Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis, Tomus II (Pars Altera): Demonstratio Catholica
Hilarin Felder (1867–1951)
Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis
First published 1920
Tomus II—Demonstratio Catholica—completes Hilarin Felder's Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis by treating the Catholic Church as the historical bearer and interpreter of revelation. Published at Paderborn in 1920 (with the second-edition setting issued in 1923), it develops the marks, continuity, authority, and universality of the Church through biblical, historical, patristic, and scholastic argument. Read with Tomus I, it documents the structure of early twentieth-century Catholic fundamental theology and the apologetic priorities of the period. Schola presents the 1920 Latin edition with an English translation.
Prooemium
E prima parte theologiae fundamentalis constat religionem christianam esse divinitus revelatam, quia ipsius auctor Iesus Christus est Messias a Deo missus, immo ipse Deus.
Cum tamen Salvator noster mundum iterum reliquerit, quaeritur, quo medio revelationem suam posteris transmiserit. Catholici respondent Iesum Christum revelationem suam usque ad finem temporum genuinam et illibatam transmittere mediante eo organismo religioso, quem vocamus ecclesiam Christi. Iesum Christum nempe fundasse societatem ecclesiasticam, quae omnes christifideles dirigeret, atque in hac societate statuisse magisterium ecclesiasticum, quod omnes christifideles doceret. Hinc ecclesia secundum doctrinam catholicam non est diversa a Christo eiusque religione; sed immo est religio Christi in concreto, evangelium "realisatum", persona Christi mystico modo semper vivens et agens in terris.
Acatholici vero, i. e. asseclae eorum coetuum christianorum, qui a communione romani pontificis seiuncti sunt, alii aliud de ecclesia Christi tenent. Contra quos demonstrationem catholicam aggredientes agemus primo de ecclesia ut societate christifidelium et secundo de ecclesia ut magistra christifidelium.
Fontes sive sedes argumentorum demonstrationis catholicae sunt omnia ea documenta historica, e quibus primordia religionis Christi cognoscere licet: libri sacrae Scripturae et testimonia antiquitatis christianae.
Libris sacrae Scripturae eodem sensu utemur, quo iam in demonstratione christiana, i. e. eos non inspiratos, sed mere historicos adhibemus.1 Inter quos eminent evangelia, quippe quae referant verba et facta Christi religionem suam praedicantis atque ecclesiam aedificantis. Accedunt cetera scripta Novi Testamenti, quibus apostoli eorumque discipuli narrant, quomodo verba et facta Christi ad ecclesiam spectantia intelligenda sint et quid Dominus ipsis facienda praescripserit ad religionis conservationem et progressum. Sed etiam vaticinia messiana Veteris Testamenti, quae de regno Dei loquuntur, merito proferemus, cum Christus ipse ad amussim ea adimpleverit.
Ad documenta s. Scripturae accedunt testimonia antiquitatis christianae, scil. documenta quaeque prioris aevi, quae ecclesiam respiciunt. Inter quae maximi momenti sunt scripta sanctorum patrum. Hos quidem non invocamus uti testes Traditionis divinae (nondum probatae), sed uti testes mere historicos, eminentes antiquitate, scientia et veracitate. Testimonia patrum et totius antiquitatis christianae negligenda non esse etiam ipsi adversarii ecclesiae concedunt, cum iisdem testimoniis proprias opiniones continuo firmare nitantur.
Definitiones dogmaticas ecclesiae, uti iam dictum est in introductione apologetica, non proferimus probationis, sed complementi causa. Attamen demonstrata demum infallibilitate magisterii ecclesiastici, iisdem definitionibus uti poterimus tamquam argumento firmissimo.