Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

Postquam de finali iudicio determinavit Sanctus Thomas, consequenter de statu mundi post iudicium determinat.

I. Et ponit sex conclusiones. Prima est: Peracto finali iudicio, a tota creatura corporali tolletur generationis et corruptionis status: idest, nulla deinceps generatio erit, aut corruptio. Probatur sic. Conveniens erit ut totius creaturae corporeae status immutetur, ut congruat hominum statui. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia omnia corporalia facta sunt quodammodo propter hominem. Tunc autem natura humana totaliter in suo termino constituetur. Consequentia vero probatur: quia tunc homines incorruptibiles erunt.

Advertendum primo quod, cum omnia corporalia aliquo modo ad hominem ordinentur, et ideo oporteat omnia statui hominis adaptari; sicut homo in finali iudicio mutabit statum, quia non remanebit amplius in via, sed in suo ultimo termino constituetur; ita oportet ut omnia corporalia a suo statu mutentur, adaptenturque illi hominum statui. Et hic est sensus probationis antecedentis.

Attendendum secundo, quod non dixit Sanctus Thomas absolute omnia corporalia esse propter hominem, sed addidit quodammodo: ut daret intelligere hominem non esse finem principalem earum rerum sed secundarium, modo quo in praecedentibus est ostensum.

Attendendum tertio, quod idem status est generationis et corruptionis rerum: nam natura non operatur ad generationem nisi propter conservationem speciei quorum individua per successivam corruptionem deficiunt; unde videmus in rebus incorruptilibus, cuiusmodi sunt corpora caelestia, generationem non esse. Propterea, volens Sanctus Thomas, ex similitudine ad statum hominum post iudicium inferre non esse amplius generationis et corruptionis statum, probat quia tunc homines erunt incorruptibiles: per hoc intelligens quod etiam tunc hominum generatio non erit.

Confirmatur per illud quod dicitur Rom. VIII, quod scilicet ipsa creatura liberabitur etc.

II. Secunda conclusio est: Cessabit etiam tunc motus caeli. Probatur. Quia generatio et corruptio quae est in inferioribus corporibus, ex motu caeli causatur: (supple) et ad ipsam generationem et corruptionem caeli motus ordinatur. Ostensum est autem quod illa cessabit. — Confirmatur. Quia dicitur Apoc. X quod tempus amplius non erit.

III. Contra hanc conclusionem posset aliquis instare, dicens impossibile esse ut motus caeli cesset: cum sit naturalis. Sed ad hoc respondet Sanctus Thomas:

Et dicit primo, quod motus caeli non est naturalis ex aliquo interiori principio activo, sicut motus gravium et levium: sed quia caelum ad talem motum in sua natura aptitudinem habet. Movetur autem ab intellectu et voluntate.

Dicit secundo quod, cum voluntas moveat propter finem, motus caeli finis neque potest esse ipsum moveri, quia, cum motus semper in aliud tendat, non habet rationem ultimi finis; neque reductio corporis caelestis secundum ubi de potentia in actum, quia, cum haec potentia nunquam possit tota in actu reduci, eo quod caelum, dum est actu in uno ubi, sit in potentia ad aliud, quemadmodum est de potentia materiae respectu formarum; sicut finis naturae in generatione non est reducere materiam de potentia in actum, sed aliquid ad hoc consequens, scilicet perpetuitas rerum, per quam ad divinam similitudinem accedunt; ita finis caelestis motus non est caelum reduci de potentia in actum, sed aliquid ad hoc consequens, scilicet assimilari Deo in causando.

Dicit tertio quod, cum omnia generabilia et corruptibilia, quae causantur per motum caeli, ad hominem quodammodo ordinentur sicut ad finem, motus caeli praecipue est propter hominum generationem; in quo maxime divinam similitudinem consequitur in causando, cum anima rationalis immediate creetur a Deo.

Dicit quarto quod, cum hic finis non sit multiplicatio animarum in infinitum, eo quod infinitum rationi finis contrarietur; nihil inconveniens sequitur si, certo numero hominum completo, ponamus motum caeli desinere.

IV. Advertendum primo, quod ex primo dicto vult habere Sanctus Thomas rationem permanentiae motus caeli non posse sumi ex aliqua natura caelestis corporis, cum in eo sit principium tantum passivum motus, non autem activum: sed ex principio activo separato. Quod cum agat propter finem, oportet rationem huiusmodi permanentiae ex fine accipere. Si enim congruat eius fini quod aliquando terminetur, caelum quandoque quiescet: si autem non conveniat quies, motus erit sempiternus.

Advertendum secundo, quod finis motus caeli non ponitur a nobis similitudo ad Deum in causando per motum absolute, sicut quidam philosophi posuerunt: sic enim oporteret dicere motum caeli esse perpetuum: quia hunc finem non consequeretur caelum nisi dum actualiter moveretur; nam, cessante motu, caelum non haberet suum finem sed magis cessaret eius finis, quia non assimilaretur Deo, in causando, eo quod tunc nihil causaret. Sed ponitur similitudo ad Deum in causando hominum multiplicationem usque ad determinatum numerum electorum. Ideo ponimus quod, habito hoc fine, scilicet completo numero electorum per generationem virtute motus caeli provenientem, motus caeli cessabit. Ideo, postquam dixit Sanctus Thomas finem motus caeli esse assimilari Deo in causando; ne quis putaret hoc esse absolute intelligendo, addidit praecipue ordinari hunc motum ad hominum generationem et multiplicationem animarum, non quidem in infinitum, sed usque ad determinatum numerum.

Advertendum tertio, quod, cum in generatione hominis duo sint, scilicet dispositio corporis pro animae intellectiva suscipienda, et introductio intellectivae in materiam dispositam, ipsa animae productio est a Deo animam creante: ipsa vero corporis dispositio est a generante et motu caeli. Unde homo productus est effectus hominis generantis atque motus caeli; et effectus Dei per se et immediate unam eius partem producentis. Et ideo, dum caelum per suum motum ad hominis generationem operatur, maxime assimilatur Deo in causando, quia ad eundem effectum cum Deo aliquo modo concurrit, scilicet ad animae a Deo immediate creatae unionem cum materia. Propterea bene arguit Sanctus Thomas esse maximam assimilationem caeli ad Deum cum ad hominis generationem operatur, quia anima rationalis immediate creatur a Deo.

V. Sed circa id quod dictum est, gravia et levia ab aliquo interiori principio activo inclinari ad motum, dubium occurrit. Oppositum enim huius videtur dicere Sanctus Thomas I Caeli, lect. 3; II Caeli, lect. 2; et III Caeli, lect. 6; item Tertia, q. xxxii, a. 4.

Ad huius evidentiam considerandum est quod, cum ad motum gravis concurrat generans grave tanquam movens, grave tanquam quod movetur, et forma gravitatis tanquam id quo fit motus; dupliciter potest gravitas considerari. Uno modo, ut se tenet ex parte generantis: tanquam scilicet id, quo mediante generans causat motum. Alio modo ut se tenet ex parte ipsius gravis: ut scilicet est id ex quo in gravi naturaliter motus resultat. Si primo modo consideretur, sic habet rationem principii activi quo: est enim id quo generans movet gravia; sicut qualitas impressa ferro a magnete, est id quo magnes ad se trahit ferrum. Si autem secundo modo consideretur, sic habet rationem principii passivi: non enim est principium quo grave moveat, sed quo a generante movetur.

Ad primum ergo sensum loquitur hoc loco Sanctus Thomas. Unde et Potentia, q. v, a. 5, dicit quod formam corporis elementaris sequitur motus, sicut et aliae proprietates ex essentialibus principiis consequuntur: et in eis generans dicitur esse movens, inquantum dat formam quam consequitur motus. — In aliis vero locis loquitur ad secundum sensum.

VI. Tertia conclusio est: Cessante motu caeli et generatione et corruptione ab elementis, eorum substantia remanebit. Probatur. In ultimo illo statu mundi remanebunt secundum substantiam quae quoquo modo ad perpetuitatem aptitudinem habent, Deo supplente quod eis ex propria infirmitate deest. Sed elementa sunt huiusmodi. Ergo etc.

Probatur maior. Quia divina voluntas, quae immobilis est, creavit res ut essent. — Minor vero declaratur. Quia corpora caelestia habent naturam ut sint perpetua secundum totum et partem; elementa vero secundum totum, non autem secundum partem, cum secundum partem corruptibilia sint; homo vero secundum partem, scilicet secundum animam intellectivam, non autem secundum totum.

Circa probationem maioris, advertendum sensum eius esse quod, cum divina bonitas creaverit res ut essent, secundum quod voluit illas esse, ita eis ad esse naturam et aptitudinem dedit. Ideo, si aliquibus dedit aptitudinem secundum naturam ad esse perpetuum, signum est quod illas voluit habere esse perpetuum: si autem aliquibus non dedit ad esse perpetuum aptitudinem, signum est quod illa non produxit ut perpetua essent. Cum ergo divina voluntas immobilis sit, oportet dicere quod illa perpetuo secundum substantiam maneant, quae ad perpetuitatem secundum naturam aptitudinem habent.

Advertendum secundo, quod idcirco addit Sanctus Thomas, Deo supplente etc., quia, cum ut dictum est superius, post finale iudicium nulla sit generatio et corruptio, illud quod aliquo modo est incorruptibile et perpetuum et aliquo modo corruptibile, necesse est ut divina virtute omnino incorruptibile fiat: cum hoc sibi ex propria virtute convenire non possit. Unde elementa, quae secundum partem sunt corruptibilia, fient divina virtute etiam secundum partem incorruptibilia; et homo, qui secundum totum, idest secundum compositum, est corruptibilis, fiet [divina] virtute secundum totum incorruptibilis; et sic in omnibus quorum substantia post finale iudicium remanebit, supplebitur divina virtute quod eis ad omnimodam incorruptibilitatem deest.

VII. Quarta conclusio est: Alia animalia ab homine, plantae, et corpora mixta, nullo modo in illo incorruptionis statu remanebunt. Probatur. Quia sunt corruptibilia et secundum totum et secundum partem.

Ex praedictis infert Sanctus Thomas intellectum illius quod dicitur I Cor. VII, scilicet, Praeterit figura huius mundi. Intelligitur enim quod species mundi, idest status huius corruptionis qui nunc est, cessabit, remanebit vero substantia. — Similiter quod Iob XIV dicitur, donec atteratur caelum, intelligitur: donec ista caeli dispositio cesset qua movetur et in aliis motum causat.

  1. Sed occurrit dubium contra praedictam conclusionem. Si enim corpora mixta post finale iudicium non remanebunt, videtur quod eorum naturalis appetitus, qui est ad perpetuitatem secundum speciem, et propter quem est generatio, erit frustra.

Respondet Sanctus Thomas in Quarto, d. XLVIII, a. ult., ad 5, quod iste appetitus naturalis mixtorum non est ad perpetuitatem simpliciter, sed in ordine ad motum caeli: ut scilicet tantum in esse permaneant quantum motus caeli durabit. Ideo non est frustra, si illa, cessante motu caeli, non permaneant.

De hac conclusione et praecedenti egregie determinat Sanctus Thomas in Quarto, et in Qu. Pot., q. v.

VIII. Quinta conclusio est: Consumptio eorum quae in futuro statu remanere non debent, convenientissime fiet per ignem. Probatur, quia ignis inter omnia elementa est maxime activus, et corruptibilium consumptivus.

Ex hoc autem infertur quod idcirco secundum fidem ponitur convenienter quod finaliter mundus per ignem purgabitur, non solum a corruptibilibus corporibus, sed etiam ab infectione quam locus iste ex habitatione peccatorum incurrit: iuxta illud II Petri III, Caeli qui nunc sunt et terra etc., nomine caeli intelligendo istos caelos aereos terrae vicinos.

Ad evidentiam huius conclusionis, considerandum primo ex doctrina Sancti Thomae in Quarto, d. XLVII, quod iste ignis qui universum purgabit, erit eiusdem speciei cum igne elementari, in hoc tantum differens ab illo, quod sibi de materia aliena admiscebitur. Et generabitur, secundum mentem Augustini, xx de Civitate Dei, ex congregatione, virtute divina facta, omnium causarum superiorum et inferiorum habentium igniendi naturam. Unde et virtus illa purgandi faciem mundi, non erit illi igni naturalis, sed conveniet sibi virtute divina, cuius erit instrumentum.

Considerandum secundo quod, quamvis res corporalis subiectum infectionis culpae esse non possit, in ipsa tamen ex culpa quaedam incongruitas relinquitur ad hoc ut rebus spiritualibus dedicetur: unde et loca in quibus aliqua crimina sunt commissa, non reputantur idonea ad aliqua sacra in eis exercenda. Cum ergo hic dicitur ignem esse purgaturum hunc locum ab infectione ex inhabitatione peccatorum contracta per infectionem, non est intelligenda aliqua culpa ipsi inhaerens loco, sed ineptitudo quaedam ad gloriae corporum susceptionem, quae purgatione ignis eliminabitur.

Attendendum vero, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato, quod illa ignis conflagratio quantum ad sui initium iudicium praecedet, sed quantum ad hoc quod corpora involvet impiorum iudicium sequetur.

IX. Sexta conclusio est: Creatura corporalis quandam claritatis gloriam suo modo consequetur. Probatur. Quia creatura corporalis finaliter disponetur per congruentiam ad hominis statum. Homines autem non solum a corruptione liberabuntur, sed etiam gloria induentur, ut ex dictis patet. — Confirmatur per illud Apoc. XXI, Vidi caelum novum et terram novam; et per illud Isaiae LXV, Ego creabo, etc.

Advertendum quod addidit Sanctus Thomas in conclusione, suo modo, ut daret intelligere non omnia corpora aequaliter esse luce perficienda, sed unumquodque suo modo, idest, secundum convenientiam suae naturae. Nam ut dicitur, terra erit in superficie exteriori pervia ut vitrum; aqua sicut crystallus; aer ut caelum; ignis vero ut luminaria caeli.

Ad quae nos deus sua clementia, et meritis DIVI thomae aquinatis, dignetur perducere. Amen.

↑ Top of work