Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Postquam determinavit Sanctus Thomas de sacramentis, per quae a Christo incarnato liberamur a culpa, consequenter de corporum resurrectione determinat, per quam etiam a Christo liberamur a morte1.
Circa hoc autem duo facit: primo, de ipsa resurrectione determinat; secundo de finali iudicio resurrectionem concomitante, cap. xcvi. — Circa primum duo facit: primo, determinat de ipsa corporum resurrectione quantum ad an est; secundo, quantum ad qualitatem resurgentium, cap. lxxxii.
Circa primum tria facit: primo, ostendit corporum resurrectionem esse futuram; secundo, movet quasdam obiectiones, cap. seq.; tertio, eas solvit2.
I. Quantum ad primum, duas ponit conclusiones. Prima est: De necessitate fidei est credere resurrectionem mortuorum futuram.
Sed antequam conclusionem probet, praemittit, primo, quod, cum per Christum liberati simus ab iis quae per peccatum primi hominis incurrimus; et, primo homine peccante, non solum peccatum in nos derivatum sit, sed etiam mors, quae est poena peccati, iuxta illud Rom. ⅴ, Per unum hominem etc.: necessarium est quod per Christum ab utroque liberemur; unde subdit Apostolus, Si in unius etc.
Praemittit secundo, quod Christus, ut utrumque nobis in seipso demonstraret, et mori voluit, ut nos a peccato purgaret, iuxta illud Hebr. Ⅸ, Quemadmodum etc.; et resurgere, ut nos liberaret a morte, iuxta illud I Cor. ⅩⅤ, Christus resurrexit etc.
Praemittit tertio, quod effectum mortis Christi in sacramentis consequimur quantum ad remissionem culpae, ut ex superioribus3 patet. Effectum autem resurrectionis eius quantum ad liberationem a morte, in fine saeculi consequemur, quando omnes per Christi virtutem resurgemus.
- Istis praemissis, arguitur primo ad conclusionem per ea quae dicit Apostolus I Cor. ⅩⅤ, Si Christus praedicatur etc.
Si dicatur, ut quidam perverse intelligunt, hoc, et cetera quae in Scripturis de resurrectione leguntur, ad resurrectionem animae esse referendum, secundum quod aliqui a morte peccati per gratiam resurgunt: — contra arguitur. Quia ipse Apostolus, II Tim. Ⅱ, ait, Profana et vaniloquia etc. Quod non poterat intelligi de resurrectione spirituali. Tum quia, ad Cor., post verba adducta, subiungit, Seminatur corpus etc., ubi manifeste corporum resurrectionem tangit. Unde etiam subdit, Oportet corruptibile hoc etc. — Tum quia Dominus utramque resurrectionem, Ioan. Ⅴ, promittit. Spiritualem quidem cum dicit, Amen, amen dico vobis quia venit hora et nunc est etc.: tunc enim spiritualis resurrectio fieri incipiebat, dum aliqui per fidem Christo adhaerebant. Corporalem vero cum ait, Venit hora in qua omnes etc.
Secundo, Iob. ⅩⅨ: Scio quod Redemptor meus etc. Ergo etc.
- Circa id quod dictum4 est, nostram liberationem a morte quando omnes resurgemus, esse effectum resurrectionis Christi, attendendum, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xliii,5 a. 26, quod resurrectio Christi dicitur causa nostrae resurrectionis, non quia agat resurrectionem nostram, sed quia principium resurrectionis Christi, scilicet virtus divinitatis existens in Christo, nostram resurrectionem faciet ad similitudinem resurrectionis illius: sicut, si homo albus generet hominem album, dicitur albedo generantis causa albedinis generati, non quia geniti albedinem effective producat, sed quia principia eius in generante sunt principia generativa facientia albedinem in generato.
Sed licet Christi resurrectio non sit causa principalis nostrae resurrectionis, potest tamen dici, ratione divinitatis adiunctae, causa instrumentalis: ut etiam dicitur Tertia, q. lvi, a. 1. Nam et operationes divinae, secundum Damascenum, tertio libro7, agebantur mediante carne Christi, quasi quodam organo.
Potest etiam dici causa exemplaris: inquantum nostra resurrectio ad similitudinem fiet resurrectionis Christi.
II. Secunda conclusio est: Ad ostendendam resurrectionem carnis futuram evidens ratio suffragatur.
Advertendum autem quod non intendit Sanctus Thomas corporum resurrectionem demonstrativa ratione probari posse: hoc enim est nobis impossibile, cum sit de pertinentibus ad fidem simpliciter. Sed intendit ostendere quod aliqua probabili ratione suaderi potest, suppositis iis quae in praecedentibus sunt ostensa. Et hoc haberi potest ex Quarto, d. XLIII, a. 1, quª 3, ad 2: sic enim ostenditur quod positio fidei irrationabilis non est. Adducit autem tres probabiles rationes.
- Pro prima8 ratione supponit duo in praecedentibus demonstrata. Primum est, quod animae hominum sunt immortales: et consequenter remanent post corpora a corporalibus separatae. — Secundum est, quod anima corpori naturaliter unitur: cum sit secundum essentiam suam corporis forma. — Haec enim in secundo libro9 sunt ostensa.
Tunc arguitur primo sic, ex animae immortalitate. Anima corpori naturaliter unitur. Ergo est contra naturam animae absque corpore esse. Ergo non est perpetuo absque corpore. Ergo oportet eam corpori iterato coniungi, quod est resurgere. — Consequentia prima nota est. — Secunda vero probatur, quia nihil quod est contra naturam, potest esse perpetuum. — Ultima autem probatur, quia anima perpetuo manet.
III. Ad hanc rationem respondet Scotus in Quarto, d. XLIII, q. II10, dupliciter. Primo, quod duplex est inclinatio naturalis. Una ad actum primum, et imperfecti ad perfectum: et sic quod est contra naturam, non est perpetuum. Alia est ad actum secundum: et sic non inconvenit quod est contra naturam, perpetuum esse. Animae autem inclinatio ad corpus est naturalis secundo modo, non autem primo modo. Ideo non inconvenit ipsam perpetuo remanere a corpore separatam.
Secundo respondet, secundum mentem Avicennae11, quod coniunctio animae ad corpus est ad hoc ut anima, mediante corpore, suam perfectionem acquirat. Semel autem coniuncta, acquisivit quantum simpliciter appetit acquirere illo modo.
- Sed nulla istarum responsionum satisfacit argumento. Non quidem prima: quia manifeste falsum est naturalem inclinationem animae ad corpus esse tanquam ad actum secundum, non autem tanquam ad actum primum. Constat enim quod inclinatur ad corpus ut illi coniuncta habeat suae speciei complementum: cum enim essentialiter sit pars speciei, ipsa non est quid completum in specie, sed naturaliter ad constitutionem speciei humanae ordinatur. Quod quia separata a corpore consequi non potest, ideo naturaliter ad corporis unionem inclinatur, ut inde suae perfectionis complementum consequatur.
Non etiam secunda responsio satisfacit. Quia non solum inclinatur anima ad corpus ut suam accidentalem perfectionem mediante corpore acquirat, sed etiam ut habeat complementum suae naturae specificae. Et ideo non inest sibi naturalis appetitus ad huiusmodi unionem solum in principio sui esse, sed semper: et nunquam huiusmodi appetitus satiatur nisi dum unita corpori manet.
IV. Ideo posset ad hanc rationem melius secundum mentem Sancti Thomae in Quarto, d. XLIII12, et Verit., q. XXIV, a. 10, ad 1, pro philosophis responderi, quod utique unio animae et corporis est naturalis; et naturaliter anima ad huiusmodi unionem inclinatur, sicut grave naturaliter inclinatur deorsum; et consequenter separatio animae a corpore est contra naturam; sed negatur ultima consequentia.
Cum probatur quia nihil quod est contra naturam, potest esse perpetuum: — respondetur quod verum est ubi in natura remanet aliquod principium naturale ad inducendum id quod est secundum naturam: falsum est autem ubi nullum tale principium remanet. Sic autem est in proposito. Nam, separata anima a corpore, nullum remanet activum principium naturale potens ipsam corpori reunire: cum dispositio ad animam intellectivam non possit ab agente naturali nisi ex semine per generationem induci. Et consequenter non remanet aliquod principium naturale passivum sufficiens ad hanc unionem: cum potentia passiva naturalis habeat per agens naturale in actum reduci. Unde inquit Sanctus Thomas quod resurrectio est naturalis quantum ad terminum, non autem quantum ad principium: inquantum videlicet unio animae intellectivae est, absolute considerata, naturalis, et potest ab agente naturali dispositive causari; sed, ipsis per corruptionem separatis, non potest amplius per agens naturale induci, sicut visus naturaliter unitur corpori absolute consideratus, sed, supposito quod aliquis visum amiserit et sit caecus effectus, iam per agens naturale non potest visum acquirere.
V. Secundo13. Naturale hominis desiderium ad felicitatem tendit. Sed hanc non potest consequi nisi anima iterato corpori coniungatur. Ergo etc.
Probatur minor. Felicitas ultima est felicis perfectio. Ergo, cui aliquid ad perfectionem deest, nondum habet felicitatem perfectam: quia nondum eius desiderium totaliter quietatur. Sed anima a corpore separata est aliquo modo imperfecta: sicut omnis pars extra suum totum. Ergo felicitatem consequi non potest nisi sit unita corpori. Sed homo non potest in hac vita ad ultimam felicitatem pervenire. Ergo oportet ut, postquam fuerit anima a corpore separata, iterum corpori reuniatur.
- Ad hanc rationem respondet Scotus14, quod illa propositio, Omnis pars extra suum totum est imperfecta, non est vera nisi de parte quae recipit aliquam perfectionem in toto. Anima autem rationalis non recipit perfectionem, sed communicat.
Sed ista responsio nulla est. Superius15 enim ostensum est animam esse simpliciter imperfectam separatam a toto imperfectione speciei; et quod perfectionem aliquam accipit in toto, licet sit aliquo modo perfectior quam coniuncta.
- Unde melius dici posset quod aliud est desiderium naturale quo anima desiderat uniri corpori suaeque speciei; et aliud naturale desiderium quo appetit beatitudinem. Primum enim consequitur ipsam animae substantiam; secundum vero consequitur voluntatem. Unde quies unius desiderii non excludit aliud desiderium, cum non opponantur, sed illud secum compatitur. Anima ergo separata potest consequi perfectam beatitudinem, ad quam secundum voluntatis inclinationem ordinatur; et habere complementum suae perfectionis accidentalis, quae in perfecta cognitione consistit; et potest desiderium eius de beatitudine consequenda totaliter quietari; licet desiderium naturale unionis ad corpus non quietetur, id est, non reducatur in actum, propter defectum naturalis principii potentis illud desiderium ad actum reducere.
Unde minor argumenti est falsa16. Ad probationem negatur consequentia, si intelligatur consequens de carentia perfectionis substantialis et specificae: praecipue cum anima separata sit per se subsistens, et ad suum esse nullo indigeat. Sed bene sequitur quod is cui aliquid ad perfectionem accidentalem deest in qua beatitudo consistit, nondum habet felicitatem completam.
- Si dicatur, anima separata cognoscit se esse partem alicuius perfecti in specie; et suae perfectionis specificae complementum esse dum est corpori unita; ergo etiam desiderio voluntatis appetit uniri corpori; ergo, si nunquam unietur, separata non potest totaliter consequi quod desiderat; et sic desiderium voluntatis eius nunquam totaliter quietari poterit: — negatur prima consequentia. Quia sicut separata a corpore cognoscit se esse compositi partem, ita cognoscit se uniri corpori non posse, propter defectum principii activi naturalis. Ideo non sequitur ut, desiderio cognitionem sequentem, illam unionem desideret: quia tale desiderium non est ad impossibile. — Ita, puto, philosophi responderent.
VI. Tertio17. In hac vita homines ex anima et corpore compositi peccant vel recte agunt. Igitur eis debetur secundum animam et secundum corpus poena vel praemium. Ergo necesse est ponere iteratam animae ad corpus coniunctionem. — Probatur consequentia. Quia ex divina providentia peccantibus debetur poena, et bene agentibus praemium. — Secunda vero, quia in hac vita homines praemium ultimae felicitatis consequi non possunt: multoties etiam peccata non puniuntur, quinimmo, ut dicitur Iob. XXI, Hic impii vivunt, etc.
- Ad hanc rationem dicit Scotus18 primo, quod non apparet per rationem naturalem quod sit unus rector hominum secundum leges iustitiae retributivae et punitivae. — Dicit secundo quod, si hoc esset, diceretur unicuique in suo actu fieri retributionem sufficienter.
Sed quod haec responsio nulla sit, patet ex superioribus, ubi ostensum est actus hominum puniri et praemiari a Deo19; et quod peccata puniuntur a Deo per experientiam alicuius nocivi20.
- Posset autem ad hanc rationem melius dici, secundum philosophos animae immortalitatem tenentes, quod sufficiat animam separatam a corpore puniri aut praemiari: quia ipsa per voluntatem est primum et principale principium bonarum aut malarum operationum; corpus autem ad huiusmodi operationes non concurrit nisi instrumentaliter, et ut ab anima movetur.
VII. Et sic patet huiusmodi rationes corporum resurrectionem probantes, ex probabilibus tantum procedere, non autem ex necessariis. Hoc autem dixerim ne quis putet resurrectionem non pertinere simpliciter ad fidem, sed esse aliquid demonstrabile per principia naturalia.
Sed licet non sit naturali ratione resurrectio demonstrabilis, potest tamen ex dictis Scripturae efficaciter ostendi: sicut Dominus subtilissime ostendit, Matth. xxii21, ex hoc quod dicitur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Cum enim non sit Deus nisi viventium, oportet Abraham, Isaac et Iacob vivere. Qui cum actu non vivant, oportet quod hoc sit ex ordine animae et corporis ad resurrectionem: ut deducit Sanctus Thomas in Quarto, d. xliii, a. 122, quᵃ 1, ad 2.