Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Postquam ex Sacrae Scripturae auctoritatibus ostendit Sanctus Thomas generationem, filiationem, paternitatemque in divinis esse, vult nunc dictae generationis modum investigare1. Circa hoc autem tria facit: primo, inducit rationes contra ipsam generationem; secundo, veritatem determinat, cap. seq.; tertio, respondet ad obiecta, cap. xiv.
Quantum ad primum, ait quod, cum ex Sacris Scripturis credendum nobis proponatur Patrem et Filium, etsi personis distinguantur, esse tamen unum Deum, unamque habere essentiam seu naturam; et hoc a creaturarum natura valde remotum esse videatur: humana ratio, ex creaturarum proprietatibus procedens, multiplicem in hoc secreto2 patitur difficultatem.
Et primo, quia generatio nobis nota mutatio quaedam est, cui opponitur corruptio. Deus autem est immutabilis, incorruptibilis, et aeternus.
Secundo, quia sequitur, si Filius Dei est genitus, quod neque sit aeternus, utpote de potentia in actum exiens, cum omne quod generatur mutabile sit, quod autem mutatur exeat de potentia in actum; neque sit Deus verus, ex quo aliquid potentialitatis habet.
Tertio, quia Filius neque aliam naturam numero, specie vero eandem, a Patre accepit, cum non possint esse plures numero deitates; nec eandem numero, quia neque eius partem, cum natura divina indivisibilis sit; neque totam, quia sic desineret esse in Patre, utpote transfusa in Filium, et sic Pater generando corrumperetur; neque potest hoc esse per quandam exuberantiam, sicut aqua fontis effluit in rivum et fons non evacuatur, quia divina natura, sicut non potest dividi, ita nec augeri. Si vero acceperit naturam alterius generis a Patre, sicut in generationibus aequivocis accidit, sequitur quod Filius verus Deus non sit.
Quarto, quia sequitur quod Filius non sit sua essentia vel natura: quia tunc oporteret ut aliud esset recipiens, et aliud natura recepta.
Quinto quia, si Filius non est aliud quam sua essentia, cum essentia divina sit subsistens; et etiam Pater sit sua essentia; relinquitur quod Pater et Filius conveniant in eadem re subsistente; et per consequens quod conveniant in persona, cum in intellectualibus naturis res subsistens vocetur persona. Si autem Filius non est ipsa divina essentia, non erit verus Deus.
Sexto quia, cum in Patre non sit aliud individuationis principium quam sua essentia, eo quod Pater sit idem quod Deus, essentia autem Dei sit per quam Deus individuatur, utpote quae non sit forma in materia, eius essentia in nullo alio supposito esse potest: nam quod est individuationis principium in unoquoque, impossibile est inesse alteri supposito. Et sic sequitur aut quod non sit in Filio, et sic non erit Deus verus: aut quod Filius non sit alius supposito a Patre.
Septimo quia, si Pater et Filius sunt duo supposita et unum in essentia, oportet in eis esse aliquid praeter essentiam quo distinguantur. Et sic persona Filii composita erit, et similiter persona Patris: et sic neuter erit verus Deus.
Si dicatur quod sola relatione distinguuntur, inquantum unus est Pater et alius est Filius; quae autem relative dicuntur, non aliud3 praedicant sed ad aliud: — hoc non videtur sufficiens. Tum primo quia, cum relatio non possit esse absque aliquo absoluto, aut illud absolutum in quo fundatur relatio Patris et Filii, est unum tantum: aut duo. Non primum: quia in eodem non potest fundari duplex relatio, nisi forte relatio identitatis, quae distinctionem operari non potest. Ergo secundum. Ergo oportet ut praeintelligatur absolutorum distinctio. Ergo etc. — Tum secundo, quia relatio quae distinguit Filium a Patre, si est res aliqua, cum non videatur esse ipsa divina essentia, eo quod illa sit communis, erit in Filio aliqua res quae non est eius essentia: et sic non erit verus Deus. Si autem sit in intellectu tantum, non poterit personaliter Filium a Patre distinguere. — Tum tertio, quia tunc neuter erit verus Deus. Nam omne relativum dependet a suo correlativo: quod autem dependet ab altero non est verus Deus.
Octavo quia, si Pater est Deus et similiter Filius, hoc nomen Deus de utroque substantialiter praedicabitur. Impossibile autem est ex parte subiectorum inveniri pluralitatem, cum unitas fuerit ex parte substantialis praedicati (intellige de unitate numerali): quia praedicatum substantiale est quod vere est ipsum de quo praedicatur. Et sic videtur, si Pater et Filius sint duae personae, impossibile esse ut sint unus Deus.
Nono, quia de Deo Patre et de Deo Filio opposita praedicantur: nam Pater est Deus ingenitus, Filius autem Deus genitus. Opposita autem praedicata pluralitatem ostendunt in eo de quo praedicantur.
Ultimo, pro subsequenda solutione, addit Sanctus Thomas quod, quia veritas in seipsa fortis est et nulla impugnatione convellitur, ostendendum est fidei veritatem ratione superari non posse.