Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum
Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum
Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium
Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis
Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo
Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur
Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono
Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo
Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis
Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore
Caput XCV: De finali iudicio
Postquam determinavit Sanctus Thomas de universali resurrectione, consequenter de finali iudicio, resurrectionem concomitante, determinat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, agit de ipso finali iudicio; secundo, de iis quae finale iudicium consequuntur 2.
Quantum ad primum, ponit quatuor conclusiones. Prima est: Necesse est esse duplex iudicium: unum scilicet quo divisim singulis quantum ad animam redditur poena vel praemium; aliud vero commune, quo quantum ad animam et corpus reddetur omnibus simul quod meruerunt. Probatur. Duplex est retributio pro iis quae homo in vita gessit. Una scilicet secundum animam: quam aliquis percipit statim cum anima fuerit a corpore separata: quae singillatim fiet. Alia vero erit in resumptione corporum, secundum quod quidam impassibilia et gloriosa corpora, quidam vero passibilia resument et ignobilia: quae simul omnibus fiet. Ergo etc. Probatur consequentia. Quia omnis retributio qua diversa redduntur secundum diversitatem meritorum, iudicium requirit.
Advertendum primo, quod conclusio haec intelligitur non de necessitate absoluta, sed de necessitate congruentiae.
Advertendum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XLVII 3, a. 1 4, quod sicut particulare iudicium fit singulariter de unoquoque inquantum est singularis persona, ita commune iudicium de unoquoque fiet secundum quod est pars totius humani generis: sicut etiam secundum humanam iustitiam dicitur quis iudicari, quando iudicium datur de communitate cuius ipse est pars. Unde et propria sententia illius generalis iudicii erit universalis separatio bonorum a malis. Propterea bene dicitur hic quod per commune iudicium redditur omnibus simul, quantum ad corpus et animam, quod meruerunt.
II. Secunda conclusio est: Illud commune iudicium quo resurgentes vel praemiantur vel puniuntur, competit Christo: et intelligitur secundum humanam naturam. Probatur. Quia Christus sua humanitate, secundum quam passus est et resurrexit, nobis et resurrectionem et vitam aeternam promeruit. — Confirmatur per illud Ioan. v, Potestatem dedit ei iudicium facere etc.
Advertendum primo, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LIX, a. 2; et in Quarto, d. XLVIII 5, a. 1, quod dupliciter iudicium alicui convenit: uno modo, tanquam habenti primariam auctoritatem iudicandi; alio modo, tanquam cui committitur iudicare ab habente primariam auctoritatem. Primo ergo modo convenit Christo iudicare inquantum est Deus: iudicare vero secundo modo sibi convenit inquantum est homo qui est totius Ecclesiae caput. — Unde rationes Scoti in Quarto, d. XLVIII 6, quibus probat non convenire Christo secundum humanam naturam iudicare primaria et suprema auctoritate, contra mentem Sancti Thomae non procedunt.
Advertendum secundo, cum arguitur Christo convenire iudiciariam potestatem quia nobis et resurrectionem et vitam aeternam promeruit, quod non intelligitur de merito cum exclusione causae efficientis, sed cum eius inclusione. Quia enim Christus nobis ista meruit et efficienter causavit secundum humanitatem, inquantum erat divinitatis instrumentum, ideo meruit ut sibi potestas iudicandi inter bonos et malos traderetur. Propterea rationes Scoti 7, quibus probat male probari Christo convenire iudiciariam potestatem eo quod nobis salutem meruerit, non procedunt contra nos: quia procedunt ac si diceremus Christum fuisse solam causam meritoriam salutis, et nullo modo causam efficientem.
III. Tertia conclusio est: Conveniens est ut illud iudicium visibiliter agatur: idest quod fiat visibilis omnium congregatio, et visibilis separatio bonorum a malis. Probatur. Finale iudicium erit de praemio vel poena visibilium corporum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia oportet iudicium proportionale esse iis de quibus iudicatur.
Confirmatur primo. Quia etiam Christus in forma humanitatis iudicabit, quam omnes possunt 8 videre, tam boni quam mali: licet eius divinitas, cuius visio beatos facit, a solis bonis possit videri.
Confirmatur secundo. Quia iudicium animarum, quia de invisibilibus est, invisibiliter agitur.
Advertendum circa antecedens rationis, quod in hoc finali iudicio non sententiatur de poena vel praemio animae proprie et per se, quia hoc statim cum a corpore separatur, efficitur: sed de poena vel praemio corporis, quod ab anima reassumitur non amplius deponendum, et cui convenit cum anima puniri aut praemiari, sicut et eius instrumentum fuit dum peccaret et bonum ageret. Ideo bene dicitur quod finale iudicium erit de poena vel praemio visibilium corporum. — Utrum autem mali sint visuri Christi divinitatem, vide Doctorem, scilicet Quarto, d. XLVIII 9.
IV. Quarta conclusio: Simul cum Christo iudicabunt, velut iudicis assessores, Apostoli, et qui eorum vestigia imitantur. Probatur. Quia Christo prae caeteris adhaeserunt. — Confirmatur per illud Matth. xix, Vos qui secuti estis etc.
Ad huius conclusionis evidentiam, considerandum primo quod per eos qui Apostolorum vestigia imitantur, intelligendi sunt, non quidem omnes Christiani, etiam boni, sed perfecti viri, qui scilicet alios sanctitate praecellunt: ut dat intelligere Sanctus Thomas in Quarto, d. XLVII 10, a. 2 11.
Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae ibidem, quod cum dicitur, Apostolos et Sanctos iudicaturos cum Christo, non intelligitur quasi ipsi habeant in alios sententiam ferre propria auctoritate, hoc enim solius Christi est, sed quia sententiam a Christo auctoritate propria latam, in aliorum notitiam ducent, quod est pronuntiare sententiam. Ducent enim alios in divinae iustitiae cognitionem, ut sciant quid eis iuste debeatur. Unde ad hoc insinuandum dicit Sanctus Thomas hoc loco 12 quod Christus habet auctoritatem iudicandi, Apostoli vero simul iudicabunt ut assessores.
Attendendum tamen quod in illo iudicio duplex erit sententia. Una videlicet generalis, qua mali igni aeterno adiudicabuntur, boni vero caelestibus sedibus. Quam quidem probabile est faciendam esse vocaliter. Et quia haec voce Christi fiet omnibus manifesta, non pronuntiabitur per assessores. — Alia vero erit particularis, qua unusquisque tali poenae aut tali praemio iudicabitur: quae quidem mentaliter fiet. Et de hac intelligitur quod per assessores manifestabitur unicuique, scilicet per modum intelligibilis revelationis, eo modo quo unus angelus alteri aliquid intelligibiliter manifestat.