Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Quia in superioribus 1 ea quae de Sapientia divina in auctoritate allegata superius Proverbiorum octavi dicuntur, ad Verbi generationem adduxit Sanctus Thomas, divina Sapientia pro Verbo divino utens; vult ex rebus humanis ostendere quod convenienter per divinam Sapientiam Dei Verbum potest intelligi. Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert unum corollarium 2; tertio, removet quoddam dubium 3.
I. Quantum ad primum, praemittit primo, quod sapientia in homine dicitur quidam habitus quo mens nostra perficitur in cognitione divinorum. Sed et conceptio sive verbum interius de divinis per ipsum habitum formata, etiam sapientiae nomen accipere solet: sicut actus nominibus habituum a quibus procedunt, nominari solent. Sicut enim quod iuste fit, interdum iustitia dicitur, et sic de aliis; ita et quod sapienter excogitatur, dicitur sapientia.
Praemittit secundo, quod in Deo sapientia dicitur ex eo quod seipsum cognoscit. Sed tamen haec non est habitus, sed eius essentia: cum non intelligat Deus per speciem, sed per essentiam; immo et ipsum eius intelligere sit eius essentia.
Tunc arguit sic. Filius Dei est Verbum et conceptio Dei intelligentis seipsum. Ergo, tanquam sapienter mente divina conceptum, proprie concepta seu genita Sapientia dicitur. — Patet consequentia ex iis quae praemissa sunt. — Confirmatur conclusio, quia Apostolus, I ad Cor. I, Christum Dei Sapientiam nominat.
-
Quantum ad secundum, infert Sanctus Thomas quod convenienter Verbum sapientiae divinae splendor lucis nominatur ab Apostolo. Probatur. Sapientiae verbum mente conceptum est quaedam manifestatio eius: sicut et in nobis omnes habitus per actus manifestantur. Et sapientia divina dicitur lux, prout in puro actu cognitionis consistit. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia lucis manifestatio splendor ipsius est ab ipsa procedens. — Confirmatur ratio. Quia Filius manifestationem Patris sibi adscribit, Ioan. XVII.
-
Quantum ad tertium, quia posset aliquis ex praedictis existimare sapientiae nomen soli Filio convenire, hoc removet Sanctus Thomas. Et ait quod, licet Verbum Dei proprie Sapientia concepta dicatur, nomen tamen sapientiae absolute dictum oportet Patri et Filio commune esse: cum sapientia quae per Verbum resplendet, sit Patris essentia; essentia vero Patris sit sibi et Filio communis.
II. Ad evidentiam eius quod dictum est, sapientiam in nobis habitum esse, non autem in Deo, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Iª IIᵃᵉ, q. XLIX, a. 4; et q. L, a. 6, quod, cum de ratione eius quod disponitur per habitum sit ut aliquid potentialitatis habeat, sicut se habet intellectus ad potentiam, ita se habet ad hoc ut per habitum intelligat. Tripliciter autem intellectus se habet ad potentiam: sicut est triplex ordo intellectuum. Nam intellectus humanus, cum sit pura potentia in genere intelligibilium, ut superius4 est ostensum, est omnino in potentia respectu omnium intelligibilium. Ideo respectu omnium quae intelligere habet, indiget aliquo habitu superaddito per quem intelligat. — Intellectus vero angelicus non est pura potentia in genere intelligibilium, sed nec etiam purus actus. Ideo non est in potentia respectu omnium intelligibilium, sed partim in potentia, et partim in actu: respectu enim sui ipsius est in actu, respectu vero aliorum est in potentia, quantum scilicet ad actualem eorum considerationem. Ideo angelus ad cognoscendum seipsum habitu non indiget, sed se per suam essentiam cognoscit: ad cognoscendum autem alia a se, indiget habitu superaddito; nisi forte sint talia quae cum essentia sua talem habeant connexionem ut simul cum ipsa per ipsam essentiam cognoscantur. — Intellectus autem divinus nullo modo est potentia, sed est purus et simplicissimus actus. Ideo respectu nullius intelligibilis est in potentia, sed respectu omnium semper est in actu. Et propterea nihil per habitum superadditum intelligit, sed per suam essentiam. — Ex quibus sequitur, cum sapientia nihil aliud sit quam principium quo res altissimae cognoscuntur; ad horum autem cognitionem tam intellectus angelicus quam humanus in potentia se habeat, intellectus autem divinus in actu puro; quod sapientia tam in angelis quam in hominibus est habitus, in Deo autem non est habitus, sed est eius essentia, per quam omnia semper actu intelligit.
Circa rationem assignatam in littera quare sapientia in Deo non sit habitus, quia videlicet non intelligit per speciem, advertendum quod supponit Sanctus Thomas habitum intellectus aut esse speciem intellectualem, aut speciem intelligibilem includere, sicut superius5 est ostensum, cum declaratum est ad habitum scientiae species intelligibiles antecedenter se habere. Et ideo optime sequitur, si Deus per speciem non intelligit, quod non intelligat per habitum.
III. Pro declaratione corollarii6, considerandum est quod, cum lux sit qualitas per se visibilis, sicut scilicet quo aliquid videtur, proprie dicitur lux secundum quod est in aliquo corpore lucido in actu, a quo alia illuminantur: splendor vero dicitur lumen in alio causatum. Ideo et transumptive lux dicitur in spiritualibus id ex quo aliquid intelligibiliter manifestatur, secundum quod est in intelligente in actu, a quo aliis fit intellectualis manifestatio: splendor vero dicitur id causatum a luce quo ipsa intellectualis cognitio aliis manifestatur. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod sapientia divina dicitur lux prout in puro actu cognitionis consistit, idest, prout consideratur ipsa actualis cognitio per se, ut in ipso Deo intelligente existens: splendor vero est ipsa lucis manifestatio ab ipsa procedens, idest, aliquid ab ipsa actuali cognitione divina procedens quo divina cognitio manifestatur.
IV. Circa dubii remotionem7, considerandum quod per nomen sapientiae absolute dictum intelligit Sanctus Thomas nomen ipsum dictum absque alia additione limitante: sicut per oppositum, cum dicitur Sapientia genita, nomen sapientiae non dicitur absolute, sed cum adiunctione huius nominis genita. Vult ergo quod, si nomen sapientiae accipiatur sine alterius nominis limitantis adiunctione, commune est Patri et Filio: sicut enim Filius est sapiens et sapientia, ita Pater et est sapiens et est sapientia; quia videlicet sapientia tunc nihil aliud dicit nisi essentiam divinam secundum quod per ipsam Deus seipsum cognoscit, essentia autem divina communis est omnibus personis. Sed si accipiatur cum adiunctione huius nominis genita, sive concepta, non est commune, sed proprium Filio: solus enim Filius dicitur Sapientia genita; non autem Pater, qui a nullo procedit; neque etiam Spiritus Sanctus, qui non procedit per actum intellectus, sed voluntatis. Nam Sapientia genita non dicit solam divinam essentiam, sed ipsam essentiam cum habitudine geniti et concepti: quam habitudinem soli Filio convenire constat.