Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Sextum quod praemittit Sanctus Thomas 1, est quod formatio corporis Christi, licet toti Trinitati sit communis, convenienter tamen Spiritui Sancto attribuitur.
I. Probatur primo ex congruentia ad Verbi incarnationem. Verbi Dei incarnatio est sicut vocalis verbi nostri expressio. Sed haec fit per spiritum nostrum, per quem vox verbi nostri formatur. Ergo et per Spiritum Filii Dei convenienter eius carnis formatio dicitur facta.
Probatur maior. Quia sicut verbum nostrum in mente conceptum invisibile est, exterius autem voce prolatum sensibile fit: ita Verbum Dei secundum generationem aeternam in corde Patris invisibiliter existit, per incarnationem autem nobis sensibile factum est.
Secundo probatur ex convenientia ad generationem humanam. Virtus activa quae est in semine humano, ad se trahens materiam quae fuerit 2 a matre, per spiritum operatur, quia in spiritu fundatur: propter cuius continentiam semen spumosum oportet esse et album. Ergo etc.
De materia huius rationis satis in praecedentibus est dictum: scilicet in hoc libro, cap. xlv, et libro II, cap. lvii et lxxxix.
Tertio probatur ex convenientia ad causam moventem ex parte Dei. Causa movens ad incarnationem Verbi nulla alia esse potuit nisi amor Dei ad hominem, cuius naturam sibi voluit in unitatem personae copulare. Sed in divinis Spiritus Sanctus est qui procedit ut amor. Ergo etc.
Quarto probatur ex causa se tenente ex parte humanae naturae. Solet in Sacra Scriptura omnis gratia Spiritui Sancto attribui: quod enim gratis datur, ex amore donantis videtur esse collatum. Nulla autem maior est gratia homini collata quam quod Deo in persona uniretur. Ergo etc.
II. Ad evidentiam huius conclusionis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Tertio, d. iv, q. 1, a. 13; et est de mente Dionysii, II cap.4 Div. Nom., quod omnis operatio Dei in creaturam convenit quidem toti Trinitati, sed tamen unaquaeque magis huic personae quam illi est appropriabilis, secundum quod in ea magis manifestatur attributum quod illi personae appropriatur. Unde, cum bonitas Spiritui Sancto approprietur, illa opera in quibus praecipue divina bonitas manifestatur, convenienter Spiritui Sancto attribuuntur. De horum autem numero est assumptio humanae naturae in unitatem divinae personae: cum hoc sit supra omne debitum et conditionem naturae humanae. Propterea bene dictum est in conclusione quod, licet formatio corporis Christi toti Trinitati sit communis, convenienter tamen Spiritui Sancto attribuitur.
Advertendum quoque quod idcirco de sola formatione corporis Christi facit Sanctus Thomas mentionem, quia, ut dicitur Tertia, q. xxxii, a. 15, opus conceptionis, quod est commune tribus personis efficienter, secundum aliquem particularem modum singulis personis attribuitur. Nam Patri attribuitur quantum ad auctoritatem quam habet respectu Filii, qui per huiusmodi conceptionem sibi humanam naturam assumpsit; Filio autem attribuitur quantum ad ipsam carnis assumptionem; sed Spiritui Sancto quantum ad ipsam corporis assumpti formationem.