist. cap. 1. Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati.

Denique divina Misericordia maxime in hoc Mysterio effulget. Quamquam enim Deo proprium sit misereri semper, et parcere, et universae viae Domini misericordia et veritas, qua sustinet in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostendat divitias gloriae suae; non tamen ita enituit divina illa misericordia ante, ac post Incarnationem. Siquidem ad completam, perfectamque misericordiam duo maxime desiderantur actus; nempe repellere miseriam alterius, et illius miseriis quasi propriis affici: misericors enim dicitur quasi habens miserum cor, quia scilicet afficitur miseria alterius, ac si esset propria ipsius miseria. Primus quidem ex illis actibus Deo conveniebat ratione bonitatis, et infinitae virtutis; secundus vero ab eo maxime erat alienus; utpote cum sit immutabilis, et infinita ac invariabili felicitate fruatur. Quapropter ut omnibus numeris absoluta valeret divina misericordia, oportuit Deum hominem fieri, ut posset compati infirmitatibus nostris, vel ut inquit Apostolus ad Hebraeos 2. Per omnia debuit fratribus assimilari, ut misericors fieret. Hinc cap. 4. ait: Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Effulget etiam ipsa divina misericordia in eo maxime, quod Dei Filius mortale corpus assumpserit, et mortem ipsam passus fuerit, ut nos a morte liberaret. Hinc Apostolus ad Rom. 5. Commendat charitatem suam Deus in nos: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Commendat, inquam. Nam ait S. Anselmus lib. 2. Cur Deus homo: quid misericordius intelligi valet, quam quod peccatori aeternis poenis deputato, et unde se redimeret non habenti, Deus Pater dicit, accipe unigenitum meum, et da pro te: ipse Filius, tolle me, et redime te? Quam utique exuberantem in nos divinam misericordiam eleganter sic expendit S. Bernardus Serm. 3. de Nativitate Domini:

Ludebam ego foris in platea, inquit, et in regali secreto regalis cubiculi super me ferebatur iudicium mortis. Audivit hoc unigenitus eius, exiitque pusillo pedemate, sacco vestitus, aspersus cinere capite, nudus pedes. Heians et eiulans, quod morte damnatus esset servulus pius... Ratione considerationis remedii periculi mei aestimo quantitatem. Nesciebam; sanus mihi videbar, et ecce mittitur Virginis Filius, Filius Dei altissimi, et iubetur occidi, ut vulneribus meis pretiosi sanguinis balsamo medeatur. Agnosce, o homo, quam gravia sunt vulnera, pro quibus necesse est Dominum Christum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, numquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Pudet itaque, dilectissimi, propriam negligenter dissimulare passionem, cui tantam a Maiestate tanta exhiberi video compassionem.

Dices 1. Quidquid dedecet summam Dei maiestatem non potest iudicari conveniens, et expediens: sed carnem assumere dedecet summam Dei maiestatem: ergo, etc.

Respondet Seraphicus Doctor, distinguendo maiorem: quidquid dedecet Dei maiestatem, tam ratione sui, quam ratione sibi uniti, non convenit nec expedit: concedit; ratione dumtaxat uniti, negat. Dedecet quidem Dei maiestatem secundum se humiliari, quia cum divinitas sit omnino invariabilis, secundum se nec exaltationis nec humiliationis est rapax. Ratione autem sibi uniti, potest humiliari ad maiorem manifestationem sua altitudinis: in hoc enim quod Deus carnem humilem et infirmam assumpsit, fortissimum adversarium confregit, hominem infirmum stabilivit: et ideo etsi Incarnationis opus in se non videatur conducere ad divinae maiestatis honorem, maxime tamen ad id conducit considerando finem et effectum, ad quem ordinatur: quippe summa Deo gloria est, quod infirma mundi elegerit, ut confundat fortia, et humiles exaltet.

Dices 2. Sicut vituperabilis est nimia elatio, ita vituperanda est deiectio nimia: sed quemadmodum elatio fuit nimia, quando creatura appetivit esse Deus: ita deiectio est nimia, quod Deus fiat homo, qui est creatura; ergo sicut ista elatio est vituperanda, sic et vituperanda appareret deiectio, qua Deus fieret homo: at nihil vituperandum convenire potest Deo: igitur etc.

Respondet idem Seraphicus Doctor, non esse paritatem: tum quia divina natura non fuit humiliata aliqua deiectione sui, siquidem Verbum Divinum humana suscipiens divina non amisit; cum autem creatura appetivit esse Deum, inflata fuit aliqua elatione, qua ultra naturalem suam sortem, suumque statum efferri optabat, et ideo ex ista parte, illa nimietas et redundantia elationis vergebat in vitium: tum quia exinanitio, qua facta fuit in assumptione humanitatis, procedebat ab excessu amoris et charitatis: elatio vero, qua voluit homo Deo assimilari, fuit ab excessu praesumptionis. Constat autem praesumptionem omnem esse vituperandam, non ita dilectionem et charitatem: et subinde exinanitio Christi non fuit vituperabilis, sed laudabilis, sicut vituperabilis fuit elatio primi parentis.

Dices 3. Deo fit iniuria cum existimatur eum habere creatam aliquam effigiem. Nam, inquit S. Paulus Act. 17. Non debemus aestimare aurum, aut argentum, aut lapidem, sculpturae artis, et cogitationis hominis divinum esse simile: igitur maxima fieret iniuria Deo, si humana effigies ipsi tribueretur: haec autem ei tribuenda esset, si revera esset homo: ergo, etc.

Respondet idem Seraphicus Doctor, verum esse asservandum quando quis credit Deum revera secundum suam deitatem habere corpoream aliquam effigiem, sicut existimabant Gentiles idololatrae: secus vero quando existimat Deum non habere quidem in se creatam aliquam effigiem, sed dumtaxat ratione humanitatis assumptae, ut fit per Mysterium Incarnationis.

Dices 4. Illud magis cedit in Dei gloriam, quod solam eius misericordiam illustrius commendat. Nam, ut ait S. Iacob 2. Misericordia superexultat iudicium: et testatur Ecclesia Dominica 10. post Pentecosten: Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime, et miserando manifestas: sed longe maior fuisset misericordia gratis relaxando homini debitum, quam satisfactionem exigendo: igitur convenientius fecisset Deo gratis condonare hominum offensam, quam satisfactionem per Filii sui Incarnationem pro illa exigere.

Nego maiorem: perfectius est enim opus, in quo cum summa misericordia elucet etiam summa iustitia, quam in quo sola misericordia maxime commendatur; quia universae viae Domini misericordia et veritas; cum ipse sit summe iustus, et misericors:

Et ideo, inquit Seraphicus Doctor, in reparatione generis humani, quae est excellentissima viarum Domini, congruum est, ut simul currant misericordia, et iustitia, et ideo decens fuit, ut Deus exigeret satisfactionem pro iniuria sibi facta: quam si homo non posset impendere, tunc misericordia daret Mediatorem, qui debitum solveret: nam si Deus culpam non dimisisset, sed solam exercuisset vindictam, non appareret misericordia: si vero non exigisset satisfactionem, non manifestaretur iustitia: igitur congruum fuit, ut ex misericordia praeberetur Mediator, qui debitum ex iustitia solveret, sic enim Misericordia, et Veritas obviaverunt sibi, iustitia, et pax osculatae sunt.

Dices 5. Iniustum videtur punire innocentem pro noxiis: at id fit in Mysterio Incarnationis: igitur illud divinae iustitiae non congruit.

Distinguo maiorem: si illud fiat per modum punitionis et vindictae, concedo: si fiat per modum satisfactionis et reparationis, nego. Quamvis enim in puniendo peccato oporteat illum plecti, qui peccavit, tamen in satisfaciendo unus ferre potest poenam pro altero; in vindicta enim attenditur peccantis iniquitas: in satisfactione vero pro alio spectatur satisfacientis charitas.

Dices 6. Quidquid offendit divinam aequitatem, Deum dedecet: at pugnat in divinam aequitatem, quod vita Filii Dei, qua pretiosissima est, exponatur profundenda pro re vilissima, qualis est hominum peccatorum redemptio: igitur, etc.

Nego minorem: tum quia Christus non sese subiecit morti, ut ab illa absorberetur, sed ut deiecta morte resurgeret immortalis: tum quia salus hominis est tantum effectus mortis Christi, non autem illius finis: tum quin et Christi et hominum vita ordinatur ad Dei gloriam, quae excellentior est vita Christi.

Conclusio secunda. — Incarnatio Verbi convenientissima humanae naturae.

Probatur. Illud maxime convenit humanae naturae, quod eximio conducit, ut revocetur a malo, et promoveatur ad bonum: at Incarnatio utrique maxime deservit.

Primo quidem, ut homo revocetur a malo, nam omnis mali fons, et origo, vel est a diabolo instigante, vel a carne alliciente, vel a spiritu superbiente: at triplex hic totius pravaricationis fons et radix per Incarnationem adimitur et rescinditur. Siquidem per eam exauthoratus est diabolus: nam 1 Ioan. 3. apparuit Filius Dei, ut dissolveret opera diaboli, et princeps mundi eiiceretur foras, ait Christus Deus, et ait Apostolus ad Coloss. 1. Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum: quippe, ut addit S. Aug. lib. 18. De Trinit. c. 15. In haec redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi: quo accepto, diabolus non est solutus, sed ligatus, ut nos a peccatis nostris solveremur. Addit cap. 17. per hoc mysterium tractam fuisse daemonum superbiam, et erectam hominum abiectionem. Demonstratum est homini, inquit, quem locum haberet in rebus, quas condidit Deus: quandoquidem sic Deo coniungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona: ac per hoc idem ex tribus, scilicet Deo, anima, et carne; ut superbi illi maligni spiritus, qui se ad suspendendum, quasi ad adiurandum medii interponunt, non ideo se audeant homini proponere, quia non habent carnem: et maxime quia, et mori in eadem carne dignatus est Filius Dei, ne iidem illi tamquam Dii se coli persuadeant, qui creduntur esse immortales. Similiter caro sua origine vitiata, per assumptionem et unionem cum Verbo sanata ac consecrata est. Cum enim in Christo inhabitaret tota plenitudo divinitatis corporaliter, ait Apostolus, unde factum est, ut corpora nostra facta fuerint membra Christi, et templa Spiritus Sancti: quapropter illa caro, quae erat incentivum ad peccatum, facta est fomes salutis, et iustitiae: nam, inquit Tertullianus lib. De Resurrectione carnis, cap. 8. Caro salutis cardo; caro enim abluitur, ut anima emaculetur; caro signatur, et anima illuminatur; caro manus impositione adumbratur, ut anima conservetur; caro corpore, et sanguine Domini vescitur, ut anima de Deo saginetur. Tandem mentis elatio et superbia frangitur, nam, inquit S. Aug. supra, Superbia hominis, quae maximo impedimento est, ne inhaereatur Deo, per tantum Dei humilitatem redargui potest, atque sanari: discatque homo, quam longe recesserit a Deo, et quid illi debeatur ad medicinalem dolorem, quando pro salute Mediatorem venit, qui hominibus ut Deus divinitate subvenit, ut homo infirmitate convenit. Hinc Sanctus Bernardus Serm. 3. de Nativitate Christi, ait: Quid magis indignum, quic detestandum amplius, quid gravius puniendum, quam ut videns Deum caeli parvulum factum, ultra apponat homo magnificare se super terram? Intolerabilis impudentia est, ut ubi se exinaniverit Maiestas, vermiculus inflatur, et intumescat.

Secundo, hoc mysterium etiam maxime conducit, ut homo promoveatur ad bonum. Primo namque summe erigitur humana natura; nam, inquit S. August. lib. de Praedestinatione Sanctorum cap. 15.

Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et hominis simul: Filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum impropie et proprie diceretur; ne non Trinitas, sed quaternitas crederetur. Praedestinata est istae naturae humanae tanta, et tam celsa, et summa subiectio, ut quod attolleretur altius non haberet, sicut pro nobis ipsa divinitas, quo usque se deponeret humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.

Unde non mirum si Angeli, qui ante divinam illam humanae naturae sublimationem, patiebantur se ab hominibus adorari, ut eos adoraverunt Abraham, et Loth, Genes. 18. et 19. talem honorem eis ab homine impendi postmodum renuerint; nam S. Ioannes Evangelista cum Angelum, qui sibi loquebatur, adorare voluisset, eum illico dicentem audivit, Apocalypsis 19. Vide ne feceris, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium nomen Iesu. Hinc praeclare monet S. Leo sermon. 1. de Nativit. Agnosce, Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire, etc.

Tertio, per Incarnationem habuit homo praestantissimum exemplar omnium prorsus virtutum, quo prius carebat. Nam, ut ait S. August. serm. 52. de Diversis: Homo sequendus non erat qui videri poterat. Deus sequendus erat, qui videri non poterat: ut ergo exhiberetur homini, qui videretur a homine, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Exemplar enim, ut omnibus numeris constet, debet esse simul rectum, et sensibile. Rectus quidem erat Deus ratione sanctitatis; sed invisibilis ratione infinitae maiestatis: homo vero, qui visibilis erat, propter multos defectus, quibus inquinabatur, a recta virtutis regula deflectebat: quapropter necessum fuit inter utrumque intercedere unionem, ut inde perfectum virtutis exemplar homini tribueretur. Quapropter Christus etiam monebat Ioan. 13. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Etenim qui invisibilis erat in maiestate divinitatis, visibilem se praebuit in infirmitate humanitatis: ut egregie loquitur Paulus 1. ad Timoth. 3. ubi Incarnationem appellat magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Nam omnes Christi actiones revera Dei-hominis actus erant, seu ut loquitur S. Ambros. Dominicae carnis actus, divinitatis exemplum est, et invisibilia nobis eius per ea, quae sunt visibilia, demonstrantur. Hine seipsam nominat Ioan. 11. viam, veritatem, et vitam: via quidem in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio, ait S. Bernardus serm. 2. de Ascens.

Quarto, convenientissimum fuit Deum incarnari, ut homo perfecte beatus fieret. Propterea enim Deus homo factus est, inquit Auctor lib. De Spiritu et anima, cap. 9. (apud S. Augustinum) ut totum hominem in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilatio hominis esset in ipsam, cum ascensu carnis videretur per carnem, et ascensu mentis videretur per divinitatis contemplationem. Unde Beatorum quisque cum Iob dicere potest cap. 19. In carne mea videbo

Deum meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt; aut cum eodem Vate: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.

Denique ad hoc maxime conduxit Verbi divini Incarnatio, ut haberemus quidquid nobis opus est, tum ad corporis, tum ad animae sanitatem. Nam, ut praeclare ait S. Bernardus sermon. 3. de Circumcisione: Totus mihi datus, totus in meos usus consumptus est. Etenim ait serm. 24. de Passione: Quid quaeris in illo non invenias? Si aegrotas, medicus est: si deficis, fons est: si impugnaris, pugil est: si sitis, potus est: si alges, vestimentum est: si tristaris, gaudium est: si obtenebraris, lux est: si orphanus es, Pater est. Uno verbo, ut ait Ambrosius libr. 3. de Virginibus: Omnia nobis Christus est, et omnia nobis dedit. His adde, quod per Incarnationem, hominis fides maxime illustratur, spes firmatur, charitas accenditur.

Fides, inquam illustratur: nam, inquit S. Augustinus lib. 11. De Civit. c. 2. ut mens in fide fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas Dei Filius, homine assumpto, non Deo consumpto eandem constituit ac fundavit fidem ut ad Deum iter esset homini per hominem-Deum. Spes etiam erigitur ac firmatur: nam, inquit idem S. Augustinus libr. 13. de Civitat. cap. 10.

Quid tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, quam ut, gravata mortalium conditione ipsius mortalitatis abiectione, ad immortalitatis desperationem liberandos, demonstraretur nobis quanti nos diligeret Deus, quantumque diligeret?

Denique Charitas mirum in modum accenditur: nam, inquit Sanctus Augustinus libro de Catechizandis Rudibus cap. 1. Quae maior est causa adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis? Et infra: Si amari pigebat, saltem redamari non pigeat.

Dices 1. Inconveniens videtur, quod per tantum pretium, qualis est Christus, tam pauci homines salvantur: convenientiusque videtur, quod Deus assumpsisset aliud medium, quo omnes homines salvarentur: igitur Incarnatio Verbi non fuit naturae humanae maxime conveniens.

Respondeo 1, tantam esse cuiusque electi salutem, ut illam proprii Filii dispendio operari non indignum iudicaverit Deus: unde licet pauci salutem consequantur, non propterea id divinae sapientiae incongruum iudicari debet. Addo, quod si omnes homines fuissent salvati, id minus vergeret in Dei gloriam: siquidem non ita perfecte nobis exhibuisset Iustitiam et Misericordiam suam: unde Sanctus Augustinus Epist. 105. Si utrique liberarentur, lateret quibus peccato deberetur poena; si nemo, quid gratiae largiretur?

Respondeo 2. defectum salutis reproborum non esse retundendum in ipsam Incarnationem, sed in perversam hominum voluntatem: siquidem Christi Incarnatio fuit medium sufficientissimum ad omnium hominum salutem; quippe Christus Dominus est lux vera, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: est etiam mediator Dei et hominum, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Dices 2. Modus ille reparandae humanae naturae est convenientior, ratione cuius ipsa magis Deo obligatur, et ampliores debet grates: at magis esset obligata Deo si ei gratis suam offensam condonasset; maiores enim debet gratias is, cui Iudex gratis condonet, quam ille, a quo satisfactionem exigit: ergo etc.

Nego minorem, et ad probationem dico, rationem disparitatis esse, quod Deus satisfactionem a nobis exigendo, dederit nobis proprium suum Filium, qui pro nobis satisfaceret, gratiasque uberrimas promereretur et largiretur; quibus etiam nos pro nostro modulo cum illo adorando Redemptore satisfacere possemus. Magis autem honorificum videtur posse proprium debitum solvere, quam illius relaxationem solius clementiae iudicis assignare.

Conclusio tertia. — Conveniens etiam fuit Incarnatio Verbi toti universo.

Primo, namque quotquot sunt in universo creatura, sublimitatis aliquid sortitae sunt in ipsa hominis ad divinum consortium promotione: cum enim homo sit microcosmos, totiusque universi nomenclatura, illius dignitas et excellentia in alias creaturas exundat. Hinc Apostolus ad Ephes. 1. ait: Proposuit videlicet Pater aeternus in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso.

Deinde, summa totius universi perfectio fuit, quod in eo esset maximus et perfectissimus gradus entis, qui Deum simul et creaturam sociaret: quo enim praestantiores sunt, et plures entis gradus in toto mundo, etiam praestantior ac perfectior censetur: id autem concessum est per mysterium Incarnationis, in quo habemus Deum, et hominem in una persona subsistentem.

Denique, conveniens erat omnes rerum differentias in universo reperiri, ita ut sicut in nobis est unica natura in unica persona, et in Deo una natura in pluribus personis, ita pariter essent plures naturae in unica persona: quod utique factum est per Incarnationem, tres namque naturae, videlicet Divina, Spiritalis, et Corporalis, in una Christi persona sociantur.

Quaestio II: An convenientius fuerit naturam humanam, quam Angelicam, aut aliquam aliam a Verbo assumi

Ex nostro Alensi 3. part. quaest. 1. membr. 6. quod longe maior, et multiplex videtur similitudo hominis ad Deum, quam sit in Angelo. Siquidem in hominis anima relucet Dei effigies in natura, in persona, in potentia: In natura quidem, quia inquit S. Augustinus serm. 21. qui est de Imagine, sicut Deus ubique totus est, omnia vivificans, movens, et gubernans: ita anima ubique in suo corpore tota viget, movet, et gubernat: quod non convenit Angelo, quia non est substantia ordinata ad vivificandum corpus. Insuper in homine est similitudo secundum rationem personae, quia homo procedit ab homine, sicut una persona in divinis procedit ab alia: Angelus autem unus non procedit ab alio. Denique est similitudo in potentia, quia in homine est potentia respondens totaliter exemplari: cum enim in divino exemplari sit eminenter ratio entis corporei et spiritualis, utramque hanc rationem anima sortitur, quippe ordinatur ad actiones spirituales et corporeas; quod Angelus habere nequit, quia enim simpliciter spiritualis sit, non ordinatur ex natura sua ad actiones corporeas: ex quibus homo videtur maiorem affinitatem habere ad Deum, quam Angelus.

Notandum 2. Revera naturam Angelicam, et humanam, maxime si Angeli perduelles fuissent, indignam fuisse, qua divinitati uniretur: Angeli namque non minus, imo gravius divinam provocaverunt animadversionem et vindictam, quam homines: siquidem tam Angelus praevaricator, quam homo, divinitatem ambiit: ille quidem supremam Dei maiestatem, ac potestatem aemulando, iuxta illud Isaiae 14. In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, etc. Alter vero divinam sapientiam a serpente sibi repromissam consectatus est, Genesis 3. Unde summa fuit Dei misericordia, eaque pura, quod homines potius, quam Angelos redimendos susceperit Deus: quia tamen nihil absque ratione eius divina sapientia molitur, hine quaerimus quaenam sint illae rationes, quae veluti tot incentiva divini erga homines amoris extiterunt, ut nos potius, quam Angelos, ab aeterna miseria relevaret.

Notandum 3. Deum potuisse hominem fieri variis modis: nimirum vel creando sibi corpus et animam, et utrumque assumendo independenter ab ullius creaturae commercio, nec ducendo ex Matre originem ac nativitatem: vel si Matrem habere voluisset in terris, sicut et Patrem in caelis, potuit illam formare extra Adami lineam et propagationem: ita quod per solam eius extraordinariam potentiam formata, nec ab hominibus genita, non esset censenda ex Adam posteris, nec ullatenus ad illius prosapiam spectaret. An autem alteruter ex his modis convenientior fuerit, quam is, quo de facto Verbum Divinum carnem assumpsit, determinandum est in praesenti Quaestione duabus Conclusionibus absolvenda: quarum Prima aperiet convenientius fuisse Deo, quod naturam humanam assumeret, et repararet, quam Angelicam. Secundo, quod magis expediebat naturam assumere ab Adamo propagatam, quam aliunde formatam.

Conclusio prima. — Convenientius fuit assumere, et reparare humanam naturam, quam Angelicam.

Quod equidem satis superque probat ipsa Dei operatio, quippe divina eius sapientia, qua omnia librat et operatur in pondere, numero, et mensura. Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, inquit S. Paulus ad Hebraeos 2.

Ratio autem huius maioris convenientiae peti potest, tum ex parte constitutionis ipsius naturae humanae, tum ex parte maioris capacitatis illius ad reparationem. Ex parte quidem illius constitutionis, idque triplici de causa, quam assignat, et expendit Seraphicus Doctor in B. dist. 2. qu. 2. quarum prima petitur ex ratione originis, et propagationis unius hominis ab alio: cum enim unus homo ab altero ducat originem, quod Angelo non convenit, idem magis decebat, quod persona Filii, quae distinguitur a persona Patris secundum originem, eam naturam acciperet, in qua proprietas filiationis resideret. Quod utique factum est in humanae natura assumptione: nam idem ipse, qui ab aeterno erat Patris Filius, ex tempore factus est Filius Virginis Matris. Secunda ratio est, propter maiorem hominis cum Deo similitudinem ratione ipsius animae rationalis, quam ut diximus in primo Notabili, Dei immensitatem velut aemulatur, cum tota sit indivisa in toto suo corpore, sicut Deus totus est in singulis mundi partibus. Hinc, inquit Seraphicus Doctor, anima rationalis non tantum representat Deum, prout consideratur in se, sed in quantum unitur corpori, quod regit, et in quo inhabitat, sicut Deus caelum et terram implet. Tertia denique ratio maioris congruitatis petitur a multiplici hominis compositione; quia enim homo compositus est ex natura corporali et spirituali, et quodammodo est omnis creatura: habet enim esse cum elementis et rebus inanimatis, vivere cum plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis: hinc est, quod cum humana natura sumitur et deificatur, quodammodo omnis natura in ea sublimatur, dum in parte sibi simili deitati hypostatice unitur: unde assumptio humanae naturae longe melius conferret ad universi perfectionem, quam conferre potuisset Angelica, si fuisset assumpta.

Patet etiam maior illa convenientia ex parte reparationis, idque tribus de causis: Primo quidem, quia natura humana magis indigebat reparatione: Secundo, quia minus ea indigna erat; Tertio, quia reparatio magis erat profutura hominibus, quam Angelis praevaricatoribus.

Magis quidem indigebat reparatione humana natura, quam Angelica, nam ait Alensis qu. 1. memb. 2. in primo homine erat tota natura humana; ideirco, ipso peccante et deperdito, universa pariter eius propago periit: secus est autem de Angelis perduellibus, quoniam nullus eorum totam naturam Angelicam comprehendebat, sed eorum peccata personalia fuerunt; nec propter perduelles Angelos cadentes tota periit Angelica natura; siquidem plurimi fideles, et Deo obsequentes perstiterunt; adeoque non erat ita opus eis remedio ac reparatione: secus humanitati, quae per unius hominis delictum universa corrupta fuerat et deperdita; non decebat autem divinam misericordiam, et summam Dei bonitatem, ut naturam rationalem sibi maxime affinem, et similem, aeterno interitui, ac perpetuae damnationi consignaret. Id enim indignum erat bonitate Dei, si, quae ab ipso creata essent, in interitum abirent, ob diaboli adversus homines fraudem, inquit S. Athanasius, libro De Incarnatione Verbi Dei.

Secundo, homo minus indignus erat divina misericordia; siquidem non ita grave fuit humanum peccatum, ac Angelicum, sive attendas genus peccati sive circumstantiam, sive occasionem. Attendendo quidem genus peccati, nam licet homo, et Angelus peccaverint per superbiam; longe tamen utriusque dispar est reatus, siquidem, inquit Alensis, homo peccavit appetendo omnem scientiam Dei, Angelus vero illius omnipotentiam: Deus autem nullatenus vult communicare alicui creaturae pro quolibet statu suam omnipotentiam, eo quod ratione illius est omnium creaturarum principium, quam praecellentiam nulli vult esse communem; scientiam autem vult communicare creaturae in statu gloriae, nam seipsum, et omnia, quae in ipso sunt, demonstrat beatis mentibus, quibus omnimodum scientiae suae lumen largitur. Quia ergo summa inordinatio est id appetere, ad quod nulla creatura ordinatur: hinc est quod gravius peccavit Angelus appetendo omnipotentiam, quam homo aemulando scientiam, ad quam ordinabatur.

Gravius etiam fuit peccatum Angeli, quam hominis ratione circumstantiae, quippe homo peccavit ratione alicuius nescientiae: existimabat enim comminationem divinam sibi factam magis intentari ad probationem, quam ad supplicium: Angelus vero peccavit ex certa scientia, adeoque ex malitia; et sic peccatum illius erat in Spiritum sanctum, et consequenter irremissibile. Denique minus etiam fuit peccatum hominis, quam Angeli ratione occasionis, homo namque non peccaverit propria sua proclivi, et determinatione ad malum, sed instigante et sollicitante uxore, quae a serpente decepta, virum suum in deceptionem adduxit. Iustum ergo fuit, ut qui per alium ceciderat, etiam per alium relevaretur, cum per seipsum surgere non posset: secus autem erat de Angelo, qui non alterius astutia, sed propria sua malitia lapsus fuerat. Denique minus profutura erat redemptio Angelis perditis, quam hominibus, quippe Angeli, qui semel lapsi sunt, obfirmatam in malo voluntatem habent, nec amplius agenda poenitentia sunt capaces. His adde, quod Angelorum ruina potuit reparari per homines, eos videlicet promovendo ad perduellium Angelorum sedes, ut egregie demonstrat S. Anselmus lib. 1. Cur Deus homo, capite 16. et 17. hominum vero lapsus non poterat convenienter suppleri substituendo aliam naturam loco humanae: quippe nulla inferior homine apparet creatura divinae gloriae capax.

Has omnes rationes luculenter ac divine perstringit S. Bernardus sermone primo de Adventu, his verbis:

Noverit in affectum malitiae et nequitiae transisse Angelos superiores, nec ex ignorantia aliqua, seu infirmitate peccasse, ideirco perire necesse est punire nolentes: Patris enim amor, et honor regis iudicium diligit. Propter hoc enim, et ipse creavit homines ab initio, qui supplerent locum illum, et ruinas eius restaurarent. Scribitur mihi nullam Angelis patere redemptionem: nempe moritur superbia Diaboli, quae superbiae est radix, et superbiae eius paenitentiae remedium non admittit, ac per hoc, nec redimitur; attamen luminis eius nullam postea condidit creaturam: innuens ex hoc ipso redimendum adhuc hominem: quippe quem supplantaverit aliena malitia, ut prodesse ei posset charitas aliena. Ita, Domine, obsecro, complaceat tibi, ut cures me, quoniam ego infirmus sum: quoniam de terra mea furtim sublatus sum et haud innocens in lacum missus sum: non penitus quidem innocens, sed quantum ad eum, qui me seduxit, innocens aliquatenus.

Dices 1. Ea natura magis apparet unibilis Deo, quae maiorem cum ipso habet affinitatem: sed Angelica natura maiorem et intimiorem habet affinitatem cum Deo, quam humana: ergo etc. Maior constat, unibilia namque debent habere quandam proportionem ad invicem. Minor pariter, quia quanto subtilior est natura, inquit S. Isidorus in libris De Trinitate, tanto plenius assistit ad similitudinem divinae unitatis expressu: natura autem Angelica subtilior est, quam humana, utpote expers omnis commercii ac societatis cum corpore: igitur magis ad similitudinem divinae naturae, quam humana accedit: et consequenter magis est cum ipsa unibilis.

Distinguo maiorem: quae maiorem habent affinitatem cum natura divina, sub ea ratione, qua est ipsi unibilis, concedo: secus nego: natura autem humana maiorem habet similitudinem et proportionem cum natura divina sub ratione, qua ipsi unibilis est, quam Angelica; quia ratio personae, per quam Deus unibilis est homini, magis exprimitur per hominem, qui ab altero originem ducit, quam per Angelum, qui ita non procedit ab alio Angelo: igitur licet Angelus ratione suae simplicitatis magis exprimat divinam essentiam sub ratione essentiae, quia totus spiritualis est; tamen non ita perfecte exprimit personas divinas, et modum processionis, quo una originem ducit ab altera, sicut homines; et subinde non habet maiorem, imo minorem affinitatem cum divina natura, sub ea ratione, qua Deus unibilis est cum creatura.

Dices 2. Haec natura dicenda est magis cum Deo unibilis, quae propter suam excellentiam dignior est et aptior ut sublimetur et exaltetur: sed Angelica natura, cum humana sit longe praestantior, etiam dignior et aptior est ut per incarnationem sublimetur: igitur convenientius fuit ipsam assumi quam humanam. — Respondet Seraphicus Doctor dist. 2. q. 2. ad 2. quod etsi Angelus altior sit natura, quam homo; per gratiam tamen unionis magis decuit hominem, quam Angelum exaltari, et ad confutandam superbiam Luciferi, qui Deum voluit aequari, et ad commendandam gratiam Dei, ut appareat, quod sublimatio in gloria non sit ex natura, sed potius ex gratia divina: quapropter Salvator sibi associens magis elegit pauperes et ignobiles, quam divites et potentes, ut trangeret hominum superbiam, et ne gloriaretur omnis creatura in conspectu eius.

Dices 3. Maior apparet misericordia, ubi grandior est miseria: sed longe grandior est miseria Angelorum perditorum, cum gravius fuerit eorum peccatum, quam hominum: ergo magis decebat misericordiam divinam eos redimere, quam homines.

Nego minorem: longe namque maior erat hominum perditorum miseria, quam Angelorum, utpote cum non omnes lapsi fuerint Angeli, sicut homines, nec tota perierit Angelica natura, sicut humana, ideirco convenientius fuit homines reparari, quam Angelos. His adde, quod Angeli perduelles minus erant digni misericordia propter suam superbiam, et obfirmatam malitiam: cum enim obstinati sint universaliter in malitia, inquit Seraphicus Doctor ad 1., non inflammarentur ad humilitatem, nec per exhibitionem tanti beneficii et exempli ad charitatem accenderentur; videmus enim illud hodie in multis peccatoribus, quibus propter suam assuetam perversitatem parum prodest Christi Domini Passio.

Dices 4. Ab eo congrue incipi debuit redemptio, a quo praevaricatio sumpsit exordium: sed haec originem habet ab Angelo, qui fuit totius praevaricationis auctor: igitur reparatio similiter debuit ab illo inchoari. — Respondet Seraphicus Doctor, quod

Praevaricatio generis humani sumpsit exordium a daemone, et ab homine, sed cum hoc discrimine, quod ab homine processit tamquam a principali auctore, a daemone vero sicut suggestore, et instigatore: cum autem Christus sit auctor nostrae redemptionis, convenientius fuit, ut ipsam auspicaretur ab auctore praevaricationis, quatenus perditioni restitutio directe quadret: et quemadmodum in primo Adam facta est nostrae praevaricationis consummatio, sic per secundum Adam fieret nostrae redemptionis perfectio.

Dices denique. Tam mortale fuit peccatum hominis, quam Angeli: sed peccatum mortale est irremediabile: idcirco enim mortale dicitur, quia mortem aeternam inducit, ac perpetuae damnationi reum devoret: igitur tam homo, quam Angelus, indignus et incapax erat redemptionis; et subinde non fuit convenientius ipsum, quam Angelum reparari. — Respondet Alensis q. 1. memb. 2. Ad primam rationem,

quod irremediabile dicitur tripliciter, sicut et invisibile: scilicet, negative, privative, contrarie. Irremediabile negative est, quod nullo modo potest remitti: irremediabile privative est, quod non habet aliquid dignum, per quod debeat remitti: irremediabile contrarie est, quod habet contrariam dispositionem ad remittendum, sine qua nullo modo potest remitti. Primo modo dicitur irremediabile peccatum Angeli, et peccatum damnatorum: Secundo modo dicuntur irremissibilia peccata in Spiritum Sanctum, scilicet, desperatio, praesumptio, etc. quia sunt sub dispositionibus contrariis ad remissionem. Tertio modo dicitur omne peccatum mortale irremissibile, quia nullum mortale habet aliquid, per quod sit dignum remissione. Hac ultima ratione peccatum hominis erat irremissibile, non vero duabus primis, et subinde non est eadem ratio de reparatione hominis, ac Angeli.

Conclusio secunda. — Conveniens fuit, ut assumeretur natura humana ex Adami propagine, quam aliunde formata. Haec Conclusio sequitur ex praecedentibus, eamque probat S. Anselmus libro secundo, Cur Deus homo, capite octavo, triplici ratione:

Primo, iustum est, ut ille, qui satisfacit, sit vel idem, qui peccavit, vel aliquis ex eius origine: alias qui offendit, satisfactionem non impenderet: sed iustum fuit, ut pro culpa hominis satisfieret Deo: ergo pariter iustum est, ut homo ille satisfaciens, vel sit Adamus, qui offendit, vel aliquis ex eius propagine.

Secundo, si Adam non peccasset, totum humanum genus per se stetisset in innocentia, absque ope et sustentatione alterius creaturae: ergo si surgere debeat, convenientius est, ut resurgat per opem et auxilium alicuius qui sit eiusdem generis: sed si homo assumptus aliunde, quam ex Adami propagine formaretur, non esset eiusdem status cum genere humano: igitur humanum genus non surgeret per opem alicuius sui generis.

Denique, quando Deus primitus humanam naturam formavit, solum Adamum produxit, et ex eo eduxit foeminam; quo significaret se velle, ut omnes homines ab eo tamquam ab uno principio propagarentur: quapropter Adamus omnium hominum caput et princeps extitit ante peccatum: igitur si reparari debeat illa dignitas per Verbi Incarnationem, oportuit quod repararetur, vel per ipsum Adamum assumptum, vel per alium hominem ex eius propagine formatum: sed non potuit Adamus assumi, quia proprietates hominis assumpti tribuuntur personae divinae assumenti: ac proinde sicut sit verum dicere de Adamo, quod peccavit, etiam verum esset dicere de persona divina, quod peccasset: hoc autem absolute repugnat divinae sanctitati: igitur etiam repugnat ut Adamus ipse assumatur a Verbo: oportet ergo, ut alius homo assumatur, qui licet sit ex Adami propagine, tamen nullum habuerit peccatum.

Dices 1. Congruum fuit, ut ille homo, qui pro omnium reatu satisfacere debebat, maxime alienus esset ab omni peccato: sed talis non foret, si esset ex Adami propagine: igitur convenientius fuit, ut homo ille satisfaciens, aliunde quam ex Adami prosapia formaretur. Probatur minorem: qui nullam habet similitudinem carnis peccati, nec ullum cum peccatoribus commercium, magis est alienus a peccato, quam qui illis characteribus afficitur: at talis esset homo aliunde, quam ex Adami sanguine formatus; non esset autem talis, qui ab eo propagaretur: igitur magis expediebat hominem creari de novo, ut assumeretur, quam ab Adamo propagari.

Distinguo minorem, et eius probationem: si illa similitudo carnis peccati sit ratione culpae, concedo: si dumtaxat ratione poenae debitae, nego: in homine autem a Verbo assumpto, hoc est in Christo, non est similitudo carnis peccati ratione culpae; sed dumtaxat ratione poenae, quia Verbum divinum assumpsit corpus mortale, quo debitam nostris peccatis poenam per acerbissimam suam passionem, et totius laboriosae vitae crebras angustias lueret, et solveret.

Dices 2. Convenientius fuit, ut qui debitum contraxit, ille solveret: sed Adamus ipse contraxit debitum peccati: ergo congruum fuit, ut illud ipse solveret, et subinde, ut eius individuum a Verbo divino assumeretur. —

Distinguo maiorem: si possit per se solum solvere debitum illud, aut illius beneficio et ope, cum quo non habeat absolutam incompossibilitatem, concedo: secus, nego. Adamus autem nec poterat per se solvere debitum, neque ope alicuius personae divinae, cum qua uniretur: quia ipse erat limitatae entitatis et operationis, ac proinde non poterat exacte satisfacere pro debito, quod summam indignitatem habebat ratione Divinitatis offensae. Nec etiam sociari poterat cum Deo in unitate personae, quia cum ipse fuerit peccator, sequeretur etiam, quod divina Persona dici posset peccatrix, quod omnino absurdum est: igitur id fieri nec potuit nec debuit.

Quaeres. An convenientius fuerit Christum nasci ex Virgine, quam ex viro, et femina. — Affirmo: tum quia decens erat, ut qui Patrem Virginem habet in caelis, etiam Virginem Matrem in terris haberet: tum quia, inquit S. Anselmus supra:

Quatuor modis potest Deus facere hominem, videlicet, aut de viro, et de foemina, sicut assiduus usus monstrat; aut nec de viro, nec de foemina, sicut creavit Adam: aut de viro sine foemina, sicut creavit Evam: aut de foemina sine viro, quomodo assumat illum hominem, quem quaerimus.

Tum denique quia hoc magis commendabat et illustrabat Verbi Incarnati puritatem, et integritatem.

Quaestio III: Utrum convenientius fuerit Filium, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum incarnari

Certum esse quamlibet e divinis personis posse humanam naturam assumere, sive ex Adamo propagatam, sive aliunde formatam; siquidem quod alia persona, quam Filius assumeret naturam humanam ex Virgine, inde non sequeretur, secundum rei veritatem, inter divinas personas aequalitatis diminutio, nec personarum confusio: nulla enim est confusio, quod una persona diversas habeat appellationes invicem oppositas; quodque, qui Pater est, sit etiam Filius; siquidem nunc credimus, quod unus, et idem sit temporalis et aeternus, immortalis et mortuus, immensus et circumscriptus. Nulla etiam est inaequalitatis diminutio, quippe Verbum divinum, ubi carnem assumpsit, licet sit minor Patre secundum humanitatem, tamen est aequalis Patri secundum divinitatem, etenim humana suscipiens divina non amisit. Unde non versetur praesens quaestio de possibilitate, sed dumtaxat de convenientia; an videlicet congruentius fuerit Filium, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum incarnari.

Notandum 2. Quod etsi Incarnatio, quatenus est effectus ad extra, sit opus totius Trinitatis: attamen certum est uni dumtaxat personae divinae peculiariter attribui. Quia, inquit S. Bonav. in 3. dist. 1. q. 2.

creatura dupliciter comparari potest ad Creatorem; sicut et Creator ad Creaturam: Creatura namque comparari potest ad Creatorem, vel secundum susceptionem alicuius perfectionis, vel secundum relationem habitudinis dependentiae. Prima comparatio necessario respicit tres personas indistincte, et indivise; quippe in eis est unica et indivisa essentialis perfectio. Secunda vero comparatio potest esse respectu alicuius personae determinatae et distincte, absque eo quod respiciat alteram, quin personae divinae invicem relationibus, et realiter distinguuntur. Similiter Deus potest dupliciter comparari ad creaturam: videlicet in ratione principii causantis, et in ratione suppositi subsistificantis. Secundum primam comparationem invicem conveniunt, et communicant tres personae, quia in ipsis est unica natura, et unica virtus creaturarum productiva: secundum vero comparationem alteram creatura potest habere respectum distinctum ad unicam duntaxat personam divinam; quia licet una persona conveniat cum altera in natura et virtute, distinguitur tamen ab illa in supposito et personali proprietate.

Quoniam ergo in unione naturarum, sive incarnatione, persona divina sit suppositum, sive hypostasis naturae humanae; ita quod unio, sive incarnatio, non dicat tantum habitudinem Dei ad creaturam per modum causae, sed etiam per modum suppositi; hinc est quod ex comparatione Dei ad creaturas, una persona uniri potest naturae humanae, absque eo quod alia similiter uniatur. Ex parte creatura idem constat; quippe cum creatura dicat comparationem ad Deum, non solum quantum ad susceptionem complementi, sed etiam quantum ad habitudinem relationis; inde fit, quod Incarnatio possit convenire uni personae, absque eo quod conveniat alteri.

Notandum 3. Quod etsi divinae personae invicem in unitate essentiae ita indivise conveniant, ut sint unus Deus; attamen aliqua eis peculiariter conveniunt, vel secundum propria, vel secundum appropriata. Secundum propria, paternitas tribuitur prima personae, filiatio secundae, et spiratio passiva tertiae. Secundum appropriata vero, potentia tribuitur Patri, sapientia Filio, bonitas et amor Spiritui Sancto. Qua ratione triplex operatio divinis istis personis etiam peculiariter attribuitur, nempe creatio Patri, recreatio Filio, glorificatio et iustificatio Spiritui Sancto; quia creatio est opus potentiae; recreatio, seu restitutio, opus sapientiae; et iustificatio ac glorificatio opus bonitatis divinae. Constat autem tres divinas illas praecellentias mirum in modum effulsisse in Incarnatione Verbi. Potentiam quidem, nam, inquit S. Damascenus lib. 3. cap. 1. Deus ens perfectum perfectus homo fit, et perficitur, quod est omnium modorum maximum: quod solum noverit se solum per quod infinita Dei virtus ostenditur: quid enim maius, quam Deum fieri hominem? Bonitas similiter mirum in modum elucet in eo quod Deus non despexerit hominem propria culpa miserum et damnatum, sed commota sint eius divina Misericordia viscera super eius languoribus, ut ab eo ipsum solveret. Sapientia denique propter multiplicem illam rationem in 1. Quaest. huius Sectionis assignatam. Queritur autem an convenientius fuerit, Incarnationem censeri opus infinitae sapientiae, quam bonitatis, aut potentiae: seu quod idem est, an magis expedierit Incarnationem a Filio potius, quam a Patre, aut Spiritu Sancto fieri.

Conclusio unica. — Revera convenientius fuit Filium incarnari, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum.

Probat hanc conclusionem Seraphicus Doctor supra laudatus q. 3. haec fere ratione: Incarnatio spectari potest vel secundum se, vel quatenus ordinatur ad humani generis redemptionem: sed secundum hanc utramque considerationem magis congruum fuit personam Filii incarnari, quam alias.

Primo quidem si spectetur Incarnatio secundum se, et per respectum ad personam, quae incarnatur, illud aperte constat: quia secunda persona considerari potest vel quatenus est Filius, vel quatenus est Imago, vel quatenus est Verbum: haec autem triplici ratione magis expediebat ipsam incarnari. — Primo quidem, quatenus est imago; quippe reformanda erat Dei effigies per peccatum in homine detrita: igitur apponenda erat illa naturalis Dei effigies, et imago, ad cuius similitudinem homo formatus reformari, et primae divinae perfectionis lineamenta aemulari, et referre posset. — Secundo, quatenus est Verbum, quia ut Verbum est Patris, procedit a Patre, ut Pater se manifestet per ipsum; et ideo sicut ad cogitationis manifestationem, nostrum verbum intellectuale copulatur voci sensibili, sic ad divinitatis revelationem congruum fuit, ut Verbum Patris carnem assumere: quare S. Paulus ad Hebraeos 1. ait: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. — Postremo quia Filius est, congruebat eum carnem assumere, ut esset de genere hominum, et ita Filius hominis: nam, inquit S. Anselmus, in lib. 2. Cur Deus homo, cap. 9. Si quaelibet alia persona incarnaretur,

esset duo in Sacra Trinitate, scilicet Filius Dei, qui et ante Incarnationem Filius est, et ille qui per Incarnationem esset Filius Virginis, et sic esset in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem naturarum: digniorem namque naturam haberet natus ex Deo, quam natus ex Virgine.

Quam utique rationem etiam probat S. Augustinus lib. De Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 2. dicens:

Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus Sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, fieret in homine hominis Filius, ne Filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna generatione Filius. Dei ergo Filius hominis factus est Filius, natus secundum divinitatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae, ex homine hominis Filius, et veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, ut esset verus Deus, et verus homo, unus Filius.

Secunda ratio eandem veritatem insinuans petitur ex ipsa comparatione Incarnationis ad Redemptionem humani generis. Ex hac enim parte magis congruum fuit Filium incarnari, quam Patrem, aut Spiritum S., sive consideremus hominis lapsum, sive reparandi modum, sive reparationis fructum.

Primo, inquam, si consideremus hominis lapsum id apparet: quippe lapsus est homo appetendo Dei similitudinem et aequalitatem, qua maxime Filio tribuitur in divinis: hinc ipse fuit velut occasio lapsus hominis; et ideo homo inde sumere debuit reparationem, unde habuerat lapsus occasionem. Quam utique rationem non minus eleganter, quam pie expendit S. Bernardus, Serm. 1. De Adventu, his verbis, quibus Filium introducit ita loquentem:

Ecce occasione mei Pater creaturas suas amittit. Altitudinem meam primus Angelus affectavit, et populum, qui sibi crederet, habit: sed continuo Patris zelus vindicavit in illum, percutiens illum pariter cum omnibus suis plaga incurabili, castigatione crudeli. Scientiam quoque, quae nihilominus mea est, surripere voluit homo: et nec illi quidem misertus est neque pepereit oculus eius: duas tantum fecerat nobiles creaturas rationi participes, capaces beatitudinis: Angelum videlicet, atque hominem: sed ecce propter me Angelos perdidit multos, homines universos. ergo ut sciant, quia et ego diligo Patrem, per me recipiat, quos quodammodo amisisse videtur: si propter me haec tempestas orta est, tollite me, et mittite in mare: omnes invident mihi, ecce venio, et talem eis exhibeo memetipsum, ut quisquis gestierit imitari, fiat ei mutatio in bonum.

Iis adde, quod cum specialiter in Filium homines peccaverint, eius erat peccatum condonare et remittere, cui facta fuerat offensa. Quam utique rationem profert S. Anselmus loco mox laudato. Quasi specialius, inquit, adversus personam Filii peccaverant, qui vera Patris similitudo creditur: illi itaque cui specialius fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta, cui indulgentia.

Secundo, si consideremus modum reparationis, ille magis competebat Filio, quam caeteris personis: reparati enim sumus per Mediatoris obedientiam, et supplicationem: ratio autem Mediatoris magis Filio, quam caeteris personis conveniebat; decebat namque ut qui medius est inter divinas personas, etiam medium se sisteret inter Deum et hominem, ut Dei et hominum mediator existeret. Similiter magis conveniebat Filio supplicare Patri, et obedire: Nam, inquit S. Anselmus ibidem, Convenientius erat Filium supplicare Patri, quam aliam personam. — Postremo, si consideremus reparationis fructum vel effectum, congruentius erat Filium incarnari; quia Incarnatio ad hoc ordinatur, ut simus filii Dei: congruum autem fuit, ut dignitatem filii consequeremur per eum, qui est Filius naturalis. Hinc S. Augustinus lib. 8. De Trinitate, cap. 9. Ut homo ex Deo nasceretur, primo ex ipsis natus est Deus: oportuit enim, ut per eum efficeremur filii adoptici, qui Filius est naturalis.

Dices 1. Illius est hominem recreare et reparare, cuius est creare et formare: sed creatio maxime attribuitur et convenit potentiae Patris: igitur etiam ipsi tribuenda est hominis restitutio et reparatio per Incarnationem. —

Respondeo. Incarnationem spectari posse vel effective, vel formaliter: primo modo aeque convenit tribus adorandis personis; non item secundo modo. —

Distinguo maiorem: ei convenit reparare, cui convenit formare, effective, concedo: formaliter, nego. Effective, inquam, Incarnatio maxime tribuitur Patri, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; nec proprio Filio pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: formaliter autem unice tribuitur Filio, quippe sola ipsius personalitas terminat dependentiam naturae humanae, et eam formaliter afficiens efficit subsistentem et personatam.

Dices 2. Illius est in filios adoptare, cuius est generare: sed solius Patris est generare: ergo solius est Patris homines per Incarnationem in filios adoptare. —

Distinguo maiorem: auctoritative, et principaliter, concedo: subauctoritative et secundum missionem, nego. Competit itaque Patri auctoritas adoptandi principaliter, quia, inquit Apostolus ad Gal. 1. Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem Filiorum reciperemus.

Dices 3. Magis decet Patrem habere aliquid, quod non habeat Filius, quam Filium habere, quod non habeat Pater, quia quod habet Filius, habet a Patre: sed per Incarnationem una persona habet aliquid, quod non habet altera: ergo magis expedit Patrem, quam Filium incarnari. —

Distinguo maiorem: magis decet Patrem habere aliquid, quod non habeat Filius, secundum originem aeternam, concedo: secundum unionem hypostaticam, nego. Habere debet equidem Pater secundum originem aeternam aliquid, quod non habet Filius, quia Pater habet vim generativam Filii, Filius autem vicissim non habet vim generativam Patris. Secus est autem de unione hypostatica, cum enim per eam una persona subiiciatur alteri, convenientius est, ut id habeat Filius, quo possit Patri subiici, quam quo Pater Filio inferior censeatur; et subinde magis expedit Filium habere naturam humanam, qua minor est Patre, quam quod Pater ratione illius Filio subiiceretur.

Dices 4. Illi maxime congruit Incarnatio, cui competit summam gratiam homini conferre, illa enim est omnium gratiarum summa: sed summae gratiae largitio maxime competit Spiritui Sancto: igitur ipsi congruentius etiam tribuenda est Incarnatio. —

Distinguo maiorem: cui summae gratiae largitio tribuitur, vel effective, vel formaliter, concedo: effective dumtaxat, nego. Incarnatio quidem effective appropriatur Spiritui Sancto, quia summum Dei in homines amoris, et bonitatis opus, qualis est Incarnatio, maxime appropriatur ei personae, qua Dei amor et bonitas appellatur: formaliter autem soli Verbo convenit, utpote cum solum Verbum sua personalitate naturam humanam fecerit subsistentem.

Quaestio IV: An convenienti tempore facta fuerit incarnatio

Praesentem difficultatem moveri maxime de triplici temporis circumstantia, quo fieri debuit Incarnatio, nempe initio, medio, et fine durationis mundi: cum enim Adamus in mundi exordio lapsus fuerit, videtur fuisse convenientius, ut subveniretur eius miseriae paulo post quam a statu suae felicitatis excidit: salubrior enim, et opportunior apparet medicina, quae non post diuturnam agritudinem, sed eius initio paratur, ac propinatur. Cum autem divina Sapientia omnes suos actus, et motus iusta et aequa lance libret, omniaque suaviter disponat, investigandae sunt rationes, cur tamdiu tamque sero salubrem ac salutarem illam medicinam humano generi conferendam distulerit.

Notandum 2. Tempus quo peracta est Incarnatio, variis nominibus in Scriptura sacra designari. Primo enim dicitur novissimus dies. Sic Isaia 2. Erit in novissimis diebus praeparatum mons Domini. Secundo plenitudo temporis: sic ad Galatas 4. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Tertio vocatur medium annorum, sic Habacuc 3. Opus tuum in medio annorum vivificabis illud, in medio annorum notam facies. Dicitur autem medium annorum, non quasi ea nomine significetur medium durationis mundi, alioqui cognoscere possemus, quo tempore futurum sit dies iudicii: quod directe militat in illud Christi oraculum: De die autem illa nemo scit, etc. sed ut declaretur tempus a Deo praestitutum: est enim familiare in Scriptura id appellare in medio rei alicuius, quod est intra ipsam. Sic Psalm. 100. Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam. Hieremiae 51. Fugite de medio Babylonis. Appellatur autem plenitudo temporis ut significetur tempus, vel quo Deus implere voluit, quod promiserat et destinaverat, vel quo implenda erant figurae, vel maxime quo plenitudo gratiae conferenda erat et manifestanda. Dicitur denique novissimus dies: quippe peractum est hoc inestimabile Mysterium in ultima mundi aetate, per quam lex gratiae duratura est, nec ulteriorem sibi succedentem est habitura: quod ut plenius, pleniusque declaretur

NOTANDUM 3. Universam mundi durationem per sex aetates solito distribui: iuxta notabiles variationes, et celeberrimos eventus, qui in orbe, maxime vero apud populum Iudaicum, contigerunt. Prima computatur ab Adamo usque ad Noe, seu diluvium: Secunda a Noe usque ad Abraham; Tertia ab Abrahamo usque ad Davidem; Quarta a Davide usque ad captivitatem Babylonicam: Quinta a captivitate usque ad Christum: Sexta denique a Christo Domino usque ad finem mundi. Qua ratione Christus Dominus dicitur venisse novissimis diebus, quia venit in ultima aetate, atque ad mundi vesperam. Prima aetas duravit mille sexcentis quinquaginta sex annis, ut clare colligitur ex Geneseos 5. et 7. iuxta Hebraicam vetustam et novam editionem. Secunda videtur durasse 322. annis, quia licet ex Genesi 11. 292 tantum anni colligantur; tamen cum ibi praetermissa fuerit generatio Cainan, quam Septuaginta Interpretes addiderunt, et S. Luc. cap. 3. ideo illi numero ad minus addendi sunt triginta anni, quibus Cainan vixerit antequam generaret filios. Tertia videtur durasse 941. nam ab ortu Abrahae usque ad promissionem illi factam, fluxerunt 75. anni, Geneseos 12. ab illa autem promissione usque ad finem captivitatis populi in Aegypto, seu usque ad legem datam, quod contigit post tres menses ab illo exitu, fluxerunt 430. a lege autem data usque ad initium regni David fuerunt 436. ut evidenter sumitur ex lib. 3. Regum cap. 6. qui 436. additi supra quinque et quingentos, efficiunt dictum numerum 941, quibus haec tertia aetas durasse videtur. Quarta autem aetas, qua Iudaeorum regnum duravit, ab initio regni David usque ad captivitatem

Babylonicam, completa fuit annis 170. ut colligere est ex lib. 3. Reg. cap. 2. 11. 22. et lib. 1. a cap. 5. Quinta aetas omnium difficillima, quantum ad sui durationem; Historici enim, et Chronologi sacri variae hac de re scinduntur in sententias. Nam Genebrandus, lib. 2. Chronologia, tribuit huic aetati annos 501. Beda vero in lib. De sex aetatibus, numerat 560. Driedo lib. 3. De Dogmatibus, cap. 5. computat 596. Eusebius, in Chronica vult esse 785. Nonnulli vero cum Suarez in 3. part. q. 1. disp. 6. sect. 1. sexcentos annos huic aetati assignant; ex quibus colligit Incarnationem factam esse circa quartum millesimum annum a creatione mundi: qua sententia an verior sit, non est huius loci resolvere, sed dumtaxat aperire rationes, quae suadere possunt illam convenienti tempore fuisse peractam.

Conclusio unica. — Conveniens fuit, ut Christi Domini incarnatio non peteretur ab initio mundi: nec differretur ad eius finem: sed quasi circa saeculorum medium perageretur. Haec Conclusio tribus partibus constat: quarum

Primam sic probat S. Bonaventura in 3. dist. 1. q. 1. idque quadruplici ratione: Prima quidem petitur ex parte divinae iustitiae. In hoc enim, inquit,

manifestatur divinae ultionis severitas, quae tot clamores, totque hominum luctus, quibus Salvatorem deprecabantur, tanto tempore sustinuerit, nec citius exaudierit: et ut Adamo ipsi in lacrimis exulanti, et omnibus eius posteris, appareret, quanta fuisset ipsius offensae gravitas, quamque acerba ultione Deus in ipsum animadverteret.

Secunda petitur a curatione morbi; oportuit enim hominem prius nosse suam impotentiam ad necessarium sibi remedium praestandum, quam illud divinitus acciperet, ut sic de sua infirmitate convictus, confugeret ad divinam gratiam, et sic confugiens curaretur. Tertiam repetit ex ordine universi: quia enim, inquit, hoc erat plenum et maximum beneficium, differri debuit usque ad plenitudinem dierum. Quarta ratio fuit propter commendandum Incarnationis beneficium; quod cum pretiosissimum sit inter Dei beneficia, prius debuit esse desideratum et expectatum, quam exhibitum. Conveniens igitur fuit ad commendationem tam excellentis mysterii, ut plurima saecula praecedant eius executionem: ut nempe tot saeculorum decursu Christus Salvator postularetur a Patriarchis, praediceretur a Prophetis, a legis Mosayicae umbris praefiguraretur, et esset desideratus cunctis gentibus: nam, ut ait S. Aug. tract. 31. in Ioannem, Quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere debebat. — Addit S. Thomas q. 1. art. 5. non fuisse conveniens Verbum incarnari statim post commissum peccatum: Primo propter conditionem peccati, quod originem ducebat ex superbia; humiliandus enim fuit homo priusquam liberaretur; unde reliquit eum Dominus prius in libertate arbitrii sub lege naturali, et scripta, ut sic sua natura infirmitatem agnosceret; qua cognita clamaret ad medicum, et gratiae quaereret auxilium. Secundo, id decuit propter ordinem promotionis in bonum, homo namque a statu animalis ad statum spiritualem promoveri debuit, illud Corinth. 15. Non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus: secundus homo de caelo caelestis. Tertio, propter dignitatem Verbi incarnandi: nam, inquit Tertull. lib. 3. contra Marcionem, cap. 2. Tantum opus de humana salute parabatur, in quantum credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substratum fundamentis dispositionis, et praedicationis, quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deus exhiberetur in homine.

Secunda pars etiam constat: Tum quia cum Christus venerit ad promerendam nobis gratiam, et gloriam, atque gloria debeat conferri maxime in finem mundi, conveniens videtur, ut prius veniat gratiam largiens, quam gloriam: Tum quia si Verbum suum in mundum adventum distulisset usque ad finem mundi, cum in dies hominum peccata invalescerent, Dei notitia et reverentia, ac morum honestas prorsus exunctae fuissent in terris: unde quemadmodum delegavit Abrahamum, ut restitueret Dei cognitionem inter homines, apud quos iam coeperat extingui: sicut postmodum delegavit Noem, ut cultum, sibique debitam reverentiam, quae fere exuncta erat, restitueret: sic etiam congruum fuit, ut cum vidit Iudaeos ac gentes omnem Dei timorem ac legem excussisse, delegaret Filium in terras, ut hominum mores reformaret: Tum denique, ut per uberiorem gratiae largitionem plurimi salvarentur.

Ex his itaque colligitur tertia pars, nempe quod convenienti tempore facta fuerit Incarnatio circa plenitudinem et medietatem temporum; ut sicut Sol in medio planetarum positus superiores et interiores illuminat: sic Christus verus ille sol iustitiae in medio annorum veniens, ac mundo se manifestans, anteriora saecula per fidem, et spem sui futuri adventus illuminaret ac illustraret, et sequentia per Evangelicam doctrinam et Sacramenta sanctificaret et consecraret.

Dices 1. Aegro periculose et extreme laboranti quamprimum subveniendum est, et praeparanda efficaciora remedia: sed statim ac homo in mortale peccatum lapsus est, morbo periculosissimo laboravit: ergo conveniens fuit, ut ei succurreret Deus per Incarnationem, quae est remedium, et medium efficacissimum ad tollendam peccati agritudinem. —

Distinguo maiorem: si ita expediat curandae agritudini, concedo: secus, nego. Non expediebat autem sanandae hominis infirmitati, ut ei statim ac in peccatum lapsus est, per Incarnationem mederetur: ne remedium illud, vel ex superbia contemneret, vel sibi debitum existimaret: debuit ergo prius suam infirmitatem, inopiam, ac imbecillitatem agnosceret, et sic efficacius medici charitatem implorare.

Dices 2. Ex 1. ad Timoth. 1. Christus venit in mundum peccatores salvos facere: sed plures salvati fuissent, si statim ab initio mundi, eius doctrina, gratia, et exemplis fuissent illustrati: ergo, etc. —

Respondet Seraphicus Doctor, quod divina sapientia, ac providentiae praecipuus ordo postulat, ut commune bonum privato praeponatur, et totius universi perfectio perfectioni alicuius personae singularis: et ideo placuit universitatis Conditori servare Incarnationis beneficium ad ultimam aetatem, ut ostenderet in aliis benignitatem misericordiae, in aliis servaret iustitiae severitatem, in omnes tamen gratiam suam uberius derivaret. Ubi enim abundavit delictum, superabundavit et gratia. Inde quod singulis mundi aetatibus sufficientia media hominibus praebuerit, quibus, si vellent, salutem suam possent promereri.

Dices 3. Idque contra secundam partem: frustra fiunt per plura quae per pauciora possunt impleri: sed per ultimum Christi Domini adventum potuissent homines salvari: igitur prior adventus ad hominum salutem superfluit. —

Distinguo maiorem: si ita opportune fiant, concedo: secus, nego. Ad minorem dicam, quod etsi quidem potuissent homines salvari per unicum Christi adventum, si Deus ita ordinasset, ut nempe quicumque in ipsum collocassent fidem, spem, et dilectionem, illico fuissent praedestinati, sicut praedestinati fuerunt sancti Angeli propter impensam homini Deo observantiam unico temporis momento, ut vult S. Bernardus; tamen convenientius fuit ut homines, qui temporanei sunt, ac in suis operationibus succedanei, varios Christi haberent adventus, quatenus per illos sese diligentius, et praestantius ad posteriorem promoverent. Hinc idem S. Bernardus Sermone 3. De Adventu, ait:

Triplicem Christi adventum novimus: ad homines, in homines, contra homines: ad homines quidem indifferenter, non ita in homines, aut contra homines. Primus fuit per Incarnationem: secundus fit per gratiae sanctificantis infusionem: tertius futurus est per ultimam Christi in sua maiestate apparitionem. Primus in humilitate carnis: secundus in consecratione mentis: tertius in retributione mercedis. Primus fuit ad bonos, et malos, ut iusti fierent: secundus, dumtaxat ad iustos, ut in sanctitate perseverarent: tertius ad electos, et reprobos, ut invariabiliter poenas luant, aut coronis illustrentur.

Convenientius autem fuit duos priores adventus praecedere, ut iusta ordinatione tertius succederet.

§ III: De Necessitate Incarnationis

Quamquam omne necessarium sit etiam conveniens, quia res quaelibet in tantum censetur necessaria in quantum a Deo ita ordinatur tamquam medium conducens ad finem; Deus autem ob infinitam suam aequitatem, et sapientiam nil, nisi quod expedit, ordinat, et praescribit; non tamen id omne, quod conveniens est, necessarium existimatur. Idcirco post declaratam convenientiam Incarnationis, illius necessitas est aperienda in praesenti Sectione, in qua resolvendum erit: Primo, an, et qualiter necessaria fuerit Incarnatio. Secundo, an purus homo potuerit Deo satisfacere pro peccatis omnium hominum. Tertio, an Christus Dominus exactam et perfectam satisfactionem Deo pro nobis impenderit. Quarto, an revera peracta iam fuerit Incarnatio, seu an Messias venerit.

Quaestio I: An, et qualiter necessaria fuerit incarnatio

Certum esse de fide, omnes omnino homines Adami parentis peccato reos teneri, et divinae iustitiae obstrictos, et ut debitores mancipari ad vindictam et ultionem: ita namque post Apostolum statuit Concil. Trid. sess. 5. can. 2. his verbis:

Siquis Adae praevaricationem sibi soli, et non eius propagini asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem et iustitiam, quam perdiderit, sibi soli, et > non nobis etiam eum perdidisse, aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem, et poenas corporis tantum in humanum genus transtulisse, sed caetum et peccatum, quod mors est animae, anathema sit: quia contradicit Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt: ex quibus patet, nos omnes in massa perditionis constitutos esse: a qua per meritum unius Mediatoris Iesu Christi, qui nos Deo reconciliavit, educimur.

An autem, et qualiter ad istam humani generis reparationem, necesse fuerit Verbum Divinum incarnari, hic erit solvendum.

Notandum 2. Omissis variis divisionibus necessitatis, quantum ad praesens institutum, duplicem statui; aliam quidem absolutam, aliam vero hypotheticam. Absoluta est, qua res non potest aliter esse, idque vel simpliciter, ita quod contradictio sit, et repugnantia illam aliter esse, sic necesse est Deum existere. Necessitas hypothetica est, qua aliquid dicitur necessarium ex hypothesi, quod ita sit. Sic ex hypothesi, quod homo currat, necesse est ipsum moveri: non autem necesse ipsum currere. Prima necessitas dicitur irritabilitatis a S. Anselmo lib. 2. Cur Deus homo, cap. 1. Secunda immutabilitatis, quia petitur ex immutabilitate Dei, tum in sua entitate, tum in suis decretis. Vel, ut solito loquuntur Theologi, prima est necessitas antecedentis, secunda vero necessitas consequentis. Porro hic non est sermo de necessitate absoluta, et simpliciter invincibili: nullus namque fuit Theologus, qui assereret Incarnationem ita fuisse necessariam, ut contradictionem implicet Deum non incarnari: sed movetur quaestio de necessitate immutabilitatis, et hypothetica: siquidem nonnulli sunt, qui existimant necesse fuisse Deum incarnari ex hypothesi, quod homo lapsus esset. Ita sentire videtur S. Anselmus, toto libro primo Cur Deus homo: cui subscribunt Richardus a Sancto Victore, lib. De Incarnatione, cap. 1., Raymundus Lullius in sua brevi introductoria Arte ad omnes scientias, demonstratione octava, qui tamen videntur a sententia S. Anselmi declinare in eo, quod non absolute pronuntient necessariam fuisse Incarnationem supposito hominis lapsu, sed dumtaxat ex hypothesi, quod Deus hominem lapsum promovere vellet ad priorem innocentiam, et ad beatificum statum, ad quem ipsum formaverat. Sanctus autem Anselmus utrumque docere videtur.

Notandum 3. Hanc utramque necessitatem, tam absolutam, quam respectivam et hypotheticam, dupliciter spectari posse per respectum ad finem, nimirum vel absolute, vel secundum quid. Illud dicitur absolute necessarium, sine quo res nequit obtineri: sic navis est necessaria ad traiiciendum mare. Secundum quid vero, quod conducit tantum ad finem faciliori ac perfectiori modo consequendum: sic equus dicitur necessarius homini bene valenti ad iter agendum. Certum est autem, Incarnationem esse necessariam secundum quid ad redemptionem hominum, quia praestantiori ac efficaciori modo per eam Deo satisfactum fuit, et nostris miseriis ac calamitatibus abundantius ac salubrius fuit consultum ac provisum. Unde sermo dumtaxat hic futurus est de necessitate absoluta Incarnationis ad salutem hominum.

Duo igitur hic veniunt determinanda: Primum, an supposito hominis lapsu, necesse fuerit Deum incarnari, ut illum restitueret,

Secundam, utrum ex hypothesi, quod Deus hominis restitutionem voluerit ordinare, opus habuerit illam per Incarnationem efficere.

Conclusio prima. — Incarnatio, supposito hominis lapsi, non fuit Deo simpliciter necessaria.

Probatur primo ex Scriptura sacra. Sapientiae 2. Quis tibi imputaverit si perierint nationes, quas tu fecisti? Non verteretur ergo Deo in iustitiae praeiudicium, si hominem lapsum in statu suae miseriae aeternum relinqueret. Et Hieremiae 12. Numquid ipse figulus potest vasa facere domus Israel? Igitur potest Deus citra iniustitiam pro sua summa libertate hominem lapsum reparare, vel perditum abiicere, sicut figulus potest vas confractum ad integrum non restituere.

Favet etiam ratio: Deus enim ad extra operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, et in omnibus suis operationibus modulandis liberrimus est, et ab omni coactione et necessitate longe semotus; quippe cum ei nihil perfectionis accedat aut recedat propter salutem aut perditionem creaturae: igitur nulla necessitate impellitur ad hominem perditum recipiendum et restituendum; ac subinde ad Incarnationem ineundam nulla necessitate ducitur. Patebit evidentius haec veritas ex sequenti consideratione, sed prius solvenda sunt rationes, quibus sanctus Anselmus videtur contrarium asserere.

Obiicit itaque: Primo, lib. 1. Cur Deus homo, cap. 2. 4. Dei propositum non potest evacuari: sed Deus hominem condendo proposuerat eum promovere ad beatitudinem aeternam, quam non potest pertingere quamdiu iacet in lapsu: ergo necesse fuit Deo, ne propositum eius foret frustraneum, et ne quod de homine proposuerat penitus annihilaretur, ac genus humanum, tam pretiosum eius opus omnino periret, ut istud a suo lapsu repararet: hoc autem fieri non poterat, nisi per Incarnationem Verbi: igitur illa fuit simpliciter necessaria. —

Respondeo. ex hoc argumento nihil aliud sequi, quam quod conveniens equidem fuerit Deum hominis lapsum reparare, non autem quod aliqua necessitate ad id fuerit impulsus. Vel si qua sit illa necessitas, non alia certe, quam consequentiae petita ex immutabilitate eius propositi, quod certe absolutam necessitatem non infert: non enim sequitur, ait Seraphicus Doctor ibidem, si Deus reparat necessitate suae immutabilitatis, quod propter hoc non reparet libertate suae benignitatis: haec enim simul stare possunt. Adde quod etsi Deus aliquam decentiam, et necessitatem habuerit reparandi homines, non propterea id necessario debuerit praestare per Incarnationem; quippe varius ac multiplex ei modus suppeditabatur salvandi homines, etiamsi Verbum non fuisset incarnatum, ut constabit infra.

Obiicit 2. cap. 21. Non decet summam sapientiam permittere nobilissimam creaturam universaliter fine suo fraudari: sed nisi reparatio hominis lapsi interveniat, omnes homines ad beatitudinem aeternam conditi, fine suo fraudarentur, et ita vane omnes filii hominum essent constituti, quippe iniustus est omnis, qui non reddit Deo, quod debet: nullus autem iniustus, inquit S. Anselmus, admittitur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia, in qua nulla est indigentia, sic nulli convenit, nisi in quo pura est iustitia, ut nulla sit in eo iniustitia: ergo necesse fuit Deo ratione suae sapienti divinae, ut hominem lapsum restitueret, eumque ad debitum suum finem promoveret.

Respondeo. Prioris argumenti solutionem etiam praesenti facere satis: ex eo enim dumtaxat intelligitur, congruum quidem fuisse divinae sapientiae, ut hominem Deus e suo lapsu relevaret, et ad finem suum promoveret et ordinaret; non vero quod id absolute necessarium fuerit: quippe Deus, ut diximus, liberrimus est in suis operationibus ad extra, et si quid beneficii impendit, maxime peccatoribus id largitur, non ex cogente necessitate, sed ex exuberante misericordia et bonitate.

Obiicies. Sap. cap. 16. et 17. Indecens foret, ac proinde impossibile, numerum Angelorum, utpote praestantissimarum creaturarum, impertitum perpetuo relinquere: atqui numerum illum non conveniebat restaurare ex iis, qui ceciderant; quippe Angelus semel lapsus per poenitentiam Deum reconciliari non potest. Neque etiam reparari posset ille numerus per alios Angelos de novo creandos, quoniam illi, qui substituendi essent, tales esse deberent, quales essent illi, qui ceciderunt si non peccassent: at tales esse non possent, quin priores Angeli, qui ceciderunt, meliores essent si perseverassent, quam forent Angeli posteriores, qui post eorum lapsum crearentur: siquidem priores perseverassent nulla visa vindicta peccati, et districta animadversione Dei in perduelles: posteriores autem recenter creati perseverarent dumtaxat post compertam illam vindictam: praestantius autem et perfectius est perseverare in gratia nullo viso exemplo iustitiae divinae vindicantis peccatum, quam perseverare propter illud exemplum: quia illa perseverantia est ex puro et solo motivo amoris divini, haec autem habet admixtum timorem; actus autem, qui simpliciter elicitur ex motivo amoris, praestantior est, quam qui elicitur ex motivo timoris: igitur prior perseverandi modus praestantior esset posteriore. Ex quibus infert S. Anselmus, ruinam Angelorum reparandam esse ex alia natura, quam Angelica: nulla autem alia erat ad id apta, quam humana: igitur necesse fuit humanam naturam elevari ad supplendum numerum Angelorum. Sed ubi lapsa est, non potuit ad illam elevationem promoveri, nisi relevaretur, et pristinae innocentiae restitueretur: ergo necesse fuit illam salvari, ac proinde Deum habere Salvatorem, quod dumtaxat per Incarnationem obtinuit.

Respondeo. Nullas esse prorsus omnes illas consequentias. Primo namque non fuit absolute necesse, sed dumtaxat congruum, Angelorum numerum restaurare, et supplere; nam, ut diximus ex Sap. Quis ei impediat si perierint nationes? quippe cum Deus nihil ex iustitia peccanti debeat praeter supplicium. Secundo, minus verum apparet, non potuisse restaurare numerum Angelorum ex his, qui ceciderant, aut ex aliis denuo creatis; siquidem probavimus in 2. Tomo, nullam implicare contradictionem, Angelos ad poenitentiam per divinae gratiae subsidium posse revocari, illorum quippe in malo obduratio maxime provenit ex negato sibi gratiae auxilio. Potuit Deus pariter supplere illum numerum per Angelos denuo creatos: tum quia non erat necesse, ut restitueretur ex Angelis aeque bonis cum his, qui ceciderant, quippe Deum liberum fuit aliter constituere et ordinare: tum etiam quia Deus gratia sua efficere potuit, ut Angeli recenter creati meliores etiam forent his, qui corruerant; nam gratia Dei non est minus efficax ad bonitatem, et iustitiam servandam et augendam, quam animadversio Dei, et eius vindicta ad puniendum. Denique, etsi Angelorum numerus esset per homines reparandus, non tamen consequens esset homines illos restituendos esse per Incarnationem Verbi; quippe plurimis aliis modis, etiam seclusa Incarnatione, Deus hominem poterat liberare, et salvum facere, quod perierat, ut iudicabit.

Conclusio secunda. — INCARNATIO NON FUIT SIMPLICITER NECESSARIA, ETIAM EX HYPOTHESI, QUOD DEUS HOMINEM LAPSUM RESTITUERE ET SALVARE DECREVERIT. Haec est communis inter Theologos.

Probatur primo ex Scriptura, qua Incarnationem commendat tamquam praestantissimum opus, ac beneficium dilectionis, misericordiae, et liberalitatis divinae. Sic Ioann. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ad Titum 3. Secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Et 1. Ioan. 4. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per ipsum: at opus charitatis, misericordiae, ac benignitatis divinae, non est opus necessitatis, sed summa libertatis: ergo Incarnatio, per quam Deus restituit homines, non fuit ullatenus ex necessitate.

Respondet S. Anselmus, lib. 2. Cur Deus homo, cap. 5.

Duplicem esse distinguendam necessitatem: alteram, quae cogit aliquem invitum ad beneficiendum, quia non potest aliter facere: et hanc, inquit, necessitas benefaciendi, gratiam aufert aut minuit, cum enim aliquis ea necessitate, cui subiacet, invitus benefacit, aut nulla, aut minor illi gratia debetur: alteram vero, per quam potius augetur gratia benefacientis, quia huic necessitati sese libere subiecerit: cum necessitati benefaciendi se subdit, nec invitus eam sustinet, tum utique beneficii gratiam meretur maiorem; non enim haec dicenda est necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illam suscipit, aut servat, sed gratis. Tale est, cum quis sanctae conversationis vovet propositum, quamvis namque servari illud ex necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat, et licet cogi possit servare si nolit, si tamen non invitus servat, quod vovit, non minus, sed magis gratus est Deo, quam si non novisset, quoniam non solum communem vitam, sed etiam eius licentiam sibi propter Deum abnegavit: nec sancte vivere dicendus est necessitate, sed eadem, qua vovit, libertate. Quare multo magis si Deus facit bonum homini, quod incepit, licet non debeat eum a bono incepto deficere, totum gratiae debemus imputare; quia hoc propter nos, non propter se, nullius egens incepit, non enim illum latuit, quid homo facturus erat, cum illum fecit, et tamen bonitate sua illum creando sponte, se ut perficeret inceptum bonum obligavit.

Haec S. Anselmus; quibus significat, quod quia Deus creavit hominem, quem praesciebat peccaturum, ac proinde necessarium fore, ut una e divinis personis incarnaretur, quae ipsum redimeret, et nihilominus eum libere produxit, et peccare permisit, ideirco hanc necessitatem ipse sponte subire voluit; ac proinde nihil ex ea suae liberalitati, gratiae, amori, et benignitati derogatum est. — Verum haec responsio non elevat auctoritates praefatas, nam

Scriptura aperte insinuat liberam, ac summe misericordem Dei voluntatem post lapsum in reparando homine, et in eo reparationis modo, quem elegit inter eos omnes, quos ad id muneris poterat usurpare, ut mox dicemus.

Citra Arianos, ubi cum dixisset Deum congrue per Verbi Incarnationem solvisse maledictionem, quam comminatus fuerat dicens: Terra es, et in terram ibis, subiicit hanc Arianorum obiectionem: Sed poterat etiamsi Salvator creatura esset, vel loqui tantummodo, et ita solvere maledictionem: quam solvit in hunc modum: Poterat sine adventu Christi solummodo loqui Deus, et solvere maledictionem: considerandum est hic, quid hominibus sit utile, non quid situm sit in viribus Dei. — Idem dicunt plurimi sancti Patres. S. Leo serm. 2. De Nativitate, cap. 3. Mira res, inquit, misericordia Dei, cui ad reparandum genus humanum ineffabiliter via multa suppeterent, hanc potissimum consulendi viam elegit, qua ad destruendum opus diaboli, non virtute uteretur potentiae, sed ratione iustitiae. Subscribit S. Bernardus Epist. 190. Quis negat, inquit, ad nutum Omnipotentis fuisse alios, et alios modos nostrae redemptionis, iustificationis, et liberationis? — Apertius autem hanc veritatem insinuat S. Augustinus, lib. De Agone Christi, cap. 11. ubi ait: Sunt stulti, qui dicunt: non poterat aliter sapientia Dei homines liberare, nisi susciperet hominem, et nasceretur ex femina, et a peccatoribus omnia illa patiretur. Et lib. 13. De Trinitate, cap. 10. arguens eos, qui dicunt, defuisse Deo alium modum, quo homines a peccato liberaret, ait: Parum est sic refellere, ut istum modum, quo nos per Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, Deus liberare dignatur, asseramus bonum, et divino congruum honori: sed etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cuius potestati cuncta aequaliter subiacent: sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse.

Suffragatur etiam ratio Theologica. Primo namque cum Deus sit liberrimus in suis operationibus ad extra, cumque laesus ipse sit per hominum peccata, poterat illam offensam gratis condonare et remittere per simplicem ac gratuitam condonationem, nullam exigendo poenam, aut satisfactionem pro admissa culpa; hoc enim maxime saperet divinam eius clementiam, benignitatem, et misericordiam, appareretque abundantissima illius in seipso sufficientia; siquidem per id manifestaret se nullatenus bonorum nostrorum indigere, nec honorem a nobis ipsi impensum, aut negatum, eius perfectioni aut felicitati quidquam addere aut detrahere. Adde quod laudabile videtur homini cuique laeso, dum irrogatam sibi iniuriam gratis condonat: haec enim gratuita offensae remissio manifestum est argumentum animi generosi et magnanimi: igitur illa pariter gratuita condonatio maximè vergeret in Dei honorem et gloriam. Confirmatur, quia licet Magistratus, aut Iudex particularis non possit interdum offensam etiam ab homine laeso remissam et gratis condonatam, inultam relinquere, sed iuxta legum praescripta teneatur reo debitas poenas praescribere: tamen princeps, iustis de causis, pro sua in communitatem auctoritate, potest primarias a reo poenas secundum legum praescripta, gratis relaxare, et eum absque ulla satisfactione liberum dimittere: ergo multo magis id Deus pro summa sua auctoritate et clementia poterit hominibus debitas poenas secundum praescripta suae divinae iustitiae gratuito condonare, nullamque ab eis satisfactionem exigere; igitur, etiam presupposito hominum lapsu, non fuit necessaria Incarnatio Verbi. —

Deinde, etiamsi Deus ex iustitia necessario aliquam ab hominibus pro expianda eorum offensa satisfactionem exigeret, potuisset illam ab unoquoque homine reo repetere; ita quod hominum quisque teneretur pro singulari sua persona satisfacere Deo pro peccato originali a se contracto: quemadmodum peccator quilibet tenetur praestare Deo satisfactionem pro omnibus suis peccatis actualibus: cum enim originale peccatum ideirco a quolibet homine contrahatur, quia eius voluntas interpretative fuit in voluntate Adami, ita quod in illo peccaverunt; quidni potuisset Deus etiam cuilibet hominum praescribere satisfactionem aliquam voluntarie ac libere pendendam, pro expiando illo reatu, qui interpretative dumtaxat voluntarius fuit respectu cuiuslibet hominis? — Denique, poterat Deus (ut dicemus in Quaestione sequenti) tantam homini alicui particulari gratiam conferre, ut opera eius omnino Deo grata fierent, et accepta ad satisfactionem pro universo humano genere: igitur ad id non fuit absolute necessaria satisfactio a Deo-Homine impensa.

Obiicies 1. Sanctos Patres affirmantes Incarnationem fuisse absolute necessariam ex hypothesi, quod Deus hominem liberare decerneret. Sic S. Chrysostomus Hom. 10. in Ioan. Cecidit, inquit, natura nostra eo modo, ut restitui nullo pacto posset a quocumque, nisi ab illa omnipotentissima manu: neque enim aliter restitui poterat, nisi qui ex principio eam finxit, manum porrexisset. Cyrillus lib. 6. Thesauri, cap. 7. Quoniam, inquit, imperfectum esse opus Dei non decuit, et non potuit aliter reparari, necessario Deus factus est homo. Ambrosius ad Hebr. 9. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus aliunde, nisi omnipotens Filius Dei moreretur pro nobis. Leo Papa Epist. 81. Quae, inquit, reconciliatio esse poterat, qua humano generi propitiaretur Deus, nisi omnium causam Mediator Dei, hominumque susciperet? His adde S. Anselmum toto libro 1. Cur Deus homo, etc. —

Respondeo, eos omnes sanctos Patres ita a nobis posse explicari, quemadmodum noster Alensis et Seraphicus Doctor exponunt S. Anselmum, cum dixit impossibile Deo fuisse non incarnari; et ita necessarium fuisse redimi hominem per Incarnationem, ut aliter fieri nec potuerit, nec debuerit. Dicunt enim illi Doctores, S. Anselmum loquutum fuisse de sola necessitate immutabilitatis, qua provenit ex decreto voluntatis Dei, quod semel habitum ipse Deus mutare non potest. Supposita ergo divina ordinatione de redimendo homine per Incarnationem, non poteramus aliter salvari, neque Deus poterat nobis hoc beneficium negare: alioqui fuisset mutabilis. Secundo exponi possunt sancti Patres de necessitate ad melius esse: ita ut dicatur illud necessarium, quod est convenientissimum, quodque ex omni parte damnum per peccatum illatum compensat: hoc enim modo neque manet dedecus peccati sine decore iustitiae, et poenas luit homo, quas debet, et digne Deo satisfacit, qui dignam satisfactionem potest rependere. Denique exponi possunt de necessitate conducente ad modum perfectissimae redemptionis, quae cogitari potest: certum est autem, quod praestantissima, quae cogitari potest, satisfactio pro peccatis hominum, ea sit quae exhibetur ab Homine-Deo.

Obiicies 2. cum S. Anselmo lib. 1. Cur Deus homo, cap. 12: Deus nihil moliri potest in preiudicium suae divinae aequitatis et iustitiae: sed si hominum offensam relaxaret absque debita satisfactione, quae dumtaxat per Deum-hominem potest fieri, ageret contra exigentiam suae iustitiae, quae vult omne peccatum puniri, et ablatum Deo honorem rependi: igitur, etc. —

Distinguo minorem; illud vergeret in preiudicium divinae aequitatis et iustitiae secundum rationem praesentis dispositionis et ordinationis rerum, concedo: quia nempe Deus decrevit nullum fore peccatum impunitum, nec remittendum absque satisfactione vel propria, vel aliena: secundum ordinationem, quam Deus statuere poterat, si altero medio, ut erat in eius libertate, nobis succurrere voluisset, nego; cum enim tota Dei iustitia et aequitas ab eius divina ordinatione pendeat, idque iustum et aequum dumtaxat censeatur, quod cum divina voluntate concordat; inde liquet, quod si rem aliter statuisset Deus, decretum istud divinae aequitati non repugnasset.

Obiicies 3. cum eodem S. Anselmo: Peccatum si non punitur, inordinatum dimittetur: quia sicut virtus ordinatur ad gloriam, ita peccatum ad poenam: sed non decet Deum aliquid in suo regno inordinatum dimittere: igitur non decet Deum peccatum sic impunitum dimittere. —

Distinguo maiorem: inordinatum est, peccatum sine punitio dimittere, iuxta presentem divinam ordinationem, concedo; siquidem Deus, ut mox diximus, vult omne peccatum debitas poenas luere: sed cum rem aliter Deus statuere potuerit, ita pariter potuit efficere, ut peccatum absolute non ordinaretur ad poenam incritabiliter infligendam.

Obiicies denique ex eodem: Si peccatum debita satisfactione non solvitur, nec punitur, consequens est, quod nulli legi subiaceat: sed hoc repugnat: tum quia sequeretur, quod iniustitia liberior esset, quam iustitia: quia haec divinae providentiae subiacet, illa vero nulli legi subiaceret; tum pariter quod iniustitia esset Deo similis; quippe, sicut Deus, nulli legi subiaceret: qui consequentiae sunt omnino absurdae: igitur et illud unde inferuntur. —

Nego sequelam maioris: siquidem in eo casu peccatum, et iniustitia subiacerent divinae voluntati ordinanti, ut gratis remitterentur, quemadmodum ipsi subiacent opera iustitiae, quae ex divina ordinatione sortiri debent debitam mercedem, non alia ratione, quam quia videlicet Deus ita statuit ac ordinavit.

Quaestio II: Utrum purus homo Deo satisfacere potuerit pro hominum offensa, eorumque ruinam restaurare

Nomine hominis puri Theologi hic non intelligunt hominem destitutum gratia sanctificante et aliis donis supernaturalibus, ut intellexit Caietanus: sed solum significatur homo, qui non est Deus, nec unitus hypostatice cum aliqua e divinis personis, qualis est Christus Dominus; unde quaestionis sensus est, an aliquis homo possit pro universis hominum peccatis condignam Deo satisfactionem exhib bere, et in tantum apud eum promereri suis meritoriis et satisfactoriis operibus, ut Deus hominum offensam relaxet, et eis media sufficientia ad salutem aeternam consequendam largiatur.

Notandum 2. Quod satisfactio in genere sit debiti solutio: quae definitur a Doctore Subtili in 1. distinc. 5. num. 4. Redditio voluntaria aequivalentis, alias indebiti. Cuius definitionis particulas ibidem explicat Doctor. Primo dicitur redditio, tum ut distinguatur a simplici donatione, quia redditio non est simplex donatio, sed debiti solutio: tum etiam, ut significetur satisfactionem esse actum iustitiae, et ad alterum; quia proprie nullus sibi aliquid reddit. Secundo dicitur voluntaria: tum quia est actus virtutis iustitiae, omnis autem actus virtutis moralis debet esse voluntarius: tum etiam quia omnis redditio, qua non est voluntaria, magis est satispassio, quam satisfactio. Tertio, aequivalentis: quod enim per satisfactionem redditur debet quamdam habere aequalitatem cum debito; idque vel secundum proportionem geometricam, qua ex iustitia distributiva maior debetur satisfactio digniori personae laesae, quam minus dignae: vel secundum proportionem arithmeticam, qua ex iustitia commutativa tantum datur pro tanto, v. g. centum aurei solvuntur pro totidem debitis. Quando autem aliqua satisfactio has omnes conditiones habet, dicitur perfecta: quando deest aequalitas, dicitur de congruo, quia creditor non tenetur illam acceptare ex iustitia, sed dumtaxat ex liberalitate, et congruentia: quando vero fit ad aequalitatem, sed ex bonis a creditore concessis, dicitur ex condigno: quia licet id quod redditur sit ex gratia creditoris, tamen revera pretium redditum aequivalet debito.

Notandum 3. Ratione materiae, satisfactionem esse multiplicem; fit enim, vel in bonis fortunae, vel naturae, vel honoris, vel reverentiae; sed cum hoc discrimine, quod satisfactio in bonis naturae fieri non possit personae laesae nisi per quamdam compensationem commutativam; qui enim alterum graviter percussit, debet ipsi facere satis per bona fortunae solvendo pretium aliquod pro mulcta laesionis et offensae. In bonis autem fortunae satisfactio fieri debet ex iisdem bonis, non quidem semper secundum eamdem entitatem, sed secundum pretium, et estimationem: nam qui debet alteri centum nummos, satisfaciet aequalem vel parem pecuniae summam retribuendo, vel donando aliquid aequivalens in pretio, secundum aestimationem communem, aut saltem iuxta viri prudentis iudicium. Satisfactio autem in honore maxime attenditur, vel secundum excellentiam operis satisfactorii; vel secundum dignitatem personae satisfacientis: sicut enim iniuria crescit iuxta dignitatem personae offensae, et vilitatem offendentis; ita crescit satisfactio iuxta excellentiam personae satisfacientis: quo enim dignior est persona honorans, honor est illustrior.

His ita praemissis, duo sunt hic resolvenda. Primum, an aliqua simplex creatura de lege ordinaria pro omnium hominum peccatis condigne Deo satisfacere posset. Secundum, utrum saltem iuxta absolutam Dei potentiam, et extraordinariam dispositionem, id posset exequi.

Conclusio prima. — NON POTUIT HOMO, IUXTA PRAESENTEN RERUM DISPOSITIONEM, SATISFACERE DE CONDIGNO, ET AD AEQUALITATEM PRO PECCATO OMNIUM HOMINUM. Haec etiam est communis

Ut enim satisfactio esset perfecta, deberet esse redditio aequivalentis, ut dictum est in 2. Notab.: sed purus homo non potuit tam pro suo quam pro alieno peccato, secluso omni pacto divino, reddere aequivalens: igitur nec potuit perfectam satisfactionem impendere.

Non quidem rependere aequivalens, quia nullum est opus hominis, quantalibet gratia praediti, quod possit tantum honoris rependere Deo quantum ei ablatum est per quodlibet hominis peccatum: sicut enim per quodeumque peccatum Deo fit iniuria peculiaris, necessum esset ad perfectam satisfactionem, ut etiam peculiaris pro singulis peccatis fieret satisfactio: vel ut aliquis actus ita perfectus eliceretur, qui posset tantum honoris Deo impendere quantum ei detractum est per quodlibet singulare peccatum: sed neutrum homo purus potest exequi, secluso divino pacto. Non quidem primum, quia nullus hominum tot actus meritorios potest elicere, quot elicit[i] sunt a peccatoribus actus Dei offensivi. Nec etiam secundum potest exequi, sicut enim quolibet peccatum certam et limitatam habet indignitatem, et offensam; ita opus meritorium habet determinatam rationem meriti, et honoris, nec tantum dignitatis habere potest ut eius meritum aequivalet omnibus iniuriis per singula peccata Deo irrogatis. Adde quod ratio meriti partim repetatur ex acceptatione Dei; ergo ubi illa non intervenit, sicut revera de facto non fuit, quippe nullibi apparet, sic nec aequa potuit esse satisfactio.

Confirmatur auctoritate SS. Patrum, qui idcirco affirmant opus esse Homine-Deo ad salutem nostram operandam, quia nulla creatura Angelica aut humana id poterat exequi. Ita imprimis docent plurimi Patres Graeci. Sic S. Athanasius in Evangel. de Passione et Cruce Domini, ait: Cum videret malitiam intolerabilem, neque mortale genus idoneum esset quod morti resisteret, neque poenam suorum malorum persolvere posset, nam excessus malitiae excedebat omne supplicium: vidensque simul Patris bonitatem, et se quod idoneus esset et potens (Christus enim Dei Potentia ac Sapientia) commotus fuit sua humanitate, et misertus nostrae imbecillitati, illum ipsam imbecillitatem induit... vidensque simul quam non ad solutionem poenae sufficeremus, illam ipsam poenam in se transtulit. Et lib. De Incarnatione Verbi. Cum enim, inquit, Patris sit Verbum et supra omnes, merito etiam solus omnia recuperare potuit, et idoneus fuit, qui pro omnibus intercederet. —

S. Basilius in Psalm. 28. exponens haec verba, Frater non redimit, redimet homo, ait: Non homo nudus, sed homo-Deus Iesus Christus: quia nullus alius condignum offerre poterat pretium. — Cyrillus epist.

  1. seu exegesi, Quo pacto, inquit, unus pro hominibus mortuus iustum pro omnibus pretium exsolvere potuit, si passionem illam puri cuiuspiam hominis fuisse dicamus? — Damascenus lib. 15. et 19. dicit actionem Christi, et Passionem ideo fuisse salutiferam, quia divina erat: Neque enim, inquit, convenire poterat actioni humanae. — Chrysostomus Homil. 10. in Ioan. Cecidit, inquit, natura nostra eo modo, ut restitui nullo pacto posset a quocumque, nisi ab illa omnipotentissima manu: neque enim aliter restitui poterat, nisi qui in principio eam effinxit, manum porrexisset. — Ipsis adstipulantur Patres Latini, quibus praeit S. Cyprianus, sive quisquis est auctor libri De operibus cardinalibus Christi, ubi ait: Cum originali morti nullum nisi in Christi morte potuerit esse remedium, nec reconciliare Deum potuerit exules, et damnatos quaelibet oblatio, nisi sanguinis huius singulare sacrificium. —

Sanctus Ambrosius lib. 1. in Lucam. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui maior est mundo? etc. —

S. Angustinus in Enchiridio c. 10. Neque per ipsum liberaremur mediatorem hominem Christum, nisi esset Deus. — Fulgentius De Incarnatione et gratia, cap. 4. post medium. Verbum igitur Deus, inquit, unigenitus Dei Filius, qui est in omnibus, sicut ipse testatur, initium, et finis: sic initialiter secundum humanam naturam coepit, carne non aluit: sicut eadem carne moriens Deus humanae naturae debitum finale persolvit: multatenus namque humana natura auferendum peccatum mundi sustinens, atque idonea fieret, nisi unione Verbi Dei, non naturali confusione, sed solum personali transiret. — Denique S. Leo Serm. 1. De Nativitate ait: Nisi esset verus Deus, non attulisset remedium. Et Serm. 12. de Passione Domini: Quia ergo, inquit, primi hominis misera posteritas una simul cum vulnere sociata corruerat, nec ulla Sanctorum merita conditionem poterant illius mortis evincere, venit e coelo medicus singularis. — Ex quibus et similibus SS. Patrum oraculis aperte constat satisfactionem pro peccatis humani generis non potuisse de via ordinaria ab ullo prorsus hominum, quamvis sanctissimo, Deo impendi. An autem id fieri potuerit de via extraordinaria, et per absolutam Dei potentiam, aperiet Conclusio secunda.

Conclusio secunda. — PURUS HOMO POTUISSET DEO SATISFACERE AD AEQUALITATEM PRO PECCATIS HUMANI GENERIS, DE POTENTIA DEI ABSOLUTA, ET SECUNDUM EXTRAORDINARIAM EIUS DISPOSITIONEM. Haec est Doctoris Subt. in 3. dist. 20. num. 9. ubi impugnans sententiam S. Anselmi dicentis, quod absolute oportuerit Deum hominem fieri, ut pro hominibus satisfaceret; ait:

Contra illud quod dicit in 3. articulo, quod nullus nisi homo debuit satisfacere; hoc non videtur absolute necessarium: quia unus, qui non est debitor, potest satisfacere pro alio, sicut pro alio orare. Unde sicut Christus innocens homo non debitor, satisfecit: sic, si placuisset Deo, potuit unus bonus Angelus satisfecisse offerendo aliquid placitum Deo pro nobis, quod ipse acceptasset pro omnibus peccatis: quia tantum valet omne creatum oblatum, pro quanto acceptat Deus, et non plus. Praeterea, unus purus homo potuisset satisfacere pro omnibus, si fuisset conceptus sine peccato, sicut potuisset fieri de possibili, operatione Spiritus Sancti, et Matris; sicut fuit Christus; et Deus dedisset sibi summam gratiam, quam potuisset recipere, sicut dedit Christo, sine meritis praecedentibus, ex liberalitate sua: talis enim potuisset mereri deletionem peccati sicut et beatitudinem.

— Et deinde respondens ad illud, quod asserebat S. Anselmus, nimirum requiri ex parte satisfacientis, quod plus offerat Deo quam valeat tota creatura: dicit numero 8:

Credo quod, salva sua reverentia, hoc non est verum: non enim oportuit satisfactionem pro peccato primi hominis excedere totam creaturam formaliter in magnitudine et in perfectione; suffecisset enim offerre Deo maius bonum, quam fuerit malum illius hominis peccantis. Unde si Adam per gratiam datam et charitatem, habuisset unum, vel multos actus diligendi Deum propter se, ex maiori conatu liberi arbitrii, quam fuit conatus in > peccando; talis dilectio suffecisset pro peccato suo redimendo, et fuisset satisfactum. Et tunc propositio illa est falsa, quod debuit offerre Deo aliquid maius omni eo pro quo peccare non debuerat: sed sicut pro amore creatura, ut obiecti diligibilis, non debuit peccare: ita satisfaciendo Deo debuit offerre aliquid maius, attingendo per actum obiective, quam sit creatura; scilicet amorem attingentem eum propter se, et ille amor obiective, ut terminetur ad Deum, excedit amorem creaturae, sicut Deus creaturam. Unde sicut peccavit per amorem ignobilioris obiecti in infinitum: ita debuit satisfacere per amorem nobilioris in infinitum, et hoc suffecisset, saltem de possibili.

Hic Doctor; quibus docet Primo, Deum potuisse formare hominem aliquem, qui non esset ex prosapia Adami, nec illius peccato infectus, et ipsi eamdem summam gratiam conferre, quam Christo Domino contulit: ac convenire cum ipso ut eius opera bona proficerent ad deletionem peccati, et ad meritum beatitudinis pro caeteris hominibus, sicut convenit cum Christo. In qua hypothesi posset ille homo ex iustitia perfecta Deo satisfacere pro reatu universi generis humani. Secundo, poterat etiam Deus convenire cum Adamo poenitente, quatenus erat caput humani generis, ut per actus amoris et dilectionis Dei, aliosque actus pietatis, et poenitentiae satisfaceret tam pro suo peccato, quam pro peccato posterorum, quia ratione illius pacti, Deus acceptaret illos actus meritorios, ut tantum ei rependeretur honoris quantum ablatum est per peccata. Quod enim haec fieri possint, nulla apparet repugnantia: igitur ita potuit accidere.

Probatur insuper: Si purus homo non posset satisfacere ad aequalitatem, maxime quia opera talis hominis iusti non possent habere illam condignitatem ad expiationem et solutionem peccati: sed falsum consequens: igitur, etc. Probatur minor: ideirco illa opera non haberent illam condignitatem, quia, ut volunt plurimi Thomistae, peccatum habet quamdam infinitatem in ratione malitiae; nulla autem creatura potest expiare et solvere malitiam infinitam: sed haec ratio nulla est. Probo: Vel loquuntur de infinitate extrinseca et obiectiva, quam habet peccatum, quatenus fit contra Deum, quia est obiectum infinitum; vel de infinitate formali et intrinseca; sed primum non officit quominus illa malitia solvi possit ab homine puro; quia opera satisfactoria hominis iusti tenderent etiam in Deum, ut in obiectum infinitum: ergo habent pariter illam infinitatem extrinsecam. Secundum autem est falsum, quia, ut probat Doctor in 3. dist. 19. num. 18. et in 1. dist. 19. num. 2. quaest. 1. nullum peccatum est formaliter malitiae infinitae; nam si peccatum esset infinitae malitiae formaliter et intrinsece, non posset quis gravius offendere Deum uno peccato quam altero, et sic non esset gravior offensa si quis directe irreverentiam exhiberet Deo, quam si occideret hominem, aut furaretur; quod est absurdum. Sequela patet: quia si offensa quae est in furto sit infinita, illa offensa qua est in irreverentia, non potest esse maior, quia maior offensa cogitari non potest quam infinita.

Reponunt Thomistae, offensam et iniuriam crescere iuxta dignitatem personae contra quam fit: nam gravior, caeteris paribus, iniuria est si colaphis impingatur a plebeio princeps aliquis, quam si plebeius a principe: quare Aristoteles 5. Ethicorum, cap. 5. ait: Si quis mugistratum gerens percusserit quempiam, non decet eum repercui; et si quispiam eum qui magistratum gerit, percusserit, is non solum repercutiendus est, sed etiam supplicio afficiendus. Igitur cum peccatum fiat contra Deum, qui est infinitae dignitatis, censetur habere malitiam infinitam. —

Verum nego consequentiam: nam si esset legitima illatio, sequeretur pariter, quod visio beatifica esset infinitae dignitatis intrinseca: quia sicut quo dignior est persona quae offenditur, eo gravior est offensa, ita quo praestantius est obiectum, eo etiam perfectior est visio: igitur si offensa personae infinitae dignitatis sit infinitae malitiae, etiam visio obiecti infinitae perfectionis erit infinita: sicut ergo falsa est haec posterior consequentia, alioqui actus purae creaturae essent intrinsece infiniti, etiam falsa est anterior. — Solum igitur inde inferre licet, quod offensa contra digniorem personam, caeteris paribus, sit gravior illa, quae minus dignae personae irrogaretur; quare sicut clara Dei visio est dignior visione inferioris obiecti; non tamen est actus infinitus, quia finito modo tendit in obiectum: sic offensa Dei est gravior alia offensa: non tamen est infinita. Hinc actus illi crescunt equidem iuxta maiorem perfectionem obiecti secundum proportionem geometricam; ita quod illi actus, qui versantur per honorem, aut offensam, circa dignius obiectum, maiorem habeant dignitatem, vel indignitatem, quam illi qui taliter tendunt in obiectum minus dignum: non autem debent crescere secundum proportionem arithmeticam; ita quod actus tendens in aliquod obiectum, tantam habeat perfectionem, quantam habet obiectum in quod tendit.

Instant. Quamvis peccatum in ratione actus sit quid finitum, tamen in ratione offensae et aversionis a Deo, est quid infinitum: quia tanta est aversionis malitia, quantum est bonum, quod quis spernit: igitur cum peccatum, ut offensa, sit quid infinitum, etiam satisfactio infinitae dignitatis exigitur. —

Nego antecedens: nam illa aversio a Deo vel dicit solam gratiae sanctificantis privationem, vel moralem peccati deformitatem ac malitiam. Si primum, offensa nequit esse infinita; nam privationis gravitas, et deformitas, non desumitur ab obiecto, vel fine, sed a forma, quam deberet inesse. Quare sicut poena damni, quae est perpetua carentia visionis divinae, finita est intensive, quia privat solum clara Dei visione, quae deberet inesse intellectui tamquam forma illius perfectiva; privat autem Deo tantum, ut illius visionis obiectum est: sic peccatum mortale, cum privat solum immediate vel rectitudine debita actui, vel gratia sanctificante tamquam forma physica debita subiecto, tantum erit finita offensa, licet Deus, ad quem gratia convertit, sit infinitus. Si secundum, cum malitia peccati sit quid finitum, offensa etiam erit finita: nam peccatum idcirco dicitur offensa Dei, non quod laedat Deum, vel aliquid ipsi intrinsecum detrahat, hac enim ratione censeretur infinitum intrinsece, sed quia malum est, quod displicet Deo.

Urgent. Peccato cuilibet mortali sive actuali, sive originali, debetur poena infinita: ergo est infinitae malitiae. —

Distinguo antecedens: debetur poena infinita, quoad intensionem, nego: quoad extensionem et durationem, concedo. Neque enim haec poena punitur, quia habet infinitam malitiam; sed quia cum privat gratia, sine qua peccatum non potest remitti, et etiam peccatores efficiat indignos omni gratia futura, ideirco censetur esse vulnus insanabile. Quoniam autem peccato, quamdiu manet, debetur poena, ideirco cum peccatum damnatorum semper maneat, etiam ipsi semper debetur poena: adeoque aetterna et infinita quantum ad durationem, licet finita sit quantum ad intensionem. Vel aliter respondeo negando consequentiam: nam si legitima esset illatio, sequeretur, quod opus meritorium nostrum esset pariter infiniti valoris, quia per ipsum meremur praemium aeternum, et durationis infinitae. Itaque non videtur congruentior ratio, cur Deus voluerit peccatum finale puniri poena aeterna, sicut et bonum opus donari praemio aeterno, quam quia ita sibi placuit; nam quamvis illa poena excedat malitiam peccati extensive loquendo, tamen iuste Deus poterat illam praescribere, quia potius illius inflictio deputanda est peccatori, qui illam patitur, quam Deo, qui praescribit, quandoquidem peccator liberrime facit illas actiones contra dictamen rectae rationis, ob quas poena illa aeternae durationis esset inflicta.

Instant iterum. Quamquam peccatum non crescat univoce, nec secundum proportionem arithmeticam iuxta dignitatem personae, in quam committitur; tamen satisfactio mensuranda est ex dignitate, vel vilitate satisfacientis; quocirca cum homo sit longe inferior Deo, vilissimusque appareat in conspectu divinae illius maiestatis, inde fit, quod nusquam ex se condigne Deo possit homo satisfacere pro peccato. —

Nego antecedens: non enim semper minuitur satisfactio ex vilitate personae, alioqui inferior, qui superiorem laesisset, nusquam posset ei facere satis, nisi saltem plus ei redderet, quam abstulerit; quod falsum est; enimvero, si iniuria sit in bonis fortunae, rusticus aliquis condigne satisfaciet Principi pro centum aureis ablatis, si totidem ei reddat: similiter si offensa fuerit in fama, potest restituere, vel negando se quidquam dixisse in preiudicium tamae Principis, vel eum laudibus celebrando. Nec refert quod qui ita laedunt Principem soleant praeter hanc satisfactionem interdum graviori poena muletari; id enim fit ad terrorem, ne alii faciliorem habeant ansam ita detrahendi Principi tamae. Si denique iniuria fit in honore, licet difficilior appareat satisfactio, quia nihil tanti aestimatur, quod persona vilis se humiliet, et abiiciat coram Principe: potest tamen tanta esse illius humiliatio, tantusque erga Principem amor, ut sese gravi periculo pro salute ac vita Principis obiiciat; quo fiet, ut eum dignum censeat Princeps, cui offensam ex aequo remittat. Inde apparet, quod homo, licet Deo longe inferior, quam sit rusticus erga Principem, tamen eius divina gratia sublimatus, et suffultus, poterit aequivalentem ei satisfactionem impendere pro peccato, maxime cum hominum peccata nec ullum bonum intrinsecum ei detrahant, sed eatenus dicantur illum offendere, et laedere, quatenus ei displacent. Adde quod amor Dei super omnia tantum placet Deo, quantum peccatum illi displicet. —

Confirmatur praecedens ratio; id non repugnat fieri, neque est Deo denegandum, quod nullam implicat contradictionem: sed nulla apparet contradictio, quod purus homo tantum reddat Deo, quantum ablatum est per peccatum tum proprium, tum alienum: igitur, etc. Maior constat. Minor probatur; nam ad condignam, et aequalem satisfactionem tantum requiritur quod opus satistactionis in valore et dignitate aequivaleat debito, et quod Deus illud acceptet tamquam debiti compensativum: quippe hominis meritum, et illius bonorum operum valor maxime petitur ex pacto et acceptatione divina, ut probabimus in Tractatu De Gratia, Disputatione de Merito: sed homo iustus potest elicere actum tanta bonitatis, quantae malitiae fuit Adam peccatum, maxime si sit immunis ab originali peccato, et summa gratia donatus: igitur poterat purus homo ad aequalitatem satisfacere pro peccatis aliorum. —

Confirmatur iterum haec ratio, et illustratur hoc exemplo: potuit Deus pepigisse foedus cum Adamo, quod si non peccaret, sed mereretur augmentum suae iustitiae, talem iustitiam cum suo augmento traduceret in posteros; nam si pactum sufficiens erat, ut traderet iustitiam, ita erat sufficiens, ut traderet augmentum illius: sed si hoc potuit Adamus cum pacto, et ratione acceptationis divinae, simili ratione posset alius purus homo per opera sua meritoria transferre auxilia, et gratiam iustificantem, ut alii a peccatis mundarentur: et consequenter posset de condigno satisfacere pro illis ex acceptatione Dei.

Obiicies 1. Omnes sanctos Patres in praecedenti Conclusione laudatos, affirmantes nullum hominem fuisse idoneum ad reparandum humani generis lapsum, et ideirco necesse fuisse, Dei Filium incarnari, qui debitam ac congruam pro peccatis humani generis aeterno Patri satisfactionem impenderet. —

Respondeo, sanctorum Patrum auctoritates nobis non adversari: siquidem possumus reponere cum Doctore in 1. distinc. 15. q. 1. eas esse intelligendas de necessitate conditionata, et ex suppositione, quod Deus voluerit praestantiorem adhibere medicinam, quam esset morbus deterior, et quod meriti pretium longe praestaret debito, ut ubi abundavit delictum, ibi superabundaret et gratia. Vel reponere possumus cum eodem in 3. dist. 20. num. 10 Deum ideirco statuisse satisfactionem impendi per proprium Filium, ut maioris beneficii vinculo ei devinceremur:

Nam, inquit Doctor, ideo multum tenemur ei, ex quo enim aliter potuisset homo redimi, et tamen ex sua libera voluntate sic redimit, multum ei tenemur, et amplius quam sit sic necessarium, et non aliter potuissemus fuisse redempti: ideo ad eliciendum nos ad amorem suum (ut credo) hoc praecipue fecit: et quia voluit hominem amplius teneri Deo: sicut si aliquis genuisset primo hominem, et postea instruxisset eum in disciplina, et sanctitate, amplius obligaretur ei, quam si tantum genuisset eum, et alius instruxisset: at haec est congruitas, non necessitas.

— Vel cum eodem ibidem, possumus reponere, quod sancti Patres nihil aliud intenderint, quam quod de facto ex suppositione ordinationis divinae ac legis revera institutae, nemo poterat Deo condigne satisfacere praeter Deum-Hominem, ut dictum est in Conclusione praecedenti: at istud non repugnat Conclusioni praesenti, quae non agit de eo, quod factum fuit, sed de eo, quod fieri potuit. — Vel denique dico, sanctos Patres posse explicari sic, ut velint, nullum hominem purum potuisse satisfacere de condigno pro peccatis generis humani: ita ut satisfactio Adae v. g. ab ipso exhibita, quatenus ab eo procederet, non posset habere vim moraliter ad movendum Deum, ut remitteret peccata; istud vero obtinuerit satisfactio Christi, quatenus ab ipso procedebat; cum enim procederet a persona divina, ex se poterat sufficienter movere Deum ad condonandum peccatum, quamvis non ita necessario, quin posset illud peccatum non condonare, etiam exhibita satisfactione a Christo, nisi intercederet pactum de condonando peccato ratione illius exhibitae satisfactionis a persona divina. Inde tamen non sequitur, quin interveniente simili ordinatione et pacto divino, purus homo, maxime qui ab Adamo non propagaretur, nec illius inficeretur peccato, summamque gratiam haberet, dignam Deo pro hominum peccatis satisfactionem posset rependere.

Obiicies 2. Illa satisfactio non potest esse condigna, in qua intercederet gratia creditoris, et fieret ex donis a creditore gratuito acceptis: sed talis esset satisfactio puri hominis, quia haberet suum valorem dumtaxat a gratia sanctificante sibi gratuita concessa, et a liberrima acceptatione Dei: igitur non posset esse ad aequalitatem, nec ex pura iustitia. —

Distinguo maiorem: si illa gratia concessa, et gratuita acceptatio sint antecedenter ad satisfactionem, satisfactio non potest esse condigna, concedo: si dumtaxat consequenter, nego. Ad minorem dico, quod et gratia concessa, et gratuita acceptatio Dei, qua reciperet satisfactionem ab homine puro sibi exhibitam, antecederent illam sibi impensam satisfactionem, et sic non officiunt quominus illa sit condigna: quia licet illa ordinatio, aut lex penderet ex mera et gratuita voluntate creditoris; tamen semel concessa, per ipsam debitor acquirit ius iustitiae, tum in id, quod sibi gratuito donatum est, nempe in gratiam sibi liberaliter concessam; quae licet data fuerit gratis, tamen ubi illam obtinet, ipsi propria est, et potest ea pro libito uti, vel non uti ad opera meritoria et satisfactoria exercenda: tum pariter in conditionem, quam adimplet, quae se habet per modum meriti, ut sibi retribuatur merces, aut remittatur debitum, ubi illam conditionem implevit: nam qui pactum implevit, meretur recipere illud praemium, de quo conventum fuerat.

Obiicies 3. Si purus homo potuisset pro universis hominum peccatis satisfacere, inde consequens esset, quod non multum devinceremur Christo Domino: quippe cum potuissemus per alterum redimi: sed consequens aperte militat in Scripturam sacram, neenon et in christianam pietatem: igitur et id unde sequitur. —

Nego sequelam maioris; nam, ut mox diximus cum Doctore Subtili, eo magis devincimur Deo, quod cum potuisset alio modo nos salvos facere, tamen proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; longe namque magis devinceretur Regi rusticus, qui Regem offendisset, si ad compensandam iniuriam, quam gratis Rex poterat condonare, vel alio modo solvere, proprium filium substitueret loco eius plebeii, ut sibi dignam pro offensa satisfactionem exhiberet; illum autem plebeium immunem a supplicio et satisfactione dimitteret.

Obiicies 4. Non posset satisfacere purus homo, nisi mediante gratia habituali: sed gratia habitualis non est principium condigne merendi aliud, quam vitam aeternam, et augmentum gratiae homini ipsa habituali gratia digne utenti: igitur non potest esse principium merendi aliis de condigno condonationem peccati. —

Distinguo minorem: secundum praesentem ordinationem, concedo: secundum possibilem, nego; nihil enim impedit, quominus Deus posset acceptare actum charitatis hominis iusti pro alio praemio, quam pro vita aetterna; nam si homo haberet summam gratiam, qua mediante haberet ius ad vitam aeternam, ex aequo ipsi gratia correspondentem, ita ut Deus nollet ullatenus acceptare ipsius opera tamquam meritoria augmenti gratiae, aut gloriae pro ipso homine operante (sicut de facto opera meritoria Christi non ipsi profuerunt, nec ad uberiores gratias, quarum plenitudinem habebat ab initio conceptionis; nec ad ampliorem animae beatitudeim, quâ Deo fruebatur) absurdissimum esset, quod Deus non posset acceptare illa merita pro aliis praemiis conferendis ipsis, pro quibus pusillus homo sua merita Deo exhiberet.

Obiicies 5. Non potuit aliquis sufficienter satisfacere Deo pro omnibus beneficiis ab ipso receptis: ergo multo minus poterit pro peccatis omnium satisfacere. Consequentia patet, quia homo non minus constituitur debitor pro peccato commisso, quam pro beneficiis acceptis. —

Nego consequentiam, quia ad satisfaciendum pro beneficiis requiritur alia gratia, unde pro illa non posset fieri satisfactio, vel fieret processus in infinitum; qualis processus non daretur, si quis pro omnibus peccatis satisfaceret. Adde quod negari posset antecedens, nam sicut ille, qui pro peccato suo meretur poenam mortis temporalis, potest pro ea condigne satisfacere, nempe exhibendo tale obsequium in utilitatem regis, aut Reipublicae, ut dignus sit, cui auctoritate suprema donetur vita; eodem modo unus pro alio satisfacere posset, et compensare poenam mortis debitam.

Obiicies 6. Non potest unus homo satisfacere pro peccato alterius, pro quo expiando ille poenam mortis merebatur: igitur multo minus poterit satisfacere Deo pro peccato, quod meretur mortem aeternam. —

Nego consequentiam: et ratio disparitatis est, quod homo satisfaciens pro peccatis aliorum: nam sicut peccatum meretur poenam aeternam, sic opus meritorium meretur vitam aeternam; adeoque videtur condigna satisfactio, dum opus meritorium pro compensatione peccati mortalis, et poena aeternae exhibetur: quia nempe reddit opus aequivalens, quod meretur vitam aeternam.

Quaestio III: Utrum Christus Deo condignam satisfactionem exhibuerit

Quaestio IV: Utrum Christus pro nobis satisfecerit ad iuris apices, seu ex rigore iustitiae

Quaestio V: Utrum revera peractum sit incarnationis mysterium, et Iudaeis promissus Messias advenerit

Articulus II: De Unione Hypostatica

§ I: De Unione Hypostatica secundum se spectata

Quaestio I: Quid sit unio hypostatica

Quaestio II: An unio hypostatica facta fuerit in unitate naturae aut personae, idque per veram et proprie dictam compositionem, an per utriusque commixtionem

Quaestio III: Quis sit terminus unionis hypostaticae

Quaestio IV: Utrum unio hypostatica sit immediata, et omnium unionum maxima

§ II: De Persona Assumente

Quaestio I: Qualiter, et per quid Verbum divinum naturam humanam terminaverit et assumpserit

Quaestio II: Utrum subsistentia Dei absoluta et communis tribus personis possit naturam humanam assumere, illique immediate uniri

Quaestio III: Utrum plures personae divinae possent assumere eandem humanitatem, et eadem persona plures humanitates

Quaestio IV: An persona creata possit alienam naturam terminare et assumere

§ III: De Unione Hypostatica ex parte Naturae Assumptae

Quaestio I: An natura tam Angelica, quam irrationalis, sit assumptibilis a persona divina

Quaestio II: An natura accidentis possit assumi a persona divina

Quaestio III: Qualiter, et quo ordine Verbum divinum humanitatem et eius partes assumpserit

Articulus III: De Causis Incarnationis

§ I: De Causa Efficiente Incarnationis

Quaestio I: Quae fuerit vel esse potuerit causa efficiens et instrumentaria Incarnationis

Quaestio II: An aliqua fuerit causa media, seu praeparativa ad Incarnationem per modum effectionis et dispositionis

§ II: De Causa Morali et Meritoria Incarnationis

Quaestio I: An Christus per opera priora vel subsequentia unionem hypostaticam ipsam potuerit promereri

Quaestio II: An et qualiter Beata Virgo meruerit esse Mater Dei

Quaestio III: Utrum Sancti Patres meruerint, aut saltem mereri potuerint de congruo, Incarnationem eiusque circumstantias

§ III: De Causa Finali et Motiva Incarnationis

Quaestio I: Utrum si Adamus non peccasset, Filius Dei non minus esset incarnandus

Quaestio II: Propter quod peccatum expiandum Christus principaliter venerit

Disputatio II: De Christi Domini Entitate, Praecellentiis, et Operationibus

Articulus I: De Christi Domini Divinitate et Humanitate

§ I: De Christi Domini Divinitate

Quaestio I: An revera Christus sit idem unus Deus cum Patre, eandem indivisam cum eo naturam divinam habens

Quaestio II: Utrum Christus in quantum homo sit Filius Dei adoptivus aut naturalis

Quaestio III: Utrum in Christo sint duae filiationes, una aeterna ad Patrem, alia temporalis ad Matrem

Quaestio IV: Utrum Christus Dominus sit et dici possit Dei servus, et aeterno Patri subiectus

§ II: De Humanitate Christi

Quaestio I: An Christus vere integram humanitatem anima rationali et humano corpore constantem habeat

Quaestio II: An Verbum divinum assumpserit hypostatice omnes humani corporis partes, manente vero sanguine et aliis humoribus

Quaestio III: Utrum Verbum assumpserit animae rationalis facultates, nempe intellectum et voluntatem

Quaestio IV: Utrum natura humana in Christo propriam habuerit existentiam et subsistentiam creatam substantialem

§ III: De Modo Loquendi in hoc Mysterio

Quaestio I: Utrum per communicationem idiomatum omnia quae sunt Dei de homine, et vicissim quae sunt hominis de Deo praedicentur

Articulus II: De Praecellentiis Christi Domini

§ I: De Gratia Christi

Quaestio I: Utrum humanitas Christi sanctificetur formaliter per gratiam unionis, an vero requirat aliquod donum ab ipsa unione distinctum

Quaestio II: Utrum in anima Christi fuerit gratia habitualis, et ad quid necessaria

Quaestio III: Qualis fuerit gratia habitualis Christi

Quaestio IV: Utrum gratiae gratis datae fuerint in Christo

§ II: De Virtutibus Animae Christi et Donis Spiritus Sancti

Quaestio I: An Christus habuerit omnes virtutes Theologicas

Quaestio II: An et qualiter virtutes morales fuerint in Christo

Quaestio III: Utrum Christus habuerit omnia dona Spiritus Sancti

§ III: De Scientia ac Sapientia Christi Domini

Quaestio I: Utrum in Christo sit duplex scientia, creata simul et increata

Quaestio II: Utrum et qualiter scientia beatifica fuerit in Christo

Quaestio III: Utrum praeter scientiam beatificam Christus habuerit scientiam infusam, qua res ipsas in propria earum natura cognosceret

Quaestio IV: Utrum praeter scientiam beatam et infusam Christus habuerit etiam scientiam acquisitam

Articulus III: De Defectibus et Passionibus Corporis et Animi a Christo Domino Assumptis

Quaestio I: Utrum in Christo fuerint defectus et passiones humani corporis

Quaestio II: Utrum in Christo fuerit aliqua ignorantia aut aliquis error

Quaestio III: An Christus assumpserit defectus appetitus rationalis

Quaestio IV: An Christus Dominus assumpserit passiones animae seu appetitus rationalis tam secundum portionem superiorem quam inferiorem

Disputatio III: De Dignitate, Ministerio, et Cultu Christi Domini

Articulus I: De Dignitatibus Christi

§ I: De Dignitate Capitis

Quaestio I: An et per quid Christus ut homo constituatur caput omnis Ecclesiae

Quaestio II: An et quomodo Christus sit caput omnium prorsus hominum

Quaestio III: Utrum Christus dici possit caput Angelorum

§ II: De Regia Christi Dignitate et Potestate

Quaestio I: Utrum Christus fuerit Rex spiritualis an temporalis

§ III: De Iudiciaria Christi Dignitate et Potestate

Quaestio I: Utrum et quomodo iudiciaria dignitas Christo tribuatur

Articulus II: De Christi Functionibus et Ministeriis

§ I: De Christo Domino Mediatore

Quaestio I: Utrum et qua ratione Christus censeatur Dei et hominum Mediator

Quaestio II: Quam reconciliationem et pacem nobis conciliaverit et obtinuerit divinus ille Mediator

§ II: De Christo Domino Redemptore et Salvatore

Quaestio I: Utrum Christus Dominus vere fuerit hominum Redemptor

Quaestio II: Utrum necesse fuerit humanum genus per mortem Christi redimi

Quaestio III: An et quando Christus meruerit

Quaestio IV: Per quos actus Christus meruerit

Quaestio V: Quid Christus sibi, Angelis, et hominibus meruerit

Quaestio VI: Utrum et qualiter Christi meritum fuerit infinitum

§ III: De Pontificatu et Sacerdotio Christi

Quaestio I: Utrum et secundum quam naturam Christus Dominus vere et proprie fuerit Sacerdos

Quaestio II: Quale fuerit Christi Domini sacrificium, et qua ratione nunc Pontificis vices impleat

Articulus III: De Cultu et Veneratione Christi Domini, Eiusque Sanctissimae Genitricis ac Sanctorum, Eorumque Reliquiarum et Imaginum

§ I: De Cultu Latriae Christo Domino debito

Quaestio I: Utrum et qualiter una adoratione sit adoranda divinitas Christi et eius humanitas

Quaestio II: Utrum et quo cultu Crux Christi Domini sit colenda

§ II: De Cultu Sanctorum Eorumque Imaginum et Reliquiarum

Quaestio I: An et quis cultus sacris imaginibus sit debitus

Quaestio II: Utrum et quo cultu Sanctorum reliquiae sint adorandae

Quaestio III: Utrum Sancti sint invocandi

§ III: De Eximia Deiparae Virginis Dignitate ac Veneratione

Quaestio I: Utrum Virgo Deipara ab omni originalis peccati contagione et macula immunis fuerit, eiusque Conceptio dicenda sit omnino immaculata

Quaestio II: Utrum B. Virgo immunis fuerit ab omni peccato actuali

Quaestio III: Utrum beata Virgo vere et proprie dicenda sit Mater Christi

Quaestio IV: Utrum B. Maria Deipara semper Virgo steterit ante partum, in partu, et post partum

Quaestio V: Utrum B. Virgo non solum in anima sed in corpore evecta fuerit in caelum

Quaestio VI: De cultu et invocatione Deiparae Virginis

↑ Top of work